Sectio 2, art. 5: UTRUM AD SUMMUM PONTIFICEM PERTINEAT
FIDEI SYMBOLUM ORDINARE.
Respondetur afflrmative sicut ad eum pertinet congregare Con cilium geuerale, et sic probatur: quia ad Summum Pontificem pertinet finaliter determinare ea qu<e sunt fidei, ut ab omnibus inconoussa fide teneantur. Ad eum enim, ut dicitur in Decretalibus, referuutur majores et difficiliores Ecclesi® qusestiones.
S. Thomas hanc rationem fundat in hoc verbo Domini ad Petrum apud Luc. (xxii, 32) : « Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fidcs tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos » '. (Durante Passione non defecit interna fides Petri, sed externa fidei confessio). Et huius ratio est, addit S. Thomas, « quia una fides debct esse totius Eocleske, sine schismate. Quod servari nequit nisi qua;stio fidei exorta determinetur per eum qui toti Ecclesia? pweest ».
Nunc infallibilitas Romani Pontificis est solemniter definita in Oonc. Vaticano (sess. rv, cap. 4). Est infallibilis quando ex cathedra loquitur ut supremus Doctor Ecclesue, cuius definita sententia irretractabUis est et irreformabilis etiam ante consensum Ecclesia; docentis vel Concilii universalis (cf. Denz., 1839). Romanus Pontifex ex cathedra loquens sec. promissionem Christi nunquam erravit in i Erat oratlo Christl efflcaz sec. etus voluntatem consequentem, cf. III310, q. 21. a. 4.
DE PKOPOSITIONE ARTICDLORDM FIDEI rebus fidei et morum (Denz., 1836). Unde recte dicitur fidei propu- «uator, cuius munus est fidei veritateB definire et defendere (ut dicitur in II Conc. Lugdunensi, a. 1274; Dbnz., 466); quas definitiones ininquam fiuut in detrimentum scientia; (Denz., 1679, 1712), quidquid ilicant rationalista? aut semirationalista;.
Sic terminatur I" quastio de objecto fidei et de evus duabus conditionibus. Hoc objectum formale quod est Veritas prima in essendo; objectum formale quo est Veritas prvma in dicendo, cui infallibiliter et supernaturaliter fidelis inhajret credendo simui Deo revelanti et Deum revelatum.
Praesupponuntur duce conditiones: ex parte objecti: propositio KccIcsUb qua> est regula proxima fidei ; ex parte subjecti : judicvum dc evidenti credibilitate mysteriorum fidei.
Ipsa mysteria sunt non visa et nequeunt demonstrari, sed sunt rvidenter credibilia.
QUiESTIO II.
DE ACTU INTERIORI FIDEI
Post considerationem objecti fldei, agendum est de his quie speciflcantur ab isto objecto, scil. de actu fidei et postea de habitu seu de ipsa virtnte infusa, quffi est principium actus et qiue per eum cognoscitur.
Actus autem fidei est vel internus vel externus, scil. confessio fidei. Quoad actum internum sunt decem articuli, qui dividuntur in tres partes.
1* Pars : Quid sit credere (a. 1) et quot modis dicatur, scil. credere Deo, Deum, et in Deo (a. 2).
2* Pabs : De necessitate aotus interioris fidei (ab art. 3» ad 8lm inclj, scil. utruui ad salutem necessarium sit credere: 1° veritates supernaturales ; 2° veritates naturales religionis ; 3° credere aliqua explicite; 4° utrum ad credendum explicite omnes xequaliter teneantur; 5° utrum sit de necessitate salutis habere fidem explicitam de Christo; C° de Trinitate.
3* Pars : De merito actus fidei: Utrum sit actus meritorius (a. 9) ; utrum ratio humana diminuat meritum fidei (a. 10).
Abt. I. — UTRUM CREDERE SIT CUM ASSENSIONE COCITARE.
Status qusestlonls. — Hic articulus est ad explicandam definitionem actus interni fidei datam a S. Augustino in 1. I De Pnedestinatione sanctorum, c. 2, scil. « credere est cum assensione cogitare » seu ut constat ex contextu Augustini, credere est revelata a Deo cogitare cum assensione inevidente, sed tamen firma.
Est qusedam difficultas: 1° quidem, quia si credere est cogitare, importat quamdam inquisitionem : coagitare ; atqui Damascenus dicit: « fides non est inqnisitivus assensus ». 2° Assentire videtur pertinere ad voluntatem, atqui fides est va intellectu, prout objectum eius est verum.
Responslo S. Thoma est: Proprvum est credentis, ut cum assensu cogitet.
V Probatur ipm auctoritate Augustini, quse auctoritas ex se sola affert argumentum proprium et probabile in theologia. Cf. I", q. 1,
QOID SIT CREDKRE a. 8, ad l1™1 : « Auctoritatibus doctorum Ecclesise (sacra doctrina utitur) quasi arguendo ex propriis, sed probabiliter. Auctoritate S. Scriptur® utitur proprie ex necessitate argumentando. Anctoritate philosophorura utitur quasi extraneis argumentis et probabllibus ».
Dico ex sola auctoritate S. Augustini habetur argumentum theologiffl probabile et proprium ; non dico certum.
Vitanda est in hoc exaggeratio Jansenistarum, quorum damnata est htec propositio (Denz., 1320) : « Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare fundatam, illam absolute poteBt tenere et docere, non respiciendo ad ullam Pontiflcis Bullam ».
Aliud est si agitur de doctrina S. Augustini approbata per Ecclesiam, v.g. incorporata in II Conc. Arausicano, quod plures continet textus ad litteram ex Augustiuo desumptos.
Item si agitur de unanimi consensu Patrum de doctrina fidei, hic consensus prffibet tlieologo argumentum theologice certum. (Cf. De Groot, De Ecclesia, 1906, p. 785).
2° Jtatione theologica ostenditur hanc defiuitionem Augustini esse veram definitionem actus fidei, sive agatur de fide divina, sive de humana.
Notaudum est quod deflnitio aliculus rei non habetur per deductionem demonstrativam, sed potius per inductionem comparativam et per divisionem generis. Aristoteles ostendit enim in 1. II Post. Anal. quod definitio realis per genus et diflerentiam non demonstratur, quia est fundamentum demonstrationis proprietatum, sed obtinetur per divisionem descendentem generis supremi, et ascendentem inductionem coraparativam, in qua comparatur res definienda cum similibus et cum dissimilibus ; luec venatio dirigitur a conceptu confuso rei definiendaj expresso in defiuitione nominali.
Nunc actus credendi comparandus est cum similibus actibus qui sunt videre, scire, opinari.
In prima parte articuli ostenditur quod cogitare dicitur tripliciter :
I Considerare communiter, quod etiam iii visione et scientia invenitur.
Vonsiderare cum quadam inquisitione, antequam perveniatur ad certitudinem visionis, ita Angustinus dicens : « Verbum Dei est sine oogitatione Dei, nam statim videtur et videt, scil. cogitatio est motus intellectus deUberantis, nondum perfecti per plenam visionem -
Cogitare tripiiciter { dicitur virtutis cogitatiixe , qute est cum memoria sensitiva supremus sensus intei-nus circa singularia ageuda, et est in homine id quod est ajstimativa in brutis.
DB ACTC INTBRIORI FIDBI
His suppositis ostenditur quod oredere eat cogitare (2° modo) cum assentione.
In secunda parte articuli est simul divisio generis judicii et inductio comparativa. Hsec duo reduci possunt ad syllogismum non illatwum sed explicativum, scil. :
Credere est quidem firmiter adluerere veritati revelate (in quo convenit cum scire et intelligere), sed tamen lvwn cognitio non est perfecta per manifestam visionem (in quo credere convenit cum opinione). Atqui haac omnia convenienter sic exprimuntur : « oum assensione cogitare». Ergo bona est definitio data ab Augustino: sic enim distinguitur credere, ab omnibus aliis actibus intellectus qui sunt circa verum et falsum ; scil. sic methodice invenitur (sed non proprie demonstratur) definitio actus fidei per genus et differentiam specificam.
In hac definitione « oogitare » est quasi genus, conveniens simul opinioni et inqnisitioni scientificse ; « oum assensione » est quasi dif - ferentia specifica, qua credere distinguitur ab opinione, et quia remanet cogitatio, credere distinguitur etiam a scientia, nam in scientia cogitatio inquisitiva desinit dum mens pervenit ad evidentiam
Sed dici potest etiam « assentire cnm cogitatione ,», cf. II--II", q. 2, a. 2 : « Credere est actus intellectus assentientis vero ex lmperio voluntatis».
Quienam est ista inquisitio cogitationisf — Ad 1™° respondetur : « Est inquisitio eorum per qute inducitur homo ad credendum, puta quia dicta sunt a Deo et miraculis confirmata». Remamt etiam cogitatio circa ipsum mysteriura, v.g. quomodo Deus possit esse eimul unus et trinus, non est evidentia connexionis inter subjectum et prsedicatum.
Quomodo simul sint cogitatio inquisitiva et firma adhaisio? — Pirma adhiesio non necessario sequitur ex cognitione facti revelationis, nec ex consideratione mysterii obscuri (v.g. preedestinationis) quod potest superbis displicere. Ad 3"°" respondetur : « intellectus credentis determinatur ad unum, non per rationem, sed per voluntatem, et ideo assensus hic accipitur pro actu intellectus sec. quod a voluntate determinatur ad unum ». Scil. est libertas non solum exercitii (seu libertas considerandi vel non considerandi), sed est libertas specificationis (scil. aut volo credere, aut nolo credere mysteriis pradestinationis et astemitatis poenarum, imo etiam volo conari ad discredendum, quia qujedam mysteria, ut soternitas poenarum, sunt nimis obscura et pluribus displicent). Unde « credere est actus intellectus sec. quod movetur a voluntate ad ossentiendum ».
Eadem doctrina longius exponitur in qu. De Veritate, q. 14, a. 1. Cf . De Revelatione, I, 443. Hic articulus de Veritate sic resumitur : ut bene appareat venatio definitionis actus fidei per divisionem generis et per inductionem comparativam. Crcdere pertinet ad judi-
QUID SIT CREDBRB
10T rium, non ad simplicem apprehensionem, nec ad ratiocininm. Sed i|iioad judicium poteet esse quadruplex status mentis. Sic:
J-udieium formandum / vel formatum sine oertitudine oum certitudine : intellectus assentit seu de- 1 termiuatur adl sine majori inclinatione ad unam partem, dubium, vel judico quod dubitandum est.
eum majori inclinatione ad unam partem, opinio, sed cnm formidine errandi in obliquo.
