Skip to the text

Nn. 329–388

  1. 20 Corollaria. Non solum vitam et corporis integritatem, sed alia bona defendere licet cum occisione injusti

DE INJURIA, SEU DE L^CSIONE JURIS. 143

UggrissoriSi bona videlicet maximi momenti, quorum amissio est moraliter irreparabilis.

(A) Licet mulieri invasorem pudicitioz vi repellere, etiam cum occisione aggressoris, si non suppetit aliud mediuin castitatem efficaciter defendendi. Ita communiter. Nam agitur hic de bono maximi momenti, quod amissum reparari nequit; mulier enim permittendo se opprimi, se cxponit periculo interius libidini consentiendi, prolem illegitimam concipiendi et famam amiitendi; si sit virgo, difficile nubetur; si jam nupta, adulterinam prolern in familiam viri introducet, cum dedecore ac detrimento totius familise; quae quidem mnla sunt ratio proportionate gravis. — Si vero jam oppressa fuerit, non licet aggressorem occidere, ex diclis supra.

Unde non licet marito propria aucloritate occidere uxorem in adulterio deprehensam; nam contradicloria propositio saltem ut scandalosa reprobata fuit ab Alex. VII.1 — Utrum vero maritus aut pater possit occidere eum qui uxoris vel filite castitatem impetit, quando aliter aggressor repelli nequit, controvertitur. In praxi autem plerumque excusantur qui, indignatione permoti, invasorem interficiunt : non enim putant se male agere; et generatim a civili tribunali non condemnantur.

  1. (B) Quoad bona fortimoz, certa ab incertis secernamus : —

(a) Non licet eum occidere qui nos impedit a consecutione bonorum quoz nondum possidemus, sed ad quae jus habemus. Patet ex damnatione hujus propositionis (32) ab Itmoc. XI, 2 mart. 1679: " Non solum licitum est defendere defensione occisiva qu?e ac~lu possidemus, sed etiam ad quae jus inchoatum habemus et quae nos possessuros speramus "2. — Et merito, nam hic agitur de malo quod reparari potest ad judices recursum habendo.

(b) Si agitur de bonis aclu possessis, sed minoris mome?iti, idem dicendum est, ex damnatione propositionis (31) ab Innoc. XI: "Regulariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei "3. Ratio enim non est proportionate gravis.

  1. (c) Quando agitur de bonis ??iag?ii momenti jam possessis, probabilius ea defe?ide?'e licei, etia??i cum occisione injusti aggressoris, si aliter servari aut ?-ecupe?-ari ?iequea?ii. — Hic enim agitur de amissione irreparabili bonorum quae valde utilia sunt et quandoque moraliter necessaria ad vitaesustentationem; atqui bonum publicum postulat ut fures qui bona hujusmodi arripiunt nec ea deserere volunt, in fuga intercipiantur, etiam lethali vulnere, si opus sit;

1 Ap. De?izi?iger, n. 990 : " Non peccat maritus occidens propria auctoritate uxorem in adulterio deprehensam ".

2 Ibid. n. 1049; damnata est ut ad minus scandalosa et in praxi perniciosa.

3 Ibid. n. 1048; quae propositio saltem ut scandalosa et in praxi perniciosa damnata est.

secus non pauci ad furtum incitarentur. — Aliundecaritasncn obligat ut quis praeferat bonum proximi, etiam altioris ordinis, proprio bono, nisi hic in extrema necessitate versetunatquiinjustusaggressor in casu non versatur in extrema necessitate, cum, relinquendo bona quae invasit, incolumis evadere possit. Ita S. Alphonsus n. 383, cum aliis multis1.

Quod quidem ab omnibus fere admittitur quando sgitur de noclurno aggressore ; nam, praeter rationes jam allatas, timeri potest ne invasor velit etiam vitam domini tollere.

In utroque casu, juxta omnes, potest dominus res proprias a raptore eripere; et si hic obsistat, ac mortem minetur, licitum est domino seipsum defendere, etiam occidendo invasorem2.

  1. (C) Si honor aut fama impeiitur, regulariter non licet injustum aggressorem occidere. — Ratio est quia amissio honoris et famse generatim non est irreparabilis, cum aliis mediis servari aut recuperari valeat;-aHunde bonum commune exigit ut fama aggressoris occisione non reparetur; nam innumeris caedibus late pateret aditus, si cuique liceret violentis mediis suam famam vindicare, praesertim quia quisque esset judex in propria causa, quoad rem de cujus gravitate difficile judicari potest. — Merito igitur ab Innoc. XI damnata est ut scandalosa saltem et in praxi perniciosa haec propositio(3o): " Fas est viro honorato occidere invasorem, qui nititur calumniam inferre, si aliter haec ignominia vitari nequit : idem quoque dicendum, si quis impingat alapam vel fuste percutiat, et post impaclam alapam vel iclum fustis fugiat"3.

  2. Dixi regulariter; si quis enim non solum verbis, sed faclis, v. g. alapa vel fuste impetitur, injuriam repellere potest cum moderamine inculpatae tutelae; et si aggressor injuriam inferre pergat, vimque inferat ac mortem minetur, invasus potest vim vi repellere, etiam cum occisione aggressoris.

1 Quidam hanc theologorum dodlrinam impugnant ut naturali asquitati contrariam. Attamen plerisque jurisperitis probatur, non solum in Gallia, sed in aliis regionibus. Audiatur Garraud, op. cit. p. 213 : " Qu'on suppose un voleur, derobant dans le coffre-fort d'un negociant, les titres qui constituent la majeure partie de sa fortune, fuyant avec ces titres, sans que 1'obscurite' permette de le reconnaitre : le mal sera irreparable, si le proprietaire ne parvient pas a blesser ou a tuer le voleur : il tire et le tue; si Part. 328 (du C. penal) ne lui donne pas ie droit de le faire, aucun tribunal n'hdsitera a declarer que cet acle n'est pas imputable a son auteur, soit qu'on le considere commejusti/ie' par la legitime defense, soit qu'on le considere plutot comme impose par une force a laquelle 1'agent n'a pu resister ". — Allegat quoad leges aliarum nationum : Berge, Revue generale du droit, 1879, l- IH» p. 277; Alimena, I limiti e i modificatori dell' imputabilita, t. III, p. 97 seq.

DE INJURIA, SEU DE L/KSIONE JURIS. 145

Pariter qui alapa percutitur, et ira incensus, statim aggressorem percutit eumque vulnerat et occidit, scepe a gravi peccato excusatur, quia sine matura deliberatione id peregit. — Quando veroinjuria jam fuit illata, sive verbis sive faclis, non licet dc ea vindiclam sumere, sed ad judices recurrendum est.

§ III. DE DUELLO.1

  1. i° Duelli origo. Apud antiquos non fuere duella proprie dicla, honoris vindicandi causa, sed singularia certamina inter duces aut milites duorum exercituum ad flnem imponendum praelio; ita Davidcum Goliatho, Menelaus cum Paride, Hector cum Ajace, Achilles cum Heclore, Turnus cum ^Enea, tres Horatii cum Curiacis congressi sunt. Praeterea Romae floruerunt gladiatorum cruentas pugnae inter captivos aut servos, imo quandoque inter liberos, roboris ostentandi causa. — Medio Alvo in usu fuerunt duella ///*#cialia, litem finiendi causa, quae a Germanis et Longobardis mutuata esse videntur : quando videlicet coram judice plena probatio afferri non poterat, duellum inter litigantes saepe in usu erat, approbantibus magistratibusut res judicio Dei relinqueretur, juxta illud : si non sufficiunt jura, veniamus ad arma. — A duellis autem differebant torneamenta inter equites habita, non quidem hostili animo, sed exercitationis causa et ad ostentationem fortitudinis.

Sed jam a saeculo XVI, prsevalere cceperunt duella proprie dicla, honoris vindicandi causa; videlicet si quid famae aut honori noxium illatum fuisset, nobiles et militiae duces censebant id nonnisi armis vindicari et sanguine lavari posse; non enim frustra se gladios gestare existimabant. Qui mos crudelis primum quidem inter nobiles et milites vigere ccepit, postea etiam inter togatos; huic obstitere quidem sancli viri et nonnulli Principes; sed hodie apud multas Gentes adhuc viget, praesertim inter duces, milites, aut viros politicos2.

