Nn. 74–133
- Thesis : Jus dominii privatum, permanens et exclusivum in bona externa, etiam fundos, justis limitibus circumscriptum, legitimum est, a jure naturali dimanat, ac in praesenti statu moraliter necessarium est.
Declaratur thesis. (a) Jus dominii prlvatum : agitur de dominio non solum utili, sed directo, — singulis hominibus, non autem societati competens; non negamus societatem ipsam aliquot bona ut propria habere posse, sed contendimus privatos cives eodem jure gaudere.
(b) Permanens et exclusivum ; jus de quo agitur non solum modo transitorio, sed etiam modo stabili exerceri potest, et ad haeredes aliosve transferri; ita proprium est, ut dominus rei ceteros omnes ab ejus possessione excludere valeat.
(c) In bona externa, i. e. sive mobilia sive immobilia, sive ad novam rerum productionem, sive ad usum intendantur.
- (d) Justis limitibus circumscriptum : jus enim illud non est absolutum, sed, sicut alia jura, limitatur, et quidem tripliciter : in casu extremo? necessitatis, quisque occupare potest id quod necessarium est ad propriam sustentationem (n. 446); aliquando etiam bohum commune exigit ut dominium privatum minuatur, restringatur, vel tollatur a Statu, vi alti dominii (nn. 123, 125, 131) : quod tamen fieri realise, completent 1'ceuvre syndicale en faisant adherer leur Syndicat a leur Federation locale ou Bourse du travail et par le canal de leur union nationale a la Confederation Generale du Travail."
1 Leo XIII, Encycl. Rerum Novarum, 16 maii 1891; S. Thom. 2. 2 q. 66, a. 1-2; Lugo, disp. VI, 1-9; Crolly, I, n. 177-206; Carriere, n. 20-27; Meyer, II, n. 162-177; Castelein, Instit. Philosophias, th. 16 Castelein, Le Socialisme et le Droit de Propriete, Bruxelles, 1896 Ver?neersch, n. 195-210; P. Leroy-Beaulieu, Le Collectivisme, passim Capart, La Propriete individuelle et le Collectivisme, Namur, 1898 Thiers, De la Propriete, Paris, 1848; Bastiat, Harmonies economiques, Paris, 1851, p. 212-292; de Wulf, Le Droit de Propriete d'apres St Thomas ; L. Garriguet, Etudes de Sociologie, La Propriete privee ; Cathrein, Socialism, New York, 1892.
nequit sine gravissima ratione et proportionata compensa- lione; — caritas tandem postulat ut divites ex superfluis aliquid pauperibus erogent *.
- (e) A jnre natnrali dimanat et in prcesenti statu mora- liter necessarium est. Non contendimus enim jus naturale primarium semper et ubique illam privatam dominii formam postulare; concipi enim potest status rerum in quo collecliva quorumdam bonorum possessio in aliquo loco vel in aliqua communitate, hominum necessitatibus ac felicitati satis con- suleret, v. g. apud tribus pastorales. Sed in praesenti rerum conditione, in qua homines communiter seipsos magis quam proximum aut societatem diligunt, — ac dato hodiernae civi- lizationis statu, in quo homines vitam pastoralem agere non possunt, sed improbo labore indigent ad necessaria sibi com- paranda, — privatum dominium a jure naturali logice dima- nat, ut ex argumentis infra expositis patebit, ac proinde mo- raliter necessarium ad civium felicitatem et societatis pacem merito dicitur. Hinc non a lege civili tantum, ut Hobbes,
Bentham et Montesquieu tenuerunt — aut a pa6lo sociali profluit, ut Grotius, Puffendorf, Heineccius aliique docebant.
77« Fatemur equidem, juxta S. Thomam multosque scholasticos, jus proprietatis dijiire Gentium derivari; sed, inspeclis contextu ac locis parallelis, mens S. Doctoris est jus Gentium de quo agitur, non esse jus mere positivum paclo internationali induclum, sed conclusionem e jure naturali deduclam ac communi sensu acceptam*. Merito igitur ait Leo XIII3 ; " Possidere res privatim ut suas, jus est homini a natura datum ".
1 Quod praeclare exponit Leo XIII, Encycl. Rerwn Nov. : " Cujus doclrinae in eo est fundamentum positum, quod justa possessio pecuniarum a justo pecuniarum usu distinguitur. Bona privatim possidere ... jus est homini naturale ... At vero si illud quaeratur, qualem esse usum bonorum necesse sit, Ecclesia quidem sine ulla dubitatione respondet : Quantum ad hoc, non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes, ut scilicet de facili eas communicet in necessitate aliorum ... Ubi necessitati satis et decoro datum, officium est de eo quod superat gratificari indigentibus : " Ouod superest, date eleemosynam" {Luc. XI, 41). Non justitice, excepto in rebus extremis, officia ista sunt, sed caritatis christianae, quam profecto lege agendo petere jus non est". — Leoni praeiverat S. T/iomas, 2. 2., q. 66, a. 2; q. 32, a. 5-6. — Cfr. Meyer, II, n. 220-223.
2 " Adjus gentium pertinent ea quae derivantur ex lege naturce sicut conclusiones ex principiis, ut justae emptiones, venditiones " ...(S. Theol. i* 2* q. 95, a. 4). Cfr. Van Geste/, n. XXXVI, p. 82; Pottier, dis. I, n- 19-53. — 3 Encyc. Rerum novarum.
- Thesis ia pars probatur, nempe jus dominii est legitimum seu licitum. Quod tam clare Scripturd et Tra- ditione probatur ut dici possit de fide. i° Scripturd constat.
(A) In Vet. Test. (a) Deus, postquam creavit protoparen- tes, ipsis dedit terram, ut subjicerent eam, et dominarentur piscibus maris et volatilibus cceli, et universis animantibus;
dedit pariter omnem herbam et universa ligna, quibus uti possent in escam *. Ita omnia bona externa, quae occupa- tionis capacia sunt, humano generi indivisim donata sunt, non ut indivisa manerent, sed ut possiderentur modo magis apto ad procuranda vitae necessaria 2.
Revera jam duo filii Adam s\c\m6. proprium possidere perhibentur : Abel siquidem erat pastor ovium, et Domino ofTerebat de primogenitis^r^/j sui; Cain agricola fuit, et obtulit de frudlibus terrae; postea aedificavit civitatem, quae sua esset, et propterea vocavit nomen ejus ex nomine filii sui Henoch3.
- (b) Abrahce tempore jam manifeste apparet jus privati dominii in bona sive mobilia sive immobilia : hic enim " dives erat in possessione auri et argenti ". — " Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta et tabernacula 4 ". Tunc temporis pascua erant quidem communia 5; sed agri et speluncae jam sub dominio privato erant, ut evidenter constat ex pa6lo quo Abraham, pro quadringentis siclis argenti, agrum Ephronis emit et duplicem speluncam, quae in eo latebat, ut ibi defunctam Saram sepeliret6. — Jus autem dominii fuisse permanens ex eo patet quod Abraham ipse, Isaac, Lia et Jacob in eadem spelunca sepulti sunt; insuper ossa Joseph sepulta sunt in Sichem, " in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor, centum novellis ovibus 7 ".
2 Quod ita optime declarat Leo XIII, Encyc. Rerum Nov. : "Quod vero terram Deus universo generi hominum utendam, fruendam dederit, id quidem non potest ullo paclo privatis possessionibus obesse. Deus enim generi hominum donavisse terram in communi dicitur, non quod ejus promiscuum apud omnes dominatum voluerit, sed quia partem nullam cuique assignavit possidendam, industriae hominum institutisque populorum permissa privatarum possessionum descriptione ''
3 Gen. IV, 2-4, 17. — 4 Gen. XIII, 1-2, 5. — s Gen. XIII, 7-13. 6 Gen. XXIII, 1-20. — 1 Josue, XXIV, 32.
(c) Lege mosaicd confirmatum est jus dominii privati in res sivc mobiles, sive immobiles ; prohibetur enim non so\x\m furari, sed etiam concupiscere bona aliena : " Non furtum facies... Non concupisces domum proximi tui ; nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quse illius sunt * ". — Ad possessionem agrorum firmiorem reddendam, stricte vetatur ne termini, quibus circumscribuntur, transferantur 2. — Imo, ut remanerent in eadem familia, non in perpetuum vendebantur, sed redimi poterant; et, anno recurrente magni jubilaei, agri etiam non redempti ad pristinum possessorem redibant 3.