. / immediata (intuitio ab evid.entw\ prineipiorum). oojecti | niediata (scientia).
a voluntate (fides), quia objectum est inevidens, sed bonum est assentire dictis alicujus testis, propter auctoritatem eius.
Id quod proprium est in actu fidei est quod « assensus et cogitatio sunt quasi ea> asquo; dum in scientia, cogitatio inducit ad assensum et assensus quietat » ita ut non sit amplius cogitatio seu inquisitio. In opinione vero eet cogitatio inquisitiva, sed sine assensu firmo. In opinione enim, major inclinatio ad unam partem et formido errandi non debent esse ex jequo, sed debet pnBvalere inclinatio ad adli«rendum. Sic propositio minus probabilis non est serio probabilis in conflictus probabilioris.
Legere art. De Verit., q. 14, a. 1.... « Intellectus oredentis dicitur esse aaptivatus, quia tenetur terminis alienis et non propriis (II Cor., x, 5): "in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Ohristi ". Inde etiam est quod in credente potest insurgere motus (indeliberatus) de contrario hujus quod firmissime tenet, quamvis hoc non accidat in intelligente nec in sciente ». Hoc valet pro fide humana et pro divina.
Sed actus fidei prout est sub imperio voluntatis excludit dubium ileliberatum, quod jam esset peccatum contra fidem, et recessus ab eius motivi infallibili, scil. a prima Veritate revelante, cui infallibiliter et supernaturaliter debemus sub influxu grati® inhserere, etiam inter tormenta martyrii.
In commentario nostri articuli, ad 3"™, explicari posset qua?nam pia motio voluntatis requiritur ad actum fidei, et qua; non invonitur in his qui resistunt prsedicationi evangelie» etiam visis miraculis. Sed hoc clarius erit post explicationem articuli sequentis post quem statim exponi possunt duo ultimi articuli hujusce quaastionis scil. de merito actus fidei, ut postea longius sit sermo de quiestione de necessitate actus credendi od salutem, qu» hodie magis evolvitur.
DK ACTU INTEBIOBI FIDHI
Abt. II. — UTRUM CONVENIENTER DISTINCUANTUR ACTUS FIOEI PER HOC QUOD EST CREDERE DEO, CREDERE DEUM, CREDERE IN DEUM.
Status quEBStionis. — Hic articulus ponitur ad explicandam hanc distinctionem quai legitur apud Augustinum in libro De Verbis D.ni, Sermo 01 et super Joan., tr. 29, a medio. Difflcultas est: l" Quia tunc, ut videtur, essent plures actus, v.g. ad credendum Deum Trinum oporteret simul aliis actibus credere Deo et credere in Deum; actus fidei esset igitur triplex, videtur e contra esse notitia simplex et non discursiva, ut supra dictum est. 2° Credere Deo invenitur in quolibet actu fidei, ergo non distinguitur ab aliis actibus fidei.
Conclusio est : Convenienter credere distinguitur sic tripliciter prout unus et idem actus fidei tripliciter se habet ad objeotum fidei, diversimode consideratum (ex corp. art. ad Ium).
Prob. sic ratione theologica:
Actus cuiuslibet potentue vel habitus accipitur sec. ordinem ad unum objectum. Atqui objectum fidei potest tripliciter considerari scil. relate ad intellectum : 1° ut est objecUim materiale; 2° ut est motivum formale; et 3° relate ad voluntatem ut est finis. Ergo unus et idem actus dicitur :
— credere Deum (quoad objectum materiale creditum vel formale quod) ;
— credere Deo (quoad objectum formale quo) ;
— credere in Deo (quoad flnem motus voluntatis imperantis actum fidei).
Clarius :
iobjectum materiale: Credere Deum revelatum, v.g. Deum esse Trinum, esse Auctorem gratias. motivum formale: Credere Deo revelanti.
ex parte voluntatis qua? refertur ad Veritatem primam sicut ad finem : Credo in Deum.
Et sic servatur distinctio Augustini et cessant difficultates. Confirmatur per solutionem objeotlonum.
Ad 4U™ explicatur quomodo Veritas prima ad voluntatem refertur, secundum quod babet rationem finis. Quia scil. voluntas movet intellectum et alias vires animse in finem, et sec. hoc ponitur actus fidei « credere in Deum ». Ha?c motio voluntatis actum fidei imperantis vocatur pia motio de qua mox tractabimus agendo de merito
Oredere
QUID SIT CBEDEBE DEO, DEDM, IN DEUM iictus fidei. — Notandum est quod oredere im Deum, tendendo in eum sicut *» ultimum finem, non invenitur nisi in actu fidei viva), imperato a caritate, ut est in justis. Attamen fideles qui sunt in statu l>eccati mortalis et ideo sine caritate, conservando fidem infusam, ut infra dicetur, imperfecte , sed vere credunt in Deum, non quidem in Deum super omnia efficaciter dilectum, sed in Deum qui dedit vvrba vibce aetemw et repromisit credentibus aeternam beatitudinem. Hi peccatores vident quod bonum est credere Deo, sed non diligunt officaciter Deum super omnia.
Ad 3um notatur quod dum infidelis dicitur credere Deum, prout admittit naturaliter probationem existentkc Dei, non est idem asscnsus, quia non est idem motivum formale. Insuper generaliter in infidelium cognitione de Deo sunt multi errores, unde hic dicitur quod « non vere Deum credunt ».
Notandum est cum Cajetano in q. 1, a. 1, n. XI, quod ex prcesenti articulo valde confirmatur id quod dicimus circa art. l"3" prim® qu%stionis, scil. quod fides infusa immediate sine discursu adhaeret suo motivo formali, uno et eodem actu quo credit mysterium revelatum. Sic Veritas prima revelans, seu Auctoritas Dci revelantis, scil. Dei Auctori8 grati» concreditur, seu creditur simul oum ipso mysterio revelato, v.g. Trinitatis vel Incarnationis. Unico actu simplici, fidelis per fidem infusam credit Deo revelanti et Deum revehitum (scil. Deuiu Triuuiu) et vn Deum, prout firiis hujusce actus iutellectualis a voluntate determinatus est Deus. Hoc non intellexit Kuarez qui multiplicavit tres actus.
Unde in corpore nostri articuli, agendo de motivo formali fidei, S. Thomas dicit: « formale objectum fidei est Veritas prima (revelans) cui inlucret homo, ut propter eam creditis assentiatur ». Dihav ret scil. supernaturaliter et immediate, non mediante discursu (mediantibus solum speciebus iutelligibilibus) , alioquin hoe motivum fttrmale non esset motivum formale immediate spccifieans fidem infusam, sed attingeretur mediante alio motivo formali, quod esset principium naturaliter notum istius discursus, v.g. evidentia veracitatis divinaa naturaliter notte, conjuncta cum evidentia miraculi.
Sic fides infusa amitt«ret et suam essentialem supernaturalitatem et suam summam certitudinem, sed certitudo eius resolveretur formaliter in certitudine morali de existentia miraculorum aliorumque signorum quibus confirmatur revelatio.
Cajetanus in nostro art. refert aliquam objectionem Durandi, qui dixit : « Credere Deo et Deum » snnt quidem unus et idem actus, sed « credere in Deum » importat duos actus qui procedunt a duobus habitibus, scil. a fide et a caritate, nam significat: credendo et amando ire in Deum.
Besponsio Cajetani est: unus et idem mimero aotus procedit a virtute imperante et a virtute a qua elicitur, v.g. actus castitatis religios® est actus unus procedens simul a castitate, a rcligione et a caritate; item « credere in Deum », quando est actus a caritate imperatus (scil. actus iidei vivaa), est unus numero sec. rem, quamvis a duobus proveniat habitibus subordinatis. Item tenemus quod con-
DK ACTU INTEBIORI FIDKfl templatio infuBa procedit quoad substantiam a fide infusa, quoad modum penetrationig a dono intellectus et quoad gustum a dono sapienti». Hoc pluries scripsimus. P. de Guibert nobis tribuit oppositam sententiam, quam nunquam defendimus.
Corollarium. — Perfecte oredere in Deum supponit caritatem, sed imperpecte credere in Denm potest esse sine caritate. Perfecte credere in Deum supponit caritatem quia credere iu Deum est credendo tendere in Deum sicut in ultimum finem, propter quem volumus credere. Et ideo solns justus perfecte credit in Deiim, nam in solo justo actus credendi est imperatus a voluntate tendente in Deum super omnia efflcaciter dilectum.
Sed fideles qui sunt in statu peccati mortalis, quamvis imperfecte, vere tamen credunt in Deum, ut patet ex C. Trident., sess. 6, can. 28 (Denz., 838) : « Si quis dixerit amissa per peccatum gratia, simul et fidem semper amitti, aut fidem, quje remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva, aut eum qui fidem sine caritate habet, non esse christianum, a. s. ». Fideles peccatores imperfecte credunt in Deum, quia non in Deum super omnia efficaciter dilectum : attamen vere credunt in Deum, quia credunt prout bonum est credere Deo qui dedit verba vitas aetern» et repromisit credentibus beatitudinem.
Actus fidei potest esse sine caritate, scil. in peccatore, tunc determinandum est quid sit pia mctio voluntatis ad actum fidei requisita prout distinguitur et a caritate et a spe. Cf. infra, q. 6, a. 2.
Itec autem qua?stio tangitur in fine praesentis quaestionis, scil. art. 9, et 10 ubi agitur de merito actus fidei. Unde claritatis gratia transimus exceptionaliter ad istos duos articnlos, ut longius tractetur postea quastio de necessitate actus fidei ad salutem. Nonnisi per accidens interverto ordinem articulorum, quia per se optime ordinati sunt a S. Thoma, normaliter enim agendum de merito alicuius actus postquam de cius necessitate ad salutem.
Art. IX. (anticipatus) — UTRUM CREDERE SIT MERITORIUM.
