Skip to the text

Capitulum 13

Quod sine culpa ordo pactionis mutetur, dummodo effectus boni studii capiatur.

JOSEPH : Sicut præfati sumus, propositum sive intentio mentis damnat hominem vel accusat, juxta illud Apostoli : Inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Dominus occulta hominum;1 et juxta illud in Isaia : Ego autem opera et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis.2 Quamobrem, ut video, promissionem illam fecistis desiderio perfectionis, credentes eam posse acquiri ordine illo quo, nunc superveniente pleniore judicio, conspicitis non posse pertingi ad sublimitatem ipsius. Non ergo præjudicat sponsioni quidquid videatur accidisse discrepans ab illa dispositione, dummodo nulla diversitas illius principalis propositi subsequatur. Neque enim opificii seu artis cujusquam desertio est ferramenti mutatio, nec electio viæ compendiosioris reprehendit segnitiem viatoris. Itaque etiam in hac parte emendatio promissionis improvidæ non est judicanda transgressio promissionis spiritualis. Quidquid enim fit pro caritate Dei et amore pietatis, quæ promissionem habet

D vitæ quæ nunc est, et futuræ;3 quamvis videatur inchoari duris et adversis principiis, laude dignissimum est, nec reprehensionem ullam meretur. Idcirco nihil præjudicat refragatio seu retractatio sponsionis incautæ, dummodo quovis modo teneatur propositum pietatis intentæ. Omnia quippe propter hoc agimus, ut Deo cor purum exhibere possimus : cujus puritatis consummatio si facilius obtineri posse judicatur in locis his, parum oberit vobis mutatio extortæ promissionis; dummodo principalis perfectio puritatis, cujus intuitu promissionem illam fecistis, acquiratur maturius secundum voluntatem Omnipotentis. Non enim ex hac mutatione judicari potest ullum mendacium, sed prudens atque salubris correctio inconsultæ obligationis.

Præterea, ut aliquid de philosophia introducamus quod solvat nodum propositæ quæstionis, ipsa natura mutat in nobis opera sua ex consilio majestatis divinæ. Ab infantia namque transferimur in pueritiam, a pueritia in juventutem, de juventute in senectutem: hæc autem operatur in nobis dispositio Creatoris, ita ut mendacium nullum adscribatur ætati. Conformiter homo noster interior ablactatus a tenerrimis institutis primordiorum, quum per diversas ætates profectuum ad robustiorem virtutem profecerit, et inde perveniens ad canitiem sensuum ac virum perfectum, mensuramque ætatis plenitudinis Christi, deposuerit ea quæ fuerant parvuli, numquid credendus est incurrisse varietatem mendacii, et non potius reputandus est obtinuisse plenitudinem perfectionis?4 Sic rudimenta veteris Testamenti per dispensationem Christi legislatoris nostri transferuntur ad evangelicæ beatitudinis perfectionem. Nec tamen ex hoc credenda est intervenisse mutatio aut diversitas præteritæ sanctionis seu veteris legis, sed adimpletio et cumulus sublimium atque cœlestium præceptorum; nec æstimanda est abolitio sacræ legis illius, sed ascensus; nec varietas, sed profectus. Propter quod dixit Salvator:5 Nolite putare quod veni solvere legem aut Prophetas; non enim veni solvere legem, sed adimplere, id est, non antiquare priora, sed imperfecta ducere ad perfectum. nos terreret, quod per istud videtur infirmioribus quibusque dari exemplum atque occasio mentiendi, si cognoverint statutas definitiones assertivas seu sponsiones posse modo ullo mutari.

Footnotes

  1. Rom. II, 15, 16. ↩

  2. Is. LXVI, 18. ↩

  3. 1 Tim. IV, 8. ↩

  4. Ephes. IV, 13. ↩

  5. Matth. V, 17. ↩

Chapter 347 of 499