1 J. P. Pigna, II duello, 1554; Boyssat, Recherches sur les duels, Lyon, 1610; J. Savaron, Traite contreles duels, Paris, 1610; F. Bacon, Charge concerning duels, 1614; Cockburn, History of duels, London, 1720; Bas)iage, Dissert. historique sur les duels, Basle, 1740; Stadler, S.J., Tr. de duello, Ingolstadii, 1751; F. Gorguereau, Le duel considere dans tous les rapports historiques, moraux et constitutionnels, Paris, 1791 ; Pinety Du duel en jurisprudence, Paris, 1829; Cauchy, Du duel considere dans ses origines et dans 1'e^tat acluel des mceurs, Paris, 1846 ; Mendez, Essai sur le duel, 1854 ; Millingen, History of duelling, London, 1841 ; Sabine, Notes on duel, Boston, 1859; Tavemier, Le duel, Paris, 1 884 ; Letainturier-Fradin, Le duel a travers les ages, Paris, 1892.

2 Cum in documentis publicis non recenseantur duella, scitu difficile est quot sint in variis regionibus. In Gallid, praeter duella inter milites habita, ab anno 1878 ad an. 1890 computantur 647 circiter, ex

  1. 20 Notio et species. .(A) Duellum, quale hcdie intelligitur, est singulare certamcn inter duos vel plures, ex pa<5lo initum, armis ad occidendum vel graviter vulnerandum aptis. — Tria igitur ad duellum requiruntur : (a) singulare certamen, quod inter duos, vel inter plures initur, sed unius contra alterum ; parum refert qua intentione fiat, exercitationis causa, aut vindictae, honorisve reparandi aut fortitudinis ostendendae; (b) ex pacto initum,m quo de tempore, loco et armis adversarii conveniunt ; unde si duo ex impetu irae statim congrediuntur, vel si unus alium provocat et aggreditur hicque se defendit, non est proprie duellum ; (c) arma ad occideridum aut graviter vuhierandum apta ; non necesse est igitur ut de fa£to mors aut grave vulnus sequatur, sed sufficit ut per se infligi possit grave vulnus; unde duella non sunt pugnae quae pugillo, virgis, baculis fiunt, aut ferro acie retuso, ea lege ut neuter lethaliter vulneretur.

(B) Duellum est publicum^ quando ex auctoritate publica, et ob bonum publicum initur, v. g. ad finiendam litem inter duas gentes ; vel privatum, quando nomine privato suscipitur. Prius licitum est, si fiat propter bonum commune, ad bellum finiendum, ne multorum sanguis effundatur : si enim in bello exercitus contra exercitum dimicare potest, duces pacisci possunt ut unus contra unum aut pauci contra paucos pugnent; hodie tamen singularia hujusmodi certamina in desuetudinem abierunt. Si vero propter bonum particulare iniretur, etiam cum auc~toritate judicis, ad injuriam vindicandam aut veritatem manifestandam, illicitum esset, cum praesto sint alia media ad hos fines assequendos. Posterius autem grave est peccatum, ut ex sequenti propositione patebit.

  1. 30 Principium : Duellum, privata auctoritate initum, est semper per se graviter illicitum. Certum est.

Probatur : (A) Aucloritate. Saepius enim Ecclesia duellum ut grave facinus reprobavit; ita Tridentinum pcenas contra quibus non pauca (1/77) letbalia fuere (ap. Garraud, Traite du Droit Penal, Paris, 1S91, t. IV, p. 310; cfr. Qnestions Attuelles, t. XIV, 1892, p. 162-163.

duellantes indixit, eosque excommunicatos declaravit, et, si \a certaminc occumberent, honore indignos censuit ecclesiasticae sepulturae; de gravitate hujus peccati mentem suam his vcrbis cxposuit : " Detestabilis duellorum usus, fabricante diabolo introduclus, ut cruenta. corporum morte animarum etiam perniciem lucretur, cx christiano orbe penitus exterminetur " x. Tridentinas san<5tiones ampliavit explicavitque Benediclus XIV, varias explodendo rationes a duellantibus allatas -. Excommunicationem ipso facto incurrcndam et S. Pontifici simpliciter reservatam, jam a Rom. Pontificibus latam, renovavit Codex contra " duellum pcrpetrantes, aut simpliciter ad illud provocantes vel ipsum acceptantes, vel quamlibet operam aut favorem praebentes, necnon de industria spectantes, illudque permittentes, vel quantum in ipsis est, non prohibentes, cujuscumque dignitatis sint. "3 Jam Leo XIII, Praedecessorum suo-

1 Sess. XXV, cap. 19 de Reformatione.

2 Constit. Detcstabilem, 10 nov. 1752, ubi sequentes damnat propositiones ut falsas, scandalosas, ac perniciosas :

  1. " Vir militaris qui, nisi offerat vel acceptet duellum, tanquam formidolosus, timidus, abjecftus, et ad officia militaria ineptus haberetur, indeque officio quo se suosque sustentat, firivaretur, vel promotionis alias sibi debitae ac promeritae spe perpetuo carere deberet, culpa et pcena vacaret, sive offerat, sive acceptet duellum. "

  2. " Excusari possunt, etiam honoris tuendi vel humanae vilipensionis vitandae gratia, duellum acceptantes, vel ad illud provocantes, quando certo scinnt fiugnam non esse secuturam, utpote ab aliis impediendam. "

  3. " Non incurrit ecclesiasticas pcenas contra duellantes latas dux vel officialis militice acceptans duellum ex gravi metit amissionis famce vel officii. "

  4. ' ' Licitum est in statu hominis nalurali acceptare et offerre duellum ad servandas cum honore fortunas, quando alio remedio eorum jaclura firopulsari ?iequit. "

  5. " Asserta licentia pro statu naturali applicari etiam potest statui civitatis male ordinatas, in qua nimirum vel negligentia vel malitia magistratus justitia aperte denegatur. "

Durus quidem videtur hic loquendi modus; sed ideo adhibetur ut vana effugia praeoccupentur; permisso duello in hisce casibus, mox inanes excogitarentur rationes ad omne duellum excusandum.

3 Codex, can. 2351. — Qud excommunicatione plectuntur :

A) Ipsi duetiantes, id est, qui perpetrant duellum ; imo, et qui firovocat alium ad duellum, vel qui accefitat, etiamsi reveja duellum non sequatur ;

rum decreta confirmans, quam inania sint quse ad immanem duelli morem tuendum vel excusandum solent proferri, lucide exposuerat *.

337- (B) Ratione. (a) Duellum enim ex natura sua dire6le tendit in occisionem aut vulnerationem adversarii; certe, ut ait Leo XIII (1. c), " qui ad privatum certamen provocant vel oblatum suscipiunt, hoc agunt, huc animum viresque intendunt, nulla necessitate adstricti, ut vitam eripiant aut saltem vulnus inferant adversario" ; jamvero dire6le id intendere est grave peccatum, ex superius di<5lis, n. 312. — Nec dici valet hic agi de casu legitimae defensionis; nam nulla est urgens necessitas, cum aggressio, si quae fuerit, non est aclu existens sed jam praeterita; aliunde recursus haberi potest sive ad judices, sive ad probos homines, qui rem pacifice componere valeant; imo recursus ad arma honorem aut famam vindicare nequit : " quamvis enim, pergit Leo XIII, e certamine victor decedat qui, injuria accepta, illud indixit, omnium cordatorum hominum hoc erit judicium, tali certaminis exitu viribus quidein ad luclandum, aut traclandis armis meliorem lacessentem probari, non ideo tamen honestate potiorem ; quod si idem ipse ceciderit, cui rursus non inconsulta, non plane absona haec honoris tuendi ratio videatur?" Minime igitur excusari potest duellum sub praetextu legitimae defensionis, praesertim quia saepe oritur ab ulciscendi libidine, quae christianae caritati maxime adversatur.

B) Quamtibet operam aut favorem ftrcebentes, id est, a) : omnes et singuli ad duellum quomodolibet cooperantesj

Sic : patrini, nisi hoc munus acceptent cum intentione et spe duellum omnino impediendi ; - — jubentes ut duellum fiat ; — suadentes, vel consulentes, si consilium vel ratio fuerit per se efficax, et duellum sequatur; — medicus qui, rogatus a duellantibus, assistit duello; — medicus et confessarius qui, ex condicto cum duellantibus, in domo vicina vel in loco propinquo sistunt.

b) De industrid spectantes, etiam mera curiositate, non vero illi qui aspiciunt casu transeuntes, vel in secreto, nec qui locum certaminis adeunt ut duellum omnino impediant ;

c) Duellum ipos'it'\vepermit/entes,imo et i 111 qui, auctoritate pollentes, i 11 ud nonprohibe?it,quantum in ipsisest,c\m\ illud prohibere deben t et valent.

Cfr. Tract. de Censuris, n. 1 182 ;_/. Sole, De delictis et p&nis, Roma 1 1920, p. 320-325.

