Skip to the text

8. De perseverantia in bonis inceptis

SS MU hic et vigilate mecum.

Yi Haec locutus est Iesus discipulis suis: cum iret ad locum passionis suae passurus mortem pro nobis. Haec cogitare et ad se trahere debet quicumque monasterium vel devotam congregationem intrat: quasi Christus sibi ore dicat. Sustine hic et vigila mecum: ora et praepara te ad temptationes futuras. Exemplum enim vigilandi et orandi ostendi tibi et aliis ut ita facias: et in isbonis inceptis perseveres. Qui enim perseveraverit usque in finem: hic salvus erit. | Multae temptationes bonorum: multae et consolationes eorum. Non sunt tamen condignae omnes passiones iustorum: ad futura praemia aeternorum gaudiorum. Cum venerit temptatio: mox assit oratio. Non desperes nec recedas a loco: constans esto et commenda te Deo. Eelix quem faciunt aliena et propria pericula cautum humilem et mansuetum: misericordem, compatientem, obsequiosum, affabilem, et neminem spernentem. Beata congregatio ubi Iesus est in medio eorum: vita virtus pax et concordia morum. Non autem mireris nec scandalizeris, nec turberis, neque formides et desperes; si interdum contingunt aliqua defectuosa in congregatione bonorum fratrum aut sororum et in religiosis locis s et personis: aut si aliqui recedunt a bonis inceptis; aut quidam murmurant in abstinentiis: aut tepescunt in virtutibus et devotis exercitiis a Deo et sanctis institutis. Nam fragiles sumus et instabiles: ad malum proni et ad surgendum pigri. Et nisi Deus gratia sua nos semper adiuvet: stare et perseverare non valemus: nec hostibus nec vitiis resistere. Deo autem iuvante omnia possumus: et incipere et proficere et consummare. Igitur ad cautelam attende, quia in angelis suis Deus repperit pravitatem: et primus homo cecidit in paradiso victus a pomo. Et multitudo filiorum Israel periit in deserto: murmurando inoboediendo, carnes concupiscendo. Etiam Christo praesente et praedicante contigerunt aliqua defectuosa et imperfecta inter apostolos et sequaces suos: quis eorum inter eos esset primus et maior in regno caelorum. Quos ipse pia redargutione compescuit, et exemplo suo ac verbo docuit non alta quaerere, sed humiliter invicem servire et invicem ex caritate pure diligere. Quod nobis facere et implere concedat: Iesus Christus Dominus noster. Amen.

Chapter 8 of 20