Status qutestionls. — Difficultas est: 1° Quia actus fidei potest esse sine caritate, quas est principium meriti ; 2° Quia nec soire nec opinari est meritorium, ergo nec credere, quia est medium inter scire et opinari; 3° Quia vel habetur sufflciens inductivum ad credendum et tunc non est meritum, vel non habetur tunc est levis credulitas non meritoria.
Responsio tamen est: Actus fidei potest esse meritorius. Non dicitur quod sit semper meritorius, quia in peceatoribus non est meritorius.
1° Probatur auctoritate 8. Soripturw. (Hebr., xi, 33) : « Sancti per fidem adepti sunt repromissiones », quod non esset, nisi credendo
AN CBEDERB SIT MERITORIUM mererentur. Citari possunt plures alii textus S. Scripturee, quos citat Faucher, in sua editione Summa theol.
2° Probatur auctoritate Conciliorum : C. Arausicanum II, can. 5 (Dbnz., 178) ; C. Trident., sess. 6, cap. 6 (Denz., 798) ; C. Vaticanum, aess. 3, cap. 3, can. 5 (Denz., 1791, 1814), in quo ultimo loco legitur : <( Si quis dixerit assensum fidei christianie non esse liberum, sed argumentis liumanas rationis necessario produci, aut ad solam fidem vivam qu<v per caritatem operatur (Gal., v, 6) gratiam Dei necessariam esse, A. 8. ». Brgo actus fidei vivaj est meritorius ut liber et ex caritate. Hoc est contra Hermes, et antea damnata est propositio Pici Mirandulani sub Innoc. VIII (Denz., 736) scil. assensum fidei esse probabiliter neccssarium et non liberum scil. : « 2»on est in potestate hominis credere articuluin lidei esse verum quando placet, et credere eum esse falsum, quaudo sibi placet ». Damnata est luec propositio ut erronea et hajresim sapiens. Superbus enim quandoque negat, etiam visis signis revelationis, mysteria pra?destinationis et «iternitatis poenarum, prout ei non placent. Eis e contrario assentit justus quaudoque cum maximo merito inter vehementes tentationes.
3° Probatur ratione theologiea sic:
Actus est meritorius prout procedit a libero arbitrio, sub imperio caritatis. Atqui actus fidei est aetus imtelleotus assentientis veritati diviruE aub iruperio voluntatis liberie, quae potest per caritatem perfici. Ergo actus fidei potest esse meritorius et est meritorius in justo. Nulla est difficultas:
Major explicata est supra, ubi de merito, P-II", q. 114, a. 3 et i.
Minor supra probata est q. 1, a. 4 : fides est de nou visis, objec;tum ejus non sufflcienter movet, ideo assensus est in potestate nostra seu liber non solum quoad exercitium, sed quoad specificationem; possum, etiam visis miraculis, dicere non volo credere, etiam nolo credei^e, imo volo conari ad diseredeiuUim, quia quaidam mysteria, ut a>ternitas poenarum, mihi displicent.
Ad i"m. Actus fidei non est meritorius nisi ex caritate procedat ; ita etiam adveniente caritate, actus natur» ut comedere, bibere, lit meritorius prout subjacet libero arbitrio; hi actus fiunt meritorii, in quantum sunt voluntarii et ordinati per caritatem ad Deum super omnia efficaciter dilectum.
Ad Assewius scientiis non est meritorius quia est neces- sarius et non liber; sed oonsideratio actualis rei scitas est libera, possum enim considerare vel non considerare, et considerare hoo vel illud, tunc hajc consideratio libera fit meritoria si ex caritate procedit. Sic docere philosophiam vel theologiam est quid meritorium dum fit ex caritate et etiam ex obedientia.
In tide utrumque, scil. considerare et assentire subjacet libero arbitrio, et ideo quandum ad utrumque actus fidei potest esse meritorius.
v.g. adhasrere alicui opinioni S. Thomaj, propter Deum. Item adhae-
DE ACTU INTERIORI FIDBI rere 24 propositionibus ex S. Thoma extractis et a 8. Congregatione Studiorum propositis.
Ad S""1. Qui credit, habet sufficiens inductivum ad credendum, non ad sciendum, ergo remanet meritum et quoad considerare, et <luoad assentire. Legere.
Art. X. (anticipatus) — UTRUM RATIO INDUCTIVA AD EA QUAE SUNT FIDEI MINUAT MERITUM.
Status quaistionis. — Aliis verbis: an fides carbonarii sit magis meritoria quam fides theologi? — Difficultas quastionis apparet ex argumentis ad invicem oppositis, quas sunt initio articuli. Etenim : 1° S. Gregorius dicit: « Fides non habet meritum, cui humana ratio preebet experimentum » ; 2° Quia ratio inductiva ad credendum winuit obscuritatem fidei; proinde rationem virtntis; 3° Quia persecutio aut tentatio contra fidem auget meritum fidei ; in nocte obscura spiritus, sunt magnse tentationes contra fldem, magnse obscuritates, sic angetur meritum fidei ; ergo per oppositum ratio inductiva ad credendum minuit meritum fidei.
Attamen ex altera parte in I Petri (m, 15) dicitur: « Parati semper ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de ea qu«e in vobis est spe ». Scil. fideles semper debent esse parati ad respondendum incrednlis propter quainam motwa mysteria fidei sunt evidenter credibiiia. Non autem ad hoc induceret S. Petrus, si per hoc minueretur meritum fidei.
Quomodo igitur solvere problema, et conciliare auctoritates et rationes qua> videntur ad invicem oppositee. Opus est distinctione, et recta distinctione ad semitam veritatis inveniendam. Legere articulum.
Solutio S. Thom® est: Ratio humana induota ad credendum minuit meritum fidei, si se habet antecedenter ad voluntatem credendi (quasi vngrediendo in motivum formale assentiendi) ; non vero si hjec ratio humana se habet consequenter, imo tunc est signum majoris meriti.
1» Pars probatur: Credere est meritorium prout homo libere assentit revelatis non propter rationem huraanam, sed proper wuctoritatem dwinam. Atqui dum ratio humana inducta se habet antecedeuter, quasi ingrediendo in motivum formale assentiendi, horao non assentit unice propter auctoritatem divinam. Ergo sic minuitur meritum fidei.
Major habetur ex supra dictis.
Minor est evidens : ca-sus est « quando aliquis nou haberet voluntatem, aut ealtem promptam volnntatem ad credendum nisi ratione humana induceretur ,,. V.g. legitur (apud Joak., xx, 19) quod
DE MEUITO ACTUS MDlil
post resurrectionem suam Jesus apparuit Apostolis, absente Thoma, et ostendit eis manus et latus : « Thomas autem unus ex duodecira, qni dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non vredam. Et post dies octo, item Jesus apparuit iisdem pnesente Thoma, et dixit ei : Infer digitum tuum huc et vide nianus meas, et affer mauum tuam et mitte in latus meum, et noli esse increduius, sed fidelis. Respondit Thoraas, et dixit ei : Dominus meus et Deum ineus. Dixit ei Jesus : Quia vidisti me Thoma, credidisti, beati qui non viderunt et vrediderunt ,,. (Cf. Commentarium S. Tbomffi in Joan., cap. xx, et in III*, q. 55, a. 5, ad 3m). Itoni Christus dixerat (apud Iiocam, xxiv, 25) discipulis euntibus ad castcllum nomine Emmaus : « 0 stulti et iardi oorde ad oredendum in omnibus quai locuti sunt prophefce ». Item (apud Matth., xiv, 31) : « Jcsus ambulaus super aquas dixerat Petro : Verri. Petrus ambulans super aquam timuit et clamavit: Domine salvum me fac, et continuo Jesus ait illi : Modioiv fidei quare dubitastit ,,. — Item (Matth., vi, 30) : « Si atitem foenum agri... Deus sic vestit, quanto magis vos modicse fidei? ». — Item. (Matth., viii, 26) : « Discipuli erant in navicula cum Jesu, advenit tempestas, et Jesus dormiebat. Tunc discipuli suscitaverunt eum, dicentes : Domiue, salva uos, perimus. Kt dixit eis Jesus : Quid ti midi estis, modiox fidei? ,,. — Item ad discipulos (Matth., xvi, 8) : « Quid cogitatis intra vos, modiwe fidei, quia panes non habetis? ».
Ex his variis exeinplis apparet quid vult dicere S. Thoraas? — Non vult dicere quod homo debeat credere sine evidentia credibilitatis; dixit enim antea, q. 1, a. 4, ad 2 : « Non enim credcret, nisi videret mysteria esse credenda, vel propter evidentiam siguorum, vel propter aliquid hujusmodi ». Sic semper motiva credibilitatis debent pnecedere tempore actum fidei, ut quis prudenter credat. Sed non debent iugredi in motivum formale assensus, alioquin minueretur meritum fidei ; non debent esse ratio adbiesionis, nam motivum formale fidei infusje est unice auctoritas Dei revelantis.
Unde motiva credibilitatis debent se habere ad actum fidei antecedenter sec. prioritatem temporis, non vero anteoedenter causalitate. Aliis verbis, ut recte ait Billuart : « Si motiva credibilitatis se habeant antecedenter (ut causa) ad assensum fidei, id est, si illum causent per modum rationis formalis sicut divina veritas, ita ut propter illa assentiam sicut propter divinam auctoritatem, minuunt meritum fidei. Id est si motiva credibilitatis concurrant in eodem genere causai ad actum fidei, minuunt eius meritum, quia in hoc consistit meritum fidei quod intellectus motus a voluntate se subiir.iat Deo revelanti, seu credat propter solam auctoritatein seu veracitatem Dei, quas est illius objectum formale quo seu motivum ».
In hoc casu enim homo est modioai fidei, in eius assensu inveuitur quasi permixtio auri et plumbi, scil. eius assensus est quasi dnplex, partim procedit ew fide infusa eiusque motivo formali ; parlim ex ratione naturali et motwo humano. Et forsitan basc permixtio
8 - OMIOOU-LAGItASGt - 1>« UirlulliltU UUOlOfftOtt.