(B) Sub lege evangelicd, (a) Christus minime damnavit jus dominii privati quod tunc vigebat, sed bonum usum divitiarum promovit : dea tos -dixit pauperes spiriUH; iis qui perfe6li esse volebant consilium dedit omnia vendendi et pretium dandi pauperibus5; omnibus praecepit largiri eleemosynam indigentibus6.
(b) Consiliis evangelicis innixi, Christiani Hierosolymitani quamdam communitatem bonorum instituerunt : " Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquotenim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis prout cuique opus erat7". Exinde nonnulli intulerunt Apostolos communismi fautorcs fuisse; sed ex contextu manifestum est eos jus dominii privati non negasse, sed potius afifirmavisse; nam S. Petrus sic alloquitur Ananiam, qui de pretio agri fraudaverat8 : " Nonne manens tibi manebat, et venumdatum in tud erat potestate? "; quae quidem verba clare ostendunt christianos sponte et ex caritate sua bona vendidisse, et bona etiam vendita sibi retinere potuisse. Aliunde haec commu-
3 Levit. XXV, 23-28. — Animadvertunt tamen eruditi paulo ante exilium, et postea legem hanc jubilsei non fuisse semper custoditam, et quosdam Judaeos ditiores evasisse, aliorum agros emendo vel invadendo.
4 Matt. V, 3. — s Matt. XIX, 21; Luc. XII, 33. 6 Matt. XXV, 41-43. — 7 Att. IV, 34-35. — 8 Ad. V, 4/ nitas nonnlsi paucis annis duravit, et aliter pauperum necessitatibus provisum est, praesertim per colleclas.
Duo igitur Scriptura docet : (a) jus proprietatis legitimum esse; (b) quaedam tamen onera divitibus incumbere, praesertim eleemosynam *.
- 2° Ecclesia doctrinam Christi fideliter custodivit, et contra haereticos diserte propugnavit :
(A) Damnando Apostolicos (saec. III), qui, teste Augustino 2, " se hoc nomine arrogantissime vocaverunt eo quod in suam communionem non acciperent utentes conjugibus et res proprias possidentes... Sed ideo isti haeretici sunt, quoniam se ab Ecclesid separantes, nullam spem putant eos habere, qui utuntur his rebus. "
(B) Docendo, cum Patribus, divitias non esse malas, sed a Deo inaequaliter datas fuisse, ut ditioribus praebeatur occasio benignitatem et caritatem exercendi, pauperibus autem occasio patientiam colendi et merita acquirendi.
- Fatendum est tamen nonnullos Patres quarti et quinti saeculi, dum de gravi officio egenis opitulandi loquuntur, necnon de avaritia ac duritate cordis divitum, aliquando modum loquendi adhibuisse, qui primo intuitu, bonorum communitati favere videatur. Ita. fures vocant eos qui nudum non induunt, si id agere possunt; itijurice reos qui esurientibus cibum denegant3; bona esse communia, cum omnes simus fratres in Christo4; extollunt communitatem bonorum qualis inter christianos hierosolymitanos viguit5; docent divites, quando eleemosynam faciunt, debitum reddere pauperibus6; superflua divitum necessaria esse pauperum7; omnes divitias de iniquitate descendere8, etc.
1 Rationem agendi cum divitibus sic exponit S. Paidus {I Tim. VI, 17-19) : " Divitibus hujus sasculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis abunde ad fruendum; bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam". — 2 Lib. de haeresibus, haeres. 40.
3 S. Basilius, Homil. in illud Lucae, Destruam... n. 7, ap. Migne, P. G. XXXI, col. 275-278. — 4 S. Gregor. Nyss., De pauperibus amandis, orat. 1, ap. Migne, P. G. XLVI, col. 466; S. Chrysost., in Ep. I ad Cor., homil. 10, c. 3, ap. Migne, P. G. LXI, col. 86.
6 S. Ainbrosius, De Nabuthe lib. unus, cap. 12, n. 53, ap. Migne, P. L., XIV, 747. — 7 S. August. Enavr. in Ps. 147, n. 12, ap. Migne, P. L., XXXVII, col. 1922. — 8 S. Hieronymus, Ep. 120 ad Hedibiam, c. 1, ap. Migne, XXII, co!. 984-985.
- Ad quam difficultatem solvendam, notamus :
(a) Patres eosdem data occasione jus dominii privati diserte asserere. Ita S. Basilius l : " Num injustus Deus, qui nobis incequaliter vitce necessaria distribuit? Cur, divite te, ille pauper est? An non utique, ut et tu benignitatis ac fidelis dispensationis mercedem accipias, et ille magnis patientiae prsemiis donetur? " Magis explicite S. Chrysostomus : " Praeterea novit (S. Paulus) non prohibitas esse divitias, si quis eis usus fuerit ut oportet. Sicut enim dixi : non mala res vinum, sed mala ebrietas : ita non mala res divitiae, sed mala avaritia, mala cupiditas2 ". Et postea addit vendere omnia esse consi/ium, non autem praeceptum. — Quod aliunde constat ex eorum agendi ratione erga divites, quos non excommunicant, sed urgent ad opitulandum egentibus.
(b) Patrum dicta ex contextu et circumstantiis exponenda esse : plerumque desumuntur e concionibus, in quibus oratorio modo loquuntur; prseterea haec dixerunt sive occasione magnae calamitatis, dum multi pauperes in necessitate versarentur, sive divites alloquendo qui erga pauperes nullam caritatem ostendebant.
(c) Ita lato sensu fures et injuriaz rei dicuntur divites, qui corrumpi permittunt bona quae egenis erogare tenentur, quatenus dispensatores bonorum quae ipsis largitus est Creator. — Bona dicuntur communia, quia a Deo creata sunt et hominibus tradita ad subveniendum generis humani necessitatibus, ita ut in casu extremae necessitatis vere fiant communia. — Mirum igitur non est primorum christianorum mores laudari, eo quod hi bona sua fratribus distribuenda Apostolis relinquerent : id enim, quamvis non praecipiatur, inter consilia evangelica reponendum est. — Divites, eleemosynas largiendo, debitum caritatis pauperibus reddunt, quia Deus vult superflua partim saltem dari pauperibus : quo sensu superflua divitum sunt necessaria pauperum; Deus enim praechpit divitibus ut de superfluis necessitates pauperum sublevent. — Tandem divitiae ab iniquitate promanant, quatenus, juxta multos Patres, bonorum divisio proindeque divitiarum origo, nonnisi ex peccato originali ac morum corruptione exinde secuta, exordium sumpsit : nam in statu innocentiae omnia communia manere potuissent.
87« (C) Quoties sectae haereticae, ut Waldenses, jus proprietatis impugnaverunt, illud magis explicite propugnavit Ecclesia. 3 Hinc grassantibus undique communismi ac socia-
3 Ita Innocentius III contra Waldenses declaravit divites, sua possidentes, et eleemosynam agentes, posse salvari (Densing., n. 373).
lismi erroribus, Pius IX et Leo XIII diserte doctrinam catholicam exposuerunt ac vindicarunt " x.
3° Thesis 2a pars : jus dominii ajure naturali dimanat. Certum est. Illa dominii forma ex jure naturali defluit, quam postulant ex una parte natura hominis ejusque bonum privatum, et ex altera bonum commune, seu finis societatis. Atqui, posita praesenti conditione humanae naturae, forma dominii privati, exclusivi et permanentis, moraliter necessaria est sive ad bonum hominis privatum, sive ad bonum commune societatis.
- Ad bonum hominis privatum, quatenus hic ut individuum ac familice caput spe6tari potest 2.
(A) Quatenus individuum, homo, cum sit ens rationale, providum ac progressivum, jus habet ut propria possidendi non solum ea quae a6tu consumuntur, sed etiam bona mobilia vel immobilia quae ad futuris necessitatibus providendum necessaria sunt. Ipsi enim jus et officium incumbit propriam vitam tuendi non solum in praesenti, sed etiam in futuro, in quantum fieri potest. — Atqui futuris necessitatibus secure providere nequit nisi jus habeat modo stabili quaedam saltem bona ut propria possidendi, ex quibus vitam sustentare valeat tempore aegritudinis, aut senectutis, vel inopiae et egestatis; homo enim praevidere potest ac debet se non semper habilem fore ad cibum aut vestes aliaque hujusmodi sibi comparanda ; ideoque, si sapiens est, pro futuris necessitatibus providere debet, non solum physicis, sed etiam intelleclualibus et moralibus. Quod quidem melius fieri nequit, nisi sibi acquirendo ac permanenter servando non solum fru6lus aliaque ciborum genera, quae facile corrumpuntur, sed etiam fundos frugiferos, vel res pretio aestimabiles, ex quibus proprio vel alieno labore omnia sibi necessaria adipisci valeat.
