Skip to the text

Nn. 708–769

  1. (A) Minores, etiam emancipati, donare nequeunt nisi in casibus a lege determinatis; videlicet (a) post annum setatis decimum sextum, donare possunt per testamentum dimidiam partem bonorum quae dare valerent, si majores essent natu; (b) quando nuptias contrahunt, dare possunt per contractum matrimonii quidquid majores dare valent. — Praeterea /amz donationes manuales non cadunt sub prohibitione legis.

(B) Uxores donare inter ■ vivos nequeunt sine consensu mariti vel lucloritate judicis; sed per testamentnm de bonis suis disponere valent : nam testamentum non valebit nisi tempore quo jam cessaverit mariti auctoritas.

(C) Amentes et interdicli nullomodo donare possunt; ii vero, quibus concilium judiciarium datum est, bona alienare inter vivos sine hujus concilii assistentia nequeunt, sed testamentum condere valent.

  1. (D) Bonorum cessores (gallice faillis) donare non possunt intra decem dies quae praecedunt judicialem declarationem cessationis solutionum;et donationes antea fadtae irritari possunt, si probetur eas fuisse fraudulentas.

(E) Damnati ad pcenas perpetuas nullomodo donare valent, nisi Status ab hac inhabilitate dispenset; imo testamentum valide ab eis antea conditum, eo ipso irritatur.

(F) Moniales in instituto civiliter approbato degentes, non possunt donare communitati aut uni ex ejus membris ultra quartam partem bonorum, nisi donataria aut legataria hseres sit in linea recla donatricis; quae tamen restrictio non attingit donationes quae non excedunt decem millia francorum.1 Praeterea attende ea quae dicenda sunt de personis interpositis, infra, n. 712.

2° De incapacitate accipiendi. 2

  1. Quidam sunt absolute incapaces, id est respectu cujuslibet personae; alii vero relative incapaces, scilicet respe6tu talis aut talis personae.

(A) Absolute incapaces sunt : (a) infantes nondum concepti tempore quo moritur testator; censetur autem tempore opportuno conceptus qui nascitur tercentum diebus post mortem testatoris, dummodo vitalis (viab/e) edatur.

(b) Damnati ad perpetuas pcenas} qui nihil accipere valent nisi pensionem alimentariam.

(c) Societates, seu associationes quae non sunt legaliter agnitce : singula tamen membra donationes accipere valent, sicut ceteri cives, attentis tamen iis quae de interpositione dicemus, n. 712.

(d) Instituta legaliter agnita, ut seminaria, congregationes, xenodochia, etc. nihil accipere possunt sine approbatione Status, videlicet J^rce/ecli, si res data non superet 300 fr., et Gubernii, sihanc summam superet.3 Quae tamen restriclio ad donationes manuales non extenditur.

3 Attamen, quando agitur de Fabricis ecclesiarum, Prsefectus approbare potest donationes et legata quae non excedunt 1000 fr. — De capacitate civili ecclesiasticorum institutorum fuse et accurate disserit P. Caulet, L'Avocat du Clerge, Paris, 1897, p. 689-748.

(e) c7*wr.racceptare nequeunt absque consensu mariti veljudicis au<5toritate; minores emancipaii absque assistentia curatoris; minores vero nondum emancipati nil per se recipere possunt; sed parentes eorumve tutores, ipsorum nomine, donationes acceptare valent; intcrdicli accipere nequeunt sine consensu tutoris et concilii familiae.

  1. (B) Relative incapaces sunt : (a) Tutor relate ad minorem, usquedum hic majoritatem attigerit eique redditae sint tutelae rationes; ne videlicet tutor sua aucloritate abutatur in pupilli detrimentum. — Si tamen tutor sit unus ex ascendentibus pupilli, ab eo aliquid accipere potest.

(b) Medici, chirurgi, pharmacopolce et ministri cultt/s, etiam acatholici, qui alicui oegrotanti, in ultimo morbo, artis aut ministerii sui operam praestiterunt, nihil ab eo titulo gratuito recipere valent, per donationem, etiam testamentariam, durante illo morbo factam, nisi sint haeredes direcli, — vel deficientibus direclis haeredibus, collaterales saltem in quarto gradu. Ratio est quia hi omnes, in hujusmodi circumstantiis, in mentem segroti nimium imperium exercere possunt.

