Skip to the text

11. De laude Dei in omni opere . bono

[el ance anima mea Dominum. Omnia bona fac ad laudem Dei; et quandocumque aliqua bona cogitas lo- ISON CCN CY CONCH CNG. 6 BEE LON 4 ON LOND LON) queris et operaris dic in fine. Deo laus, Deo gratias. Quia sine Deo et gratia eius nil boni potes perficere nec incipere, nec bene recte et virtuose consummare. Deus omnis boni initium et finis: dat ets repetit quod dedit. Recedat ergo superbia iactantia et vana gloria veniat et intret humilis oratio devota meditatio, gratiarum actio, et vox laudis omni tempore. Quomodo potest aliquis venire ad puritatem et pacem cordis? Audi breviter, et serva versum istum in psalmo. Declina a malo: et fac bonum. Custodi cor tuum a malis phantasiis; os tuum a verbis nocivis: manus tuas ab actibus illicitis. Ecce hic homo accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo. Cogita ergo semper bona: loquere semper bona; age semper bona: et erit in pace vita tua cum conscientia bona. Pax omni bono humili mansueto simplici omnibus renuntianti: et usque ad mortem oboedienti. Vae omni malo iniquo et doloso perverso superbo inoboedienti nemini plus quam sibi nocenti.

Chapter 11 of 20