- (B) Quatenus paterfamilias, homo, qui naturali instin6tu ac divina ordinatione, ad speciei conservationem filios procreavit, tenetur jure naturali non solum sibi, sed
1 Pius IX, Encycl. Qui pluribus, 9 nov. 1856; Quanta cura, 8 dec. 1864; Leo XIII, Encycl. Rerum Novarum. * Quod argumentum praeclare exponit Leo XIII, cit. Encycl.
uxori ct filiis providere. Atqui id prudenter ac tuto praestare nequit, nisi jus habeat sibi acquirendi et ad suos transmittendi bona sive mobilia sive immobilia, praesertim vero fructuosas possessiones, ex quibus familiam tempore egestatis, vel fractarum virium, aut etiam post mortem, sustentare valeat. Ergo *.
- Ouod quidem sat libenter concedunt plerique socialistae; sed contendunt melius individuorum familiaeque necessitatibus provideri, si dominium omnium rerum, quae productioni inserviunt, penes ipsum Statum constituatur. Ad quod confutandum haec animadvertimus. (a) Status tum logice tum chronologice individuis familiisque posterior est, cum nihil aliud sit nisi individuorum ac familiarum aggregatio2; ideoque jus possidendi primario singulis hominibus ac familiis, et nonnisi secundario Statui competit. Jamvero quando privati cives sive propria, sive antecessorum industria, bona legitime acquisierunt, ut sibi suisque provideant, non possunt inviti his bonis spoliari 3, nisi id requirat bonum commune et aequa detur compensatio; civitas enim non ad destruenda, sed potius ad tuenda civium jura instituta est. Aliunde hanc spoliationem minime ad bonum commune requiri mox ostendemus. Injusta igitur
1 Quod confirmatur naturali instintlu omnibus innato, vi cujus res externas utiles suas facere volunt : ipsi infa?ites quaedam sibi ut propria vindicant, v. g. munuscula; adulti pariter non solum fruclum sui laboris, sed etiam instrumenta quibus ad laborandum utuntur, domum quam inhabitant aliaque hujusmodi ut firopria habere volunt, in quantum fieri potest; quae quidem innata propensio, utpote universalis et rationi consentanea, ab ipsa natura oriri dicenda est.
2 " Est enim homo quam respublica senior; quocirca jus ille suum ad vitam corpusque tuendum habere natura ante debuit quam civitas ulla coisset ". (Encycl. Rerum Nov.)
3 Quod sic declarat Leo XIII (Encycl. cit.) : " Ergo si tenuitate sumptuum quicquam ipse (opifex) comparsit, fruclumque parcimoniae suae, quo tutior esse custodia possit, in praedio collocavit, profedlo praedium hujusmodi nihil aliud est, quam merces ipsa aliam induta speciem : proptereaque coemptus sic opifici fundus tam est in ejus potestate futurus, quam parta labore merces... In eo igitur quod bona privatorum transferre Socialistce ad commune nituntur, omnium mercenariorum faciunt conditionem deteriorem, quippe quos, collocandae mercedis libertate sublata, hoc ipso augendae rei familiaris utilitatumque sibi comparandarum spe et facultate despoliant. "
esset privatorum jurium, quam proponunt colieetivistae, invasio.
(b) Insuper au6toritas publica constituta est non ut singulorum civium necessitatibus provideat, sed solum bono communi; neque ut liberam privatorum activitatem sine necessitate restringat, sed eam potius foveat atque protegat; atqui si, sub praetextu omnibus privatorum necessitatibus providendi, Status omnia. producliva bona (omne capitale, ut aiunt) sua facit, eo ipso singulorum a<5tivitatem limitat, id praestando quod singuli propriis viribus agere possunt ; et maxime timenda est tyrannis Status, cum ipse solus res produclivas possideat, ac cives omnino ab ipso pendeant quoad victum, vestitum aliaque ad vitam necessaria; hinc merito dictum est privatum dominium optimum esse individuae libertatis munimen x ; et experientia constat majori libertate atque activitate gaudere illos cives qui minus a Statu pendent, magisque propriis confidunt viribus 2.
(c) Tandem, ut re6te animadvertit *S. Thomass, privatum dominium dominio publico praestat propter tria : " Primo quidem quia magis sollicitus est unusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit, quam id quod est commune omnium vel multorum : quia unusquisque laborem fugiens, relinquit alteri quod pertinet ad commune, sicut accidit in multitudine ministrorum 4. — Alio modo, quia ordinatius res humanae tractantur, si singulis immineat propria cura alicujus rei procurandae. Esset autem confu-
1 Quod libenter conceaunt multi socialistse apud Laveleye, op. cit. p. 537, quamvis exinde falsa deducant consectaria.
2 Quod ostendit H. de Tourville, Histoire de la formation particulariste, Paris, F. Didot, 1905.
4 Factum hujusmodi negare nequeunt Socialistae, sed dicunt egotismo, qui in prsesenti rerum ordine praevalet, mox successurum esse aliruismum, quo bonum aliorum plus quam nostrum prosequimur. — Sed tam naturale est homini, qualis nunc apud nos est, seipsum suosque plus diligere quam alios, ut immutatio universalis hac in re sperari nequeat. Revera colleclivistas, qui ditiores evadunt, plerumque saltem sibi suisque bona acquisita retinent, nec ea inter proletarios dividunt, ita ut hi de illa agendi ratione merito conqueraritur; imo ipsi opifices, qui proprio labore hortum excolunt, fructus ibi crescentes cum aliis operariis minime partiuntur.
sio si quilibet indistincle qiunelibct procuraret l. — Tertio, quia per hoc magis pacificus hominum status conservatur, dum unusquisque re sua contentus est. Unde videmus quod inter eos qui communiter et ex indiviso aliquid possident, frcquentius jurgia oriuntur ". Quod quidem magis patebit ex sequenti argumento. — Ergo, si bonum individui speclatur, jam requiritur jus privatum et exclusivum res ut proprias possidendi.
- Dominum privatum ad bonum ipsius societatis maxime confert. Cum enim fin-is societatis sit bonum commune promovere, salvis civium juribus, ea dominii forma magis juri naturali consentanea dicenda est quae efficacius copiosam bonorum produc~lionem ac sequam distributionem fovet, simulque legitimam civium libertatem tuetur. Atqui res ita se habet servato jure dominii privati; nam (A) homines, cum se elaborare sciunt ad proprias opes augendas, easque ad filios vel alios sibi caros transmittendas, alacritatem adhibent studiumque longe majus : quod quidem valde confert ad ubertatem frucluum, augendasque divitias civitatis; et revera, sub hac forma dominii privati, in immensum excreverunt atque in dies crescunt divitiae2. Ex adverso autem, quando cives nullum privatum expectant lucrum, sibi retinendum ac posteris transmittendum, plerique ignavi ac segnes manent, aliorum laboribus fidentes, et ita paulatim opes minuuntur et evanescunt. — Quod quidem experientid confirmatur : in variis enim regionibus, in Gallia, Majori Britannia, America, Australia, Algeria, etc. vici ac pagi instituti sunt, in quibus bona communia erant, ducibus Rob. Owen, Stephano Cabet aliisque socialistis vel politicis ;
1 Ita, v. g., si omnes fundi communes manerent, cum non omnes sint aeque feraces, contentiones saepe orirentur de possessione agrorum qui magis frugiferi sunt : si hodie tales exsurgunt lites inter cohasredes, quanto magis inter extraneos? — Si vero aucloritate publica distribuantur fundi, nonne locus erit personarum acceptioni, proindeque invidiae rixisque?
