Skip to the text

Capitulum 20

Responsio ad objectionem præmissam.

JOSEPH : Ea quæ diximus de mutatione promissionum, non intelleximus de principalibus mandatis, sine quibus salutem consequi non valemus, sed de his quæ relaxare possumus aut tenere sine periculo status nostri : sicut de irremisso rigore jejunii, de jugi abstinentia a vino et oleo, de exitu cellæ indesinenter vitando, de incessabili instantia lectionis aut meditationis; quæ sine jactura aut damno professionis atque propositi nostri possunt, quum placuerit, exerceri, et irreprehensibiliter relaxari quum fuerit opportunum. Ceterum, constantissime definire debemus super observantia principalium mandatorum, pro quorum observantia non est mors vitanda, quum necesse exstiterit; de quibus immobiliter est dicendum :1 Juravi, et statui, etc. Hoc enim fieri debet pro custodia caritatis, pro qua spernenda sunt universa, ne tranquillitas et perfectio maculentur. Similiter jurandum est pro castimoniæ puritate, nec aliud facere nos oportet; sic et pro fide, sobrietate, justitia est jurandum, quæ omnia invariabili perseverantia sunt tenenda, et a quibus paululum recessisse exstat damnabile. De illis vero exercitiis corporalibus quæ dicuntur ad modicum esse utilia, ita est statuendum, ut diximus, ut si qua supervenerit certior occasio pietatis quæ illa suadeat relaxari, non teneamur aliqua lege ad ea, sed eis prætermissis, ad utiliora libere transeamus.2 In illis namque corporalibus exercitiis non est periculum, si pro tempore relinquantur; ab his autem quæ sunt necessaria ad salutem, ad momentum declinasse mortiferum est.

Footnotes

  1. Ibidem. ↩

  2. I Tim. iv, 8. ↩

Chapter 353 of 499