Capitulum 16
Interrogatio, an absque peccato sit, quod conscientia nostra ingerit infirmis occasionem mentiendi.
GERMANUS: Quantum pertinet ad vim sermonum qui a te prudenter ac rationabiliter sunt prolati, scrupulus de fractione promissionis nostræ posset faciliter extrudi a nobis, nisi hoc vehementissime
Quod Sancti quandoque utiliter mutaverint propositum.
HINC beatus apostolus Jacobus et omnes præcipui principes illius primitivæ Ecclesiæ, hortabantur Paulum apostolum descendere a solita districtione propter infirmorum imbecillitatem, compuleruntque eum secundum observantiam legis purificari, caput radere sacrificiumque offerre :1 judicantes uberiores fructus conferendos esse toti Ecclesiæ ex hac solitæ districtionis immutatione, quam si Paulus perstitisset in illa suæ veræ prædicationis constantia fixa ac rigida. Non enim tantum lucrum fuerat Paulo apostolo conferendum ex prætacta sua districtione, quantum detrimentum evenisset gentibus universis ex celeri ejusdem Pauli apostoli occisione. Quod detrimentum accidisset tunc procul dubio universæ Ecclesiæ, nisi hæc moderatio et salutaris discretio eripuisset tunc Paulum non solum de manibus infidelium Judæorum, verum etiam Christianorum usque tunc zelum legis habentium, reservassetque eum evangelicæ prædicationi. Tunc nempe, ut diximus, necessarie ac veniabiliter acquiescitur detrimento mutati propositi aut promissi, quando de consueta districtione imminet majus dispendium, et utilitas quæ confertur de observatione statuti compensare non prævalet damna illa. Quod temperamentum seu moderamen idem Paulus apostolus testatur se semper tenuisse sub aliis verbis. Quum enim ait : Factus sum Judæis tanquam Judæus, ut Judæos lucrifacerem; his qui sine lege erant, quasi sine lege essem2 (quum sine lege Dei non essem, sed in lege Christi essem), ut eos qui sub lege erant lucrifacerem : omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos; quid aliud ostendit, quam condescendisse se semper parvulis, secundum infirmitatem et mensuram eorum quos docuit, et aliquid relaxasse a perfectionis rigore, nec tenuisse se semper quod districtio rigida videbatur requirere, sed id potius prætulisse quod infirmorum utilitas exigebat ?
Denique ut hæc eadem attentius indagemus, et sigillatim replicemus insignia apostolicarum virtutum, quæret aliquis quo modo sanctus apostolus Paulus probetur suam personam per omnia omnibus coaptasse, aut ubi factus est Judæis quasi Judæus? Profecto ibi, ubi intimo corde servavit quod ad Galatas scripsit : Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit;3 et ubi in Timothei circumcisione assumpsit quamdam Judaicæ superstitionis imaginem.4 Et rursus quæretur : Ubi factus est eis qui sub lege erant, quasi sub lege esset? Certe, ubi Jacobus omnesque seniores formidabant ne in eum irrueret multitudo Judæorum credentium, imo Christianorum judaizantium, quæ ita fidem Christi suscepit ut adhuc servaret ritum cærimoniarum legalium; ideo succurrebant periculo Pauli hoc consilio et hac persuasione, dicentes : Vides, frater, quot millia sint in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis; audierunt autem de te quod discessionem doceas a Moyse, eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos;5 et infra, Hoc ergo fac quod tibi dicimus : Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita;6 et scient omnes quoniam ea quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas ipse custodiens legem. Sicque apostolus Paulus pro salute illorum qui sub lege erant, calcans et laxans paulisper districtionem sententiæ suæ, qua dixerat, Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam;7 persuasus est caput radere et secundum legem purificari, ac ritu Mosaico vota offerre in templo.
