Skip to the text

12. De vitio vanae gloriae et propriae complacentiae

INS Olite in sublime tolli: ait humilis Iesus.

Non ergo vane glorieris terra vilis et cinis in te ipso cum bene tibi fuerit; nescis enim quid futura pariet dies: si stabis an corrues. Dicit beatus Paulus wad Romanos. Noli altum sapere: sed time. Noli superbire in bono: ne cadas in malo. Deus enim superbis resistit tam angelis quam hominibus superbientibus: et de se ipsis praesumentibus et issibi complacentibus. Heu superbia insidiatur omnibus praelatis et subditis: saecularibus et religiosis. Superbia morbus valde contagiosus cito inficit cor hominis; temptat castos et devotos iustos et innocentes: doctos et potentes. Quis ergo gloriabitur castum se habere cor inter homines; ut vivat ab omni malitia purus? Vere nullus. O Deus tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus Iesu Christe: tu ante omnes, et inter omnes, tu super omnes angelos et sanctos benedictus es in saecula. Oro itaque Domine Deus sana animam meam: quia peccavi tibi. Cor mundum crea in CACCIATA XIL XII Zex9Yecsressre me, et omnes iniquitates meas dele; ut sim totus purus, totus tuus: tibi placitus et acceptus. Mihi autem vilis et abiectus in oculis meis: ut inveniam gratiam et misericordiam coram te et omnibuss sanctis tuis, nunc et semper pie Iesu Christe.

Chapter 12 of 20