Skip to the text

Capitulum 7

Interrogatio, an daretur nobis major profectus in Ægypto, quam in cœnobio Syriæ.

PRÆMISSO aliquanto silentio, B. Joseph dixit ad ista : Estis certi quod major profectus spiritualis daretur vobis in loco isto ?12

Responsio, quod imo.

GERMANUS : Quamvis summas gratias rependere debeamus doctrinæ illorum qui docuerunt nos a parvis conari ad magna, et dato gustu boni sui, indiderunt cordibus nostris egregiam sitim perfectionis; si tamen nostro judicio creditur, nullam putamus comparationem inter hæc instituta et illa quæ ibi accepimus, ut sileamus inimitabilem vestræ conversationis puritatem, quam credimus nobis præstandam non solum districtione propositi atque custodia mentis, sed etiam qualitate locorum patrocinante. Hinc pro certo tenemus doctrinam hanc vestram, quæ cursim datur, non posse sufficere ad imitandam magnificentiam vestræ perfectionis, nisi et cohabitatione juvetur, et diuturna instructionis quotidianæ institutione excutiat mentis nostræ teporem.

Footnotes

  1. Ibid. 8. ↩

  2. Gen. xl, 7. ↩

Chapter 341 of 499