DB ACTU INTERIORI FIDBI
(lega, alliage) s»pe invenitur in nostra flde, et non totaliter exelnditur nisi per purifleationem passivam spiritus, in qua, contra tentationes adversus fidem, magnum meritum fidei invenitnr pront anima tunc purissime credit propter solam auotoritatem Dei revelantis, non obstantibus tentationibus, non obstante maxima obscuritate mysteriorum, v.g. pradestinationis. H«c obscuritas tunc augetur non solum propter vehementes tentationes dasmonis, sed prout anima tuiic magis penetrat profunditatem seu altitudinem horum mysteriorum ; sub isto aspectu htec obscuritas est transluminosa, seu provenit ex nimia « luce inaccessibili in qua Deus habitat » ut dicitur I Tim. (vi, 16). Hoc debuisset melius intelligere Lugo qui udmisit fidem discursivam in cuius motivo formali iugreditur propositio Ecclesite miraculis confirmata.
1um Corollarium. — Purificationes passwte spiritus desoripta a S. Joanne a Cruce in suo mirabili opere « Nox obscura », augent et valde meritum fidei, prout fidem liberant ab omni permixtione, et in tota sua eminentia quoad nos statuunt motivum formale fidei, essentialiter supernaturale, quod tunc quasi experimentaliter apparet iinmensuratim altius motivis credibilitatis. Auctoritas enim Dei auctoris gratias, cui supcrnaturaliter et infallibiliter pura fides adhasret, superat sine mensura rationalem evidentiam miraculorum. Quando animaj conte.mplativa) sunt in his purificationibus passivis spiritus, non valde juvarentur si eis diceretur : « faveas legere bonam apologeticam » ac si assensus fidei resolveretur formaliter in evidentiam miraculorum ; hoc esset descendere ad ordinem inferiorem. Oportet eis dicere : orandum est, postulanda est gratia actualis efficax ad firmiesime et supernaturaliter credendum, dicendo : « Domine adjuva incredulitatem meam... » (Marc, ix, 23). Hoc etiam dicendum est animabus qufe veniunt ad nos dicentes: « pater meus recenter mortuus est sine absolutionc, et mysterium prajdestinationis mihi apparet incredibile ». Altius assurgendum est orando, postulando per Christum et B. Mariam V. gratiam actualem fidei et refugvum in Veritate prima ac simul in isto refugio invenitur « pax qua? exsuperat omnem seusum et custodit corda nostra et intelligentias nostras in Christo Jesu » (Phil., rv, 7).
Cf. in prssenti articulo resp. ad 3"10 de merito fidei inter persecutiones, vel tentationes aut similes difficnltates. Sed persecutiones non augeut meritum nisi occasionaliter augeant volnntatem promptani adha?rendi auctoritati Dei revelantis.
2um Corollarium. — Si per oppositum hoc motivum formale fidei non ampUus movet ad assensum^quomvis aliquis assensus revelatis
Ita in cUemonibus qnia, ut infra dicetnr, q. 5, a. 2, ad lm: « Dfemonum fides est quodammodo coacta ex signorum evidentia, et ideo non pertinet ad laudem voluntatis ipsorum, quod credunt ». Item ad 2*> et 3"».
DK MBRITO ACTUS KIDHI
Ita etiam wi haireticis formalibus, qui retinent quasdam dogmata tantum, eis adhterendo solum propter aliquod motivum humanura, KI proprio judicio et propria voluntate.
In fide vero informi, quas donum Dei est, ut infra dicetur, q. 6, a. 2, non est meritum deficiente caritate, sed remanet motivum forinate fidei et pius credulitatis aifectus seu appetitus boni credentibus repromisi, ut mox dicemus.
Gonfirmatur luec prima pars oonclusionis , ex analogia cum passione antecedenti. Etenim, ut supra dictum est, I*-II", q. 24, a. 3, ad lm, et q. 77, a. 6, ad 2"» : « Passio antecedens electionem in virtutibus moralibus diminuit laudem et meritnm virtuosi actus, nam liomo actus rirtutum moralium debet exercere propter judicium ralionis et non propter jxissionem » ; v.g. debet defendere patriam. propter bonum commune patrke, et non propter passionem odii contra inimioos.
Si nulla est passio antecedens causalitcr, seu inovens ad actum virtutis et fiat actus unice propter motwum virtutis, tunc est perfecte meritorius dummodo ex caritate procedat; si e contra minuitur influxus motivi virtutis et prasvalet motivum passionis, tunc minuitur meritum, et in fine tollitur. Purincatio autem passiva sensuum ordinatur ad liberandas virtutes morales ab omni admixtione motivi imperfecti.
2° Pars conclusionis est : Si ratio humanu se habet consequenter ad voluntatem eredentis, non minuit meritum fidei, sed est signum majoris meriti; sicut passio consequens virtutem.
Probatur. Tunc enim homo habet promptam voluntatem ad credendum, diligit veritatem creditam, et ex isto sancto amore movetur nd qwnrendas rationes eorum qwn Sunt fidei. Est « fides quaerens intellectum » ut aiebat S. Anselmus.
Ita fecerunt sancti theologi, et Conc. Vatic. (Dbnz., 1796), dicit: « Ratio quidem fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quwrit, aliquam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissiniam ussequituiy tum ex eorum, quie naturalitcr cognoscit, analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu iuter se et cum fine jiominis ultimo: nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum, quas proprium ipsius objectum constituunt ». — Etenim ut hic dicitur ad 2™" : « Kationes istje non sunt demonstrativje, sed removent impedimenta fidei, ostendcudo non esse impossibile quod in tide proponitur ». Nequidem positive probatur intrinseca possihilitas mysteriorum supernaturalium, sed solum ostenditur quod nullus intellectus potest eoruni possibilitatem intrinsecam improbare.
Item motiva credibilitatis non mimiunt meritum fidei ; nam non causant assensum pcr modum rationis formalis, sed inducunt tantnm intellectum ut crcdat proptcr solam auctoritatem divinam. « Sic, ait Billuart, motivum formale fidei retinet totum suum influxum et est causa adwquata assensus fidei, sicut dum magister proponit di-
DE ACTC INTERIOIII PIDBI scipulo principia, discipulus assentit principiis propter eorum veritatem evidentem, et non propter propositionem magistri, quamvis necessaria fuerit propositio magistri ut discipulus intelligeret et apprelienderet principiorum veritatem »;. Ita Samaritani ad mulierem dixerunt : « Jam non propter tuam loquelam credimus, ipsi enim audivimus et scimus qnia hic est vere Salvator mundi » (Joan., rv, 42). Of. Comment. S. Thomte ad Joanu.
Confirmatur ex analogia passionis consequentis.
Etenim, ut supra dictum est (I,-II*°, q. 24, a. 3, ad lm), passio 'Oonsequens virtutem non miuuit meritum, sed est signum promptioris voluntatis, v.g. in Christo dum ejecit venditores e templo (Matth., xxi, 12-13) : « Mensas numulariorum et cathedras vendentium columbas evertit et dixit eis: Scriptuin est: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum ». Oi>ortet quandoque, ait Cajetanus, sibi imperare tantam iram consequentem, nec plus nec minus.
Sic dicitnr (in Ps. lxvih, 10) : « Zelus domus tuse comedit me ». Item : « Ivascimini et nolite peccare » (Ps. iv, 5). Sic sanctus zelus differt a sectarismo et a fanatismo, quia est ardor fidei et caritatis; jlifferunt inter se sicut passio antecedens et consequens.
Corollarium. — ■ Non oportct confundcre sectarismum cum sant)tn firmitate fidei, neo liberalismum cum vera caritate, qu® nunquam obliviscitur jura Dei super omnia, super proximum diligenda. 2>fec confundendum est studium semirationalisticum v.g. S. Scripturte cum sacro studio mysteriorum fidei, nec sapientia hujus mundi cum sapientia quffl desursum venit.
1um Dubium: An demonstratio praambulorum fidei diminuat meritum fidei. Resp. ad 2m in fine: hsec demonstratio diminuit rationem fidei, non tamen ratiouem caritatis, per quam voluntas est proinpta ad ea credenda etiamsi non esset demonstratio, ergo non diminuit meritum.
2um Dubium : — An ad assensum fidei etiam in peccatorc requiratur jria motio voluntatisf Responsio est affirmativa.
1° Probatur ex S. ScripUira. (Ad Phil., i, 29) : « Vobis datum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patianiiui ». Ad Hom. (x, 10) dicitur : « Corde creditur ad justitiam » id est ut explicat S. Thomas in hanc Epist. : voluntate movente intellectum ad credendum. In sacra enim Scriptura cor pro voluntate sumi solet. Insuper dicitur (ad Eph., n, 8) quod « fides est donum Dei » et remanet fides etiam amissa caritate. Ergo ad credendum requiritur pia motio voluntatis.
2° Probatur ex Traditione praisertim ex August. dicente in tr. 26 in Joan. : « Intrare quisquis ecclesiam potest nolens, accedere ad aJtare potest nolens (scil. quia coactns), sed credere non potest nisi
DK VIO MOTIONB VOLU.NTATIS volens ». Cum insuper credere Deo sit quid pium, requiritnr ad credendum pia motio voluntatis etiam in peccatore.
3° Probatur ea> Conc. Arausieano (Dbnz., 178) contra Semipelagianos : « Si quis sicut augmentum, ita etiam mitium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui justificat impium, ... non per gratice donum, id est per inspirationem Spiritus Sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus adversarius approbatur... : "Fides Dei donum est * (Ephes., ii, 8) ».
Item (Dbnz., 736) contra Picum de Mirandula: « Assensus fidei est liber et per eum homo obsequium prasstat Deo ». — Conc. Vatic. (cf. Dbnz., 1791) : « Nemo evangelicw pnedicati<mi consentire potest, sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et iuspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati. Quare fides ipsa vn se, etiamsi per caritatem non operetur, donum Dei est et actus eius opus ad salutenr pertinens, quo homo liberam priestat ipsi Deo obedientiam graticeeius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando. (Item n. 1814). Insuper in Trident. (n. 808) declaratum est quod fides non amittitur quolibet peccato, sed sola infidelitate; hinc potcst esse sine caritate et sine spe, et tamen adhuc est donum Dei, contra Quesnell, 1302, 1401, 1407 et Hermes n. 1791.
4" Probatur ratione theologica necessitas hujusce piie motionis voluntatis ex q. 1, a. 4, et q. 2, a. 1, ad 3™.
