Skip to the text

16. De armatura Christi et sanctorum contra vitia

ON ceipite et induite armaturam Dei: ut possitis resistere in die malo: et in omnibus perfecti stare.

QS39725397539:53 XVI LOXOLOXHLESHLOSD Qui enim perseveraverit usque in finem: hic salvus erit. Et si quis aliquando ceciderit et in aliquo offenderit; non tamen desperet, sed cito paeniteat et resurgat: cautius se custodiat et emendet. O quam s bonum consilium et salutare remedium certans contra omne malum dictum vel factum; promittens certanti et paenitenti magnum meritum: et vincenti ac perseveranti aeternum gaudium post hoc o exilium possidendum. Vnde Salvator praedicans regnum Dei et contemptum mundi ait. Paenitentiam agite et appropinquabit regnum caelorum. Et iterum. Mensuram bonam et confertam et coagiis tatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.

Arma militiae nostrae non carnalia ab extra: sed spiritualia dona ab intra; caritatis opera humilia servitia: orationes 29 fletus et ieiunia.

Arma aurea sunt sanctissima nomina Iesus et Maria: et omnium sanctorum nomina devote invocata.

Arma pauperis et humilis servi Deios sunt crux clavi lancea, pretiosa quinque vulnera et omnia passionis Christi stigmata in memoria scripta.

Arma argentea sunt sacrae scripturae eloquia; doctorum volumina, clericorum ao iura: canonicorum decreta, monachorum statuta; devotorum preces, humilium mores: oboedientium exempla. Arma aenea et candida: sunt sanctorum martyrum proelia et gravia eorum stormenta pro fide catholica; ad destruendum idola vana; et ad exaltandum nomen Iesu Christi crucifixi super omnia regna et culmina mundi et luminaria caeli. Arma ferrea sunt cilicia et ieiunia et paenitentium dura opera carni onerosa; longae vigiliae, preces multae, lacrimae amarae pro animae salute; calores in aestate, labores in messe, frigora in hieme: dolores in capite, in dente, in crure, in ispede, et in aliis membris corporis; ad domandum vitia carnis: et ad resistendum diaboli sagittis. Arma virginum viduarum et matronarum sunt castitas verecundia taciturnitas humilitas, modestia honestas, sobrietas, abstinentia a deliciis et ornamentis noxiis; mansio in domibus, cautio a viis publicis: et firma custodia cordis et oris in omnibus operibus temporibus et locis. His armis nos indue Iesu piissime; etab hostium defende periculis: ut ad te secure pervenire mereamur, intercedentibus sanctis tuis pro nobis. Amen.

Q$39X$39XSXes3 XVII LESHLOSHLOSHLOW

Chapter 16 of 20