Capitulum 11
Responsio, quod propositum facientis pensandum sit, non effectus negotii tantum.
JOSEPH : In omnibus causis, sicut prædiximus, intuenda est voluntas agentis, non processus operis solum; nec tantum inquirendum est quid quis egerit, sed quo affectu id fecerit, ita ut quosdam inveniamus esse damnatos pro his factis ex quibus postmodum orta sunt bona, nihilque profuerit eis exitus rei qui aggressi sunt rem proposito pessimo, perpetrare volentes non subsecutam utilitatem, sed malum ei contrarium. Præterea ut hoc ipsum quod dicimus declaremus uno exemplo : quid, quæso, salubrius atque utilius potuit procurari toti mundo, quam salubre illud remedium dominicæ passionis? Et tamen non solum non profuit proditori per quem procurabatur, imo in tantum obfuit ei, ut Christus de ipso absolute protulerit :1 Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. Non enim secundum id quod evenit, recompensatus est fructus operis Judæ, sed secundum id quod facere voluit, aut facturum se credidit. Et rursum, quid criminosius dolo atque mendacio commisso etiam in extraneum, ne dixerim in germanum aut patrem? Et tamen Jacob patriarcha non solum nullam incurrit damnationem aut reprehensionem pro iis, verum etiam ditatus est hereditate benedictionis perpetua. Nec immerito, quia et Jacob concupivit benedictionem primogenito deputatam, non ex avaritia lucri præsentis, sed ex fide perpetuæ sanctificationis;2 et Judas morti tradidit omnium Redemptorem non amore salutis humanæ, sed cupiditatis facinore. Idcirco utrique eorum restitutus est fructus operis sui secundum intentionem mentis eorum et juxta voluntatis propositum, quia nec Jacob statuit facere fraudem, nec Judas salutem, quæ contra spem et desiderium ejus exorta est. Illud itaque juste recompensatur unicuique pro retributionis mercede, quod principaliter mente concepit, non quod inde secutum est bene aut male contra agentis intentionem. Hinc judex justissimus excusabilem, imo laudabilem censuit Jacob præsumptorem talis mendacii, sine quo pervenire nequivit ad benedictionem primogenituræ. Nec debuit pro crimine reputari quod desiderio benedictionis exortum est; alioqui Jacob patriarcha fuisset non solum iniquus in fratrem suum Esau, sed etiam circumventor in patrem atque sacrilegus, si habens aliam viam perveniendi ad benedictionem, maluisset arripere istam quæ fratri suo erat damnosa. Videtis ergo a Deo inquiri non tantum operis processum, sed et mentis propositum.
His ergo præmissis, ut revertamur ad propositam quæstionem ob quam introducta sunt omnia ista, volo ut primum respondeatis quam ob causam feceritis prænarratam promissionem.
Footnotes
Chapter 345 of 499