Skip to the text

14. De malitia pravorum contra innocentes

es d refe Domine bonis et rectis corde. $ D Beati qui ambulant in innocentia issua coram te Domine: et sine dolo in bona simplicitate quaerunt te. Beati omnes qui ante omnia et in omnibus verbis et factis suis laudem tuam gloriam tuam, honorem tuum, et amorem tuum secundum omnem voluntatem tuam praetendunt: et nil proprietatis in omni opere suo habent nec habere cupiunt. Sit Iesus in corde tuo in omni loco et tempore, in labore et quiete; sine fictione sine murmure, sicut decet humilem servum Dei: ad omnia bona paratum die ac nocte. Non sic impii non sic: sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie G397X5397530X$53 XIII. XV LEXHLOSHLESHLO terrae; in quibus non est timor Dei ante oculos eorum: nec amor Dei in cordibus eorum. Quid ergo in eis et inter eos regnat? Omnis iniustitia lis et discordia: superbia invidia avaritia, fraus ets nequitia. Haec vita pravorum, qui non cessant malignari: et bonos ac simplices inquietare. Sed bonis ad meritum ipsis malis ad supplicium: bonis ad virtutum profectum: impiis ad malorum cumulum. Da nobis Domine cum bonis in virtutibus perseverare. Amen.

Chapter 14 of 20