Skip to the text

Capitulum 10

Interrogatio de voto quod in cœnobio Syriæ fecimus.1

GERMANUS : Quantum spectat ad desiderium nostrum a nobis conceptum intuitu commodi spiritualis, optaremus hic jugiter commorari. Si enim reversi fuerimus ad cœnobium nostrum, certum est quod non solum corruemus ab isto tam sublimi proposito, sed etiam agitabimur diversis dispendiis juxta mediocritatem conversationis illius. Sed vehementer nos terret evangelicum illud mandatum : Sit autem sermo vester, Est, est, non, non; quod vero his abundantius est, a malo est. Credimus namque transgressionem tanti præcepti non posse ulla justitia compensari, nec exitum bonum habere quod fuerit malo principio inchoatum.

Footnotes

  1. Matth. xxi, 28-30. ↩

Chapter 344 of 499