Capitulum 3
Quid mihi ad hoc visum sit.
TUNC ego : Consilium hujus senis expeditionem impendat anxietati perplexitatique nostræ, ad quem senem oportet nos referre sollicitudines nostras; et quidquid determinaverit ipse, finem imponat angustiis nostris, tanquam divinum ac cœleste responsum. Quod nullatenus dubitemus nobis præstandum per os sancti senioris istius, et propter meritum ejus, et propter fidem nostram. Nam et creduli ab indignis, et increduli a Sanctis frequenter adepti sunt munere Dei salubre consilium, Deo id largiente propter credentium meritum, aut propter consulentium fidem.
His verbis tam alacriter acceptis a sancto abbate Germano, ac si ea protulissem non a me ipso, sed divino instinctu, præstolabamur adventum senis atque instantem horam nocturnæ synaxis. Quumque solita salutatione senem suscepissemus, numerusque legitimus orationum et psalmorum esset solutus, rursus consedimus eisdem psiathiis quibus nos ante reclinavimus ad quietem.
Chapter 338 of 499