1. De contemptu omnium bonorum mundanorum
| X Ominus regit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me 6 BN collocavit. = Quid habet homo amplius de omnibus bonis suis et divitiis terrenis; nisi victum et vestitum? Vnde ergo superbit? Et cum obierit omnia hic dimittet: et nihil secum sumet, nisi modicum operculum ad tegendum corpusculum suum sepeliendum, postea a vermibus corrodendum. Qui de omnibus praeteritis reddet rationem Deo quibus usus est sive paucis sive multis; tamquam de expensis pro viatico sibi concessis: quae cum usura stricte requirentur. Quantumcumque aliquis magnus. fuerit divitiis vel honoribus sublevatus; non est ex hoc sanctior, nec perpetuus bonorum suorum dominus, sed tantum servus conductus ad tempus sub potestate superioris Domini sui caelestis regis et aeterni imperatoris ac iudicis: qui omnia tribuit sad lucrum bene agendi, non ad spatium et causam peccandi. Reddet autem pius Dominus mercedem congruam immo ultra condignum bonis servis suis, pro parvo labore aeternam requiem; pro brevi tristitia aeterna gaudia: pro omni contumelia et iniuria pro se passa aeternam gloriam et coronam. Dat etiam nunc unicuique dona sua quantum sibi placuerit; secundum occulta iudicia sua iusta et recta: isin omni loco et tempore sine errore. Nam bonis omnia ad bonum ordinat: et malis ad poenam convertit; ita ut nemo de iudiciis Dei iuste conqueri possit, nisi de se ipso indigno et ingrato: meliora de proximo optima sentiens semper de Deo. Quidam honorabilis vitae sacerdos in partibus Hollandiae post mortem illustris domini sui praedicavit sermonem in populo dicens. Dominus noster comes Hollandiae mortuus est: carissimi oretis pro eo. Fuit hic parvo et brevissimo tempore; habens aliquos usufructus et reditus annales: quos iam amisit et secum sumere non potuit. Si modo haberet aliqua he- 3 reditaria manentia bona: maxime sibi convenirent.
QX53eX539X5309x53 1 LOSHLOSHLOSHOLOWD Cum quidam nobilis princeps mori deberet, ait coram multis sibi astantibus ministris. O qui semper pauper custos ovium fuisset: securius mori posset quam ego.
Alius quidam magnus dominus cum aegrotaret: venerunt multi postulantes aliquid pro memoriali et servitiis impensis. O domine domine quid ego habebo; et quid dabitis mihi modo? Tunc ille ait. Ecce omnes isti quae sua sunt quaerunt; et nemo de anima mea cogitat: et ego ignoro ubi hac nocte hospitabo et manebo. Et sic mortuus est et sero paenitens cognovit omnia mundana esse !5 vana et deceptoria quae quasi in momento et tamquam fumus evanescunt. Felix ergo pauper rebus et in virtutibus dives: qui cum propheta in fine vitae suae dicere potest confidenter. Dominus regit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit propter nomen sanctum suum.
Chapter 1 of 20