Inhabiles non sunt : medicus qui vocatur solum consilii causd (en consultation)\ pharmacopola qui medicamenta vendidit quin operam suam praestaret; nec minister cultus qui solummodo extremam unc~tionem,aut sacram communionem prsebuit, aut ut amicus aegrotum invisit.

(c) Filii illegitimi, a parentibus legaliter agniti, minorem tantum haereditatis partem accipiunt quam legitimi, ut dicetur ubi de successionibus; si legaliter agniti non fuerint, tanquam extranei habentur. — Filii incestuosi et adulterini, quando legaliter ut tales demonstrantur (quod raro evenit, quia lex non permittit eos a parentibus legaliter agnosci), nonnisi pensionem alimentariam accipere possunt.

II. De quibusdam modis donandi a lege prohibitis.

  1. Quo efficacius incapaces a donando vel accipiendo prohibeantur, lex civilis Gallica vetat ne donationes fiant inhabili per interpositionem, aut substitutionem; vel eis adnectatur conditio illicita.

i° Interpositio vetita adest quando donatio r\X.person<z habili, ea lege ut rem tradat personae quae legaliter est incapax accipiendi; tunc enim donatio fit in fraudem legis. — Jamvero generatim interpositio probari debet ab eo qui validitatem donationis impugnat, ostendendo pactum sive expressum, sive tacitum, inter donatorem et donatarium initum fuisse, vi cujus hic vere se obligaverit ad rem tradendam tncapaci, — aut donatorem jussisse ut res incapaci daretur.

— Non autem sufficit ut desiderium expresserit, cum tale desiderium obligationem non inducat.

Attamen quaedam sunt personae quae prsesumuntur legaliter inferpositce, videlicet pater et mater, descendentes et conjux personae incapacis1; quae quidem praesumptio est juris et de jure, ita ut probatio in contrarium non admittatur. — Ex lege recenti i jul. 1901, ut interpositae habentur personae membra Congregationum, aut societatum civilium quae bona congregationum possident, ut videre est in Supplem. pro Gallid, p. 45; in hoc tamen casu probatio in contrarium admittitur.

  1. 2° Substitutio in genere est dispositio qua donator duplicem designat personam, unam quae immediate donata aut legata acceptura est, et alteram quae, prioris defectu aut post priorem, eadem bona accipiet.

Duplex esse potest : direcla seu vulgaris ztfideicommissaria.

(A) Prior consistit in designando personam quae donum vel legatum consequetur, si donatarius aut legatarius non vult aut non potest illud consequi; v. g. talem domum do Joanni, et, ejus defectu, Jacobo. Quae substitutio nihil aliud est nisi conditionata donatio, et valida est, etiam in jure Gallico, ex art. 898, in Supplem., p. 105*.

(B) Posterior, seu fideicommissaria, quatenus a Codice prohibetur (art. 896), est dispositio qua donator alicujus rei tradit dominium alteri, cum onere rem donatam servandi usque ad mortem, eamque post mortem transmittendi tertiae personae. Unde qui rem accipit cum onere eam transmittendi, dicitur gravatus (le greve) seu fiduciarius, dum is cui res transfertur dicitur fidei commissarius seu vocatus {l}appele\ le substitue).

  1. Quod substitutionis genus, ante Gallicam perturbationem , apud nobiles et divites in usu erat, ut secure bona familiae descendentibus transmitterentur, et ita splendor harum familiarum in perpetuum servaretur. Sed Codex civilis illud prohibuit ut civium aequalitati, liberae bonorum translationi et agriculturae noxium; et quidem tam stri&e ut non solum substitutio, sed ipsa donatio irritetur; unde fiduciarius bona donata nec sibi retinere, nec alteri tradere potest, sed haeredes naturales ea vindicare possunt. Quae lex, utpote valde coarctans naturalem libertatem de propriis bonis

d\s)onend, probabi/ius non obligat in conscientia nisi post sententiam judicis.

Attamen, ne prodigi bona sibi legatadissipent, duplexsubstitutio Codice civili permittitur : (a) pater et mater uni vel pluribus ex filiis suis dare possunt bona, quorum liberam habent dispositionem, cum onere ea reddendi omnibus liberis ex ipsis natis vel nascituris, absque ulla distinclione, mprimo gradu tantum; (b) qui nullos habent descendentes, possunt pariter bona, de quibus libere disponere valent, fratribus aut sororibus relinquere, cum onere ea reddendi omnibus liberis ex ipsis natis aut nascituris, in primo gradu tantum (art. 1048- 1074, in Supp/em., p. 120*).

