18. De privatis orationibus quasi iaculis acutis in hostes
NA Erbo Domini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Verbum Dei scutum animae fidelis ad protegendum: et iaculum acutum contra inimicum. Multae fraudes antiqui hostis: multae vanae immissiones eius contra devotos simplices et humiles. Sed Christus Dei virtus et sapientia omnium potentior est in caelo et in terra: qui uno solo verbo potest satanam vincere et conterere sub pedibus suorum. Igitur si repentinus CNC CNC ONC ONR A EONS Z OND ZOND ZONES) timer irruit super te: ora et lege. Esto nobis Domine turris fortitudinis: a facie inimici. Si caro putrida stimulat: ora et lege. Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui. Si prava suspicios influit: ora et lege. Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis. Si mala tristitia te premit: ora et lege. Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Si vana gloria inflat: ora et lege. Non nobis Domine non nobis: sed nomini tuo da gloriam. Si desperatio molestat: ora et lege. Spes mea Domine a iuventute mea: de ventre matris meae tu es protector meus. Si taedium mentem occupat: ora et lege. Adiuva me et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper. Si somnus opprimit: ora et lege.
Illumina oculos meos ne obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus praevalui adversus eum. Si acedia impugnat: ora et lege. Excita Domine potentiam tuam et veni. Confirma me in verbis tuis: ne deficiam in via. Si labor aggravat: ora et lege. Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea. Si iracundia conturbat: ora et lege. Da patientiam Domine et pacem servo tuo: ne perdam coronam animae meae in caelo. Tu enim dixisti.
In patientia vestra: possidebitis animas vestras. Si appetitus honoris et altior status te allicit et implicat: ora et lege. Inclina cor meum Deus in testimonia stua: et non in avaritiam. Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. Si cibus et potus immoderatus te temptat: ora et lege. Regnum Dei non est esca et potus: sed pax et gaudium ioin Spiritu sancto. Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quitquam. Si curiositas audiendi nova aut videndi pulchra te movet: ora et lege. Omnis gloria filiae regis ab intus. Omnia enim infima is caduca; omnia mundana vana: quantumcumque sint decora. In solo Deo omnia bona plena sine fine. Si Iesum sequeris: et omnibus renuntiaveris: omnia in eo possidebis. Post multa sacra verba hoc unum retine: saepe ora saepe lege. Mihi adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino totam spem meam.
Chapter 18 of 20