20. De septem virtutum gemmis bonae congregationis
Q "d (Bremer rectorum benedicetur: et NSE iter impiorum peribit.
Benedictio Domini super caput iusti: maledictus vero qui declinat a mandatis Domini. In omni bona et devota congregatione fulgent praecipue septem commendabiles virtutum gemmae; tamquam devotionis signa Deo et angelis placita: sed daemonibus contraria. Prima gemma est oboedientia in subditis; ut omnes superiori suo sponte prompte et humiliter oboediant: etunusquisque propriam voluntatem suam relinquat, et cum Christo omni hora dicat. Pater non sicut ego volo: sed sicut tu vis. Pater fiat voluntas tua bona: et non mea mala. Sic vincitur diabolus et consilium eius annulatur; crescit oboedientiae meritum: et augetur caeleste praemium.
Secunda gemma est concordia in bonis moribus; ut simul laborent vigilent CICNE ALICA XX LEXDLOSHLESHLOSD orent ieiunent edant et invicem se confortent: iuxta verbum lacobi apostoli. Orate pro invicem ut salvemini.
Tertia gemma est constantia in locis; ne locum suum leviter deserant: necs pro commodis propriis mutent; sed pro Christo firmiter se sustineant: ut a Christo audiant. Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis.
Quarta gemma est patientia in adversis; ut parati sint dura et aspera pro vita aeterna sufferre quae sibi possunt contingere: sive a se ipsis sive ab aliis Deo iusto permittente. In loco enim ubi multi congregantur ex diversis aetatibus etis nationibus: raro est quin ibi contingat aliqua turbatio in verbis vel factis. Ideo necessaria est patientia optima medicina contra omnem turbationem: iuxta sancti Pauli doctrinam. Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi. Quae autem ista sunt onera cotidiana experientia docet; scilicet infirmitas corporum, et imperfectiones animorum et virtutum defectus in omnibus nobis: quia nemo perfectus in omnibus nisi solus Deus.
Quinta gemma est mansuetudo sermonis ad consodales: nutriens caritatem: delens iram et faciens pacem inter fratres; ut nemo alium verbo signo facto risu GX$Xex$3 HOSPITALE PAVPERVM Zex9rex9 ioco serio turbet laedat aut offendat: sed sicut se ipsum attendat diligat et Christum prae oculis semper habeat qui dicit. Discite a me quia mitis sum et humilis scorde; et invenietis requiem animabus vestris in mundo: et vitam aeternam in caelo.
Sexta gemma est gratitudo pro beneficiis Dei, laudans et benedicens Deum pro omnibus bonis ab initio mundi: usque ad finem et consummationem saeculi. Tanta enim sunt beneficia Dei in caelo et in terra: ut nemo explicare nec numerare ea sufficiat. Ideo omnia Deo retriis buenda sunt: et ab omnibus laus semper solvenda.
Septima gemma est perseverantia finalis in omnibus virtutibus praedictis: cum multis aliis donis istis annexis. Haec ducit prudentem et fidelem servum in paucis pro quinque talentis lucratis in gaudium Domini sui aeternae pacis requiem: ubi cum Iesu et omnibus sanctis gaudebit semper in gloria. Amen.
Chapter 20 of 20