Quæres etiam ubi factus sit quasi sine lege fuisset, pro salute eorum qui legem Dei penitus ignorabant. Lege quo prædicationis exordio usus sit in Athenis, ubi idololatria vigebat : Præteriens, inquit, vidi simulacra vestra, et aram in qua scriptum erat, Ignoto Deo.8 Quumque de eorum superstitione incepisset sermonem, sub occasione illius profani tituli intulit fidem Christi, quasi et ipse sine lege fuisset, dicendo : Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.9 Post pauca quoque, allegavit verba gentilis poetæ magis quam Christi aut Moysis, quasi omnino fuisset ignarus divinæ legis: Sicut et quidam, inquiens, vestrorum poetarum dixerunt, Ipsius enim et genus sumus.10 Quum itaque aggressus eos fuisset ipsorum testimoniis, quæ refutari non poterant, ita ex falsis vera confirmans, adjecit: Genus ergo quum simus Dei, non debemus æstimare auro aut argento, aut lapidi sculpturæ artis et cogitationis hominis Divinitatem esse similem.11 Porro infirmis infirmus factus est, quum concessit in id ipsum redire secundum indulgentiam, et non secundum imperium, viventibus sub matrimonii lege nec professis castitatem perpetuam, non valentibus adimplere illud perfectionis præceptum, Sine intermissione orate;12 item quum asserit se potasse Corinthios lacte, non esca, seque testatur apud eos fuisse in infirmitate, et timore tremoreque multo.
Insuper omnibus omnia factus est, ubi ait:13 Qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non judicet; et, Qui matrimonio jungit virginem suam bene facit, et qui non jungit melius facit; alibi quoque, Quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor?14 quis scandalizatur, et ego non uror? Sicque implevit quod Corinthiis jusserat, et se fecisse commemorat, dicens: Sine offensione estote Judæis et Græcis et Ecclesiæ Christi, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.15 Nam absque dubio utile ei erat non circumcidere Timotheum, non radere caput, nec purificari secundum legem, nec nudipedalia exercere, et vota legalia non offerre; sed fecit hæc omnia, ut magis consuleret aliorum saluti, non quærens utilia sibi, sed multis. Quod quamvis effecerit intuitu Dei, non tamen sine mutatione suæ sententiæ. Qui enim per legem Christi mortuus fuerat legi16 Moysis, ut viveret Deo, et justitiam legis, in qua conversatus erat sine querela, fecerat detrimentum et arbitrabatur ut stercora, ut Christum lucrifaceret, offerre non potuit ea quæ legis erant, nisi propter infirmorum salutem;17 quamvis ex Actibus Apostolorum instruamur legalia illa non fuisse resecata aut vetita inter evangelicæ prædicationis exordia, propter infirmitatem Judæorum conversorum ad Christum.
Præterea aliis Scripturarum testimoniis edocemur, quod nec debeamus neque possimus universa implere quæ proponimus corde quieto aut perturbato: quibus legimus tam sanctos viros quam angelos, imo et Deum, frequenter mutasse pro utilitatibus hominum, quæ proposuerunt et asseruerunt. Vas namque electionis Corinthiis scribens, reditum suum absoluta definitione promittit, dicendo: Veniam ad vos, quum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; apud vos autem manebo, aut etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero: nolo enim vos modo in transitu videre, spero me aliquanto tempore manere apud vos.18 Cujus rei meminit quoque in secunda ad Corinthios epistola, dicens: Et hac confidentia volui prius venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. Sed superveniente salubriore consilio, fatetur evidentissime se non implesse quod promiserat, dicens: Quum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum?19 Aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? Interea cur maluerit non implere quod scripserat se facturum, quam suo adventu inferre discipulis onerosam tristitiam, etiam cum juramento declarat:20 Ego, inquiens, testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra
Corinthum; statui enim hoc ipsum apud me, ut non in tristitia venirem ad vos.21 Denique quum angeli sancti in Sodoma negassent se ingressuros domum Lot, dicentes ad eum:22 Non intrabimus, sed in platea manebimus; statim inducti sunt precibus ejus prolatum mutare sermonem, sicut Scriptura subjungit:23 Coegit eos, et diverterunt ad eum. Quod si noverant se ituros ad eum, credendi sunt primo renuisse petitionem invitantis, ad insinuandum et approbandum affectum ac perseverantiam hospitalitatis ipsius;24 sin autem absoluta assertione recusabant primam ipsius invitationem, certum est eos mutasse sententiam. Hæc quoque credimus Spiritum Sanctum idcirco inseruisse voluminibus sacris, quatenus istis erudiamur exemplis non inhærere pertinaciter definitionibus propriis, sed subjicere eas arbitrio nostro; sicque judicium nostrum conservare ab omni vinculo liberum, ut promptum sit sequi quocumque salubre consilium vocaverit ipsum, nec differat aut recuset transire ad id quod salutaris discretio invenerit esse salubrius.