Quando intellectui proponitur objectum obsourum et supernaturale, requiritur ad credendum voluntatis motic, qute pia dieitur ratione supernaturalitatis eius. Atqni ita est quando proponuntnr mysteria fidei seu Evangelium. Ergo nemo potest Evangelio credere, ut oportet ad salutem, sine pia motione voluntatis.
Uajor est certa: ratione obscuritatis objecti quod non sufficieuter movet intellectum, requiritur voluntatis motio non solum qnoad exercitium sed quoad specificationem. Et ratione supernaturalitatis hujusce objecti requiritur quod ipse actus fidei specificatus ab isto objecto sit supernaturalis, et quod ipsa voluntas credendi sit Bupernaturalis. Etenim actus voluntatis specificatur a suo objecto, et est eiusdem ordinis, unde non possumus sine gratia velle aliquid essentialiter supernaturale, scil. velle credere supernaturaliter.
Minor est certa ex priedictis. Ergo. Cf. infra (q. 4, a. 4) : utrum eadem numero sit fides formata et informis; (et q. 6, a. 2) : utrum Udes informis sit donum Dei, ibid. ad 3"' dicitur : « Datur aliquaudo homini a Deo quod credat, non tamen datur ei caritatis donum o. V.g. : aliquis catechumenus habens attritioncm sine contritione habet fidem sine caritate. Et ibid. dicitur: « Ille qui accipit a Deo fidem absque caritate, non simpliciter sanatur ab infidelitate, quia uon removetur culpa prsecedcntis infidelitatis, sed sanatur sec. quid, ut scil. cesset a tali peccato». Cajetanus ibid. dicit: « Et ha)c nota propter baptizatos in peccato mortali et propter hsereticos qvando
DE ACTU INTEBIORI FIDBI convertuntur ad fidem oum peccato mortali. Infunditur siquidem tunc a divina liberalitate fides sine caritate subjecto disposito ad fidei et non caritatis susceptionem ; sicut materiae dispositse ad substantiam aninue et non ad opera eius infunditur anima, ut patet in araentibus ab utero ».
, Breviter solvuntur objeclianes contra necessitatem hujusce motionis.
J* Objectio: Videtur quod ad fidem humanain non requiritur inotio voluntatis, ergo nec ad fidem divinam.
Respondetur: Nego antecedens, prout fides humana distinguitur ab opinione et excludit formidinem errandi, absque evidentia objecti. Insuper actus fidei divinse longe firmior et difflcilior est quam actus fidei liumniue, unde in difficilioribus et singulariter extraordinariis non raro dicimus : Non possum credere; nisi videro, non credam, aut nonnisi cum formidine erroris opinamur.
InstaMia: Sed deemones credunt (ex Ep. Jacobi, H, 19). Atqui non credunt ex pia motione voluntatis. Ergo.
Bespondetur: Credunt non fide infusa et divina propter auctoritatem Dei revelantis, sed fide acquisita ut quodammodo coacti ab evidentia signornm. (cf. infra q. 5, a. 2).
Inatanlia; Sed voluntas nou poteal movere intellectum quoad speeificationem, Bed solum quoad exercitium, nam ab ipso intellectu movetur quoad specificationem.
Respondetur: Voluntas nequit movere intellectum quoad specificationem, quando objectum est evidens, concedo; quandoque objeotum est obscurum et oirca illud voluntas bene vel male afficitur, nego. Ex hoc enim quod est bene vel male affecta exsurgit inter eam et hoc objectum relatio convenienti® vel disconvenientiai, et sic apparet intellectui quod bonum est pro voluntate sic disposita movere ad adhjerendum huic objecto obscuro, v.g. bonum est credere Deo non obstante obscuritate mysteriornm. Hic influxus voluntatis quoad specificationem physiologice expiicatur per principium Aristotelis qualis unusquisque est, talis finis videtur ei convenkns (Eth., III, c. 5, n. 17, lectio 13).
3um Oubium : Quomodo pius credulitatis affectus differt ab actu oaritatis vel spei.
Respondetur (contra Semipelagianos) : Convenit cum illis pro-ut est quid liberum et supematurale, ex Conc. Arausic. (Denz., 178): « pius credulitatis affectus et initium fidei est a Deo ». Item convenit cum iilis prout est circa aliquod bonum supernaturale. Sed contra Jansenistas differt a oaritate, alioquin in statu peccati martalis non posset elici actus fidei. Unde damnata est haic propositio Jansenistarum (Denz., 1302) : « Quando in magnis peccatoribus deficit omnis amor, deficit etiam fides; et etiamsi videantur credere, non est fides
DE PIO CBEDULITATIS AFFECTU illviua, sed humana». Item damnatte sunt istas Quesnellii (Dbnzini ii, 1401) : « Fides non operatur nisi per caritatem » ; (1402) : « Fiiu non est absque amore et fiducia » ; (1407) : « Totum deest peccatorl quando ei deest spes, et non est spes in Deo, ubi non est ainor Dei ».
Quodnam est igitur objectum hujusce pii credulitatis affectus n i|iio procedit pia motio. Hic pius credulitatis atfectus est complatmtia qumdam non erga bonitatem divinam in se, quod requiritur ii. I amorem caritatis, nec erga Deum eius auxilio possidendum, quod requlritni ad. spem, sed erga summam Dei veracitatem. Et vi huius alfectus voluntas determinat intellectum ad firmiter asscntiendum •Ine formidine errandi. Objicit Quesnell: sed non credimus inimico DOBtro. Kespondetur: quid prohibet quod credam invtnico quem aliunde veracem reputot
Insuper Deus non est inimicus animas peccatoris, sed est pecrntor qui est inimicus Dei (cf. De Revelat., I, p. 444). Unde ad miniis hic pius credulitatis affectus est complacentia erga summam llvi veracitatem, complacentia movens ad credendum, quia bonum '•ki. c.redere testimonio quod variis signis apparet ut divinum. Sed insuper in isto pio credulitatis affectu (etiamsi non sit spes) «■st affectus ad bonum oredentibus repromissum. Unde S. Thomas dieit (in q. De Verit., q. 14, a. 1) : « Movemur ad nrede-ndum dwti-s, iM quantum nobis repromittitur , si crediderimus, pr<emium aeternw vitae, et hoc prsemio movetur voluntas ad assentieudum his quai ilicuntur» quamvis sint obscura. (Cf. etiam De Veritate, q. 14, a. 2, Dd 10) : « Inchoatio fidei est in atfectione in quantum voluntas deifrminat intellectum ad assentiendum his quas sunt fidei, sed illa voluntas neque est actus caritatis, neque spei, sed quida/m appetitus honi repromissi ».
Actus spei addit firmitatem supra hunc appetitum boni repromissi et habet aliud motivum formale, scil. Deum auxiliantem. Spes enim, ut infra dicetur, est plus quam desiderium rei amabilis, est motus appetitus ad bonum arduum cum exspectatione, et motivum <'iii8 debet esse auxilium proportionatum, sic motivum formale spei infusaj est Deus auxilians. Communiter dicitur : hoc desidero adhuc, ned non amplius firmiter spero.
Sic est in credentibus appetitus boni repromissi. Hic pius cre- • lulitatis atfectus, de quo loquitur Conc. Arausicanum (Denz., 178) oxprimi videtur in his verbis Petri ad Jesum : « Domme, ad quem ibimusf verba vitce aeterme habes. Et nos oredimus » (Joan., vi, 69). .lesus dixerat ibid. : « Hisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis». Multi vero audientes ex discipulis eius, dixerunt : « Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? ». Sciens autem Jesus apud semetipsum quia muruiuraverunt de hoc discipuli eius, dixit eis : « Verba quai ego locutus sum vobis spiritus et vila, sunt. Sed sunt quidam ex vobis qui «o»» credunt... Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abie-
DK ACTU INTERIORI PIDBI rnnt retro, et jam non cum illo ambulabant. Dixit ergo Jesus ad duodecim i Numquid et vos vultis abiret Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimusf verba vitm aeternw habes. Et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus, Pilius Dei ». H»c est expressio pii credulitatis affectus sed jam perfecti per spem et caritatem. — N. B. Potest esse absolute loquendo pius credulitatis affectus antequam sit appetitus boni credentibus repromissi. Nam Deus potest aliquid revelare et hoc signis conflrmare antequam aliquid promittat, tunc pius credulitatis affectus est simplex complecentia in veracitate divina et in securitate fldei.
Ultlmum dublumi Quinam est locus istius pii credulitatis affectus et pice motionis in deliberatione humana qu® terminatur ad ipsum actum fideif — (Cf. De Revelatione, c. XV, a. 3). Exponenda est genesis psychologica actus fidei infusas, ad ostendendum ubi incipit necessitas grati» et quasnam est relatio exacta judicii credibilitatis ad actum fidei. Actus fidei est actus humanue deliberatus, elicitus ab intellectu et imperatus a voluntate sub inspiratione et illuminatione Spiritus Sancti. '
Tinde oportet in memoriam revocare successionem actuum qui ad deliberationem et executionem alicuius propositi concurrunt. Hi actus euumei-autur et explicantur in I"-II*° (a q. 8 ad q. 18).
Semper aliquis actus intellectus dirigit actnm voluntatis, et circa finem sunt duo actus voluntatis, scil. primum velle nondum efflcax, et intentio efficaw.
Circa media est, post consilium, consen-sus diversis mediis, et post ultimum judicium practicum est electio alicuius medii magis apti. Denique in ordine executionis, post imperinm ordinans executionem est usus activus, et post consecutionem flnis desiderati est fruitio voluntatis.
Hax: sunt applicanda ad genesim actus fidei.
Actus oirca fU Ordo int
1". Judicium: finis ultimus saltem implicite cognitus est bonum desiderabile.
3°. Judicium: finis est assequibilis et assequendus: debeo Dcum cognoscere, amare super omnia eique servire obediendo.
i°. Intentio: sincere, quantum in me est, volo finem ultimum, salutem, et propterea volo Deo obedire.
N. B. In hominibus qui ad fidem perveniunt, actus 3US ct 4"» jam fiunt sub illumiiiatione et excitatione gratife intern» et sine gratia actus 4"« est impossibilis.
DB 6BNESI ACTCS PIDEI
Actus oirca medxa. A) Ordo electionis.
