7. De pia compassione cum infirmis,
Sy portat invicem in caritate: quia Z caritas operit multitudinem peccatorum. Nemo de se praesumat nec infirmos despiciat: quia nullus scit quid adhuc isde se fiet, et an perseveret. Omnes fragiles sumus; omnes adiuvare indigemus: omnes bonum cupimus et malum abhorremus. Estote ergo misericordes ait Dominus: sicut et Pater vester caelestis misericors est. Noli nimis esse iustus ne obstupescas et indurescas: et perdas aut laedas aegrum quem sanare et consolari debueras. Superexaltet ergo misericordia iudicium: iuxta beati Iacobi apostoli sententiam. Quam benignus sacerdos dominus Florentius secutus dixit. Semper plus lucratus sum pietate: quam rigore et terrore. Verum est: sic Christus QA sXeXSXexs:ex53 VI Lesser docet. Qualem te facis erga fratrem proximum: talem invenies alium postea recto iudicio ad te ipsum. Quaecumque enim bona agis in fratrem debilem tristem, ac laesum: Christo facis tamquam angeluss reverenter Domino Deo ministrando. Igitur cautus sis et sollicitus: ut tempus tuum utiliter expendas; et omnia bona ad laudem Dei referas: et nihil tibi vane attribuas. Nam Dei dona sunt omnia quae habes: scilicet esse vivere intellegere cogitare loqui et operari. Quando laudem et gloriam Dei in his quaeris sursum ad Deum cum angelis in caelum pergis; sed quando inanem gloriam quaeris et gaudes et tibi ipsi places et super. alios te elevas: tunc deorsum cadis et caelum perdis; gratiam amittis, et poenam incurris: ob superbiam et mentis elationem quam diabolo instigante concipis et a te non abicis et despicis. Foetet enim et immundus est ante Deum et coram angelis eius: omnis qui exaltat cor suum et in se ipso gloriatur. Qui autem. vere humilis est et sibi vilis omnibus benignus pauperi misericors, infirmo compassivus, tribulato consolativus, erranti instructivus, cadenti erectivus, dubitanti confirmativus; hic accipiet benedictionem et misericordiam a Deo in hoc exilio: et vitam aeternam in caelo. Amen.
GXS3ex$3 HOSPITALE PAVPERVM LOLLI
Chapter 7 of 20