9. De variis antiqui hostis insidiis
$ R Esistite diabolo: et fugiet a vobis.
Quomodo? Per fidem et crucem Iesu Christi. Quibus armis? In vigiliis et ieiuniis, in laboribus diurnis et orationibus nocturnis; in sacris lectionibus et devotis meditationibus: in paupertate et castitate: in humilitate et simplicitate in silentio a vaniloquiis, in solitudine a saeculi tumultibus: in compassione cum is afflictis, in supplicatione pro adversariis; in perfecta oboedientia, et multa patientia, in forti certamine contra vitia: in perseverantia omnium virtutum, in abnegatione proprietatis, et contemptu altitudinis laudis et honoris. Qui enim in his et aliis piis actibus et exercitiis sedulus et firmus permanserit: vere Deo placet, et diabolo resistit. Nam variis modis et dolis religiosos magis quam alios temptat 250dit terret et inquietat; ita quod nemo liber ab eius laqueis existit: in quocumque loco et statu aut in qualicumque ordine et clausura fuerit. Quid igitur ($2394$539/53:97263 1X = LESDLOSHLOSHLOSO restat facere? Ad Dominum confugere, ad Iesum clamare gemere et plorare; ut ipse te semper adiuvet confortet et custodiat: et post multa pericula ad se ubi vera et aeterna pax est benigne cums gratia perducat. O quam bene et prudenter facit qui omnia terrena relinquit; et omnes vias peccandi vitat: et in secreto a negotiis saeculi se abscondit. O quam utiliter et fructuose studet: qui in vitaio et passione Christi cotidie se exercitat; et omnia curiosa et alta quae a Deo et internis retrahunt dimittit: et de ultimo fine et iudicio saepissime pensat. Fidelis et prudens servus qui humilia exempla i Christi et sanctorum eius devote sequitur: et latas vias magnorum cavet et fugit. Nam divitibus et magnatis maxime insidiatur diabolus: et per honores et delicias decipit et perdit. A quibus pauperes et simplices sunt saepe magis liberi: sed non penitus securi. Nam videntes multos doctos in hoc mundo florere et socios suos ad altiora conscendere: temptantur similia habere et licite possidere. Sed Christus contra dicit: et melius suadet dicens. Vendite quae possidetis: et a vobis non habetis nec fecistis nec creastis, et date pauperibus. Nolite thesaurizare vobis super terram: ubi omnia pereunt. Thesaurizate vobis thesauros in caelis: ubi omnia bona in aeternum manent. Fuge ergo mundum et sequere Christum: ut evadas infernum et intres cum eo caelum.
Chapter 9 of 20