7I5- 3° De conditionibus illicitis donationi aut testamento adnexis. Hujusmodi conditiones, ex art. 900 (Supplem. p. 105*), donationem non reddunt invalidam, sed pro non scriptis habentur, ita ut donatarius eas implere minime teneatur. — Attamen, ex jurisprudentid, ut invalida habetur donatio, si conditio illicita vere causam dederit contractui; tunc enim consensus ipsi conditioni alligatus erat. x

III. De limitatione facultatis donandi per reservationem haereditariam.2

  1. i° Status quaestionis. ]ure natura/i, quisque libere de suis bonis disponere potest, nisi haeredes habeat naturales, quibus providere teneatur. Parentes siquidem filiis, qui necessaria vitae sibi comparare nequeunt, dare tenentur alimenta, vestes aliaque necessaria, simulqueeos ita educare ut honestae sustentationis media acquirere valeant. Filii paritcr parentibus, qui jam suis necessitatibus providendi incapaces sunt, alimentariam pensionem concedere debent, ut infra exponetur in Tr. de Variis Statuum obligationibus.

In multis autem regionibus, jus civi/e longius procedit, et definit quota pars haereditatis sit disponibilis, et quota haeredibus naturalibus sit reservanda. Unde pars disponibi/is ea est de qua dominus gratuito ad libitum disponere potest; pars reservata, seu /egitima, ea dicitur quae ad haeredes natu-

Hujus rei fusiorem expositionem videre est ap. P/anio/, III, n. 3026-3045.

2 Boissonnade, Histoire de la reserve heVeditaire, Paris, 1873; G/asson, Uautoritd paternelle et le droit de succession des enfants, in periodico Reforme sociale, 1889, t. II, p. 209; Albert% La liberte de tester, Paris, 1895.

rales ipso jure devolvitur, secundum proportionem a lege definitam; de ea igitur dominus gratuito disponere nequit, sed solum titulo oneroso.

Jamvero in Anglia et Statibus Ameria&-Jted£.ratis plena viget testandi libertas; in quibusdam aliis regionibus, v. g. in Italia et Germanid, dimidia pars bonorum est disponibilis, et altera est reservata; in Hispania, tertia pars bonorum est disponibilis, — tertia pars inter filios aequaliter distribuenda, — et ultima pars libere donari potest cuilibet e filiis, non autem alienis. x

  1. 20 De reservatione in Gallia. 2 (A) Exte?isio reservationis : (a) Quando supersunt descendentes legitimi, pars disponibilis a numero filiorum pendet : si unicus sit filius, parentes de dimidid parte bonorum libere disponere valent; si duo filii supersint, de iertia parte disponere possunt; si tres autpiures, quarta pars est disponibilis. — Nomine filiorum intelliguntur etiam nepotes (petits-fiis) eorumque descendentes, eo tamen sensu quod omnes posteri ex uno filio orti, pro uno tantum computantur ; ita si Petrus duos habuerit filios, Joannem et Jacobum, priorque sit mortuus, quinque filios post se relinquens, hi quinque unum Joannem repraesentant et pro uno habentur in ordine ad partem reservatam.

Si vero supersint filii naturales legaliter agniti, his reservari debet quota pars, minor tamen quam si legitimi essent.3

(b) Si supersint ascetidentes deficientibus posteris, et quidem in utrdque linea, paterna et materna, reservatur dimidia pars bonorum; si vero in und linea, quarta pars reservatur.

(c) Nulla est reservatio in collateralium gratiam ; attamen, in praxi, si collaterales, cseteroquin pa?iperes, conquerantur quod legata institutis publicis aut privatis facla fuerint, cum suo detrimento, solet auctoritas publica haec reducere legata. Et merito quidem ; nani caritas postulat ut cognatis, praesertim fratribus aut sororibus, qui in necessitate communi versantur, quaedam relinquantur bona.

(d) Conjugi superstiti non conceditur reservatio proprie dicla, sed jus ad usumfru&um cujusdam partis bonorum defuncti conjugis, ut infra dicetur, ubi de successionibus, n. 729.