1 Littera apostol. Pastoralis officii, 12 sept. 1891, ad episcopos imperii Germanici et Austro-Hungarici.

DE INJURIA, SEU DE L/ESTONE JTJRIS. 149

  1. (b) Praeterea qui duellum suscipit, temere propriam vitam gravi et manifesto objicit discrimini; id autem prohibet lex naturalis et divina, quando caeteroquin nulla est officii aut caritatis ratio quae hanc temeritatem persuadeat. Qua? quidem agendi ratio co magis reprobanda est quod duellantes non solum sibi, sed suae, vel adversarii/rtw///Vz damnum inferunt : si enim alteruter vel ambo vulnerantur aut interficiuntur, quot dissidia, invidiae ac miseriae exinde nascuntur?

  2. (c) Duellis insuper turbatur socialis ordo ; si enim cuique liccat jura sua privatd vi manuque vindicare, et honorem, quem violatum putet, ulcisci, ac~lum esc de legitima auctoritate judicum, et de familiarum ac societatis pace ; visvirepelletur,etiam extracasum actualis et injustaeaggressionis, et ita Barbarorum mores ubique regnare incipient.

  3. 40 Solvuntur difficultates. (a) Objiciunt quidem multi se non posse oblatum certamen detredtare quin ut segnes et ignavi habeantur.

Respondet Leo XIII, 1. c. : "Si officia hominum ex falsis vulgi opinionibus dimetienda essent, nonexaeterna recti justique norma, nullum esset naturale ac verum inter honestas acliones et flagitiose facla discrimen. Ipsi sapientes ethnici et norunt et tradiderunt, fallacia vulgi judicia spernenda esse a forti et constanti viro". Majorem sane fortitudinem exhibet qui, conscientiae voci obediens, inania vulgi aspernatur judicia, quam qui, contra conscientiae diclamen, oblatum certamen suscipit ne ab aliis despiciatur *.

  1. (b) Saltem, pergunt non pauci, duella militibus permittenda sunt, ut tali exercitatione acuatur militaris virtus, simulque finis imponatur rixis quae secus frequenter inter milites orirentur.

Ad quod Leo XIII: " Militaris virtutis incitamenta eo speclant ut civitas sit adversus hostes instruclior. Idne vero effici poterit ope illius consuetudinis, quae suapte natura eo speclat ut, suborto inter milites dissidio, cujus causse haud rarae sunt, e singulis partibus defensorum patriae necetur alteruter?" — Et sane alia sunt media ad dissidia componenda2, judicium videlicet ducum aut arbitrorum (jury dWionneur).

1 Quo facilius et efficacius cordati homines duellum detreclent, omnino expedit ut consocientur ac paclo se obligent ad omnia hujusmodi certamina vitanda. Quod jam sasculis antea6lis factum est ; cfr. Faillon, Vie de M. Olier, 4e 6d., Paris, 1873, t. II, p. 258.

2 Apud nonnullas nationes, v. g. Anglos, stricte prohibentur duella, ac infamiae nota singulare certamen vitantibus minime inuritur. Cfr Science Sociale, t. XXIV, 1897, p. 77-92.

  1. (c) Instant : minime periculosa sunt pleraque duella, cum sistant adversarii statim ac leve vulnus inflictum est, ac primae funduntur guttre sanguinis.

Haud raro evenit ut, non obstante hujusmodi paclo, grave vulnus aut mors ipsa, in sestu pugnae, infligatur. C?eteroquin nonne ridiculum est talem conditionem pacisci? Quae specialis virtus primis inest sanguinis guttis, ut offensi honorem vindicet? Nonne hoc est rudioris sevi ac peregrinne barbariaa ignobile vestigium?

  1. 50 De duellis academicis. In quibusdam regionibus, praesertim vero in Germania, vigent duella quse academica dicuntur, in quibus scilicet academiarum scholares, parvo quodam cultro utentes, sibi in faciem incisionem seu vulnus inferre conantur, ceteris partibus corporis bene teclis; in his non intenditur mors aut mutilatio, nec semper vindicla aut honoris reparatio, sed saepe fortitudinis ac roboris exhibitio; rarissime mors aut grave vulnus exinde sequitur. — Attamen S. C Conci/ii, hac de re interrogata, die 9 aug. 1890 respondit, irregularitatem incurri in hoc casu a duellantibrs eorumque patrinis, ex infamia juris1. Ex quo sequitur certamina hujusmodi vere esse duella, cum infamia juris sit pcena a Tridentino duellantibus imposita; revera ibi inveniuntur supra expositse conditiones : singulare certamen, ex paclo initum, cum armis ad graviter vulnerandum aptis; quamvis raro mors aut mutilatio sequatur, adest tamen periculum utriusque.

  2. 6° Notanda pro praxi. Cum duella in quibusdam exercitibus satis frequentia sint, et a ducibus saepe imponantur, dari possunt milites qui inviti bond fide singulare certamen suscipiant, sive censuras eidem adnexas ignorent, sive falso sibi suadeant se non posse talem pugnam vitare; fieri potest igitur ut, propter bonam fidem, a censuris aut peccato gravi excusentur, ex dictis in Tr. de Aclibus Humanis, n. 94. Pariter, quando ad sacrum tribunal accedunt et alioquin bene dispositi inveniuntur, non semper expedit ut speciatim interrogentur de proposito nunquam oblatum certamen detre6tandi ; sufficit ut modo generali leges divinas et ecclesiasticas servare velint. Cfr. Tr. de Pcenitentia, n. 105. — Ex altero capite ratio habenda est scanda/i, quod praeberetur, si catholicus miles aut dux duellum acceptaret.

  3. Praenotanda. Bellum a dnello differt, cum non inter duos privatos fiat, sed inter duas pluresvc nationes; nccnon a seditione, qu?e locum habct inter partes unius Gentis a se invicem dissentientes. Describi potest : contentio duarum vel plurium nationinn per vini inter se dimicantium, adjura vera vel prcetensa vindicanda.

Saepe distinguitur bellum defensivum ab offensivo : prius suscipitur ad vim ab altera gente illatam vi repellendam; posterius vim infert alteri nationi pacemque existentem disturbat. Interdum vero apparens aggressio nihil aliud est nisi defensio, v. g. si invaduntur provinciae iam injuste ab hostibus occupata^.

I. De legitimitate belli.

  1. Principium : Ut bellum legitime suscipiatur, triplex conditio requiritur et sufficit : auctoritas supremae civilis potestatis, causajusta etintentio recta2.

i° Requiritur : (A) Aucloritas suprema; non enim pertinet ad personam privatam bellum movere, cum possit jus suum coram tribunalibus prosequi, etiam quando injuria ab extraneo illata fuit; sed solum ad eum cui reipublicae cura commissa est : agitur enim de re ad bonum totius societatis spe6lante; ideoque, sicut pertinet ad supremam au<5loritatem gladio uti contra malefactores qui interius socialem ordinem perturbant, ita ad eam pertinet gladio bellico rempublicam tueri ab exterioribus hostibus. Haec autem suprema auctoritas aliquando in principibus residet, aliquando in reipublicae praesidibus, cum assensu Ccetus Legislativi3; in

1 S. Thom., 2. 2., q. 40; F. de Vitloria, Relecftiones Morales, Coloniae, 1696, p. 410-467, De jure belli; Stiarez, De Caritate, disp. XIII, De bello; Grofius, de Jure belli ac pacis, Haga> 1680; S. Pufendorf, De Jure naturre et gentium, Amstehedami, 1688, lib. VIII, c. 6-8, p. 879-903; Meyer, t. II, n. 732-765; F. de Martens, La Paix et la Guerre, trad. du russe par le Cte de Sance, Paris, 1901; H. Bonfis, Manuel de Droit international, 3e ed. 1901, p. 563-871, ubi multi allegantur hodierni scriptores.

3 Ita in Gallid ; " Le President de la Republique ne peut declarer la guerre sans 1'assentiment prealable des deux Chambres ". (Loi constit. du 16 juil. 1875, a. 9.)

quacumque hypothest, nonnisi post maturam deliberationem, ac consultis viris probis jurisque internationalis peritis, bellum indicere licet : agitur enim de re gravissimi momenti.

347- (B) Causa justa; quae quidem debet esse proportionate gravis ; jamvero cum in bellis, prsesertim hodiernis, multi homines occidantur ac innumerae opes destruantur, nonnisi e gravissimd causa bellum indici potest; imo requiritur ut sit necessaria, cui videlicet per nullum pacificum medium mederi possit. Priusquam igitur ad arma recurratur, sollicite via inquiri debet qua lis orta pacifice transigi possit, sive legatos mittendo, sive ad mediatores vel arbitros recurrendo1, quoties id absque dedecore fieri potest.

