Capitulum 21
Quod obtestatio non sit addenda occulto sermoni.
HOC quoque simili diligentia est servandum, ut si protuleritis verbum aliquod quod vultis manere occultum, non adstringatis audientem aliquo præcepto ad occultandum; magis enim manebit occultum, si negligenter atque simpliciter transeat. Audiens namque non torquebitur tanta impugnatione de verbi vestri divulgatione, utpote putans rem vilem transitoria confabulatione prolatam, et quæ ex hoc ipso fit levior, quia commendata non est audientibus cum cautissimo occultandi præcepto. Nam et si audientis fidem exegeris cum aliquo juramento, non dubites verbum illud citius esse prodendum. Major quippe vis diabolicæ impugnationis contra audientem exsurget, ut te contristet, sive denudet ac manifestet, et illum quantocius faciat transgressorem suæ promissionis aut juramenti.
Chapter 354 of 499