  1. (B) De reduclione donationum. Quando donationes inter vivos aut testamentariae partem disponibilem excedunt, non sunt absolute irritae, sed reduci possunt, si id postulent haeredes reservatarii eorumve successores aut causam habentes; primum quidem

1 De quibus vide Albert, La liberte de tester, p. 571-651; cfr. Brocher, Etude sur la ldgitime et les reserves, Paris, 186S; Cucnot, Des droits de legitime et de reserve, Paris, 1877.

3 Cum res sit valde implexa, vide recentes jurisperitos, v. g. Pianiol. n. 3070-3074.

reducuntur dispositiones ies!a?nentariaz, pro rata parte valoris; deinde, si legata non sufficiant ad partem reservatam solvendam, reducuntur donationes, non quidem pro ratct parte, sed ordine cJuonologico, incipiendo a novissima et retro ascendendo usque ad primam, si opus sit.

N. B. Quidam dicunt a lege reservationis excludi quaslibet donationes ex meris reditibus erogatas, qui capitali nondum adjuncli fuerunt ; sed jurisprudentia id minime admittitur, si excipias ea quae non sunt proprie dona, sed solum munera aut eleemosynae.1

  1. 30 De sociali utilitate reservationis et partis disponibilis. Magno sestu hac de re disputatur inter juristas et ceconomistas, necnon inter philosophos ac theologos, aliis plenam testandi libertatem propugnantibus, aliis autem legalem reservationem defendentibus ; utriusque scholae argumenta breviter expendemus, quasdam conclusiones indc deducluri.

(A) Plenam testandi libertatem, aut saltem facultatem pro parentibus de dimidid parte bonorum disponendi, quicumque sit filiorum numerus, tuentur Leplay et schola Socialis CEconomice ab ipso fundata, Baudrillart, P. Leroy-Beaulieu, dEspinay, Pinard, Cl. Jannet, aliique multi ceconomistae2 quibusconsentiuntquidamtheologi; quamsententiam propugnant argumentis ex ordine cum ceconomico tum morali.

  1. (a) Legalis reservatio, prout existit in Gallia, haereditatum O-y^iXJi dismembratione?n inducit, cum magno familiarum ac ipsius societa- tis detrimento; cum enim, ubi adsunt multi filii, pars reservata sit prcecipua, et ozqualiter inter omnes filios partienda, magnae possessiones non possunt diu in eadem familia servari, nisi voluntarie posterorum numerus limitetur; praeterea, cum ex jurisprudentia quisque filiorum jus habeat ad portionem non solum ejusdem pretii, sed etiam ejusdem naturce, plerumque/^//^/ ita dividi debent ut eorum cultuta omnino difficilis evadat, industrialia vero aut com-

1 Planiol, III, n. 3088, allegans Cass. 11 jan. 1882; cfr. M. Henry, Du legs de la quotite disponible, Paris, 1902.

2 Le Play, La reforme sociale, Tours, 1887; id. Organisation du travail, 1888; Baudrillart, Les lois de succession en France, ap. Rev. des Deux-Mondes, 15 avril 1872, p. 851; P. Leroy-Beaulieu, in periodico VEconomiste fra?iqais, mars 1880; d'Espi?zay, La liberte de tester et la copropriete familiale, Angers, 1882; Pi?iard, Les reformes possibles en matiere successorale, in periodico La refor??ie sociale, ier aout 1886, p. 127; Cl. Ja?i?iet, Le Socialisme d'Etat, Paris, 1890, p. 491-538; L. Brun, Introd. a 1'Etude du droit, Paris, 1887, p. 207-234; — alios recenset Albert, op. cit., p. 715-727.

XL^tfM mercialia instituta, cum dividi nequeant, saepe venduntur viliori pretio, et in alienas manus transeunt, ita ut filii aliud negotium incipere debeant; quod quidem commercii aut industriae progressui non parum nocet. — Praeterea, quando agitur praesertim de parvis haerediis, expensae, quae ex successione oriuntur, tam onerosae sunt ut ipsum haereditatis pretium fere adaequent; et ita ad extremam paupertatem reducuntur filii, praecipue minores, eo tempore quo patre orbantur.1