2 Quoad Europae nationes, vide G. d Avenel, La Fortune privee k travers sept siecles, Paris, 1895; E. Thery, Histoire dconomique 1890-1900, Paris, 1902; et quoad Status Americae Fcederatos, C. D. Wright, The Industrial Evolution of the United States, New York, *895< jamvero fere omnes istae communitates, quamvis omnibus necessariis vitae subsidiis atque amplissimo ceconomico apparatu ditatae, post aliquos annos, multorum pigritia et internis dissidiis dissolutae evanuerunt r; si quse autem diutius floruerunt, id tribuendum est speciali alicujus ducis industriae, qui dissidia componere ac naturalem sociorum incuriam coercere potuerit 2.
- (B) ^Equam autem distributionem bonorum dicimus eam quse fit secundum cujusque meritum, seu proportionatur sociali valori operis prsestiti, non autem eam quae fit aequaliter omnibus absque ullo respectu ad valorem operis praestiti; secus enim pigritia, incuria ac justae querelae foventur3.
(a) Atqui, dato jure privati dominii, generatim loquendo, quilibet bona accipit secundum socialem valorem operis praestiti : plus quidem lucrantur capitalistce, quia plus ad rerum productionem ccnferunt, videlicet ipsa media quibus divitiae multiplicantur, necnon laborem intelleclualem ad res augendas omnino necessarium4, et insuper periculum sortis, saepe maximum, in se suscipiunt; operarii autem minus accipiunt, quia minus conferunt, nec periculo bona jam acquisita amittendi exponuntur; sed, ex communiter contingentibus, pretium accipiunt laboris sociali valori proportionatum, quod, crescente communi prosperitate, in dies augetur; et, quum aliunde, multae res pretio viliores fiant propter earum copiam, quamvis aliae cariores sint, multo plura sibi hodie comparare valent quam saeculis anteactis 5.
1 H Spencer, Principles of Sociology, London and New York, 1S97, t. III, ch. XXII, gallice redditum cura Cazelles et Gerschel : Principes de Sociologie; L. Reybaud, Etudes sur les Reformateurs ou socialistes modernes; Pierre Leroy-Beaulieu, Les nouvelles societes anglo-saxonnes, Paris, Colin, pp. 145, 152, 156 sq.
2 Quod variis factis et rationibus ostendit W. H Mallock, Social Equality, London and New York, gallice redditum : L'Egalite sociale cura F. R. Salmon, Paris, 1883.
4 Id pariter demonstrat W. H. Mallock, Property and Progress, London and New York, 1884.
5 Cfr. Paul Leroy-Beaulieu, De la Repartition des richesses, ^ 6d., ch. 16, p. 450-451; A. De Foville, La France ^conomique, Paris, 1887, p. 171-878. Ad rem?. Leroy-Beaulieu, 1, c. : " Depuis 40 ou 50 ans,
Insuper, si frugaliter vivant, saepe aliquid seponere valent, suamque conditionem paulatim meliorem reddere; imo non pauci rerum industrialium administrationi praeficiuntur et mox ipsis capitalistis annumerantur.
(b) Ex adverso, vigente colleclivismo, distributio bonorum aeque fieri nequit : si enim fiat juxta cujusque merita, ut nonnullis placet, jam incequalitas, quam socialistae tollere volunt, mox sub alia forma redibit, cum omnino disparia sint variorum opificum merita; aliunde quis aequum feret judicium de aliorum meritis, prsesertim in societate in qua administratores suffragiis eliguntur? — Si bonadistribuuntur secundum cujusque necessitates et exigentias, quis iterum de illis aeque judicabit? Nonne juste querentur qui magis laborant et minus accipiunt? — Si vero aequaliter omnibus et singulis dispensantur, jam deerit stimulus ad laborem, pigritiae multi indulgebunt; " ademptis ingenio singulorum sollertiaeque stimulis, ipsi divitiarum fontes necessario exarescent; eaque, quam fingunt cogitatione aequabilitas, aliud revera non esset nisi omnium hominum aeque misera atque ignobilis, nullo discrimine, conditio * ".
(C) Admitti sane nequit forma dominii quae legitimam civium libertatem de medio tolleret, aut plus aequo minueret; vera enim libertas dignitati simul ac felicitati hominis necessaria est. Atqui quamdiu manet jus dominii privati,qii3edam libertas viget in electione status vitae, domiis, educationis puerorum, cultus religiosi, etc. Regnante autem collectivismo, singulorum libertas minuetur ac saepe conculcabitur. (a) Quoad electionem artis mechanicae vel liberalis, quisque a Statu omnino pendebit, cum ipse sit universalis officiorum ac munerum distributor; necessaria erit inquisitio in aptitudines et merita singulorum, ut quisque, secundum exigentias societatis, congruo labori applicetur; ac saepe cives genus laboris perficere cogentur sibi omnino repugnans, les de"penses de la vie d'un menage d'ouvriers peuvent s'etre accrues de 20 a 25 p. 100, du quart environ. Or, comme depuis 40 ou 50 ans la generalite des salaires en France a monte de 80 a 100 p. 100 au moins, on voit que le progres reel, en tenant compte des variations des prix, reste encore de 50 a 75 p. 100". 1 Encycl. Rerum Novarwn.
eo magis quia judices erunt viri politici, qui elec~toribus placere studebunt potius quam aequitatis leges sequi; et, quum aliunde officia molesta et infima numero longe superent ea quae grata et honorabilia sunt, et soleant homines de propriis dotibus altius sapere quam par est, divisio laboris a potestate sociali facta plerisque displicebit, querelas et invidias excitabit, non sine magno societatis detrimento. Praeterea, quum Status unicus sit omnium rerum dominus et administrator, nihil remanebit iis qui sua sorte contenti non erunt, nisi in exilium fugere, vel ex hoc mundo exire.
- (b) Quoad multa alia pariter coanftabitur libertas. Cum enim Status, juxta Colle6livistarum theorias, omnium puerorum educationi providere debeat, jam paterfamilias jura sua in proprios filios amittet *, maximoque carebit solatio quod in vita domestica invenitur. — Praeterea, cum omnia praela, aedificia aliaque hujusmodi a Gubernio possideantur, quid fiet de libertate proprias cogitationes sive libris sive concionibus vulgandi ? Nullus liber typis mandari, nullus conventus haberi poterit nisi accedente licentia Statfis : quae valde probabiliter denegabitur, si ideae a scriptore aut oratore exprimendae ab iis differunt quae civili auctoritati placent. — Nil dicimus de religiosa libertate : unica enim erit religio, videlicet religio Status, unicus cultus, scilicet humanitatis cultus. — Uno verbo, cum Status unicus sit omnium dominus ac magister, omniaque possideat quse ad productionem
1 Quae quidem jura a natura dimanare sic egregie declarat Leo XIII (Encycl. Rerum Novarum) : " Patria potestas est ejusmodi, ut nec extingui, neque absorberi a republica possit, quia idem et commune habet cum ipsa hominum vita principium. Filii sunt aliquid patris, et veluti paternae amplificatio quaedam personae : proprieque loqui si volumus, non ipsi per se, sed per communitatem domesticam, in qua generati sunt, civilem ineunt ac participant societatem. Atque hac ipsa de causa, quod filii sunt fiaturaliter aliquid patris... antequam usum liberi arbitrii habeant, continentur sub parenhim curd. Quod igitur Socialistce^ posthabita providentia parentum, introducunt providentiam Reipublicae, faciunt contra justitiam naturalem, ac domorum compaginem dissolvunt ". Cfr. 5. Tho7n. 2. 2. q. 10, a. 12. — Quomodo colleclivismus domesticam vitam destruat lepide descripsit Richter, Ou mene le Socialisme? Paris, 1893, pp. 17, 24, 38, 61. — Quantum libertati socialismus noceat optime declarat Huxley, Man versus State, gullice versum cura. Gerschel; LTndividu contre l'Etat, 5e ed., Paris, 1901.
DE EXISTENTXA JURIS. 45 inserviunt, Status omnipotentia agnoscenda est, peritque omnis privata libertas. — Ergo rejiciendus est colleclivismus. Ergo ad bonum sociale simul et privatum omnino requiritur privatum jus dominii; ergo illud jus omnino rationi consentaneum est, et ab ipsa natura dimanat.
III. Exponuntur ac solvuntur collectivistarum argumenta.
Triplicis generis argumenta proponunt Socialistas, historica, moralia^ ceconomica.
