17. De utilitate frequentis orationis
CA Pud me oratio Deo vitae meae: in omni loco et tempore. Vbicumque ergo fueris assit tecum sancta oratio pro socio et solacio: sive brevis sive longa pro temporis congruentia. Devoto servo Dei omnis locus aptus ad orandum: omne tempus breve ad bona o meditandum. Scriptum enim est, et cotidie in missa legitur pleni sunt caeli et terra gloria tua, hosanna in excelsis. Vis fructuose et breviter orare: tunc offer Deo cor tuum plene et ora. Obsecro salvifica benedic et sanctifica me Domine qui habitas in caelis: fiat voluntas tua in me omni tempore. Et si recte sapis et bene intellegis ac provide conspicis: tunc omnis bona actio locutio et cogitatio de Deo de virtutibus et sanctis scripturis est supplex oratio. Haec ad caelum pulsat, veniam petit: gratiam et gloriam impetrat. Et quando haec facis ad laudem Dei congaudent sancti angeli; turbantur s daemones, aedificantur proximi fratres et sorores: qui ad orandum excitantur oratione frequenti. Non ergo cesset os ab oratione, nec manus ab opere; nec cor a meditatione: nec pes tardet a divino ao servitio. Surgat tecum oratio nocte de lectulo: vigilet et cantet tecum hymnos et psalmos in psalterio; quiescat tecum in dormitorio: praecedat et sequatur tescum in choro ; sedeat tecum in refectorio: doceat te in locutorio; solvat tecum gratias cibo sobrie sumpto: transeat tecum in agro; plantet tecum species in horto: redeat tecum in cubiculo; mundet tecum pedes a luto verborum: lavet tecum manus a sorde operum; comitetur tecum in omni loco privato et aperto: habitet tecum in silentio; sit tecum in principio laboris in medio et in fine eius. Ad laudem et gloriam sanctae Trinitatis.
Chapter 17 of 20