  1. (b) Pejores sunt effectus in ordine morali : i) voluntaria conjugum sterilitas ; nulla est in Europa alia gens, in qua tam exiguus sit natorum numerus ac in Gallia; atqui praecipua tanti mali causa ex cequali et coacla haereditatum partitione desumenda est; parentes enim timent ne, si multos genuerint filios, dominia ab ipsis possessa in minusculas partes dividantur, et posteri ad statum fortunae mediocrem aut infimum reducantur; ideoque mediis, plerumque illegitimis, utuntur ad limitandam prolis procreationem; quod constat tum ex apertis declarationibus patrumfamilias, — tum ex eo quod apud pauperes et opifices, qui possessionibus carent, numerosior sit proles, — tum ex comparatione Galliae cum aliis regionibus, ubi plenior est testandi libertas.3
  1. Nuptice propter pecuniam, non autem propter mutuum amorem, sozpe initoz; siquidem ex hac necessitate haereditatem partiendi inolevit consuetudo filias dotandi, quo facilius nubant; cum enim parentum possessiones aequaliter dividantur, compensatio quaeritur in contractu matrimoniali, quatenus videlicet adolescentes ditiori puellae nubere quaerunt, ut pars bonorum, quam fratribus relictun

1 Exempla habes ap. Le Ptay, Reforme sociale, t. I, p. 265; Albert, p. 683-686. — " De 1879 ^ 1883... la moyenne des frais par cent francs du prix avait ete de 146 fr. 72 dans les ventes d'un produit maximum de 500 fr., de 57 fr. 13 dans celles dont le prix variait de 501 a 1000 fr., et de 31 fr. 10 dans les ventes d'immeubles adjuge^s pour 1000 a 2000 fr." (Rapport du Garde des sceaux, ap. Ojjiciel, samedi 6 mai 1893, p. 2300.) Cfr. Enquete sur 1'etat des familles et 1'application des lois de succession, par la Societd d Economie Sociale, Paris.

3 Cfr. Aibert, op. cit., p. 657-667; Cheysson, Discours sur la depopulation de la France, in periodico Rtforjne socia/e, ier juin 1898, p. 858; Baugas, L'affaiblissement de la natalite en France, ap. Revue Cath. dcs Inst. et du Droit, janv. 1895, p. 54; A. des Citteu/s, Les lois successorales et la population; id., La population, Paris, 1902, p. 124-127. Ad rem Leroy-Beaulieu, 1'Economiste frangais, mars 1880 : " On a voulu empecher le bourgeois comme le paysan de faire ce qu'on appelait jadis un aine, c'est-a-dire d'avantager un des enfants; on n'a reussi qu'en partie. On peut toujours faire un aine, en supprimant les cadets : c'est a ce beau resultat que s'ingdnient une foule de familles franc,aises. " — Cfr. de Nadaillac, Un cri d'alarme, ap. Le Correspondant, 25 avril 1894, p. 250-264.

sunt, per dotem sponsae suppleatur ; et ita haud raro evenit ut sponsaj bona potiusquam ?norales dotes ambiantur; exinde nascuntur jurgia divortiaque.

  1. Aufloritas parentum ex hoc pariter minuitur; cum enim filiifamilias pinguem haereditatem secure exspeclent, improvidi, pigri, luxuriosi saepe evadunt; aliunde parentes sufficienti aucloritate carent ad eorum pervicaciam frangendam, eosque ad strenue laborandum excitandos, eo quod eosdem exhaeredare non valent. Hinc in dies decrescit reverentia aut obedieritia erga parentes ; imo quandoque filii parentum mortem exoptant, quo citius et liberius paterna haereditate frui possint. Ex adverso autem, ubi posteri non tam secure ascendentium bona exspectare valent, ad strenue laborandum incitantur ut sibi providere possint, — haud raro ad exteras nationes transeunt, ut opes suas augeant, — debitoque honore parentes prosequuntur, ut partem bonorum consequi valeant.
  1. (B) Ex adverso reservationem legalem, prout in fl-yiZ'/' Civili Codice jacet, multi juristcz approbant1 : —

(a) Magis enim favet cequalitati civium, et efficacius obstat invidice ac dissidiis, quae frequentiora essent inter fratres, si parentibus liceret unum exhaeredare, alium vero donis cumu]are. Hi enim non semper filiis favent qui majori industria aut virtute praediti sunt, sed potius iis qui adulatione blanditiisque benevolentiam captare satagunt.