- i° Historice contendunt, cum E. de Laveleye1, ubique et apud omnes Gentes originariam possessionem fundorum et agrorum fuisse colleclivam ; sero et paulatim individualem fa6lam fuisse, quando, prae hominum multitudine, agrorum cultura intensior esse debuit; et non n isi jure romano privatum dominium introdu6lum fuisse, et apud Europae Gentes prxvaluisse. — Ex quo inferunt privatam agrorum proprietatem, non naturali instinclu et ordinatione, sed positiva lege inductam, libcro hominum arbitrio abrogari posse 2.
Ad quam difficultatem solvendam, duo animadvertimus : —
- (A) Factum historicum quod asserit, minime probat
Laveleye. Allegat quidem fa6la ex quibus constat apud
Ruthenos, Germanos, Javanenses, Helvetas et quosdam alios populos bona qucedam colleclive a tribu, vel municipio possessa fuisse; et exinde infert haec esse vestigia collecti- vismi qui semper et ubique vigerit; jamvero latius patere conclusionem quam prcsmissas nemo est qui non videat.
- Revera, si attendantur facta historica qu?e recenter investigata sunt3, tria veluti stadia in modo agros possidendi distingui
1 E. de Laveleye, De la Propriete et de ses formes primitives, 5e ed., Paris, 1901 ; cfr. P. Lafargue, La Propriete, origine et evolution ; — Refutation par Yves Gnyot, Paris, 1895.
2 Ipse tamen de Laveleye collectivismum non advocat, sed potius quemdam socialismum Status, op. cit. ch. 36, p. 542-560.
3 Cfr. P. Bnreau, La Propriete Fonciere, in periodico La Science Sociate, XXIV, oc~L 1902, p. 335-353, P. Lacojnbe, L'appropriation du sol, in periodico Revue de synthese historique, Paris, 1903, t. VII, P- 29"39 et 291-301 ; S. T. Lapsey, The origin of property in laud, in American historical Revieiv, New-York, 1903, t. VIII, p. 426-448.
possunt : (a) Qnamdiu homines pastora/em vitam ducunt, pascua coi/eclive ab ipsa tribu possidentur quo melius et efficacius repellantur vicinarum tribuum invasiones ; cum enim pascua non excolantur, parum curant individua de exclusiva possessione talis vel talis fundi, dummodo herba sponte in pascuis crescens ad ipsorum pecora nutrienda sufficiat. Exclusive autem pecora, tentoria aliaque mobilia possidentur. (b) Multiplicatis hominibus ac pecoribus, jam necessarium evadit tantisper terram excolere, quo uberiores fru&us producat; sed quamdiu haec cultura parum intensa est, homines quidem exc/usive, sed non permanenter agros a se excultos possident, sed solum tempore quod inter serendum et metendum labitur ; tunc enim expedit arva nova quotannis excolere; hinc apud quasdam tribus vel Gentes quotannis agri inter loci incolas dividuntur. (c) Sed mox tempus venit cum, multiplicatis hominibus, jam intensior agrorum cultura necessaria sit ad cives alendos; tunc incipit magis permanens et mox perpetua fundorum possessio; cum enim ad hanc culturam improbi labores requirantur, hisque assiduis laboribus multo fcecundiores agri reddantur, qui in hoc opere insudarunt ab arvis a se excultis expelli nolunt, et ipsa aucloritas publica intelligit nullum cogi posse ad relinquendum agros quos tanto labore excoluit sine justa compensatione ; et ita exclusiva et permanens agrorum possessio apud excultas Gentes fit necessaria. — Quod quidem historia confirmatur; nam apud JEgyptios, Assyrios, Cha/dceos, Sinenses aliosque antiquissimos populos, privatam agrorum possessionem legibus munitam fuisse vetustissimis documentis certo probatun.
1 Quoad ^Egyptios, cfr. Lenormant, Hist. anc. de 1'Orient, contin. par E. Babe/on, o,e ed., t. 3. Paris, 1883, pp. 16-18; Maspero, Histoire anc. des peuples de 1'Orient, t. 1, Paris, 1895, P- 76-78. Ex documentis ibi editis constat apud vEgyptios viguisse jus privati dominii eodem fere modo ac in Europa, perdurante Medio ^vo : Pharao videlicet omnem terram possidere censebatur, sed eam sacerdotibus et ?nilitibus partiebatur, qui eamdem agricolis colendam tradebant; fundi autem ita erant dominis proprii ut haereditate vel emptione aliis transmitterentur. Cfr. Birch, Ancient History from the Monuments, London, pp. 31, 45 et alibi passim.
Quoad Assyrios, multi contractus emptionis-venditionis inventi atque editi sunt, et quidem vetustissimi, ex quibus constat agros, sub quibusdam formis civilibus simul ac religiosis, aliis civibus transmissos fuisse; ac omni execratione dignos eos qui fundorum limites mutant. Cfr. Sayce, Records of the Past, I, 139; VII, 111 ; Lenormant, op. cit. *• 5> P- 77 -> 81; Maspero, op. cit., p. 760-764. — Legatur vero praesertim Codex iegum quem promulgavit Hammurabi, qui fuit rex Babylonise 2000 ante Christum, apud Scheii, O. P., Textes Elamites-Semitiques, Paris, 1902, ubi traduntur leges circa dominia privata domorum et fundorum, p. 33-47.
Communitates autem quse apud Ruthenos (mir russe), Javanenses (dessa javanaise), antiquos Germanos (marke germanique), Helvetas aliosque populos (biens communaux) vigent,simul cum jure privati dominii existunt, illudque minime excludunt; sed solummodo ostendunt quamdam colleclivam proprietatem determinatis locis et temporibus vigere posse, ubi cultura imperfecta est; vel etiam, proptergenus laboris in fundis perficiendi (v. g. ubi irrigationis canalia desiderantur) aliquando magis prodesse quam privatam proprietatem \
(B) Ex hoc autem minime constat modo generali utile aut necessarium esse collectivum dominium; cum enim historia constet tale systema paulatim, augente hominum numero ac necessitate modo perfe<5tiori agros colendi, decrescere et viam dare privato dominio, merito infertur hanc evolutionem esse rationi consentaneam, imo excultis Gentibus necessariam, ita ut ad collectivismum redire vere sit regressns et non progressus ; ut res exemplo illustretur, tempore quo apud Germanos communitas quaedam agrorum vigebat, terra vigesimam partem incolarum hodie ibi commorantium nutrire non poterat; et ita de ceteris regionibus.
2° Argumenta ex ordine ethico desumpta hsec sunt : (A) Juxta Karl Marx (supra, n. 62), lucrum capitalistarum a furto oritur, quatenus sibi retinent partem salarii operariis debiti.
Resp. Hoc quidem gratis asserit, sed minime probat, imo contrarium e fa<5tis colligitur 2. — Si res ita se haberet, omnes honesti et idonei capitalistae res prosperas haberent; sed experientia constat e decem capitalistis vix tres aut
Apud Sinenses, jam ab antiquis temporibus prasvaluit systema dominii quod feodali systemati asquiparari potest. Cfr. Eug. Simon, La cite Chinoise, Paris, 1884.
1 De his communitatibus vide P. Leroy-Beaulieu, Collecflivisme, 1. I, ch. 6. q. — Notandum est pariter, etiam apud Ruthenos, agros, qui olim quotannis inter incolas ejusdem pagi dividebantur, nunc nonnisi quolibet tertio, aut quinto, vel etiam quintodecimo anno distribui, quia recte intelligitur, ad intensam culturam, longiorem ejusdem fundi requiri possessionem : quis enim magnas expensas faciet ad feraciorem reddendum agrum, qui mox ad alienos transibit?
2 Quod multis argumentis demonstrat Leroy-Beaulieu, Colle<ftivisme, p. 242-250.
quatuor ingentia lucra facere, alios autem aut parum aut nihil lucrari. — Ratio autem cur quidam suas opes valde augeant, triplex assignari potest : (a) expensce maximae factae sunt ad officinam aedificandam, eamque machinis muniendam; hinc capitalistae aliquod auctarium percipere debent e pecunia in his omnibus impensa; (b) magnum est periculum sortis, et ex hoc capite jus habetur ad lucrum proportionatum ; (c) labor intelleclualis maxime arduus requiritur in ordinatione et directione officinarum, necnon in fructuose vendendis produclionis fruclibus : et haec est prsecipua ratio cur, inter capitalistas, pauci tantum suas opes valdeaugeant,quiavidelicetpaucihuic arduo et sollerti labori incumbunt. Ita explicatur quomodo, absque furto, multo plura lucrentur capitalistae quam opifices. Et sane spes lucri non solum utilis, sed necessaria est ad impellendos divites ad vacandum rebus industrialibus : hac remota, plerique bonis suis quiete fruerentur, nec cogitarent de officinis exstruendis, et ita multi opinces neque laborare neque lucrum facere valerent.