  1. Inter causas justas recensentur : injusta invasio aut detentio alicujus provinciae ab hostibus; graves injuriae sive ipsi nationi, sive legatis, sive civibus illatae quas obstinate extera gens reparare renuit; foederis seu pacli violatio, cum magno rei publicae detrimento; neutraiitatis, ut aiunt, violatio; necessitas opem ferendi alteri populo injuste oppresso. — Minime sufficit autem diversitas religionis aut desiderium infideles ad fidem convertendi : vera enim religio non armis, sed orationibus ac prasdicatione propagatur2. — Neque sola amplificatio imperii : alias esset seque justa causa ex utraque parte bellantium, et jus fortioris, non autem fortius jus ubique prsevaleret. — Nec singularis progressus alicujus nationis, quae ita potentia. succrescit ut vicinas gentes, olim aequales, jam superet — Neque gloria propria aut privatum bonum Principis ejusve familiae : nam bonum privatum bono publico cedere debet.

  2. Hic tamen quaeri potest utrum gens exculta territorium barbarse gentis invadere possit, ut ei beneficium hodiernae civilizationis impertiatur. Et hic sane distinclione opus est : (a) si gens quaedam plures habeat cives quam nutrire valeat, et aliunde adsint regiones minime vel parum excultae, propter paucitatem incolarum aut eorumdem ignorantiam vel pigritiam, non iniquum est mediis pacificis occupare pene vacua territoria, aequam compensationem indigenis tribuendo; si vero hanc accipere nolunt et occupantes vi repel-

1 Haga (La Haye) tribunal internationaie institutum est an. 1899, ad pacifice dirimendas lites quae inter varias Gentes oriuntur : optandum est sane ut ad hoc tribunal, potiusquam ad arma plerumque recurratur; cfr. De Martens, La Conference de la Paix a la Haye, Paris, 1901; H. Bonfils, op. cit. p. 527. — Arbitrium jam in usu fuisse, et quidem cum felici exitu, ostendit idem auclor, p. 533-542.

lere volunt, injustitice redargui nequeunt qui moderata vi utuntur ad retinendum territorium quo indigent ad necessaria vitae sibi procuranda; terra enim ad subveniendum humanis necessitatibus primario protoparentibus commissa est. (b) Si vero, sub pnetextu altioris civilizationis impertiendse, vi et armis invaduntur regiones jam sufficienter ab incolis excultae, aggressio injusta esse videtur : non enim armis, sed persuasione, industria ac commercio civilitas propagari debet; secus gentes, quae seipsas magis excultiores existi-- mant, mox alias invadent atque oppriment.

  1. (C) Recla intentio, qua scilicet intenditur ut bonum societatis promoveatur vel malum arceatur; sedulo igitur amovendae sunt intentiones quae christianae caritati aut justitiae adversantur, quales sunt nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, libido dominandi, implacabilis animus. Non sunt igitur quaerendae occasiones belli, ob magnum inde speratum emolumentum : " Est enim ultimae immanitatis, ait Vicloria, op. cit. p. 466, causas quaerere, et gaudere quod sint ad interficiendum et perdendum homines quos Deus creavit, et pro quibus Christus mortuus est; sed coactum et invitum venire oportet ad necessitatem belli". Imo aequitas suadet ut Praesides desistant ab eo quod praevident fore occasionem belli; occasio enim tam gravium malorum sedulo amoveri debet.

  2. 20 Sufficit, seu, positis omnibus conditionibus supra expositis, bellum licitum est. Saepe enim bellum est unicum medium quo ahqua natio suam existentiam aut jura magni momenti efficaciter tueri valeat; nam nullum est in tcrra tribunal, etiam hodie, quod nationes inter se dissidentes ad litem pacifice componendam cogere possit. Atqui natio potest se suaque jura, quando sunt gravissimi momenti, contra injustos aggressores defendere; si enim id possunt privati, in casu actualis aggressionis, a fortiori natio, quae eadem ac potiora habet jura, quatenus publicd aucloritate gaudet; si vero hostis non aclu aggreditur, sed gravem injuriam illatam reparare non vult, vi jura vindicari possunt, cum nullum sit tribunal coram quo pacifke repeti valeant; secus injusti ac violenti honestos ac mites mox opprimerent. Ergo licitum esse potest bellum.

Optandum est tamen ut mox instkuatur internationale tribunal coram quo se sistere teneantur nationes de re gra- vis momenti dissidentes; et sane aequum est ut hujus tribunalis prseses sit Romanus Pontifex, vicarius ejus qui merito Princeps pacis«appellatur.

  1. Corollaria. (a) Ad bellum offensivum indicendum non sufficit motivum probabile, sed requiritur causa moraliter certa; ita communiter. Cum enim hic agatur non solum de propriis juribus, sed de juribus aliorum, et aliunde tot et tanta mala ex bello sequantur, probabilibus opinionibus in materia tanti momenti uti non licet. Unde maxima prudentia causas belli perpendere oportet, rationes adversariorum audire, si ex aequo et bono disceptare velint, atque proborum et sapientium consilium exquirere, qui cum libertate, sine ira. et odio loquantur. Quo faclo, si dubium superest, ad arbitros recurrendum est; si altera pars hunc recursum rejicit, jam habetur legitima causa bellum indicendi.

(b) Etiam quando justa causa certo existit, justitia postulat ut, antequam bellum incipiatur, ab adversa parte reparatio petatur; quae si onertur congrua, a bello abstinendum est. Patet ex diclis supra; nam omnibus legitimis et honorabilibus mediis bellum arcendum est.

II. De modo bellum gerendi.

353- Quid licitum vel illicitum sit tempore belli aegredefiniri potest; quaedam jure naturali, quaedam jure gentium determinata sunt; et cum mores secundum tempora et loca diversi sint, quaedam hodie apud excultas gentes ut illicita habentur quse olim ut legitima existimabantur. Unde in praxi adeundi sunt hodierni juris internationalis expositores, qui fuse declarant quid liceat, attentis moribus, conventionibus ac variarum gentium legibus1. Quaedam tantum magis generalia breviter tradimus.

  1. (A) Hodie, inter excultas gentes, belli declarationem prcecedere debet id quod vocant ultimatum, id est intimatio de instante suscipiendo bello, nisi talis vel talis conditio adimpleatur; sic enim ultima hosti datur opportunitas reparandi injuriam illatam. — Prseterea tempore quo bellum declaratur, humanitas postulat ut exteris intra fines territorii commorantibus aliquod temporis spatium concedatur, intra quod sibi suisque bonis providere possint.

1 Cfr. H. Boujils, op. cit., p. 57 1-877. — Hinc non pauca ex iis qua. a veteribus theologis hac de re exponuntur, mutatis circumstantiis. hodie reformanda sunt.

  1. (B) Bellicis operationibus initis, prae mente habendum est bellum non geri contra privatos cives, sed contra gcntein qua personam publicam. (a) Proinde, si omnia licent quae ad frangendas hostium vires necessaria sunt, ut illicitum hodie habetur privatorum bona sine compensatione usurpare1, et a fortiori non pugnantes directe occidere aut in captivitatem redigere2. Cum vero belli impensae ab hostibus exigi possint, vi6lor captis civitatibus ac pagis taxas imponere potest, dummodo incolarum opibus sint proportionat?e3 ; urbem vero captam in praedam dare exercitui hodie non licet4.

  2. (b) Licet arccs munitas obsidere, easque aqua et alimentis privare, quo citius sese submittant; item tormenta (canons) contra eas explodere, etiam cum periculo innocentes occidendi; domos, etiam monasteria et ecclesias diruere, quando iisdem utuntur hostes ad se protegendos; pariter mcenia civitatis destruere, etc; quia haec omnia necessaria sunt ad hostes vincendos. — Illicitum est autem. veneno fontes vel puteos inficere, aut venenatis armis uti, quia haec, utpote crudelia, jure gentium hodierno prohibentur.

357- (c) Utrum licita sint repressalia, id est acliones caeteroquin lege internationali prohibitre, quando hostes jus gentium priores violaverunt, non tam certo constat. Si eo solum fine adhibeantur ut hostes ita cogantur ad vitandas hujusmodi injurias, stricle loquendo injusta non sunt, quia sunt unum e mediis similes injurias in futurum avertendi. Cum autem hac in re facile sit excedere, et aliunde hic agendi modus hostem inducere possit ut novas et pejores injurias inferat, generatim expedit ab hoc abstinere, reclamando tamen contra apertam juris internationalis violationem5.

(d) Insidias hostibus parai-e, variisque stratagematibus uti ad illos superandos est pars prudentiae militaris, nec ullo jure prohibetur; licet pariter secreta hostium exquirere iisque cognitis uti ad facilius eosdem vincendos; haec enim omnia ad finem belli prosequendum valde utilia sunt.