5». ConsMum de revelatione pro- 0°. Comensus huic credibilitati.
posita post auditum pra?di- Consensus iste sec. se non- cationis salutaris, signis di- dum est efficax.
vinis confirmut». Judicium speculativum : ifoc est credibile. Judicium speculat.-practicum :
Hoc est credendum ab homi- nibus.
7". Judicium practico-practicum credentitatis : Hoe est eredendum a me hie et nunc.
8°. EleeHo supernaturalis actus credendi (pins credulitatis affectus - Conc. Arausicanum).
B) Ordo executionis.
9°. Imperium : Crede. 10°. Dsus activus voluntatis (pia motio).
11«. Actus fidei: Credo. 12». Fruitio securitate fidei.
Circa hos actus sunt priesertim duo notanda: 1° Differentia inter judicium credibilitatis et judicium practico-practicuni credentitatis. 2" Quid est iutentio efficax necessaria ad actum fidei.
1° Prktcipalis differentia inter jildieium oredibilitatis et judickim practico-practieum credentitatis est quod I"™ invenitur non solum in his qui perveniunt ad fidem, sed etiam in his qui cum plena advertentia committunt peccatum infidelitatis , ut pharistei, qui visis iniraculi8 noluerunt credere Christo et dixerunt : « In principe dasmoniorum ejicis dsemones» (Matth., ix, 34; Marc, iii, 22). Circa hoc legendum est pr»sertim in Ev. sec. Joan. (vm, 47) quid dicit .lesus pharisais : « Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Responderunt ergo Judxi et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu ct diemonium habes? Respondit Jesus : Ego datmonium non habeo, sed honorifico Patrem meum et vos inhonorastis me. Ego autem uon qu»ro gloriam meam, est qui quasrat et judicet. Amen, amen dico vobis, si quis sei-monem meum servaverit, mortem uon videbit in ffiternum. Dixerunt ergo Jud»i : Nunc cognoscimus quia daemonium Imbes. Abrahain mortuus est et prophetae et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in «ternum. Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est... Dixit eis Jesus: Anteqnam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum... ».
DB ACTU INTBBIORI FIDBI
Pharisai habuerunt evidentiam credibilitatis , imo generalis obligationis credendi, scil. cognoverunt Evangelium esse credendum ab hominibus, sed noluerunt pervenire, ratione superbi», ad ultimum judicium practico-practicum credentitatis : hoe est credendum pro me hic et nwnc; cf. infra q. 14, a. 2, de blasphemia qu® dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, specialiter « de impugnatione veritatis agnitw, dum scil. aliquis veritatem fidei agnitam impugnat ut licentius peccet », item in hoc est impoenitentia seu propositum non poenitendi, et obstinatio. Unde Christus apud Joau. (xv, 24) dixit : « Si opera non fecissem in eis, quw nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum ».
E- contra alii ut Apostoli, ZocIubus, Nicodemus, dum eis proponitur prafdicatio evangelica miraculis confirmata, jam sunt saltem inchoative homines « bon<s voluntatis », scil. non resistunt gratias actuali prfevenienti et excitanti et finem ultimum saltem implicite oognitum sincere intendAini; faciunt quod in se est, sic perveniunt ad judicium practico-practicum credentitatis : scil. Hoo est credendum pro me hic et nwnc, et sequitur pius credulitatis affectus. deinde pia motio, et tandem actus fidei et securitas eius.
An hoo judUtktm practico-practicum credentitatis sit supernaturale quoad substantiam.
Sec. thomistas judicium practico-practicum credentitatis est supernaiurale quoad substantiam quia immediate regulat pium credulitatis affectum qui est essentialiter supernaturalis sec. C. Arausicanum et supponit voluntatem meam jam inchoatwe affici ad res essentialiter supernaturales credendas sub influxu grati® actualis. Hoc enim judicium proponit mihi res credendas non solum tanquam credibiles et credendas in genere, sed tanquam bonas et convenienies pro me hio et nunc seo. actualem dispositionem voluntatis meae.
Quare pius credulitatis affectus est supematuralis quoad substantiam? quia vult aliquid essentialiter Bupernaturale, scil. credere, et specificatur, ut desiderium, a bono supernaturali credentibus repromisso, cui voluntas jam inchoative afficitur : « Domine ad quem ibimus? verba vit» aetern» habes» (Joan., vi, 39).
Objectio: Sed primum judicium supernaturale supponit fidem, ergo non potest eam preecedere.
Respondetur; Primum judicium snpernaturale speculativum circa ipsamet mysteria revelata et credita, concedo; primum jndicium supernatnrale practioum circa obligationem credendi hic et nnnc, nego.
Sic melius apparet nunc quod judicium credibilitatis est solum conditio sine qua non actus fidei, prout assensus fidei resolvi debet materialiter et extrinsece in aliquam evidentiam. Sed actus fidei non est conclusio syllogismi apologetici. Hic syllogismus terminatur ad judicium credibilitatis, ecil. : Quidquid Deus revelat hominibus est evidenter credibtte et ab hominibus credendum. Atqni Deus nobis
DB NBCBSSITATB ACTUS FIDBI AD SALUTBM revelavit doctruiain christianam, ut patet ex signis divinis quibus ■ oiilirmatur. Ergo hsec doctrina est evidenter oredibilis, imo ab lmminibu8 oredenda.
Actus aulem lidei pertinet ad alium ordinem infinite altiorem, cssentialiter supernaturalem, tam pro angelis quam pro hominibus.
Alia difficulas circa actns pnerequisitos ad primum actum fidci rat de intentione finis ultimi in his qui prima vice audiunt praidicationem fidei.
Quwnam intentio supematuralis requiritur in his qui, prima vice audientes prasdicationem fidei, convertuntur ad fidem?
Respondetur: Si convertuntur perfecte, scil. si justificantur , i'equiritur intentio efficam finis ultimi supernaturalis, qiue habetur per infusionem caritatis, in inBtanti justificationis,
Si vero convertuntur solum ad fidem, requiritur solum intentio .lupernaturalis efficax admittendi ve-ritatem a Deo propositam, ex qua iutentione supernaturali sequitur in ordine electionis pius credulitatis affectus. Electio enim supernaturalis supponit aliquam intentlouem supernaturalem, quia electio mediorum pra>supponit intentionem finis.
In his vero qui nondum audierunt neo potuerunt audire praidioationem fidei, quid requiritur ad salutem, statim videbimus explicando articulos de necessitate actus tidei ad salutem, scii. ab art. 3° ad 8»" inclusivo. Est alia pars hujusce qusestionis.
□e necessitate actus fidei ad salutem.
Sunt sex articuli scil. :
/ 1° aliquid supra rationem naturalem ;
Utrum sit 2° ea ad qu«e ratio naturalis pervenire potest;
ad salutem 3" aliqua explicite;
necessarium 4" omnia revelata explicite;
credere 5° Incarnationem et Kedemptionem explicite;
\ 6° Trinitatem explicite.
Hac est magna qusestio hodie valde agitata de fide implicita et explicita (cf. opus P. K. Schultes, O. P., Fides implicita, iu lingua germanica, 1920, Regensburg, Pustet).
Prsnotamen de necessitate medli et de necessltate praeceptl.
S»pe, saltem post Conc. Trident., theologi, quando agitur de necessitate ad salutem, seu ex parte finis ultimi, distinguunt necessitatem medii et necessitatem prascepti. Et difficilia problemata hic examinanda dependent ex recta definitione hujusce duplicis necessitatis.
Pater R. Schultes in suo opere Fides implicita tenet hanc distinctionem non fuisse omnino distincte propositam nisi post. Conc-
DE ACTT7 I.NTEBIOBI FIDBI
Trident. a Cano, Vega, Banuez, et eam non esse ita explicite apud S. Thomam. Insuper P. Schultes existimat quod probabilius definitio stepe data de necessitate medii non eet absolute exacta et proinde quod ex ea multa; oriuntur difficultates. Ad modum prsenotaminis videamus primo definitionem et divisionem stepe propositam post Conc. Trident. deinde definitionem propositam a P. Schultes et tandem videbimus, explicando articulos S. Thomte de hac re, quid sit verius.
Sajpe theologi, ut apparet apud Tanquerey sic definiunt et dividunt necessitatem ad salutem :
I tpro omnibus: gratia ha-
MecMtsinequo! ex natura rei\ bitualis, semen glorite. etiamincul-i 'Pro adultia: meritum.
pabiliter o-l ^extra casum martyrii, misso, salus j . . . J baptismus aquw vn re, Necessitas haberi ne-/ea> vnstitutio- f vel in voto Egt enim ad ( "« Avolna \ medium institutum ad
Praoepti, qu» fundatur, non in ipso medio absolute necessario, sed in prwcepto voluntarie observando abhis qui illud cognoscero possunt; unde si hoc incul pabiliter omittitur, salus non impeditur, v.g. sumere \ Eucliaristiam tempore paschali.
Juxta P. Schultes, hse definitiones videntur exprimere non solum id quod est per se, sed addere aliquid per acoidens non semperverificatum, quia non satis speculatwe conflciuntur, sed 6ubito in ordine ad praxim, absque sufflcienti consideratione speculativa rei definieudse. Et tunc oritur magna difficultas si, positis his definitionibus, admittitur quod fides explicita de Incarnatione et Trinitate est necessaria necessitate medii ad salutem, post adventum Christi. Unde ille proposuit aliter deflnitionem et divisionem, sic:
/ pro omnibus : gratia habitualis, virtutes theologicffi. pro adultis : credere Ptr se ) ! quod « Deus est et et semper) \ rem. est », meritum.
necessitas medii (sine qua salus obtineri nequit)
ex natura rei ex instittitione( v.g. baptismus aqua> diviua religio- ] pro parvulis extra casum - nis christiame' per se sed nonsemper scil. : supposita cognitione saltem possibili, v.g. baptismus aqute pro adul-
DB NECESSITATB ACTUS FIDEI AD 8ALUTEM 125 quia est quid praascriptum a voluntate prtecipientis, et oppositum est malum non in se sed quia prohi- ■3 ) nccessitas ) bitum, v.g. sanctificatio sabbati ac deinde diei dominicEe, scil. semel in hebdomada et non solum semel in mense; item communio paschalis scil. semel in anno, et non solum semel in biennio.