- (B) Juxta eumdem, historice constat divitias, quas capitalistae possident, modo injusto acquisitas esse, videlicet invadendo agros ab aliis Gentibus jam excultos, bona ecclesiastica, etc.
Resp. — (a) Qucedam bona fuisse injuste acquisita non negamus; et si qui sint hodie domini qui vi aut fraude aliorum opes invaserint, merito ad restitutionem cogendi sunt; sed multi sunt certe hodierni capitalistae qui, proprio vel parentum labore, juste divitias comparaverint ; et hi bonis suis spoliari nequeunt absque injustitia.
(b) Etiam quando ab initio injusta fuit fundorum invasio, post longum tempus prcescriptione legitima fieri potest : non quidem eo sensu quod injusta acquisitio solo lapsu temporis fit justa; sed quia bonum sociale postulat ut qui per longissimum ternpus, fundos possederunt eosque excoluerunt, in sua possessione turbari nequeant; eo magis quia saepe valor fundi centuplum cultura auclus fuit : de quo fusius ubi de praescriptione.
I05- (C) Juxta H. George, ea tantum possidere possumus quae labore acquirimus : exercendo euim proprias facultates, aliquid producimus quod vere nostrum est; proinde agri non possunt legitime possideri, quia non sunt fruclus laboris.
Resp. Fatemur equidem laborem esse unum e legitimis modis res proprias acquirendi, sed negamus illum esse solum legitimum modum. Admittit quidem H. George piscatorem et venatorem legitime acquirere pisces et animalia quae occupant, quando sunt nullius ; haec tamen non suntfruclus laboris, sed bona indiscriminatim omnibus data, quae legitime fiunt primi occupantis. Cur idem dici nequit de agris? " Ager quippe, ait Leo XIII1, cultoris manu atque arte subaclus habitum longe mutat : e silvestri frugifer, ex infecundo ferax efficitur. Quibus autem rebus est melior faclus, illae sic solo inhaerent miscenturque penitus, ut maximam partem nullo paclo sint separabiles a solo. Atqui id quemquam potiri illoque perfrui, in quo alius desudavit, utrumne justitia patiatur?" Cum igitur valor praecipuus agrorum a labore pendeat, aequum est ut maneant penes eos qui in eis excolendis insudarunt2. Id etiam postulat bonum commune : quis enim improbo labore agros excoleret quos ab alienis mox occupandos praevideret?
- (D) Pergit idem George : Omnibus inest aequale jus vivendi ; atqui tale jus vanum est, nisi communia sint bona quae natura omnibus profert, praesertim fundi, sicut aer et mare communia manere debent, ita pariter et agri.
Resp. — Concedimus quidem jus vivendi omnibus inesse, proptereaque in casu extremae necessitatis ea bona occupari posse quae ad vitae sustentationem necessaria sunt. Sed ex hoc minime sequitur agros esse colleclive possidendos; nam qui fundos non habent, in aliorum fundis laborant, vel quaestuosas artes exercent, unde sibi viclum et vestitum acquirant. — Nec dicatur ita operarios partim privari fructu sui laboris, cum alia pars a domino agri retineatur; id enim aequum cst, cum tum labor opincis tum vires naturales a domino legitime acquisitae ad fructuum produ6lionem concurrant. Aliunde agrorum possessores, taxas solvendo a quibus immunes sunt operarii, saepe societati reddunt plus quam valorem primaevum soli occupati. — Comparatio autem allata non valet ; aer et mare sunt usus inexhausti, nec a privatis efficaciter occupari valent; dum fundi facile exhauriuntur, nec fruclus efferunt nisi sint exculti; aliunde occupationis sunt capaces. Unde bonum publicum exigit ut aer et mare communia maneant, et fundi privatim occupentur, quo melius excolantur.
1 Encycl. Rerum Novantm.
2 Vim hujus argumenti sensit H. Spencer; prius siquidem censebat agrorum dominos, sequi compensatione soluta pro ipsorum expensis, expropriandos esse ; sed, re maturius perpensa, intellexit impensas a dominis eorumve antecessoribus factas multum superare venalem agrorum valorem, ita ut minime expediat dominos expropriari.
- Instat H. George : fundorum valor quotidie crescit non tam ex hominis industria quam ex ipso societatis profectu ; videlicet in civitatibus, aut earum vicinia, aut prope vias ferreas, pretium alicujus praedii paucis annis decies vel vicies augetur, eo quod ibi major numerus civium congregatur; porro tale incrementum (quod anglice vocat tinearned increment) minime privato hujus praedii domino debetur, sed civibus collective sumptis, seu Civitati.
Resp. — Factum hujusmodi non semper, nec ubique verificatur, sed solum in quibusdam locis, in quibus multi coadunantur incolae; in aliis autem praediorum valor vel idem manet, vel quandoque decrescit. Non est igitur factum universale, ex quo concludi debeat universim immutandum esse agros possidendi modum, qui aliunde valde utilis, imo necessarius est, ex supra dictis. — Aliunde, agitur hic de re aleatorid, quae ante omnem eventum quibusdam privatis prodesse vel nocere possit, cum nemo certo sciat talis vel talis praedii valorem majorem vel minorem fore; nec injustum est eos qui probabiliter praeviderunt tale incrementum, eodem frui. — Caeteroquin nil prohibet quin Civitas in hoc casu majores taxas dominis imponat, quibus pars saltem hujus incrementi omnibus sit profutura. Sed ex hoc minime sequitur jus privatorum in prasdia e medio tollendum esse.1
- 30 Argumenta ex ordine ceconomico jam supra (n. 94-96) prseoccupavimus. Socialistae quidem mirifice describunt et extollunt commoda quae e collectkdsmo obventura expectant; sed hucusque omnia experimenta, variis in locis tentata, inania evaserunt.
(A) Arguunt tamen ex illis societatibus anonymis et monopoliis (trusts), quae hodie prospere succedunt, et exinde inferunt majorem utilitatem sperandam fore ex universali monopolio sub auctoritate Status instituendo.
Resp. Illa comparatio omnino claudicat; nam hujusmodi societates ideo prospere succedunt quia horum administratores majus lucru??i sibi expeclant ex majori bonorum produdtione quae exinde oritur; imo monopolia non instituunt nisi ad suas opes efficacius augendas ; eaque constituunt juxta capitalistarum, non autem collectivistarum, methodum. Jamvero si Status sua faciat omnia lucra, eaque aequaliter dividat, jam cessat ad arduum laborem efticax stimulus2. — Aliunde jam experientia constat quaedam ex his mono-
1 Ad fusiorem H. Georgii confutationem adeas Rae, op. cit. p. 440-500; Mallock, Property and Progress ; Holaind, Le socialisme americain , ex anglico sermone in gallicum versum, cura. Buton, Bruxelles, 1900.
2 Quod lucide ostendit P. Leroy-Beaulieu, Colleclivisme, p. 344-358; R^partition des Richesses, p. 315-349; et fatetur Schozffle, aliunde socialismo favens, op. cit. p. 64 : "II ne sufflt pas encore, dans une poliis, co prsecise quia nimis universalia erant, infelicem exitum subiisse.
(b) Nonnulli argumentum desumunt ecommunitate bono. rum quse in religiosis ordinibus viget. — Fatemur equidem hanc communitatem maxime prodesse in parvis ccetibus hominum, qui perfectioni student, et propter amorem Dei et animarum, propriam voluntatem propriaque commoda abnegant, quo liberius et efficacius aliorum utilitati inserviant; sed paucorum est perfectio, nec advocari potest collectivismus nisi prius homines discant propria contemnere, et fratres seu concives plus quam seipsos diligere; jamvero caritatem, seu altruismum, ut dicunt, hucusque non vigere inter plerosque homines lugenda constat expenentia.