  1. (C) Fiuito bello et Jioste paceni rogante, vi6lor parta. victoria moderate uti debet. Potest siquidem :

(a) Id exigere propter quod indiclum fuerat bellum, v. g. provinciae recuperationem, satisfaclionem pro gravi injuria illata, etc; cum enim bellum supponatur justum, certe dat potestatem vindicandi jura quae jam antea possidebat; (b) gequam postulare indemnitatem pro belli sumptibus aliisque damnis occasione belli illatis;

haec enim omniamerito imptitantur hosti,qui injuste bellum suscepit; (c) cautiones exigere ad futuram securitatem; viclor enim sapienter propriae securitati providere debet; v. g. obstringi potest natio devicta ut loca munita, in confinibus sita, in manus vicloris tradat, saltem ad tempus, ant diruat nec nova exstruat, — non autem ut omnes provincias et urbes, durante bello captas, viclori cedat; possent tamen quaedam partes occupatae regionis per modum indemnitatis retineri, si viclus pecuniarn solvere non valeret1

III. De officiis ducum ac militum.

  1. i° Officia utrisque communia. (a) Tempore justi belli duces ac milites patriae inservire tenentur, etiam cum periculo vitae, quia bonum publicum id postulat. Unde militiam deserere nequeunt, et desertores ad castra redire debent; qui vero ad hostes fugerent eisque auxilium quodcumque praestarent, proditores essent gravisque rei sceleris.

(b) Si bellum sit cerio et evidenter infustum, militare non licet, neque hostes m praeno occidere; injusta enim aggressio et occisio innocentis est quid intrinsece malum. Sed in praxi raro id evenit; nam, etiam quando belium est in se injustum, plerumque non videtur esse tale militibus, qui caeteroquin de legitimitate belli nec solent, nec possunt generatim inquirere : id enim relinquitur supremae aucloritati ac Ccetui Legislativo.

(c) In dubio utrum bellum sit justum, milites jam conducti, aut aiias sub vexillis suprema auctoritate vocati, non tenentur de legitimitate belli inquirere, sed praesumere possunt illud esse justum. Secus dicendum est de alienigenis qui sponte exercitum ingredi volunt; militare nequeunt nisi prius de jtistitia belli constet; agitur enim de gravissimo damno alteri inferendo, et non possunt ultro sese exponere periculo innocentes occidendi.

  1. 20 Ducum officia. (a) Ipsis mcumbit officium omnibus legitimis mediis utendi ad vicloriam reportandam, ideoqueartis militaris regulas, meliori quo possunt modo, sequendi, — disciplinae invigilandi, — curandi ut, in quantum fieri potest, nihil militibus desit sive quoad corporis sanitatem, sive quoad animae salutem.

(b) Leges internationales belli sequi debent, congruis pcenis inutiles depraedationes, vastationes, et innocentium occisionem cohibere.

(c) Possunt quidem ab incolis exigere ea quae necessaria sunt ad exercitus sustentationem, sed horum pretium solvere debent, sive immediate, sive post bellum2.

3 " Les prestations en nature seront, autant que possible, payees au comptant; sinon elles seront constatees par des re^us" (Acle de la Hciye, art. 52).

DE 1NJURTA, SETJ DE L^SIONE JTJRIS. 157

  1. 30 Militum officia. (a) Milites obedire debent ducibus, nec nostilem aclionem incipere nisi eisdem jubentibus.

(b) Cum hodie jus prcedaz non agnoscatur, spolia hostium sua facere nequeunt nec a fortiori privatorum bona auferre.

ScJiolion de seditionc et tyrannicidio.

  1. (A) Sedito activa contra legitimam auctoritatem civilem semper in Ecclesia reprobata fuit. Veteres christiani, etiam dum saevirent persecutiones, imperatoribus serviebant in omnibus quae ad rem civilem spectabant, nec eis resistebant nisi in causa fidei, quia melius est obedire Deo quam hominibus. Merito igitur docet S. Thomas seditionem esse peccatum mortale, et tanto gravius quanto bonum commun? majus est quam bonum privatum l. (B)Si agatur de potestate tyrannicd usurpata, communiter docebatur tyrannum a quolibet privato occidi posse, positis certis conditionibus : (a) quod certum esset tyrannum nullum habere jusad regnum;

(b) nullum pariter esse superiorem ad quem posset haberi recursus;

(c) tyranni occisioni rempublicam non contradicere; (d) quod ex ejus occisione expectari possent plura et majora bona quam mala2. Quae quidem conditiones raro simul occurrebant. (c) Quoad potestatem legitimam, sed tyrannice agentem, resistentia passiva estper se licita et aliquando obligatoria.

  1. Hodie vero, cum supremae aucloritatis exercitium maxime sit penes Ccetum Legislativum, cujus membra civium suffragiis eliguntur, medium ad tyrannidem excutiendam efncacissimum non est seditio, nec rebellio aut tyrannicidium; sed provida perpetuaque frohorum civium consociatio, quse totis viribus conetur honestos ac integros viros seligere, qui in Ccetu Legisiativo veram libertatem restituere atque tueri valeant. Nostris enim diebus majorem vim habent civium suffragia quam cujuslibet generis a?'ma; singulorum autem suffragia parum valent, nisi communi consilio probi inter se coadunentur.

Art. III. De injuriis circa bona animi.

  1. Post dicla de injuriis circa bona corporis, de injuriis circa bona animi nunc agendum est. Jamvero praecipua animi bona sunt : (a) fama, seu bona existimatio qua apud alios fruimur, quse duplici modo laeditur, inierius per judicium temerarium, exterius autem per detraclionem seu dijfamationem; (b) honor, qui in agnitione nostrae excellen-

1 S. Thom., 2. 2.,q. 42, a. 2. — Cfr. S. Alphons.y Homo Apostoiicus, Tr. VIII, c. 2, n. 13; Meyer^ II, n. 522-537. * Bit/uart, diss. X, art. 2.

tiae consistit, et per contumeliam offenditur ; (c) veritas, cui opponuntur mendacium, quando falsum dicitur, et violatio secreti, quando veritas revelatur, quae taceri debebat.

§ I. De judicio temerario r.

  1. i° Notio. (A) Bona existimatio ad quam jus habet proximus, quamdiu de ejus malitia non constat, laeditur quoties levibus et insufficientibus indiciis malnm de eo cogitamus et Jiuic cogitationi consensum prcebemus.

(B) Ad judicium temerarium varii suntgradus : (a) dubiumde proximi honestate, quando de ejus probitate deliberaie suspendimus judicium, et quidem ex insufficientibus motivis; (b) suspicio, qua, ex levibus indiciis non firmiter quidem, sed cum magna errandi formidine, judicamus proximum aliquid mali egisse; (c) opinio, qua non certo, sed probabi/iter, ex insuffkientibus motivis, pronuntiamus proximum aliquid mali egisse. — /udicium iemerarium firofirk diclum est fir/nus mentis assensus de peccato aufjdtio pmxSmi sine ratione sufficienti conceptus. — Psychologice a dubio et suspicione in firmum judicium facile fit transitus.

In omnibus his gradibus, temeritas ex eo oritur quod quis sine s ufficie n ti ratione male de proximo judicat; si vero secundum probata et allegata judicaret, dubitans, quando sufftciens adest ratio dubitandi, aut certo pronuntians, quando moralis adest certitudo, judicium esset prudens, non autem temerarium, nec proinde ex hoc capite peccaminosum.

  1. (C) Causae ex quibus judicium temerarium procedit tres a •£ Thoma assignantur9 : "Uno quidem modo ex hoc quod aliquis in seipso malus est ; et ex hoc ipso, quasi conscius suae malitiae, facilitcr de aliis malum opinatur... Alio modo provenit ex hoc quod aliquis male afficitur ad alterum ; cum enim aliquis contemnit vel odit aliquem, aut irascitur vel invidet ei, ex levibus signis opinatur mala de ipso, quia unusquisque facile credit quod appetit. Tertio modo provenitex longa experientia ; unde Phiiosophus dicit quod "'senes sunt maxime suspiciosi, quia multoties experti sunt aliorum defeclus ". — Tres igiiur sunt causce : pravitas ipsius judicantis ; odium et invidia; experientia humance fragititatis. Duae priores perversitatem affectus ostendunt, actusque malitiam augent; tertia eamdem minuit.

