Skip to the text

19. De versiculis ante initium operis legendis

RIS cogi yy va corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.

Nam cito corruit homo in malum: si non habuerit aliquid boni in corde suo QXS:Q9AXS3eX539453 XIX LOXBLESHLOSHLOSH de Deo Iesu salutari suo. Vt ergo prompte habeas Deum in mente: omnia quae audis et vides legis et pensas trahe ad Deum. Memor esto nominis Domini Dei tui die ac nocte; ut bene sit tibi cum eo: quias sine eo semper male tibi erit ubicumque fueris et quitquid habueris. Quando suscitaris in nocte: aperi oculos tuos et lege versiculum istum, et dic ad te ipsum. Surge surge qui dormis, et illuminabit te Christus: qui promisit coronam vigilantibus et orantibus. Cum pulsatur iterum mox lege. Ecce sponsus Iesus venit, exite obviam ei. Qui tarde venit confundetur, et benedictione carebit. Cum vois catus fueris ad laborem lege. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula; et fac opera tibi iniuncta: quia melior est oboedientia, quam victima propria. Infra laborem saepe ora, psalmos devote rumina: fabulas cave, Iesum invoca, et genua flecte. Ad sonum campanae lege Ave Maria: et ei te commenda. Ad pulsum chori lege. Hoc signum magni Regis est: eamus et offeramus ei munera aurum tus et murram. Quando chorum intras lege. Introibo in domum tuam Domine: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Quando cum aliis stas in choro lege. In conspectu angelorum psalao lam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo. Quando exis de choro lege. Deduc me Domine in semita mandatorum tuorum : quia ipsam volui. Quando intras sacristiam lege. s Vere locus iste sanctus: in quo sacerdotes et ministri se praeparant ad divina celebranda. Quando gradum dormitorii ascendis lege. Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum: Deum meum et Deum vestrum alleluia. Quando descendes lege. Zachaee festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. Quando intras cellam lege. Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino. Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo quoniam elegi eam. Quando exis foras lege. Dirige Domine Deus meus: in conspectu tuo viam meam. Domine sequor te quocumque ieris: quia verba vitae aeternae habes. Cum redieris lege. Bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula cum Iesu et Maria et tota caeli curia: quia melius hic quam in platea. Cum pulsatur ad prandium lege. Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Meus cibus est: ut faciam voluntatem Patris mei qui est in caelis. Ante gustum cibi lege. Cibabis nos pane lacrimarum: et potum dabis nobis in lacrimis in mensura. Si male sapit cibus lege. Dederunt in escam meam fel:

CUGSC7TCLCTSSCTGS XIX LOSHLESHLOSHLOSD et in siti mea potaverunt me aceto. Cum ergo Iesus accepisset acetum dixit Patri. Consummatum est: et mox inclinato capite emisit spiritum. Felix qui cum Iesu in cruce moritur: ut cum eo resurgere mereatur. Si cibus bene sapit et potus pro communi paratus lege. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua: super mel et favum ori meo. O quam suavis est Domine spiritus tuus: et quam magna multitudo dulcedinis tuae quam abscondisti timentibus te. Ante initium operis lege. Adiutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit caelum et terram. Omnia ad laudem Dei. Lege. Adesto omnipotens Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Lege. Assiste mihi o pia virgo Maria: cum Iesu dilecto filio tuo salvatore meo. In fine omnis laboris lege. Deo gratias, Deo laus, pro omni bono. Ante lectionem in libro lege. O aeterna sapientia revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. Emitte Spiritum tuum et creabuntur in me virtutes et dona gratiae: cum spe futurae gloriae. Post studium pone librum ad locum suum: et recogita quae legisti: memorans verbum Domini quod in cena dixit. Si haec scitis: beati eritis si feceritis ea. In omni verbo Dei invenies manna caeli: si recte intellegis et bene vivis. Si male vivis: lapis est non panis suavis. Converte cor tuum ad humilem et pium Iesum et invenies animae tuae solacium: et omnia adversa convertentur tibi in bonum et saeternum gaudium.

Chapter 19 of 20