Thesis 3a pars, nempe jus dominii privati juste limitatur extremd proximi necessitate et exigentiis boni communis.
i° Certum est proximo jus inesse strictum limitandi dominium privatum in casu extremce necessitatis, ut opportunius declarabitur infra, n. 447. Controvertitur quidem num contra justitiam peccet dives qui in hoc casu indigenti alicui succurrere negligat, n. 452; sed ex justitia tenetur saltem non impedire exercitium illius juris.
- 2° Certum est pariter principi jus inesse limitandi privatum dominium propter bonum commune.
Res enim exteriores in communem omnium utilitatem cedere debent, et jus eas possidendi ita determinari debet ut ad justitiam, pacem et prosperitatem civium conferat. Atqui principi incumbit jus et ofricium communem utilitatem promovendi et justitiae, paci et prosperitati providendi. Ergo de bonis exterioribus statuere potest quae ad hunc finem consequendum requiruntur.
N. B. Limites autem qui ex sold caritate oriuntur dominii usum reddunt quidem illicitum, non autem invalidum.
communaute de production, composee de millions d"hommes, que le producteur A sache se dire : mon revenu de travail social depend de ce que mes autres 999.999 cooperateurs soient aussi appliques que moi. Ceci n'eveille pas encore le controle necessaire, n'etouffe pas le penchant a la paresse et a la malhonnetete, n'empeche pas le detournement du travail au prejudice de la communaute, ne detruit pas Tegoisme et la ruse qui se manifestent par la taxation exageree et injuste des travaux isol6s. "
- Corollarilim. Jus dominii privatnm nonnisi mediante pri ?nigenio legitimce occupationis facto cxerceri potest. Ita communitei.
Certum est requiri aliquod factum appropriationis ut exercer possit jus dominii privatum : jus enim non exercetur in abstracto, sed in concreto, proindeque mediante aliquo facto particulari quo appropriantur res quae sunt nullius. Non enim agitur hic de modis derivatis quibus acquiruntur bona jam ab aliis possessa, sed de modo originario seu primigenio dominium acquirendi.
Jamvero factum hujusmodi, juxta quosdam ceconomistas, reponitur in labore seu opera in rem impensa (n. 105). Sed immerito; nam multae res, v. g. fructus naturales, acquiruntur sine labore ab ipsa occupatione distincto.
- Sed communiter asseritur factum appropriationis primigenium esse occupationem legitimam, id est, debitis conditionibus vestitam (n. 211). Etenim ad legitimum dominium requiritur et sufficit ut res quaedam ita cum aliqua persona connectatur ut propria ejus rcs dicatur. Ad hoc autem requiritur quidem ut occupetur ab aliqua persona cujus potestati subdatur vel cujus utilitati serviat; sed hoc etiam sufficit; hac enim occupatione res, quae antea omnibus communis erat, in specialem utiiitatem transit personae occupantis et cum ea ita connectitur ut alii ab ejus possessione merito excludi possint. Ergo occupatio est factum primigenium quo jus dominii acquiritur.
IV. Media ad socialismum praecavendum \
- Cum multiplicis generis sint causae ad socialismum ducentes, varia pariter debent esse remedia ad hunc praecavendum adhibenda; sapienter ea proponit Leo XIII, in Encyclica ssepe laudata, eaque breviter contrahemus, cum fusius in aliis Theologiae partibus declarentur.
Tria sunt remedia quae praebere debent Ecctesia, Status, Privati, scilicet domini et opifices.
i° Requiritur imprimis Ecclesice interventus, cum hic agatur de quaestione ad mores spectante. Quae quidem divinum praebet remedium doctrind, prceceptis et socialibus institutis 2.
1 Encycl. Rerum Novarum, parte secunda ; Encycl. Graves de Communi re; Godts, Scopuli vitandi in pertractanda quaestione de condit. opificum, Append. I ; A. Leroy-Beaulieu, La Papaute, le Socialisme et la Democratie, 4° ed., Paris, 1893, p. 92-276; Max Turjnann, Le Mouvement social Catholique, Paris, 1901 ; L. Gregoire {Goyau), Le Pape, les Catholiques et la Question sociale, 3° ed. Paris, 1899.
2 Quod fusius evolvetur in Tr. de Contractibus, n. 786-863, secundum principia Leo?ns XIII, cujus Encycl. Rerum novarum ad calcem operis invenies.
- 20 Desideratur Status interventio, qua ceconomicis socialismi causis remedium praebeatur. Quod proestare potest : —
(A) Publicam p?-osperitatem fovendo, juraque tuendo tum divitum, tum proletariorum, sed horum praesertim qui, propter inopiam, jura propria vix defendere queunt.
(B) Speciatim vero (a) privatas dominorum possessiones tutando; (b) opificum jura tuendo, ne labor eorum vires excedat; ne proesertim pueri ac feminae in proprium damnum laborent.
30 Domini ipsi atque opifices multum hac in causa possunt, iis videlicet institutis, sodalitiis, societatibus sive mixtis, in quibus domini et operarii simul coadunantur; sive etiam separatis, in quibus opifices aut domini ad tuenda propria jura conveniunt *.
SECT. II. — De variis bonorum fortunae generibus et dominio semi-pleno.
I. De variis bonorum generibus.
- Jure proprietatis jam in tuto posito, pauca dicenda manent de variis bonorum generibus ac speciebus, necnon de variis modis quibus semi-plenum dominium in his bonis haberi potest. Jamvero bona externa dividuntur :
(A) In bona corporea et incorporea (a) priora ea sunt quee sub sensibus cadunt, ut domus, ager, suppellectile; (b) posteriora dicuntur ea quae sensibus non sunt obvia, videlicet jura piscandi, venandi, percipiendi fructus, etc. Quae divisio non est membris opposita, sed solum analoga, nec valde utilis, nisi in materia praescriptionis.
(B) In mobilia vel immobilia : (a) priora ea sunt quae, absque notabili lsesione, e loco in locum transferri posse pkysice, moraliter vel jwidice censentur, sive vi propria sive vi extrinseca ; (b) posteriora dicuntur ea quae sine detrimento transferri nequeunt, qualia sunt domus, ager, etc.
Jure gallico (a) bona immobilia talia sunt vel 1) ex natura sua (les terrains, les vegetaux adherents au sol, les edifices); vel 2) destinatione ("accessoires d'un immeuble auquel ils se rattachent"); vel 3) ratione objecti ad quod referuntur (ita jura realia usftsfructus rerum immobilium, servitutis, usus, habitationis, et plerarumque hypothecarum ; ita etiam creances immobilieres, actions immobilieres 2, vel 4) declaratione (les actions de la Banque de France, les rentes sur VEtat peuvent ainsi devenir immobilieres) vel 5) an-
1 De his sodalitiis, quas patronatus vel professionalia collegia (syndicats professionnels) nuncupantur, fusius agitur in Tr. de Contractibus, n. 833 sq.
nexione (dans un cas : la redevance en argent dont est grevee une mine en faveur du proprietaire du sol) x.
(b) Bona autem mobilia talia sunt : i) natura, (meubles corporels), 2) per anticipatio?iem (moissons et recoltes qui font 1'objet d'une saisie ou d'une vente), 3) per determinationem legis 2 (droits reels — propriete, usufruit, gage, privileges — portant sur une chose mobiliere; certains offices comme etudes de notaire, d'avoue...; creances de sommes exigibles, rentes, actions et interets dans les societes) 3.
Haec autem distinctio bonorum immobilium et mobilium est maximi momenti ad rite intelligendas et exsequendas multas dispositiones legis civilis, quoad testamenta, donationes, etc, etc. 4.
- (C) In privata vel publica. Borm privata sunt vel individuorum, vei liberorum ccetuum (ric/iesses collectives privees) ; bona autem pnblica pertinent ad ccetus politicos,
Statum scilicet, provincias, municipia (domaines de PEtat, des departements, des communes, — et aussi Etablissements publics) 5.
- (D) In consumptibilia vel non consumptibilia. Bona consumptibilia sunt quai primo usu sive physice, ut cibus, sive moraliter, ut pecunia, consumuntur; — non consumptibilia sunt quse usu etiam protracto minime delentur vel immutantur, ut domus, vestes6. Utilitas practica hujus distinctionis apparet in iis quae spectant usumfructum et mutuum.
