13. De variis bellis impiorum et patientia piorum
Jie prena inpugnantes me: quoniam multi bellantes adversum me. Patientia ergo est tibi necessaria: et praecipue gratia Dei confortans te intus et extra in omni loco et tempore. Multa is sunt bella in mundo multus labor et dolor sub caelo: sed non in caelo. Et quis enumeret omnia mala mundi; et occulta iudicia Dei? Quis nisi Deus solus iudex iustus fortis et patiens; hominum malitiam vincens lucens et pluens super bonos et malos? Non est qui se abscondit a calore et notitia eius: et possit praeterire iudicium eius et effugere manus eius. In omni enim loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. Dic ergo cum David in psalmo. Oculi. mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Et nisi quia Dominus adiuvit me: paulo minus habitasset in inferno anima mea. Non ponas spem tuam et pacem in homine; snec in aliqua creatura caeli et terrae: si non vis errare falli et turbari. Salus in solo Deo vivo vero aeterno et summe bono; qui omnia creavit ex nihilo: et regit recto iudicio.
Chapter 13 of 20