3. De duplici pugna carnis et Spiritus
Custodi ergo omnes sensus tuos: ne seducaris a vanis et illecebrosis daemonum figmentis: Nam quamdiu homo vivit pugnare oportet ne vincatur: sed non semper aeque fortiter temptatur. Igitur in hoc bello positus clama precibus et sedulis cordis gemitibus ad Dominum in caelis. Caro trahit deorsum:
) Vf Arraverunt mihi iniqui fabulationes : spiritus trahit sursum. Caro quaerit mollia et blanda: spiritus econtra suadet dura et aspera. Si sequeris carnem decipieris: si sequeris spiritum coronaberis. s Attende diligenter et cave te ab omni parte; quia non est securus ab hostium iaculis: ubicumque fueris intus vel foris. Sint vulnera Christi cordi tuo firmiter infixa: Iesus et Maria custodes in omni via. Istos pro armis indue: et pro gladio et baculo in manu retine. Cum indoctis inexpertis et indiscretis, cum importunis et audacibus noli multum loqui: ne leviter offendaris. Cum humilibus et simi5plicibus Deum diligentibus libenter loquere et consiste. Iuvat bona societas colloquens de Deo; nocet mala societas: fabulans de mundo. Cave obloquentes: sequere simplices et tacentes.
Chapter 3 of 20