1 S. Thom., 2. 2., q. 60, a. 2-4; Sotus, lib. III, quaest. IV, a. 3-4; Lugo, disp. XIV, n. 10-33; Sayrus, Clavis regia sacerdotum, Venetiis, 1618, lib. XII, c. 3; S. Atp/io?is.,v.<)62-<:)6y, Carriere, n. 860-86S; Ball. P., Tr. VI, n. 1056-1066; Le/imlc, n. 1185-1187; Haine, De Decalogo, q. 167-169; Noldin, n. 647-650. — 2 5. T/iom., q. 60, a. 3.

DE INJUHIA, SEU DE L^ESIONE JURIS. 159

  1. 2° Principium : Judicium temerarium proprie dictum in re gravi, est peccatum mortale contra justitiam.

Declaratur; hic agitur de judicio Xsmsxaxxo proprie diclo, id est : (a) certo, non quidem metaphysice sed moraliter, quatenus firmiter judicatur proximum aliquid mali egisse; si enim judicium sit tantum dubium, generatim injuria proximo illata non est gravis.

(b) Deliberate prolato,id est post sufficientem mentis advertentiam, (jua temere judicans attendit ad rei gravitatem et motivorum levitatem, et nihilominus vult assensum praebere; proinde, si judicium sit repentinum, ex levitate potiusquam ex malitia conceptum, peccatum eiit tantum leve; et ex hoc capite multa judicia temeraria, ex se gravia, veniale non excedunt.

  1. (c) Ex insufficientibus motivis; qui enim ex gravi aut etiam probabili motivo de alio sinistre judicat, non peccat graviter; leviter tamen peccat, si, omnibus spectatis circumstantiis, judicium limites excedit prudentis assensus. Unde in praxi attendendum est ad varias circumstantias^r^^^, iemporis, loci, etc. — Itasi vir moribus perditus cum suspecla muliere morose loquitur, temerarium non est judicare aliquid mali ibi pertractari ; secus, si vir probus cum eadem muliere sermonem habet; — si quis ignotus clam et noclu sedes alienas ingreditur, non temerarie judicatur pravam intentionem eidem inesse ; secus si per diem aperte nota persona ingreditur; — pariter si viri seditiosi in obscuro loco congregantur ibique submissa voce colloquuntur, merito censetur eos in aliquid mali conspirare; secus, si agitur de probis qui in aperto loco coadunantur.

(d) Iu re gravi, nam si materia sit levis, peccatum erit veniale tantum. Gravis autem habetur materia quae, attenta qualitate personse aliisque circumstantiis, notabiliter ejus famam lsedit ; v. g. si quis temere judicet aliquem militem, qui pluries singulare certamen pugnavit, inimicum provocassein duellum, peccatum nonestgrave, cum miles, de quo agitur, se hoc judicio laesum esse minime censeat ; secus si de sacerdote idem judicium feratur.

  1. Probatur. (A) Ouisque jus habet striclum ad bonam famam bonamque existimationem apud alios servandam, quamdiu certo moraliter non constat illum esse improbum ; atqui jus illud graviter violatur per judicium temerarium, illis conditionibus vestitum quas supra exposuimus; siquidem in re gravi, absque sufficiente motivo, deliberate ac certo judicamus proximum alicujus peccati aut vitii reum esse, eumque injuste privamus bona existimatione ad quam apud nos jus habebat.

Quod quidem melius intelligetur, si attendimus ad judicium aeque ferendum tria desiderari : aucloritatem in judice, accuratam causts cognitionem, perfeclamque integritaiem, seu a prasjudiciis et passionibus immunitatem ; jamvero hacc tria in judicio temerario desunt : (a) deest aucloritas, cum privati homines, superioribus exceptis, nullum mandatum acceperintad alios judicandos ; (b) deficit accurata rei cognitio, cum ex hypothesi judicium sit temerarium ; aliunde ssepe e fallacibus apparentiis, aut falsis aliorum testimoniis judicium fertur, nec solum de a6tibus externis, sed etiam de intentionibus quse soli Deo notse sunt ; (c) deest integritas, cum plerumque judicia hujusmodi ex invidia, odio, aut praejudiciis oriantur1.

  1. Hinc Scriptura prohibet ne alienos mores judicemus ac condemnemus : "Nolite judicare, ut non judicemini : in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini... Nolite condemnare, et non condemnabimini 2"; praesertim vero ne, dum ipsi iisdem aut majoribus peccatis obstricti sumus, de aliorum minoribus severe judicemus : " Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas; in quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quae judicas3;" hinc qui judicat fratrem suum, legem ofTendit : " Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem4".

  2. 3° Corollaria. (A) Dubitatio, suspicio et opinio iemeraria de probitate proxiiJii, genefatim non sunt nisi pec- cata venialia, quia bonam existimationem proximi non penitus auferunt, sed solum minuunt, proindeque gravem non inferunt iujuriam.

Attamen in duplici casu mortalia esse possunt : (a) si deliberate feruntur de peccatis gravissimis, absque ullo probabili fundamento, v. g. si temere suspicatur pium sacerdotem esse haereticum, aut virum probum et omni exceptione majorem, furti reum esse; simplex enim suspicio in casu gravem infert injuriam5; (b) si quis ex invidid aut odio, absque sufficienti motivo, suspiciones de re gravi voluntarie fovet ; tunc enim peccatum grave est, propter affect um malum ex quo oritur.

  1. (B) Relate ad modum sese gerendi quoad proximum :

1 Quod solide evolvit Bourdatoue, Careme, Sermon pour le Vendredi de la 5e Semaine, sur le Jugement temeraire.

5Id quidem negant pauci theologi (ap. ^S'. Alphons., n. 964), aucloritati S. Thomce innixi, 1. c, a. 3; sed S. DoCtor ibi regulam generalem tradit, nil de exceptione dicens ; incassum proinde ejus aucloritas allegatur

DE INJURIA, SEU DE LvESIONE JURIS. 161

(a) non tenemur quidem, quando ratio est dubitandi utrum acliones proximi in bonam vel in malam partem accipiendae sint, semper judicium ferre proximo favens; sed a judicando abstinere licet x. (b) In externd agendi ratione, minime prohibemur cautelas adhibere ad damnum proprium vel alienum praecavendum, perinde ac si proximus esset improbus; ita pecunias in arca occludere licet, ne a famulis aut ignotis hospitibus subripiantur; cum enim inter homines, qui probi censentur, quidam sint reipsa improbi, prudenter agit qui hujusmodi cautelis utitur, quin tamen de probitate talis vel talis individui absque ratione dubitet.

373- (C) Omnia judicia temeraria, qualecumque sit objeclum circa quod versantur, ejusdem sunt speciei moralis quia idem jus violant ; non est igitur necessarium in confessione exponere objeclum judicii temerarii, sed declarare sufficit utrum materia sit gravis vel non.

§ II. De detractione, seu DIFFAMATIONE 2.

Notio ac species.

Malitia et gravitas.

De licita manifestatione vitiorum occultorum.

De peccato audientium detraclionem.

Scholion de susurratione.

I. Notio ac species.

374- (A) Fama non solum interius per judicium temerarium, sed etiam exterius, verbis aliisve aequivalentibus signis, per detraclionem laeditur, quae etiam diffamatio dicitur. Quae quidem modo generali est injusta famce proximi denigratio^. — Haec autem dupliciter fieri potest: per detraclio-

1 Caritas tamen suadet ut, in quantum fieri potest, in meliorem partem acliones proximi intelligamus ; caritas benigna est, nec cogita^ malum. /. Cor. XIII, 4. — De christiana. benignitate fuse disserit Faber, Spiritual Conferences, on kindness, gallice Confdr. spirituelles, Bonte.

2 S. Thom., 2. 2., q. 73; Sotus, lib. V, quaest. 10; Lugo, disp. XIV, n. 34-134 5 Sayrus, lib. XI, cap. 3 et lib. XII, cap. 6 ; Billuart, diss. XV, art. 2; 5. Atphons., n. 966-982; Carriere, n. 898-922^1 961-963; Martinet, lib. IV, art. 14, § 3-6; Lehmk., n. 1175-1184; Ball. P., n. 1067- 1102; Noldin, n. 633-642.

3 Quidam in definitione detraclionis addunt vocem occidta, ut sic distinguatur a contumelia, quae fit coratn ipso infamato; abstinemus tamen ab hac voce, quia detraclio coram infamato aliisque prolata, nem siinplicem (gallice medisance), quae est injusta lcesio aliencz famce,verum sed occultum vitium sine causd manifestando ; — per_caluimd^JM^qu^ est injusta alience famce lcesio,falsum crimen vel defeclum alii imputando. — Calumnia igitur simplici detractioni addit mendacium, et quidem perniciosum.

  1. (B) Variis modis dirTamatio fieri potest, qui his versibus exprimuntur :

Imponens, augens, manifestans, in mala vertens, Qui negat aut minuit, reticet, laudatve remisse.

