2. De quinque panibus in deserto hvius vitae
t ( ; DN jb ^POn in solo pane vivit homo: sed QN) in omni verbo Dei.
Deus Dominus salvator noster locutus est olim antiquis sanctis per legem et prophetas; et nunc adhuc nobis cotidie loquitur in scripturis sanctis per sanctos doctores veteris ac novi Testamenti exspositores: quid credere et qualiter vivere et Deo servire debeamus. Libenter ergo lege et scribe verba sanctorum ex ore Dei: pro salute multorum. Dixit devotus sacerdos dominus Floi0 rentius Daventriensis uni de fratribus suis. Indifferens mihi est nec multum refert, utrum in antiquo vel in novo Testamento lego: utrumque enim Deus fecit. Cum venerabilis magister Gerardus is Groot horas legeret cum discipulo suo: postea ab eo quaesivit. Intellegis bene Iohannes quae legis? Qui respondit. Non omnia. Dixit ergo sibi secrete. In singulis versibus et verbis psalmi varius et mysticus sensus mihi occurrit. Gratias Deo et sanctis doctoribus: qui me fideliter variis sensibus instruxerunt. Igitur de misericordia et gratia Dei accipe quinque panes in deserto huius vitae: ad virtuose vivendum utiles et efficaces. Primus panis est dolor cordis de omnibus malis praeteritis in saeculo gestis. Secundus est confessio oris de cotidianis defectibus in ordine commissis: et ao de magna neglegentia multi boni operis.
Tertius est panis divinae consolationis in \ TEN CONC ONC CONES 1 EON LOND ZOD ZONES) oratione: de spe.veniae et de remissione peccatorum. Quartus est panis gratificationis pro beneficiis a Deo acceptis: tam in prosperis quam in adversis.
Pro quibus omnibus Deus sit iugiters benedictus cuius misericordiae non est numerus: qui usque modo non desinit benefacere nobis. Quintus est panis internae iubilationis et contemplationis: de spe aeternae beatitudinis, et magnitudine futurae gloriae cum Deo et omnibus sanctis eius. Lauda ergo Deum pro quinque panibus istis et multis aliis beneficiis suis in his tribus signatis scilicet bonis naturae gratiae et perennis gloriae.
Chapter 2 of 20