(b) Aliunde maximi interest numerum augere bona quaedam possidentium; qui nihil proprium habent, facile in socialismum labuntur, dum possessores fundorum, etiam exigui valoris, jus proprietatis strenue propugnant; quapropter, inter agricolas, pauci sunt admodum qui collectivismo adhaereant, dum opifices qui in urbibus degunt nihilque ut proprium habent, plerumque socialistarum theorias enixe amplecluntur.

723- (c) Caeteroquin, quando fundi inter ??iultos dividuntur, majori cura et industria excoluntur, et ita magis feraces efficiuntur, ut experientia constat; in Gallia enim, ubi haec viget partitio, agri diligentius et fruc~tuosius coluntur quam in Angtid, ubi vastissimi fundi in eadem familia per longum tempus servati fuerunt. — Nec dicatur in parvis haerediis machinarum usum impossibilem esse, et ita majores expensas incurri; hodie enim facile efformantur agricolarum associationes {syndicats agricoles) quarum ope comparari possunt machinae et instrumenta ad agros sine magnis impensis excolendos.2

1 Ita, inter alios, Batbie, H.Ameline, Wototuski, quorum argumenta legere est in opusculo La liberte de tester, discussion sur le rdgime des successions, Paris, 1892; Boisso?made, op. cit.; Cornulier-Luciniere, Etudes sur le droit de tester, ye ed., Orleans, 1880.

2 Divisionem fundorum inter multos valde utilem esse erudite ostendit A. de Foville, Le Morcellement, Paris, 1885.

(d) Voluntaria autem conjugum sterilitas non unice, nec praecipue legi civili tribuenda est, cum in Belgio aliisque regionibus, ubi eadem praescripta vigent, numerosa gignatur proles, — sed effraenato luxui, voluptatum amori et effeminatae educationi quae saepius inter divites prsevalet. Quare frustra lex de partitione bonorum immutaretur, nisi prius mores reformarentur ac pueri magis virili disciplina instituerentur.

  1. (C) Conclusiones practicae. (a) Censemus quidem testandi libertatem plus cequo in Gallia restringi, cum revera minor sit quam in multis aliis regionibus; sed minime constat legem civilem hac de re omnino injustam esse, ut quidam contendunt : mala enim quae ex ipsa sequi dicuntur, non unice, nec forsan praecipue ipsi imputari debent, sed aliis causis. Quapropter ita temperanda est lex gallica ut, in omni casu, parentes de dimidia parte bonorum disponere valeant, — faciliusque suas opes inter filios partiri, dum vivunt, quin cogantur eptsdem naturce bona singulis dare, — et haereditates minoribus devolutae, sine tot et tantis expensis, inter ipsos secundum aequitatem dividi possint.1 — Interea vero virili educatione attenuentur ac corrigantur puerorum propensiones in luxum et voluptates.

  2. (b) In quibusdam Galliae partibus, praesertim in meridionali regione, usus invaluit uni e filiis, praesertim primogenito, plus dandi quam lex ipsa permittit, ut ita melius conservationi ac decori familiarum consulatur.2 Qui bona fide ita agunt, non sunt inquietandi, dummodo ceteris filiis praebeantur ea quae ad honestam sustentationem sufficiant; lex enim gallica^ utpote coarctans jura parentum naturalia, non obligat stri6le in conscientia nisi post sententiam judicis. Quod quidem magis evidens est, quando parentes proprio labore maximam partem bonorum suorum acquisierunt.

Aliunde haeredes, qui putant se fuisse laesos, jus habent

1 Quae fuse exponit 67. Jannet, loc. cit. — Aliis magis placet systema hispanicum (supra, n. 716) quod revera aequitati consentaneum omnino videtur, quatenus jura parentum ac filiorum feliciter conciliat; de quo vide Glasson, 1. c.

2 A. de Brandt, Droits et coutumes des populations rurales de la France en matiere successorale, trad. de l'allem.ind par E. Regnier, Paris, 1901.

in conscicntid ad tribunal recurrendi, et omnes judicis scntentiae acquiescere debent.

Si vcro parcntcs, propter praejudicia aut odium, unum aut quosdam e filiis parte legitima privarent, contra caritatem certo peccarent; probabilius tamcn non contra justitiam, ante judicis sententiam, dummodo eis reliquerint quae ad honestam sustentationem, pro statu suo, requiruntur; quod praesertim verum est quando testatores propria industria bonum familiale multum auxerunt : tunc enim liberius de eo disponere possunt.