Secundum P. Schultes, non oportet ponere in definitione necessitati-s medii haec verba : « sine quo ctiam inculpabiliter omisso salus hal>cri nequit » nam hoc est solum quid pertmens ad subdwisionem postea proponendam, et non semper verificatur, sed solum in parvulis qui non possunt habere votum baptismi ; ad-ulti enim nunquam inculpahiliter oarent gratia sanctificante vel voto implicito baptismi '. Jam quidem habetur necessitas medii si medium est de se neoessarium ad finem, ut cibus ad vitam ; et aliquod medium, inquit, potest esse do se necessarium ad finem supposita eius cognitione possibili : v.g. supposita cognitione possibili de Incarnatione, credere explicite Incarnationem post adveutum Christi, est plus quara de necessitate pifflcepti ; sed est necessitas medU, quia hic actus circa Christum mediatorem uuiversalem nos coniungit cum ipso Salvatore et sic est de se nec.essa.riuR ad finem, prout est de se via ad salutem.
Notandum est quod hax; divisio proposita a P. Schultes coincidit cum divisione data a Salmanticensibus (De Fidc, disp. VI, dub. I, par. III, n. 77) qui in hac conclusione, quasi tacite retractant divisionem stepe datam quam prius enuntiaverant. Juxta eos post Evangelii promulgationem fides explicita Christi Domini est per se loquendo mediam neeessa-rium ad salutem, per acoidens taraen contiugere potest, etiam post adventum Christi, ut aliquis salutem consequatur absque tali fide explicita Incarnationis. Et addunt: inter Thomistas hanc assertionem tuentur Soto, Ledesma, Medina, addi possunt Javelli, Serra et eara pro probabilem recognoscit Joannes a S. Thoma. Cf. infra ea qua) dicemus circa articulum 7,H" pnesentis quiestionis.
i Revcra illl qul posuerunt ln dellntione necessitatis metM lucc verba a sine quo etiaiu lnculpabiliter omisso salus baberi nequit » fecerunt duas confusloncs: 1° eonfuderunt genus proxunum (scll. necessitatem medii) cum allqua subdlvlsione ejus (scil. cum necessltate niedll non solum per se sed semper requisiti) et non consideraverunt necessltateu) niedii per se sed non semper requislti. — 2» Insuper non satis notaverunt diffcreuUam, quoad hoc, inter adultos et parvulos. Nam pro solo adulto est semper aliqim culpa sultcm reniota, scil. ln ejus negligentia, qula sl cum auxillo grati<e sibi oblato, faceret quod ln se est Deus el pneberet id quod est semper ad salutem necessarinm.
Oenique non omne quod cst per ae est semper; sic bomo per se nascitur cum qulnque digitls in quallbet manu, sed non semper, nam quandoque cum sex. et i
DE ACTD INTBRIORI FIDBI
His suppositis veniamus ad explicationem articulorum. Aiitea citandi sunt auctores consulendi >.
Art. III. _ UTRUM CREDERE ALIQUID SUPRA RATIONEM NATURALEM SIT NECESSARIUM AD SALUTEM.
Status qusestionis. — Videtur quod non : 1° Quia ad perfectionem cujuslibet rei sufficiunt ea quse ei conveniunt sec. suam naturam, ita dicunt rationalistte. 2° Quia esset periculum erroris, propter obscuritatem veritatum supernaturalium qu«e demonstrari uequeunt. 3° Sufficit cognoscere Deum ex creaturis, sec. iliud Pauli: « Invisibilia Dei per ea qute facta sunt, intellecta, conspiciuntur ».
Responslo est tamen : Vt homo perveniat ad visionem beatificam pratcxigitur fides scpernatdralis. Ita S. Thomas; communiter additur et hoc fuit omni tempore necessarium omnibus necessitate medii simpliciter, scil. pro pannilis sic necessaria fuit semper virtus infusa fiilei, et insuper pro adultis actus supernaturalis fidei.
Ita omnes tbomista» quibus consentiunt Suarez, Valentia, Lugo, Eurtado et communiter theologi. Paucissimi dixerunt adultus potest salvari cum sola virtute infusa (idei sine actu, et ut videbimus, h»c sententia ut aiunt Salmanticenses (disp. "VI, n. 65) est adeo falsa, ut nequeat cum probabilitate defendi. Plures eam vocant erroneam vel etiam hareticam. Vide pnznotamvna supra p. 123-125.
' Auotores consulendi divlduntur ln quatuov cntegorias : 1". Qul tenent fldem explicitam de Chrdnto et Trinltate post Evangeiium probnblllus neeessarlam esse omnlbus necessltate medil absoluta sultem de potentia ordlnarla. Joannes a S. Thoma, Gonet, Billuart, S. Ali-honsus, Hugon (flors de VBglUe pas de aalut, 1914, p. 44). Mabttn, O. P., De neoessitate oredendi, Lovanio, 1906. Cltantur etlam n Gonet. inter Jeeuitas Molina et Valentta.
2° Qui tenent eam non esse neeessarlam nccessltate medii, sed solum pracepH; sl vero non potest cognoscl hoc pneceptum sufficit Odes implieita. Ita Richardus a Mediavtlla, Luqo, Diana, Vaso,uez, nomlnales.
3°. Sbarez, De Fide, dlsp. XII, sect iv, 18, dilclt : « hffic fides explieita de Christo est medlum neeessarlum ad salntem vel in re, vel in voto ». Ita t>. Capeban, Le probleme du salut des inftdetes, 2» ed. 1934. p. 207.
4i. Salmantioenees : a fldes expllclta de Chrlsto est per se loquendo medium neoessarium ad salntem, per acoidens tamen potest contingere, ut aliquis etiam nunc salntem consequatur absque tali flde expnclta ». Ita m O. I'. Javellus, Soto, Ledesma, Medina, recenter Schultxs, Huqueny. — Joannes a S. Thoma
" ° 5»b If a4es et Cano aicnnt : fldes expllclta de Christo mmc e8t necessaria neeessltntc medli simpliciter (sine exceptlonc) ud gloriam. non vero ad JusHficationeru.
DE NECESSITATB ACTDS FIDEI AD SALDTBM
1° Probatur ew S. Scriptura. (Ad Hebr., xi, 6) : « Sine flde impossibile est placere Deo, credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit». Loquitur S. Paulus de fide supernaturali, quia paulo antea in eodem capite dixit : o fldes est sperandarum substantia rerum », res autem sperand® et non apparentes sunt supernaturales, scil. vita «terna. Item Christus (Mabc, xvi, 16) : « Qui non crediderit, condemnabitur ». — (Joann., iii, 18): «Qui non credit, jam judicatus est». — (Ephes., u, 8): Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est » '.
2° Probatur ex Conciliis. Cf. Denzinger (Index, p. 597). In Con- Cil. Arausicano (Dbnz., 178) habetur tequivalenter ubi agitur de initio fidei supernaturalis, quod fides est necessarium fundamentum et radix justificationis: « Si quis dixerit — initium fidei, ipsumque credulitatis affeetnm, quo in eum credimus, qui justificat impiiim... non per gratia? donuin, id est pcr inspirationem Spiritus Sancti corrigentem voluntatem nostram de infidelitate ad fidem, de impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse, a. s. ». Ergo ad salutem necesse est transire ab infidelitate ad fidem supernaturalem, ab impietate ad pietatem, quas habetur per inspirationem Spiritus Sancti.
Cono. Trident., sess. 6, cap. 6 (Denz., 798), de modo pra»parationis ad juetificationem, requiritur tidcs superna-turalis : « Disponuntur autem ad ipsam justitiam dum exeitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur iu Deum, credentes vera esse quas divinitus revelata, sunt et promissa sunt ». Item sess. 6, cap. 7 (Dbnz., 799): ubi agitur de baptismo, dicitur: « Est sacramentum fidei svne qua nulli unquam contigit justificatio ». Has particulse nulli et unquam aperte significant necessitatem medii pro omni tempore, id est necessitatem virtutis infusffi fidei pro parvulis qui non possuiit actum fidei elicere, et necessitatem actus fidei pro adultis, nam Conc. citavit cap. 6 verbum S. Pauli, (Bebr., xi, 6) : « Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, et quod inquirentibus se remunerator ait ».
In cap. 8 (Dbnz., 801) : « Fides est humame salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo (Hebr., xi, 6) ».
Item Conc. Trident., cap. 9 (Denz., 819), fides requixitur ad justificationem. Item Conc. Trident. (Dbnz., 894, 897), ubi de necessitate poenitentite vel saltem contritionis post peceatum, contritio autem de qua agitur est supernaturalis et ideo requirit fidem. (Item n. 914). — Item C. Vaticanuin (Denz., 1789, 1793) : « Quoniam vero "sine fide... impossibile est placere Deo " (Hebr., xi, 6) et ad filiorum eius consortium pervenire, ideo nemini unquam sine illa con-
1 Item ad Rom. (x, 10) : « Corde credltur ad justittnin. Omnls qul credit ln iilum non con/undetur: Omnis «*ti1tti quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo lnvocabunt ln quem non credlderunt? Ant quomodo credent cl quem non andierunt? Quomodo audlent slne predicante?... Bigo fides ex audltu, audltus autem per verbum Chrlsti ».
DE ACTU ISTEBIORI FIDDI tingit justificatio, nec ullus nisi in ea perseveraverit usque in finem, vitam fflternam assequitur». Aliquis objicere posset: sed in his non agitur de his qui invincibili ignorantia laborant. Ad hoc respondetur quod etiam de his agitur, ut apparet prassertim ex damnatione indiffercntismi a Gregorio XVI et Pio LX (Denz., 1648, 1677). Etenim Lamcnnais damnatns est propter suum indifferentismum seu liberalismum sic formulatum (Denz., 1613) : « Qualibet fidei professione arternam posse animfe salutem comparari si mores ad recti honestique normam exigantur ». (Cf. etiam n. 1173) : damnata est antea htec laxistarum : « Fides late dicta ex testimonio creaturarum similive motivo sufficit ad salutem ».
