10. De scuto bonae voluntatis contra hostes
yore circumdabit te veritas eius: À non timebis a timore nocturno in longis matutinis: nec in die a daemonio meridiano in laboribus multis et ieiuniis strictis. Iesus Christus via veritas et vita salus virtus sapientia aderit tibi a dextris tuis iset sinistris in omnibus quae legis cantas et agis: ut perseveres laetus in Dei semper laudibus. Ipse adiutor tuus custos et protector fortis: ab omnibus hostibus malignis. Si Deus pro nobis ait Paulus; quis contra nos? Vis non timere hostem? Ama Christum. Quanto enim plus in te crescit amor Dei: tanto plus vilescit amor mundi, et perit timor mali. Amor Dei mortem non timet: nec diabo- 25]um nec infernum. Tene ergo fortiter scutum bonae voluntatis in amore Dei: et peribit omnis timor et fraus inimici. Bona voluntas odit omne malum, cavet ONC ONY ON CY ONE GE LOND LOND ZONED ZONED) pro posse omne peccatum, respuit fictum, negat falsum, fugit mendacium: detestatur omne vanum et inhonestum. Bona voluntas bene placet Deo: diligit omne bonum omne verum, iustum et sanctum; s quaerit pure ubique honorem Dei in omni opere et sermone bono: in omni loco et tempore quamdiu vixerit in mundo. Bona voluntas congaudet proximo in bono, contristatur de malo; subvenit in necessariis: orat pro delictis, indulget offensis; miseretur infirmis: consulit meliora errantibus. Bona et perfecta voluntas habet Deum semper prae oculis: et cupit soli Deo placere in bonis operibus et cogitationibus suis; aliorum profectum corde et ore amat, et suum reputat: propriam voluntatem cito abicit, laudem spernit, reputari subterfugit, omnia enim vana reputat quae a Deo retrahunt, et in infimis delectant. O frater paupercule infirme et despecte: noli deficere in tribulatione et dolore; quia probaris cum Christo in cruce: et cum martyribus in clausura et carcere. Sustine ergo modicum patienter et libenter: qui non potes multa ferre gaudenter sicut multi sancti fecerunt. Fer saltem pauca levia verba qui non vales pati dura verbera. Sustine tu pro Christo aliqua tibi gravia: quando tam multi saeculares sustinent EASA HOSPITALE PAVPERVM Zex$9 exo pro mundo graviora sine numero. Noli perdere meritum tuum per impatientiam: qui omni die et hora potes promereri per piam sufferentiam regnum Dei et saeternam gloriam. In tribulatione et dolore statue ante te passionem Iesu Christi: et feres levius omne grave quod te premit. Nemo est in mundo: cui non occurrit aliquid contrarium in corpore vel in animo. Nullus sine labore et dolore sub caelo; unusquisque sibi ipsi onus est et passio: sive solus sit sive cum alio. in otio vel negotio. Necessaria ergo gratia Dei et magna patientia isintus et extra: tamquam scutum bonae voluntatis contra inimici iacula: et carnis vitia et mundi blandimenta. Indue armaturam Christi serve Dei: et certa ut bonus et fidelis miles Crucifixo firmiter adhaerendo. Tota vita Christi crux fuit: sic et tua erit. Ipse enim dicit. Qui vult venire post me tollat crucem suam et sequatur me in regnum meum.
Chapter 10 of 20