Skip to the text

Capitulum 15

Responsio, quod mutatio promissionis incautæ non sit omittenda superveniente salubriori consilio.

JOSEPH: Nos ista prædiximus de mutatione promissionis incautæ, non ut demus aut reservemus viam seu aditum prohibitis noxiisque mendaciis;1 utilius judicantes, ut si forte prævenerit nos inconsulta sententia, temperetur superveniente moderatione salubrioris consilii. Nec oportet nos rigidos irrevocabilesque manere in his quæ semel statuimus, si matura ac prudens discretio invenerit postea rectius aliquid; aliud namque est mentiri, aliud statuta seu promissa mutare. Non enim Deus discussor et judex est verborum actuumque nostrorum dumtaxat, sed propositi quoque et intentionis inspector est. Qui si viderit quid prætermitti aut a consueto rigore laxari ab unoquoque nostrum, causa salutis æternæ et desiderio contemplationis divinæ, quamvis videatur hominibus ineptum ac durum, ille tamen inspiciens intimam cordis pietatem, judicat non sonum verborum, sed voluntatis propositum, quoniam finis operis et affectus agentis pensandi sunt.

Footnotes

  1. Hæc sunt Dionysii. ↩

Chapter 348 of 499