Skip to the text

6. De triplici signaculo sanctae crucis

To One me ut signaculum divini amoris UB? super cor tuum ad amandum me super omnia; et scribe sanctae crucis signum in pectore tuo: et omnia sacrae passionis meae vulnera contra maligni QXS39 639539453 VI LOSMLESHLESHLOSD spiritus iacula. Crux etenim mea salutis via, triumphale signum, et inexpugnabile scutum: fugat corporis et animae pericula. Igitur in tribus locis praecipue statue sanctae crucis signum: super cor, super os, et super bracchium tuum contra omne vitium. Signa cor tuum ne cogites mala, sed semper bona de Deo et beneficiis eius; ut habeas cor custoditum, ab omni malitia tutum: cum Deo et omnibus sanctis unitum. Signa os tuum, ut non loquaris mala nec levia, nec proterva; sed bona sancta et utilia, et eris Deo carus et acceptus: et ab hominibus iuste laudatus. Signa bracchium tuum, (15 manus tuas et digitos tuos ne facias aliqua illicita; sed pietatis opera proximo profutura: et de omnibus istis Deum benedic et lauda. Cogita ergo semper et ubique bona; loquere semper bona: age semper bona; et erit passioni Christi conformis vita tua: triplici signaculo sanctae crucis praemunita. Per crucem Christi superabis omnia temptamenta laeta tristia dulcia et amara: quae subito irruunt ad cordis tui secreta. Vix enim est aliquid tam bonum quod proponis facere; quin diabolus nititur te impedire: et ad malum semper trahere et maculare. Noli ea attendere noli reputare sed omnia tamquam stercora respue. Iesum invoca, QGX$3ex$3 HOSPITALE PAVPERVM LESO cruce te consigna; ad Mariam iuxta crucem fuge: geme plange condole, a cruce noli recedere; sed cum Iesu et Maria opta vivere et mori in hac vita: sut intres cum eis in tabernacula aeterna. Amen.

Chapter 6 of 20