Skip to the text

4. De instabilitate humani cordis

J [nta animam meam vitae meae. Quare? Propter laborem et do- 25]orem et multa adversa quae mihi occurrunt: et a Deo me separant. Quid igitur faciam et quo me vertam ; ut melius habeam? Sustine patienter et expecta CAHSSCTGSCIGIO7SGS lI LOSHLEOSHLOSHLOSH Dominum confidenter; quia iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit. Nam propter superbiam et mentis elationem curvandam: iuste patimur affligimur deprimimur et despicimur. Reduc ergo ad mentem vitia et peccata tua cum foris despiceris: et tacebit querela et indignatio tua de obiectis: Nemo purus a peccato: nemo liber a sorde; nemo innocens a culpa et poena: omnes enim peccavimus. Solus Deus purus sanctus et immortalis; aeternus immensus inviolabilis: et super omnia laudabilis in saecula. Sit ergo tota spes et laetitia i tua in Deo: et bona voluntas etiam parata pati poenam propter Deum. Omne gaudium mundi cito transit: et omnis laus eius plena ira et dolo. Omnis etiam delectatio carnis poenam habet sibi annexam: et meretur confusionem et despectum. Qui multa habet: multam curam ex eis patietur. Qui modicis scit contentari: pacatior erit. Infelix est et miser: qui Deo non servit. Perdit totum quod habet: qui Deum non amat. Vanus est et instabilis: qui in creaturis spem ponit et Deum neglegit. Beatus cui Deus est omnia in omnibus: et cum Paulo apostolo laetus dicit. Mihi autem absitao gloriari: nisi in cruce Domini mei Iesu Thomae ak, Opera. III. 209 14 OX$3ex$3 HOSPITALE PAVPERVM Zex$9rex9 Christi, per quem mundus mihi crucifixus est: et ego mundo. Legitur in proverbiis de pigro et instabili corde in Dei servitio: vult piger set non vult. Hoc est. Vult bene comedere et bibere: et.non vult laborare et ieiunare. Vult diu dormire: et non vult cito surgere. Vult fabulari: et non vult vigilare et orare. Vult alios dure corioripere: et non vult modicum sustinere. Vult alios docere: et se ipsum neglegit emendare. Huic debetur virga et baculus: nisi se emendaverit in praedictis defectibus. Qui autem permanserit stais bilis in virtutibus: erit hic in aeternum benedictus. Amen.

Chapter 4 of 20