Capitulum 17
Quod Deus secundum præsentes actus vel remuneret unumquemque vel puniat.
DIVINA quoque justitia hoc ante omnia docet nos, quod quum ei præcognitus sit finis universorum ante ortum eorum, nihilo minus cuncta dispensat ordine et ratione communi, et quasi affectu ac more humano, ut ipsa diversa dijudicans, contemnat aut attrahat unumquemque, gratiamque infundat quotidie, vel avertat aut subtrahat, non secundum omnipotentiam suam neque secundum præscientiæ suæ notitiam, sed secundum præsentes hominum actus. Quod Saulis manifestat electio, cujus quum vituperabilem finem ignorare non posset præscientia Dei, tamen elegit eum ex tot millibus Israelitarum et unxit in regem, remunerans in illo meritum vitæ præsentis, non intuens peccatum transgressionis sequentis; ita quod postquam Saul superbus effectus est, Deus quasi pœnitens de promotione illius, testatus est: Pœnitet me quod constituerim Saulem regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Et iterum ait Scriptura, Verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israel. Denique quod fecit Deus in Saule, protestatus est postea per Ezechielem facturum se esse quotidiano judicio cum universis hominibus, dicens: Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur; si autem dixero impio, Morte morieris, et egerit pœnitentiam12 a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, et in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet, et non morietur, omnia peccata ejus non imputabuntur ei. Denique quum Dominus avertisset conspectum misericordiæ suæ a populo illo quem sibi ex omnibus gentibus adoptavit, propter subitam vituli adorationem, et Moyses legislator pro populo illo oraret: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum, aut dimitte eis hanc noxam, sin autem, dele me de libro quem scripsisti;34 tunc Dominus respondit: Si quis peccaverit coram me, delebo eum de libro meo. Unde et David prophetico spiritu loquens de traditore et persecutoribus5
A Christi, ait: Deleantur de libro viventium. Et quoniam quidam illorum non erant pœnitentiam acturi, subjungit: Et cum justis non scribantur. Porro maledictio illa prophetica impleta est in Juda, qui expleto crimine proditionis, suspendio se necavit; et nomine suo deleto, non egit pœnitentiam, et idcirco non meruit rursus scribi cum justis in cœlo. Non ergo est dubitandum quin nomen Judæ fuerit scriptum in libro viventium, quando a Christo electus, sortitus est gradum apostolatus, et cum ceteris Apostolis audivit a Domino: Nolite gaudere quia dæmonia vobis subjiciuntur, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in cœlis.6 Sed quia avaritiæ vitio corruptus, a cœlesti adscriptione dejectus est ad terrena, Jeremias propheta convenienter dicit de eo et de consimilibus ei: Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur, recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum;7 et alibi, In consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, et in terram Israel non ingredientur.8910
B
Ibidem.
C11
Footnotes
Chapter 350 of 499