Capitulum 9
Quod aliquando utilius sit statuta erumpere, quam implere.
QUOD liquidissime protestantur exempla Petri apostoli et Judæ proditoris. Petrus enim quia recessit a sententia in-
¹ In editione Romana Cassiani (Romæ, ex Typogr. Cam. Apostol., 1611, in-8°), inter Observationes Henrici Cuickii, Ruræmundensis episcopi, pag. 971, legitur : « Non temere ea quæ a capitulo octavo usque ad finem Collationis (xviiª), de mentiendi licentia tradit Abbas Joseph, Dionysius Carthusianus in sua Paraphrasi omisit, etc. » — Cf. Migne Patrol. lat. tom. 49, col. 1061, nota b. consultæ definitionis, qua dixit : Non lavabis mihi pedes in æternum; promeruit immortale consortium Christi omniumque Sanctorum, a quo fuerat abscindendus, si mansisset in obstinatione sui sermonis.1 Judas vero implens sponsionem pertinaciæ suæ, perpetua morte damnatus est, a qua fuisset procul dubio liberatus, si maluisset inveniri desertor suæ sponsionis quam pertinax adimpletor. Insuper idem docemur in duobus filiis illis, qui ad operationem vineæ destinati in Evangelio leguntur, quorum unus contradixit imperio patris, alius prona responsione consensit. Sed consentienti non profuit humilis responsio obsequendi, quia opere non implevit patris præceptum; nec alteri obfuit contradictio illa, quia mutato proposito, exsecutus est patris mandatum, et quod reprehensibiliter intendebat, laudabiliter definitione correcta mox emendavit.2 Itaque primum est statuere optima : quod si aliter cesserit, restat ut quæ statuta sunt mutentur in melius, manumque dexteram porrigamus ordinationibus nostris jam jacentibus et quasi prostratis. Denique ubi principia consilii non sunt valentia, requirit prudentia ut provisione utili addita reparentur. Si dispositio circa prima statuta vacillat, adhibeatur correctio ad secunda. Unde in his rebus considerandus est finis, et secundum exigentiam finis dirigendus est cursus et actus. Quem si viderimus in deterius vergere superveniente consilio meliore, rectius est ad salubriorem transire sententiam, inepta constitutione amota, quam pertinaciter inhærendo statutis, implicari gravioribus vitiis.
Footnotes
Chapter 343 of 499