Skip to the text

Capitulum 5

Cur in Ægypto manere vellemus, et cur retraheremur ad Syriam.

AD hæc Germanus : Credebamus nos recursuros ad nostrum cœnobium repletos non solum spirituali lætitia ex visione beatitudinis vestræ, sed etiam grandi profectu; atque post reditum illum imitatos nos saltem tenuiter ea quæ a vestro magisterio accepissemus. Hoc enim dilectio seniorum nostrorum compulit nos sibi spondere, dum credebamus nos posse aliquiter imitari in illo cœnobio sublimitatem conversationis instructionisque vestræ. Sed unde putavimus nobis lætitiam conferendam, jam econtrario intolerabili dolore conficimur, considerantes nos obtinere non posse ordine illo quod cognoscimus nobis esse salubre. Ex utroque igitur latere nunc arctamur. Si enim satisfacere voluerimus promissioni quam fecimus compellente nos caritate seniorum, et quam Christo teste deprompsimus coram Fratribus universis in specu in quo ipse Christus Dominus noster ex utero virginali processit, incurrimus maximum detrimentum spiritualis profectus; si autem sponsionem nostram postponentes atque in regione hac residentes, præposuerimus utilitatem nostræ salutis pactioni præfatæ, formidamus grande periculum violatæ promissionis. Nec possumus nos ipsos relevare et consolari isto consilio, ut postquam impleverimus sponsionem nostram, velocissimo reditu redeamus celeriter ad hæc loca. Nam quamvis etiam parva dilatio boni melioris sit periculosa et noxia tendentibus ad virtutes ac profectum spiritualium rerum, nihilo minus promissionem nostram impleremus reditu quamquam moroso, nisi sciremus nos indissolubiliter colligandos ac retinendos non solum caritate, sed etiam auctoritate superiorum nostrorum, ita quod nullo modo daretur nobis facultas revertendi ad loca hæc.

Chapter 340 of 499