Denique Pius IX contra indifferentismum declarat (Desz., 1645) : « Fides est necessaria prorsus ad salutem » et etiam agens de ignorantia invincibili Christianismi, dicit (Denz., 161)7) : « Extra Ecclesiam nulla, salus » ; (n. 1648) : « Neque enim abbreviata est manus Domini (Is) gratiatque coelestis dona nequaquaim illis defulura sunt, qui Iulc luce recreari sincero aniono velint et postulent. Hujusmodi veritates defigendje altissime sunt fidelium mentibus, ne falsis corrumpi queant doctrinis eo spectantibus, ut religiouis foveant indifferentiam, quam ad exitium animarum serpere latius videmus ac roborari ».
Item Pius LX (De.nz., 1677) adhuc contra indifferentismum et liberalismum, qui negant obligationem credendi, declarat : « Notum Nobis Vobisque est eos qui invincibili circa sanctissima.m nostram religionem ignorantia laborant, quique naturalem legem eiusqne praicepta in omnium cordibus a Deo insculpta sedulo servantes ac Deo obedire parati, honestam rectamque vitam agunt, possc, divin» lucis et grati® operante virtute, seternam consequi vitam, cum Deus... minime patiatur quempiam aiternis puniri suppliciis, qui voluntari<B oulpw reatum non habeat. Sed notissimum quoque est catholicum dogma, ncmvnem scil. cxtra catholicam Ecclesiam salvari posse, et contumaces adversus eiusdem Ecclesi® auctoritatem, definitiones, et ab ipsius Ecclesias unitate atque a Petri successore... pertinaciter divisos, aaternam non posse obtinere salutem ». Item in Syllabo Pii LX, prop. 15-18 (Denz., 17151718).
Ex his omnibus auctoritatibus habemus, quod, esto Deum posse de potcntia absoluta hominem salvare absque sui cognitione et amore, noluerit tamen, idque congruenter uominis natur», ut patet es ratione exposita a S. Thoma *.
Probatur ratione theologica:
Necesse est, necessitate medii ad salutem, quod liomo cognoscat fimcm ultimum in quem tendere debet per snos actus, alioquin non rationabiliter ageret. Atqui finis ultimus hominis est supcrnaturalis , et wm potest cognosci nisi per revelationem et fidem. Ergo necesse est necessitate medii ad salutem, quod homo habeat tidem superna-
» Exceptionnliter chrlstns, ut homo, acceplt vislonem beatincam ln 1 creuttonis animfe swe, qnia erat Verbo personaliter imita.
DE NECESSITATB ACTUS FIDEI AD SALUTEM 129 turalem tanquam discipulus addiscens ut perveniat ad visionem, sec. illud Aristot. : « oportet addiscentem credere » ut ad evidentiaw perveniat.
In hoc articulo mirabiliter ostendit S. Thomas quomodo gratia non destruit naturam sed eam perncit, servando semper id quod nobiliu8 est in hac natura. Imo hoc principium reducit S. Thomas ad generalius principium de subordinatione causarum, sec. quam, causa inferior habet suum motum proprium et insuper motum superiorem ex influxu superioris causa?. Legendus est art. — Sic habetur confutatio rationalismi.
Difficultas est in hoc articulo, ut ait Cajetanus, nam venit in mente hasc objectio: Ex generali principio subordinationis causarum in ordvne nalurali, nihil sequitur quoad motionem supernaturalem. Atqui de ea agitur. Ergo non valet argumeutum S. Thonue.
Respondetur : Agitur de motione proprie supematurali et ad eam explicandam affertur soluni analogia ex ordine naturali desumpta, prout etiam in isto ordine etiam sensibili, v.g. aqua maris hubet duos motus, motum proprium ad centrum, et motum sec. fluxum et refluxum sub influxu lume. Unde non mirum est quod, iu summo creationis, mens humana habeat duos motus, motum naturalem proprium, et motum supernaturalem ex speciali influxu Dei, sec. attractionem superiorem. Est pulchra analogia, sed nihil aliud. Ex ea liabetur argumentum probabile, ut notat Cajetanus, n. VII, sed haw ratio, inquit, est « adeo probabilis ut necessaria appareat ». Uude Cajetanus dicit n. VII: « Tantus fuit dvoinus amor erga nos... ut communicaverit per gratio/m quod imcommunicabile erat per naturam ».
Instantia: Sed in eadem argumentatione S. Thomas dicit: « Na tura rationalis, in quantum cognoscit universalem boni et entis rationem, habet immediatum ordittem ad uuiversale esseudi principium ». Hoc non videtur verum quia lit transitus ab universali in pra?dicando (bono universali) ad universale in essendo (bonum divinum). Et si voluntas nostra habeat immediatum ordinem ad Deum, specificatur a Deo ut caritas infusa, et esset confusio ordinis natuiie cum ordine gratiae.
Respondetur: S. Thomas vult solum dicere quod jam in ordine uaturali, anima nostra (sicut angeli) ex hoc quod cognoscit uuiversale, est capax ipsius boni universalis , quod in solo Deo est (cf. I*-II**, q. 2, a. 8). Sic naturaliter voluntas nostra speciflcatur aon immediate a Deo ut caritas, sed a bono universali, attamen ex hoc sequitur quod ordinatur ad Deum auctorem naturaa super omnia diligendum, ut ad Cnem, et etiam ad Deum ut moventem, nam ordo agentium correspondet ordini finium, et solus Deus auctor uatune potest movere ad ultimum finem natuialem. Ex hoc autem quod anima nostra sic capax est boni universalis, quod in solo Deo auctore natura? invenitur, habetur sigimm valde probabile potentias obedientialis, adl. signum qnod non est impossibile nec inconveniens hominem proinde conveniens est i> — Gabbigou-laobasge - D« vUtuUtms Iheoloalcts.
DE ACT0 INTERIORl FIDBI quod homo addiscat a Deo per fidem veritates supernaturales et postea ad vigionem beatificam perveniat.
Hoc ultimum dicitur solum pro adultis, qui possunt elicere actus proprios, non valet pro parvulis qui subito post baptismum moriuntur. His sufficit fides habitualis. Per oppositum hoc non valuit pro anima Christi, quse exceptionaliter ab initio habuit visionem beatam, propter unionem personalem cum Verbo.
Conclusw: Sic apparet, ut ait Cajetanus hic n. VII : « quam juste exigatur a rationalibus creaturis ut credant snpernaturalia et operentur conformia supernaturalibus ». Sicut animal rationale debet rationaliter agere, ita homo vocatus et elevatus ad consortium divinai naturee, debet snpernaturaliter operari, et primo supernaturaliter credere quoniam hsec est via ad perfectionem divini consortii vitso aeternse. Ideo necessarium est credere aliquid supernaturale, et damnabile est non credere. Imo hoc est necessarium absolnte ad saiutem, alioquin nequidem haberetur semen glorise nec ulla tendentia positiva ad vitam supernatuialem «ternam.
Abt. IV. — UTRUM CREOERE EA QUAE RATIONE NATURALI PROBARI POSSUNT, SIT NECESSARIUM.
Status qusestlonis. — Videtur quod non : 1° Quia superfluum esset per fidem accipere ea qute per rationem naturalem cognosci possunt; 2° Quia idem non potest esse simul ab eodem scitnm et creditum ; 3° Quia oporteret pariter credere omnia scibilia, etiam ea quffl ad mathematicam pertinent.
Concluslo tamen est quas eruitur ex initio corporis articuli, et resp. ad 2m : Pro multig Iwminibus saltem moraliter necesge egt credere etiam ea qu/e de Deo per rationem oognosci possunt.
1° Hoc declaratum est a Conc. Vaticano (Dbnz., 1786), ubi agitur de morali necessitate revelationis collectionis veritatum naturaliuin religionis: « Iluic divin® revelationi tribuendum quidem est, ut ea, qua? in rebus divinis humanaa rationi per se impervia non sint, in prtesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint ». TJt statim videbimus hsec ultima verba Conc. Vaticani sumuntur ex tribus rationibus expositis in corp. pnesentis urticuli, sicut in primo articulo totius Summ<e Theol. et in Contra Oentes, 1. I, c. 4.
Notandum est, ut explicatur in Apologetica contra traditionalistas, et ut explicavi in 1. De Revelatione, t. I, cap. XIII, in hoc textu Concilii dum dicitur modo plurali : « ea qute in rebus divinis human® rationi per se impervia non sint », agitur de toto complexu veritatum naturalium religionis. Kam revelatio nequidem moraliter necessaria est ut homines cognoscant quasdam veritates naturales
DE FIDB EXPLICITA ET DE IMPLICITA do Deo, v.g. existentia Dei auctoris natura satis faciliter cognoscitur ab omnibus, saltem cognitione confusa, ex ordine mundi. Unde itommuniter theologi non admittunt quod adulti, in quibuu est verus usiis rationis, possint ignorare invincibiliter existentiam Dei uuctoris iiatur® et legislatoris ; ratio naturalis per principium causalitatis faciliter assurgit ex ordine mundi ad ordinatorem, et pariter videt lcgem naturalem « bonum est faciendum et malum vitandum » non liosse existere sine legislatore supremo. (cf. Bn.i.nART, De Deo, diss. I, a. 4; cf. De Ilevelatione, loc. cit.).
IIoc fundatur in pluribus locis S. Scriptura5 in quibus hominea ignorantes Dei existentiam dicuntur vani et inexousabiles (Sap., xlli, 1; Ps. Lxxvlll, 6, 8; Rom., i, 21).
2° Probatur ratione theologica in corp. art. — Moraliter necesse est pro multis credere collectionem veritatum naturalium religionis, propter tria :
1" ut expedite ad hanc cognitionem perveniant; 2" ut omnes ad eam pervenire possint; 3" ut nullo admixto errore eam teneant.
Ad £lBn. Id quod est ab uno scitum, potest esse ab alio creditum, ita praeambula fidei. Sed inter ista pneambula quaedam faciliter cognoscuntur ab omnibus, scU. ea quje ordinarie prajrequiruntur ad evidentiam credibilitatis habendam, scil. quod Deus est, et verax est.
Objectio: Sed existentia Dei auctoris natur» sciri deliet antequam fiat actus fidei in auctoritatem Dei revelantis.
Respondetur: Aliquomodo cognoscitur antea saltem probabiliter, et htec cognitio confirmatur per revelationem miiuculis coulirmatam, imo quidam materialistte crediderunt occasione pr«stigii diabolici, ex quo apparuit illis falsitas materialismi, seu existentia spirituum, ac proinde existentia Dei.
Chapter 8 of 69