Skip to the text

5. De oboedientia simplicis et humilis fratris

Wx, N 2 Ir oboediens loquetur victoriam : ait d sapiens.

Quomodo? Quia qui simpliciter oboedit, vincit se ipsum propriam voluntatem relinquendo: et alterius voluntatem humiliter sequendo. Inde magna pax et concordia oritur; bona conscientia acquiritur: et cordis laetitia augetur. Iste confidentiam ad Deum optinet et mori non timet: quia Deus est spes eius cui usque ad mortem perfecte oboedire paratus fuit. Nam opera bona in oboedientia simpliciter facta: Deo sunt gratissima et maxime meritoria. Qui superiori vels aequali aut minori se subdit et oboedit: diabolum vincit et prosternit; qui instigare solet ne quis alteri humiliter cedat: sed duriter resistat. Ex quibus irae rixae etalia multa mala inter fratres et pacatos saepe nascuntur. Haec humilis Iesus Christus non docet: sed potius ad simplicem oboedientiam omnes revocat dicens. Discite a me: quia mitis sum et humilis corde. Homo oboediens homini propter Deum: maximum honorem Deo facit, et ei placet. Sine oboedientia aut parva aut nulla sunt opera nostra aestimanda aut ponderanda. Cum humili et prompta oboedientia etiam complacent Deo valde parva et vilia servitia ex caritate pro utilitate communi facta. Verus oboediens non est tardus nec neglegens nec querulosus: sed pro posse paratus ad omnia Deo placita. Sive ergo oboediens orat, sive laborat; sive vigilat sive dormit: sive loquitur aut tacet, sive stat aut ambulat; sive scribit aut legit: sive intrat aut exit; sive comedit aut ieiunat: omnia ex virtute oboedientiae in bonum et ad meritum sibi convertuntur. Igitur semper in gaudio est et pace qui se ipsum vincit abnegat spoliat et vilificat: et ad oboediendum propter Deum Deo et eius vicario corde et animo omni hora ssponte se resignat. Aperite huic caelum sancti angeli: fugite daemones superbi; occurrite patriarchae et prophetae; succurrite apostoli et evangelistae; intercedite martyres et confessores: supplicate sacerdotes et diacones; implorate virgines viduae et continentes: subvenite omnes Christi fideles fratres et sorores; suscipite animam pauperis humilis simplicis et oboedientis fratris vobiscum de is ergastulo corporis: et in sinum Abrahae cum paupere quondam Lazaro collocate; ut requiescat in pace Christi dulciter, et sine timore confidenter: donec in novissimo die resurgat cum omnibus sanctis in aeterna gloria feliciter. Amen.

Chapter 5 of 20