Capitulum 22
Quod monachus nihil debeat abrupte definire de his quæ pertinent ad corporales exercitationes.
MONACHUS itaque nihil debet abrupte definire de his quæ ad corporales exercitationes solummodo pertinent, ne incitet adversarium ad impugnationem eorum quæ ex obligatione custodit, sicque inducatur ad celeriorem violationem eorum. Unusquisque enim sub libertatis gratia constitutus, præfigens sibi legem, obligat semetipsum servitute perniciosa, ut ea quæ potuit licite, imo et laudabiliter sumere cum gratiarum actione, compellatur velut transgressor percipere cum prævaricatione præcepti, si forte incumbat necessitas: Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.1
Hac beatissimi Joseph institutione atque doctrina tanquam divino oraculo confirmati, in Ægypto manere elegimus; verumtamen expleto septennio, promissionem nostram gratanter implevimus. Recurrentes namque ad cœnobium nostrum eo tempore quo gerebamus fiduciam de impetrando reditu ad eremum, exhibimus primo debitum honorem senioribus nostris, deinde reintegravimus caritatem in ipsis, qui præ caritatis ardore nequaquam deliniri creberrimis potuerant satisfactionibus litterarum quas misimus eis. Tandemque avulso ad plenum aculeo nostræ promissionis, reversi sumus, ipsis quoque cum gaudio prosequentibus, ad solitudinem Scythi. Hanc illustrium Patrum sapientiam ac doctrinam imperitia nostra descripsit et elucidavit vobis, o sancti Fratres, ut potuit: quam etsi sermo incultus forsan confudit potius quam expressit, quæso ne reprehensibilitas nostræ rusticitatis evacuet laudem virorum insignium. Tutius enim visum est nobis coram judice nostro, magnificentiam hujus doctrinæ incultis sermonibus prodere quam silere, quum et lectoris profectui obesse non possit hoc quod offenditur imperitia nostri sermonis, si sensuum et documentorum istorum sublimitate repletur, et nobis major sit cura utilitatis legentium quam propriæ laudis.
Footnotes
-
Rom. IV, 15. ↩
Chapter 355 of 499