Ut rem psychologice declaremus, hi sunt varii detraclionis gradus : (a) Detraclor remisse et frigide laudat, declarando laudes ab aliis prolatas aut in integrum aut partim immeritas esse; (b) reticet, id est tacet, aut positive dicit ude aliare sermo habeatur ", quando agitur de dotibus proximi, et silentium quamdam denegationem importat; (c) minuit, videlicet qualitates proximi paulisper extenuat, dicendo v. g. eum non esse tam pium, honestum, praeclarum quam multi putant; (d) negat dotes proximi ab aliis agnitas; (e) in mala vertit, id est fac~ta innoxia aut etiam bona ambitioni, vanitati, avaritiae aliisque vitiis tribuit; (f) manifestans, seu occulta delicla aut vitia detegens; (g) augens, id est delicta amplificans; v. g. si quis semel ebrius fuerit, ut ebriosus declaratur ; (h) imponens, falso alicui tribuens vitium a quo immunis est. — Haec duo ultima ad calumniam speclant, et saepe etiam in malum vertere; caetera ad detraclionem simplicem referuntur. Facile autem de uno gradu ad alium fit transitus.

Pessimum est genus reticentiaehis aut similibus verbisexpressum: " Sunt alia ejusdem gesta, de quibus satius est silere! — Haec certe pi ceclara sunt; utinam se talem semper pr?ebuerit ! Sed quid juvat pneterita recordari? — Sunt quidem et alia multa quae referre possem; id vero prohibet caritas, etc. " Quae quidem, si fundamento careant, ad calumniam referuntur; si vero veris fac~lis, sed occultis, innitantur, proprie ad detractionem speclant, sed sua generalitate ad calumniam accedunt, quia pejora suggerunt.

  1. (C) Ex parte malitice, discrimen magnum est inter diffamationem, quae dire6le fit ex intentione famam laedendi; et eam quse fit ex levitate et loquacitate, absque intentione proximo nocendi. — Sedulo tamen monendi sunt qui, ex pruritu loquendi, saepe proximum diffamant (et inter hos non paucae sunt piae personae!), ut ostium circumstantiae ponant labiis suis.

non desinit esse diffamatio, sed est detraclio cum contumelia conjun- (fla. — Discrimen vero essentiale inter diffamationem et contumeliam in eo sita est quod prior famam, posterior honorem laedit.

DE INJURTA, SEU DE L^ESIONE JURIS. 163

II. De malitia et gravitate detractionis.

  1. i° Principium : Detractio simplex et calumnia, quae fiunt ex intentione laedendi famam proximi, sunt ex genere suo peccata mortalia contra justitiam.

Probatur. (A) Ex di<5tis enim quisque jus stri6lum habet ad propriam famam; atqui illud jus per diffamationem lasditur; quod patet quando agitur de calumnia, quae, falsum imputando crimen aut defectum, innocentem privat fam& ipsi debita; constat etiam quoad detraclionem, nam quamdiu delictum manet occultum, delinquens jus retinet ad famam apud alios (nisi obstet ratio gravis, ut infra exponetur), ideoque jure suo privatur, quando occulta ejus vitia absque ratione manifestantur. — Nec dicatur veritatem sua jura habere, et postulare ut occulta detegantur delicta; ad Deum enim spe6tat, utpote supremum judicem, illuminare abscondita tenebrarum et manifestare secreta cordium tempore opportuno; sed qui privata au6toritate,absque sufficienti ratione, occulta aliorum vitia detegit, Dei jura usurpat, qui cst solus judex vivorum ac mortuorum; necnon bono societatis nocet; nam si omnibus liceat in lucem proferre occultas proximi turpitudines, undique exsurgent contentiones, rixae, invidiae ac zelotypise, pax et tranquillitas familiarum graviter turbabuntur. Ergo diffamatio injusta est, et quidem ex se graviter, cum laedat famam, quae ex se auro est pretiosior.

  1. (B) Scriptura haud raro reprobat detractores, tanquam Deo et hominibus odibiles, eosque assimilat peccatoribus qui a regno ccelorum excluduntur; ita dicitur : " Abominatio hominum detra6tor "J; — Paulus, paganos describens, eos depingit ut " repletos omni iniquitate.... susurrones, detraclores, Deo odibiles "2, quasi his omnibus vitiis Deo odibiles facti fuissent; alibi docet maledicos a regno Dei excludi3.

379- (C) Patres pariter multoties illud vitium ut vere diabolicum condemnant4 ; 5. Augustinus, ut convivas ab hoc vitio arceret, in mensa scriptum habebat5 : " Quisquis amat diclis absentum rodere vitam Hanc mensam veticam noverit esse sibi ".

4 Quorum testimonia vide ap. Busoeum, Panarium, verbo Detrattio.

5 Ap. Possidium, Vita S. Augustini, ap. Migne, P. L., XXXII, 52.

Notentur praesertim haec S. Bernardi verba, quae triplicem detra6lionis malitiam exponunt : " Numquid non est vipera lingua detra<5toris ? Ferocissima plane : nimirum quae tam lethaliter tres inficiat flatu uno "; videlicet, ut infra exponit, detractor occidit se, — audientem — et eum cui detrahitur1.

  1. 20 Regulae ad dijudicandum de gravitate detractionis. Peccatum diffamationis, quod est grave ex genere suo, veniale esse potest ex duplici capite : ex inadvertentid mentis, quae ad damnum proximi parum attendit, et ex levitate materice, de qua praesertim agendum est. Jamvero principium generale est gravitatem peccati desumendam esse ex gravitate damni quod lcesus patitur in famd. Gravitas autem damni non solum in se spectari debet, sed etiam relate ad personam lcesam, ad conditionem detrahentis, ad numerum et qualitatem audientium. Attendendum est igitur :

  2. (A) Ad defeclum qui manifestatur; ita detractio in his qu?e pertinent ad honestatem vitae multo gravior est ea quae versatur circa naturales defectus animae et corporis, tam quia hi famam notabiliter non minuunt, tum quia facilius publici juris fiunt autfieri possunt ; unde generatim prior diffamatio gravis est, posterior autem levis. Attamen si defectus naturalis valde probrosus sit, et iaeso magnam tristitiam afferat (v. g. si de viro praeclaro dicatur quod sit illegitimus), peccatum mortale esse poterit. — Pariter aliquem in genere vocare superbum, iracundum, pigrum, etc, non esttam grave quam facla particularia narrare, ex quibus hi defeclus aclu manifestantur; generales enim propensiones naturalem inclinationem magis quam personalem culpam denotant. — Ita etiam mortale non est de eo qui jam aliquo peccato diffamatus est aliquid referre cum illo delicl;o connexum, v. g. dicere de marito, qui ut ebriosus notus est, ipsum cum uxore esserixatum; secus, si fa<5tumsit omnino dissimile, v. g. si dicatur sacerdotem, qui jam amisit famam in doclrina, esse moribus perditum; qui enim in una re famam amisit, non ideo eamdem amisit in re prorsus dissimili.

  3. (B) Ad personam lcesi, ejusque conditionem et dignitatem; qui enim integra fama gaudet, sibi necessaria ad munus vel negotium exercendum, gravius damnum patitur quam alius qui integra fama nec gaudet nec eget2. Pariter gravitas defeclus qui manifestatur

2 Proximi peccatum occultum revelare non licet, simul addendo pcenitentiam de eo peraclam fuisse, quia, etiam cum hac correclione, ejus fama laeditur.

DE UNTJURIA, SEU DE L^CSIONE JURIS. 165 multum pendet a conditione personoe; ita accusatio contra castitatem plus nocet sacerdoti quam laico, puellae quam militi; e contra insimulatio ignaviae majus detrimentum affert militi quam puellae; dicere negotiatorem esse improbum, medicum esse inscium, his maxime nocet, non solum quoad ipsam famam, sed etiam quoad lucrum quod facere possunt. — Detrahere de mortuis, sive verbis sive scriptis, etsi minus damniferum quam de vivis, nihilominus injustum est, quia hi jusad famam non amiserunt, etaliunde aliquid dedecoris exinde in familiam redundat; hinc Jiistoriographi, qui brevi post alicujus viri mortem, ejus vitam narrant, curare debent ne defuncli ejusve familiae famam laedant1. — De aMqua fami/id aui communitate detrahere non licet, quia dedecus in totam communitatem redundat, v. g. si quis diceret in tali monasterio quosdam religiosos tali vel tali vitio indulgere; secus, si modo generali diceretur in monasteriis non deesse qui graviter peccent, quamvis hic loquendi modus vitandus sit coram eis qui exinde scandalum pati possunt.

