Capitulum 18
Quod sermo mutari possit in melius, quamvis ira instigante proferatur sub obligatione aut promissione.
NEC tacenda est utilitas illius præcepti quo causa utriusque rei pensanda est judicio sanæ ac integræ mentis, etiamsi instigante ira aut alia quavis passione vinxerimus aut obligaverimus nos aliquo verbo aut promisso: quod tamen a nullo monachorum fieri debet. Nihilo minus in hoc casu, res illa quam statuimus aut proposuimus comparanda est rei ad quam divertere cogimur aut monemur, et illa res est sine dilatione præeligenda, quæ superveniente saniore tractatu justior judicatur. Rectius enim est ut nostram mutemus sententiam, quam ut patiamur rei salubrioris jacturam. Denique nunquam recolimus Patres rationabiles ac probatos, fuisse irrevocabiles in talibus suis definitionibus; sed sicut cera liquescit solis calore, sic ipsi ratione molliti, cesserunt et acquieverunt melioribus rebus, interveniente salubriore consilio. Porro quoscumque vidimus pertinaciter inhærere suis definitionibus, invenimus irrationabiles et veræ discretionis expertes.
Chapter 351 of 499