Insuper, ut ascendamus adhuc ad sublimiora exempla, Isaias propheta ex persona Dei dixit ad Ezechiam in lecto jacentem et gravi ægritudine laborantem:25 Hæc dicit Dominus, Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem, orans cum lacrimis Dominum: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.
Flevitque Ezechias fletu magno.26 Post quæ rursus locutus est Dominus Isaiæ: Revertere, et dic Ezechiæ, Hæc dicit Dominus Deus David patris tui, Audivi orationem tuam et vidi lacrimas tuas; et ecce adjiciam super dies tuos quindecim annos, et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc protegam propter me et propter David servum meum. Quid evidentius testimonio isto, quo voluit Dominus suum cassare sermonem intuitu pietatis, et vitam orantis extendere quindecim annis a termino mortis præfixo, magis quam immobilis et inflexibilis inveniri per irrevocabilitatem proprii dicti?27 Conformiter dixit ad Ninivitas: Adhuc triduum, et Ninive subvertetur. Mox pœnitentiis atque jejuniis Ninivitarum emollita est tam minax et assertiva sententia, ac prona pietate ad partem misericordiæ flexa. Quod si quis dubitet, sive non audeat dicere Deum mutasse tam severam sententiam consideratione pœnitentiæ Ninivitarum, convincitur tamen per id quod Dominus ait per Ezechielem prophetam: Si dixero impio, Morte morieris; et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.28 Quibus exemplis docemur quod non debemus in nostris assertionibus obstinate durare, sed clementi miseratione mollire comminationem necessario factam. Et ne Deus crederetur solis Ninivitis id concessisse, ipse per Jeremiam testatur se idem facturum jugiter cunctis hominibus in simili casu, et promittit se mutaturum suam sententiam incunctanter seu indilate, quum fuerit opportunum juxta merita nostra: Repente, inquiens, loquar adversus gentem et adversus regnum, ut evellam et destruam, et disperdam illud.
Si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei, et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud.29 Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, agam pœnitentiam super bono quod locutus sum ut facerem ei. Ad Jeremiam quoque: Noli, ait, subtrahere verbum, si forte audiant, et convertatur unusquisque a via sua mala; et pœnitebit me mali quod cogitavi facere eis propter malitiam studiorum eorum.
Quibus30 testimoniis declaratur non oportere pertinaciter inhærere definitionibus propriis, sed quod temperandæ sint ratione atque judicio; meliora quoque semper esse eligenda ac præferenda, et absque mora transeundum esse ad illam partem quæ fuerit judicata utilior.
Footnotes
-
Cassiani cap. XX. ↩
-
1 Cor. ix, 20-22. ↩
-
Galat. v, 2. ↩
-
Act. XVI, 3. ↩
-
Act. XXI, 20, 21. ↩
-
Ibid. 23, 24. ↩
-
Galat. ii, 19. ↩
-
Act. XVII, 23. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Act. xvii, 28. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
1 Cor. vii, 6. ↩
-
Rom. xiv, 3. ↩
-
II Cor. xi, 29. ↩
-
1 Cor. x, 32, 33. ↩
-
Galat. ii, 19. ↩
-
Philipp. iii, 6, 8. ↩
-
1 Cor. xvi, 5-7. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
1 Cor. u, 1. ↩
-
Gen. xix, 2. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Ex cap. xxv Cassiani. | II Cor. i, 15, 16. ↩
-
Is. xxxvii, 1-3. ↩
-
Ibid. 5, 6. ↩
-
Jonæ III, 4, juxta LXX. ↩
-
Ezech. xxxiii, 14, 15. ↩
-
Jer. xviii, 7-10. ↩
-
Jer. xxvi, 2, 3. ↩
Chapter 349 of 499