(E) In fungibilia vel non fungibilia. Duse res dicuntur inter se fungibiles quando una alteram supplere potest in solutione debiti : quales sunt res quse numerari, mensurari aut ponderari solent, ut pecunia, oleum, frumentum. Unde fungibilitas est relatio sequivalentise inter duas res ; quae si desit, adest non fungibilitas 7.
II. De dominio semi-pleno in bona externa.
Dominium plenum complectitur jus disponendi, fruendi et alios excludendi. Jamvero sub hoc triplici respectu limitari potest, et, quando ita limitatur, restrictum, seu semi-plenum dicitur.
1 Planiol, ibid., n. 2201-2237. — 2 Cod. civit., art. 527. 3 Pla?iiol, ibid., n. 2237-2262. — 4 Pianio/, ibid., n. 2197. 5 Cf. Pla?iiol, I, n. 3005 sq. — 6 Phmiol, ibid., n. 2179. ' Ibid., n. 2 181, 2182.
1° De dominio in quo restringitur jus disponendi.
- Jus libere disponendi quod perfecto competit dominio dupliciter restringitur : —
(A) Necessitate alienandi, quam imponere potest Status, vi alti dominii : (a) ob utilitatem publicam l : bonum enim particulare bono publico cedere debet ; (b) ob utilitatem privatam2, quae tamen in bonum publicum redundet. In utroque casu aequa debetur compensatio, quae generatim ab ipsis tribunalibus determinatur.
(B) Prohibitione alienandi, quae oriri potest : (a) a lege prohibente ne quaedam personce, v. g. minores, uxores, interdi£ti, sua bona alienent ; aut ne quaedam bona, v. g. fundus dotalis, alienentur; (b) ab homine, quando apponitur alicui contraclui vel testamento conditio non alienandi.
2° De semi-pleno dominio quod in jure fruendi consistit.
Aliquando dominium ita dividitur ut nuda proprietas uni, ztjusfruendi alteri competat. Jus autem fruendi, quod tum a jure tum ab homine concedi potest, duplicem formam induit, videlicet usumfruclum, aut usum seu habitationem.
(A) De usufruc~lu.
- Notio. Quando dominium directum alicujus rei penes unum manet, dum alter re uti ac frui potest, hic habet usumfruclum qui definitur :jus reale fruendi rebus alienis, salvd earum substantid.
Dicitur : (a) reale, i. e. ipsi rei adnexum, ut distinguatur a jure locatarii vel coloni, quod est personale, quatenus locator personaliter adstringitur erga locatarium; dum in usufruclu, obligatio ipsi praedio seu rei adstringitur; (b) fruendi, i. e. non solum re utendi, sed etiam ejus fru6lus percipiendi, perinde ac si usufrucluarius esset dominus; (c) salva earum substantia; cum enim jus disponendi penes dominum maneat, usufrucluarius rem alienare, vel consumere, aut in aliam formam, etiam meliorem, transmutare nequit, sed eam integram domino servare.
- Ususfru<5tus oritur vel a lege, quae pro diversis
1 In Gallid alienatio hujusmodi, quae dicitur expropriatio?i pour cause dutilite publique statuitur ac definitur lege 3 maii 1841, ap. Riviere, Lois usuelles, p. 281-285.
Gentibus diversa est x, — vel ab homine, sive per testamentum, sive per actum inter vivos, aut per praescriptionem2. — Cessat morte usufructuarii, interitu rei fru6luariae, elapso tempore praestituto.
- Usufructuarii jura et officia. (a) Jura : 1) Jus habet percipiendi omnes fructus naturales, qui sine speciali industria producuntur; industriales, qui labore praesertim acquiruntur; civiles, qui vi contraclus vel alicujus obligationis debentur, ut pretium locationis, census, fcenus pro mutuata pecunia, etc. Nomine frucl;uum non veniunt thesaurim fundo inventi, xiecfodince, quae tempore quo ccepit ususfructus, nondum exercebantur; sed solum ea quae certis temporibus crescunt ac percipiuntur. — Ceterum pro reliquis adeantur leges civiles 3.
- Potest etiam jus suum alteri locare vel donare : frui enim valet sive per se sive per alium.
- (b) Officia : Frui debet tanquam bonus paterfamilias ; 1) hinc generatim ex lege civili tenetur ab initio describere bona, quorum usufructu gaudet, praesente aut saltem convocato domino, ut ea reddere valeat qualia substantialiter erant. Pariter vigilare debet ne res deterior fiat.
Tenetur ad modicas refecliones (reparations d^entretien), quae requiruntur ut res integra servetur; non autem ad majores (grosses reparations), quae, si fiunt, ab ipso domino solvendae sunt.
Solvere debet annua onera, quae censentur onera frucluum, qualia sunt tributa, census realis, impensae litis in qua de usufruclu agitur 4.
- Dornini officia 3. (a) Patitur frui, i. e. nil facere debet quo minuatur vel extinguatur fruitio usufru6tuarii. Ipsi quidem incumbit cura majorum refectionum, sed ad eas faciendas cogi nequit. Impensas litis solvit, quando de dominio rei agitur.
(b) Non prcestatfrui, i. e. personaliter non obligatur erga usufructuarium; rem tradere debet in eo statu in quo invenitur, sed eam meliorem reddere non tenetur.
(B) De usu et habitatione.
- Usus estjus reale utendi re alie/id in personale tantum commodum, salvd rei substantid. Ille usus habitatio dicitur, quando res, de qua agitur, est domus.
Ex se usus non importat jus percipiendi fruc~tus; sed ex
4 Pro Gallid, cfr. Cod. civ., a. 600-616; Pianioi, n. 1663- 1682. s Pro Gallid, cfr. Pianioi, n. 1683- 1695.
concessione legis, usuarius quosdam fru6lus percipere potest in proprium commodum, aut in familiae utilitatem. Sed jus ad usum nec locare nec alteri gratis concedere potest. — Hinc in praxi adeantur leges civiles x.
3° De semi-pleno dominio in quo restringitur jus excludendi.
- (A) Notio. (a) Jus alios excludendi, quod pleno dominio competit, restringitur per servitutes reales {servitudes foncieres), quae definiuntur : onera alicui rei imposita in commodum rei ad alium dominum pertinentis 2.
Unde servitus est realis dupliciter; quia cadit in rem immobilem, non autem in personam ; et cedit direc~te in commodum alterius rei, indirecle autem in utilitatem illius qui hanc rem possidet.
- (b) Servitutes dividuntur : 1) ratione originis in naturates, quae in situ locorum vel mutuis praediorum relationibus fundantur; iegales, quae ex lege oriuntur; et conventionales, quse ex pacto statuuntur.
- Ratione modi, in continuas, quae absque hominis interventu durare possunt, ut aquaeduclus ; et non continuas, quae hominis interventum postulant, v. g. jus transeundi per agrum vel aquas hauriendi ; — in apparentes, quae aliquot externis signis manifestantur, v. g. porta vel fenestra; et non apparentes, quae nullo signo exteriori se produnt, ut est prohibitio ne domus vel paries altius extottatur.
- (B) Principia de servitutibus. (a) Qui patitur servitutem^ seu possessor praedii servientis, non potest aliquid facere ex quo jus alterius impediatur, minuatur aut tollatur; a servitute se liberare potest, praedium serviens relinquendo.
(b) Qui fruitur servitute, seu possessor prsedii dominantis, facere potest etiam in fundo alieno quidquid necessarium est ad usum sui juris; sed abstinere debet ab eo quod pejorem redderet conditionem prsedii servientis.
Cetera vide apud jurisperitos.
§ III. De dominio hominis in aliorum servitia
SEU DE SERVITUTE1.
- I. Status qticestionis. Homines posse aliis hominibus praeesse patet ex eo quod alii sint aliis superiores, necnon ex hierarchia quam inter homines existere Deus voluit Certum est pariter nulli homini competere plenum dominium in alios homines, cum jure vitae et mortis; hoc enim soli Deo convenit, quatenus est supremus omnium dominus, ut supra ostensum est (n. 34). Ex quo sequitur nulli homini plenum competere dominium in ipsam personam aut etiam mfacultates internas aliorum hominum : quilibet enim dominium utile habet non solum vitae ac membrorum, sed etiam facultatum easque pro lubitu exercere potest, dummodo jura Dei vel civium non usurpet. — Externum autem exercitium libertatis restringi potest, ne istud exercitium aliis civibus vel bono publico noceat.
Chapter 55 of 73