§ V. De successionibus.1

  1. Quando quis de rebus suis non integre disponit per donationem aut testamentum, bona quae supersunt ad haeredes transeunt per successionem legalem. Successio igitur legalis est transmissio bonorum defuncli ad unam vel plures pcrsonas, secundum ordinem a lege definitum. Principia generalia de successionibus eadem substantialiter sunt apud varias Gentes, paucis tamen exceptis circa ordinem sequendum inter collaterales et ascendentes, deficientibus descendentibus. — Hic, secundum legem gallicam, exponimus : i° qui- ?iam sint legales successores; 2° utrum optio eis detur acceptandi aut repudiandi haereditatem; 30 quomodo partitio inter varios successores facienda sit?

I. Quinam ad successionem vocentur ex jure gallico?

  1. i° Quidam ab haereditate excluduntur :2

(A) Ratione incapacitatis : (a) nondum concepti (n. 710) ,

(b) qui nascendo non sunt ad vitam habiles (non viab/es);

(c) qui, tempore quo successio incipit, jam mortui sunt. — Hi omnes ipso faclo excluduntur.

(B) Ratione indignitatis : (a) qui damnati fuerunt propter patratam aut attentatam defun6li interfectionem; (b) qui contra defunctum tulerunt accusationem capitalem calumniosam, quae ut talis judicialiter declarata est; (c) majores natu, qui defundli interferjlionem, sibi notam, judicibus

1 Carrih-e, de Justitia, II, n. 501-570; Man-es, lib. I, n. 256-293; Planiol, III, n. 1698-2495. 3 CW.m/.,art. 725-730, in Supplem., p. 123*; Planiol, II, n. 1705-1759.

non denuntiaverunt, nisi tamen a denuntiatione exeusentur ut interfectoris cognati vel affines. — Hi tamen non ipso faclo, sed post sententiam judicis exhaeredantur.

  1. 20 De ordine successionis. x Duplicis generis sunt haeredes : regulares, qui ipso faclo personae defun<5ti succedunt, et statim omnia illius jura acquirunt, dummodo onera successionis in se suscipiant; irregulares, qui a judice in possessionem bonorum mittuntur.

(A) Quinque sunt ordines haeredum regularium; nec ab uno ordine ad alium fit transitus, nisi omnino deficiant haeredes anterioris ordinis. — Jamvero ad successionem vocantur : (a) descendentes defuncli, videlicet filii legitimi aut legitimitati, vel naturales recogniti, aut adoptivi, deinde nepotes (petits-fiis), etc.

Filii legitimi cequatiter inter se dividunt haereditatem. Si unus ex eis mortuus fuerit, ejus posteri inter se dividunt portionem quae patri contigisset. — Filii illegitimi recogniti nonnisi partem haereditatis consequuntur a lege determinatam (art. 756-761), si supersint legitimi descendentes, aut ascendentes, vel fratresaut sororeshorumve filii; secus, totam consequuntur haereditatem.

(b) Deficientibus descendentibus, vocantur^W^ et 7?iater defuncti simul cum ejus fratribus et sororibus vel eorum filiis, secundum proportionem a lege determinatam (art. 746-752).

(c) Deficientibus autem descendentibus et parentibus defuncti, fratres et sorores integram haereditatem inter se dividunt modo a Codice definito (art. 752).

(d) Si deficiant descendentes, fratres et sorores, necnon parentes defuncti, successio devolvitur ad ascendentes : dimidiam partem inter se dividunt propiores ascendentes paterni; alteram autem inter se dividunt propiores ascendentes materni, (art. 746-749). — Si vero una e duabus lineis ascendentium exstincla fuerit, dimidia pars inter ascendentes dividitur, altera autem inter collaterales alterius lineae.

(e) Si deficiant descendentes, fratres et sorores, et ascendentes, haereditas transit ad filios fratrum vel sororum usque ad duodecimum gradum (a. 750-755), ad alios collaterales usque ad sextum.

  1. (B) Duo sunt successores irregulares : (a) conjux superstes xj^L ykdUt qui, deficientibus supradiais haeredibus, totam haereditatem conse-

Jx/ ^o quitur, dummodo judicialiter non sit ab alio conjuge separatus. — Insuper, quando conjux superstes non obtinet integram alterius haereditatem, nec est judicialiter separatus, usumfruclum acquirit cujusdam portionis bonorum defuncti, juxtaart. 767; (b) Status, seu fiscus, qui, defectu aliorum haeredum, omnia bona consequitur (art. 768).

