Skip to the text

Capitulum 12

Quæ causa exegerit sponsionem illam a nobis.

GERMANUS : Sicut jam diximus, prima illa causa fuit, quoniam verebamur seniores nostros contristare et eorum præceptis resistere. Secunda, quia inconsultissima persuasione credidimus posse nos exercere, quum ad cœnobium redissemus, si percepissemus visu aut auditu magnificum aliquid et perfectum.

Chapter 346 of 499