383- (C) Ad personam detracloris ; siquidem vir qui habetur ut gravis, prudens ac veridicus plus nocetquam levis, garrulus etmendax; item si quis aliquid affirmet tamquam certum ex visu, majus damnum infligit quam si idem referat ut auditum a personis incertce aucloritatis. Si tamen quis rem gravem narret ut auditam a persona, fide digna, aut si praevideat ex circumstantiis audientes id credituros esse, peccatum grave committere potest.

Qui narrat crimen occultum, quinpersonam nominet hujus peccati ream, non peccat quidem contra justitiam, si noverit audientes hanc personam cognoscere non posse; secus, si praevideat eamdem facile cognosci posse.

  1. (D) Ad numerum et qualitatem audientium ; nam, ceteris paribus, pejor est detraclio coram multis prolata quam in aure unius, — coram loquacibus qui rem praedicabunt super tecla quam coram viris secreti tenacibus.

Qua occasione, quaerunt theologi num peccet graviter qui defectum gravem proximi, sine raalitia, uni viro prudenti manifestat, qui rem non est divulgaturus. Jamvero si id fiat ex rationabili causa, ad quaerendum consilium vel solatium, profeclo grave peccatum non est. Si autem fiat sine causa, controvertitur : alii dicunt, cum Cajetano*, damnum non esse notabile, quia fama apud unum tantum amittitur; alii asserunt, cum Lugone\ damnum esse nota-

1 Si vero longe post ejus mortem scribunt, etiam occulta vitia detegere possunt, ratione boni publici, ut homines a vitiis deterreantur ; hinc etiam paulo post ejus mortem documenta colligere possunt, in quibus haec delicla narrantur, ut eorum exstet memoria. — Cfr. Balier. P., n. 1097; Notdin, n. 642.

bile, prsecise quia fama amittitur apud virum gravem, decujus bona existimatione maxime curant homines; et sane hsec ratio soliditate non caret. — In praxi, inquietandi non sunt qui ita agunt, sed hortandi sunt ut abstineant a manifestandis proximi defe6tibus, quando nulla adest ratio1.

  1. Motandum pro praxi. Detractio et calumnia sunt peccata specifice diversa, quatenus calumnia, praeter detractionem, mendacium continet. Quidam dicunt hanc malitiam, utpote contra veracitatem, non esse mortalem, ideoque non esse necessario in confessione declarandam 2. — Quod tamen non videtur reclae rationi consentaneum; nam mendacium de quo agitur est pemiciosum, ideoque grave, si materia ipsa gravis sit.

Detractiones autem in materiis diversis, v. g. aliquem dicere latronem, mendacem aut ebriosum, non sunt probabilius peccata specie diversa, cum eodem modo, si non eodem gradu, famam laedant; confessarius igitur inquirere non tenetur de ipsa. materia detractionis, nisi in quantum id necessarium est ad judicandum utrum diffamatio sit gravis vel non.

III. De licita manifestatione occultorum vitiorum.

  1. i° Principium. Ex diclis nunquam calumniari licet, imo generatim illicitum est occultos detegere proximi defectus; sed, quando accedit ratio proportionate gravis, id licerepotest; obligatio enim alienos tacendi defectus cessat quando eorum revelationem exigit boimm pub/icum, aut privatum, proportionatum damno quod ex ipsa manifestatione sequitur, dummodo intentio habeatur non nocendi, sed bonum effectum obtinendi; nam manifestatio vitii quod revera existit, ex se non est quid intrinsece malum, proindeque permitti potest ex ratione proportionate gravi.

Jamvero motivum sufficiens potest esse : —

  1. (A) Bomim publicum, quando videlicet revelatio delicti necessaria est ad impediendum malum quod societati aut commu-

1 Leges gallicas de calumnia et diffamatione invenies in Suppiem.,

Ita Noldin, n. 637, qui tamen addit : " Plerumque tamen confessarium id nosse oportet, tum ut gravitas peccati, tum ut modus restitutionis determinari possit ".

DE 1NJURIA, SEU DE LA^SIONE JURIS. 167 nitati impendet; nam melius est avertere tale damnum quam servare famam personae nocentis. Ita si agatur de conferendo munere alicui indigno vel inhabili, licetejusocculta vitiasuperiori detegere, quando haec toti communitati nocitura sunt; ephemeridum scriptores vitia detegere possunt candidatorum qui dignitates aut munera publica ambiunt, quoties h;ec notitia ad bonum publicum confert; si qui occulte pessimam docirinam docent, ex qua fides vel mores corrumpantur, superioribus denuntiandi sunt.

  1. (B) Bcnuni privatum : (a) i psius de/inguen tis,quoiics procurari nequit absque kesione ipsius famae, v. g. quando filii aut subditi corrigi nequeunt quin eorum secreta vitia parentibus aut superiori- . bus manifestentur; cum quis ab invalido matrimonioarcerinequit sine manifestatione occulti impedimenti. — Docent etiam multi id licere ad obtinendas orationes piorum pro delinquentis emendatione; quod tamen nonnisi prudenteret cum recta. intentione praestandum est; sunt enim qui, sub hoc praetextu, sed revera ex pruritu aliena vitia manifestandi, multis dicant : " orate pro tali persona, quae multum indiget precibus, quia... "; et hoc saepe nihil aliud est nisi aperta detradtio aut calumnia hypocrisi velata.

(b) Bonnm reve/antis, quando quis, solatii aut consilii causa, amico narrat injurias sibi illatas, etiamsi ita detegatur occultum alienum vitium; aut judici detegit accusantis occultum crimen, ad vim ejus testimonii elidendam; proprium enim bonum proximi bono praeferre possumus.

389- (c) Bonum eiiam privatum proximij videlicet quando innocentes facile a malis decipi ac seduci valent, saepe expedit horum secreta delicla manifestare, quo facilius et efficacius incautorum ruina temporalis aut spiritualis avertatur; bonum siquidem innocentis praeferendum est famae nocentis. — Quapropter si inquiritur de honestate alicujusfamuli, de peritia cujusdam medici, etc, veritatem pandere licet, prudenter tamen et caritatis leges servando.

In his omnibus casibus, revelatio fieri debet cum minimo nocentis damno, — scilicet id solum manifestando quod vere utile est ad malum avertendum, illisque solis quibus res prodesse potest. — Nunquam vero \icet fa/sum alicui imponere ad vitandum proprium vel aliorum damnum : hoc enim esset mendacium perniciosum; quapropter merito ut scandalosae et in praxi perniciosae ab Intwcentio XI, 2 mart. 1679, damnatae sunt sequentes propositiones (43-44) : " Quidni nonnisi veniale sit, detrahentis aucloritatem magnam sibi no\iamfa/so criminecli&ext} — Probabile est non peccare mortaliter, qui imponit falsum crimen alicui, ut suam justitiam et honorem defendat1".

Hinc probabi/ius non licet occultum crimen manifestare, quando ejus notitia itijuste acquisita fuit (v. g. alienas litteras injuste legen-

do), etiam ad seipsum defendendum1. Nam bonum publicum exigit ut nemini fraus et injustitia patrocinari possint; si quis igitur mediis vere injustis alienum secretum cognoverit, bonum commune postulat ut hoc uti nequeat. Secus vero dicendum esset, si quis jus haberet privatas litteras explorandi, secundum regulas infra exponendas.

390- 2° Corollarium : de manifestatione criminis publici. Ouando crimen est publicum, generatim illud manifestare licet sine injustitia etiam his qui idem ignorant, quia jus ad famam amissum est. Attamen, quo res accuratius determinetur, quaedam distin6liones necessariae sunt.

(A) Quando deli£tum est publicum notorietate juris, id est vljudicialis sententice publice promidgatce"2, manifestari potest, etiam sine causa, in regione ubi denuntiatum est, nisi emendatum etoblivione jam deletum sit; namjudex delinquentem legitima sententia privavit jure in famam, in hac saltem materia; et, hanc sententiam promulgando, aliis licentiam dedit delictum divulgandi, quo facilius cives a scelestis hominibus cavere valeant. — Dixi tamen in regione ubi sententia promulgata est; nam si delinquens in longinquam regionem abierit, ibique nulli noceat, caritas saltem postulare potest ut ejus crimen non reveletur, ne secus in desperationem veniat . Dixi pariter nisi emendatum et oblivio?zejam deleium sit; nam, si, etiam in regione ubi sententia publici juris fa6la est, delinquens sese emendaverit bonaque fama fruatur, contra caritatem, et forsan contra justitiam esset antea6li et expiati criminis memoriam revocare, et reum, jam emendatum, fama instaurata privare.

Chapter 59 of 73