Caput LI. Quomodo vel qua utilitate oporteat Deum laudare.
Nunc ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico regem coeli, quia omnia opera ejus vera, et viae ejus, judicia, et gradientes in superbia potest humiliare (Dan. IV). Superius, uti jam audivimus, benedixit, laudavit atque magnificavit. Hic iterum laudat, magnificat atque glorificat. Superius laudavit cum sensum accipit, et quia beneficiis divinis ingratus non fuit, ad majora provehi meruit. Nam regnum amissum, cum magnificentiae amplificatione accepit. Accepto autem regno, iterum laudat, iterum magnificat. Unde et factum est, ne iterum contumeliose amittat quod et humiliatus recipit et jam cum devotione possedit. Accepto beneficio, lauda et tu, ut merearis ad majora proficere, promotus ad sublimiora nihilominus lauda, ut merearis in ipsis perseverare. Si juxta similitudinem Nabuchodonosor sensum tuum recepisti, si quae agenda sunt intelligere potuisti, lauda, glorifica, ut quod accepisti, ex revelante gratia posse intelligere, detur ex aspirante gratia, posse implere. Si juxta ejusdem Nabuchodonosor similitudinem, regnum tuum recepisti, si passionibus tuis dominari potuisti, si bonos affectus in bono posse exercere accepisti, lauda, magnifica, glorifica, ut qui accepisti gratiam proficiendi, accipias pariter et gratiam perseverandi. Libenter ergo lauda summe bonum, glorifica summe beatum, magnifica majestate immensum, aeternitate infinitum. Quia omnia opera ejus vera et viae ejus judicia. Opera ejus, viae sunt ejus. Viae, inquam, per quas ad nos venit, viae per quas nostrae se intelligentiae ingerit et innotescere facit. Ex operibus namque ipsius, ad ejus cognitionem proficimus. Omnia igitur opera ejus, quia omnes viae ejus judicia, et omnia ejus vera, quia in veritate facta. Nos saepe in judiciis nostris erramus, unde fit saepe ut nocentes absolvamus et innocentes condemnemus. Sed absque dubio quem latere nihil potest, in suo judicio errare non potest. Sed cum scriptum sit: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV), nunquid et illa etiam judicia sunt quae ab ipso misericorditer fiunt? Sed absque contradictione ulla pietas illa divina, in omnibus, quae misericorditer impendit aequitatis metas, non deserit. Nos saepe, cum pietate movemur, aequitatis limites transgredimur, et in eo saepe quod misericordiam impendere nos credimus, contra justitiam actitamus. Sed superna pietas sic misericordiae suae opera dispensat, ut in his omnibus nihil contra justitiam agat, nihil iniquum committat. Viae itaque ejus judicia sunt, quia ab aequitatis tenore et justitiae rectitudine non recedunt, et gradientes in superbia potest humiliare. Quid, quaeso, solum hoc eum posse dicit, de quo veraciter constat, quia omnia possit? Sed quia experto credendum est, forte illud specialius exprimere voluit, quod tertius in seipso proprio experimento probavit. Ante forte illud prae omnibus voluit sensibus nostris imprimere quod maxime expedit memoriter retinere? Scimus autem quia initium omnis peccati superbia (Eccle. X). Scimus quia ante ruinam exaltabitur cor (Prov. XVI). Qui igitur morum ruinam timet, prae omnibus contra superbiam vigilare debet. Valet autem maxime ad conterendam superbiam, et ad verae humilitatis custodiam semper animo retinere, quia ille, qui solet superbis resistere, potest cum voluerit gradientes in superbia humiliare. Hoc eos Nabuchodonosor verbo, hoc nos docuit exemplo, quod quomodo vel quando voluerit, gradientes in superbia humiliare possit.
Chapter 95 of 114