II. De acceptatione aut repudiatione successionis. "

  1. i° De optione haeredibus data. -Haeredes possunt acceptare successionem sive simpliciter sive sub beneficio mventartt, vcl cam repudiare. Expedit quidem simpliciter acceptare, quando certo moraliter constat successionem non gravari oneribus ultra vires haereditatis : ita enim multae vitantur expensae. — Si vero res dubia sit, sub beneficio inventarii melius est acceptare, quia, licet majores sint expensae, haeres tamen non tenetur debita solvere ultra vires haereditatis. — Utile est autem successionem repudiare, quando certo moraliter constat haereditatem gravari oneribus quae superant opes, aut quando donatio maximi valoris, antea facta, amitti aut minui posset obligatione eam referendi ad massam communem, ut infra dicetur.

  2. 20 De juribus et obligationibus acceptantis.

(A) Qui acceptat simpliciter, sive explicite, nomen hceredis assumendo in a6lu authentico vel privato, ita tamen ut clare constet cum successionem acceptavisse, — sive implicite, aclum eliciendo qui necessario voluntatem acceptandi importet : (a) statim acquirit omnia jura defuncli et de eis disponere valet; (b) omnia pariter onera in se suscipit, etiam ultra vires haereditatis, ita ut debita solvere teneatur non solum ex bonis successionis, sed etiam ex propriis. 2 — Quae obligatio est irrevocabilis, juxta illud " semel hares, semper hceres ", nisi tamen in casibus a lege exceptis, videlicet quando acceptatio per dolum obtenta fuit, — vel quando haereditas plus quam dimidia parte imminuitur, ob inventionem testamenti tempore acceptationis incogniti (art 783).

  1. (B) Qui acceptat sub beneficio inventariiy id expresse declarare debet et hanc declarationem inscriptam habere in tabulario tribunalis, " au greffe du tribunal de premiere

8 Ita quidem ex lege civilij non autem ex jure naturali. — Lex autem civilis in hoc casu, non obligat in co?iscientia ante sententiam judicis, ut supra (n. 618-619) diclum est, quia nititur falsd prcesumptione fraudis, quae non existit in casu; supponimus enim hseredem honeste egisse, nec ulla bona successionis subtraxisse.

instance dans rarrondissement duquel la succession s'est ouverte" (art. 793); tunc : (a) administrationem tantum accipit bonorum, donec res in liquido positae fuerint, et oneribus satisfactum fuerit; (b) curare debet ut inventarium perficiatur; (c) quo posito, non tenetur onera solvere ultra vires haereditatis, sed ab omni obligatione sese liberare potest omnia bona relinquendo creditoribus et legatariis; imo jus habet exigendi solutionem oronium quae sibi debentur a successione.

733- 3° De repudiatione successionis. Cum nemo nisi volens sit haeres, potest quis successioni renuntiare. Haec autem renuntiatio non praesumitur, sed expresse declarari debet eodem modo ac acceptatio sub beneficio inventarii. Jamvero renuntians (a) censetur nunquam fuisse hczres, proindeque ejus portio accrescit cohseredibus ej^sclem ordinis, aut, his deficientibus, ad gradum subsequentem devolvitur; (b) a debitis solvendis liberatur, sed creditores, qui per hanc renuntiationem laesi sunt, a judice obtinere possunt ut successionem acceptent ipsius loco; quo casu, renuntiatio invalidatur tantum in gratiam creditorum, et quidem eo solum fine ut solvantur quae his debita sunt (art. 788); (c) retinere potest dona et legata sibi facla, dummodo partem disponibilem non excedant.

III. De partitione hsereditatis.1

  1. i° Status quaestionis. Aliquando, ad praecavendas lites, partitio haereditatis fit ab ipsis ascendentibus, dum vivunt; tunc facienda est in forma donationis, aut testamenti (art. 107 5- 1080), regulas servando de reservatione, et de successione. — Si nulla partitio fa£ta fuerit viventibus parentibus, post eorum mortem instituenda est, nisi cohaeredes paciscantur de ea differenda per aliquod tempus, quod quinquennium excedere non debet; quo tempore elapso, conventio renovari potest; — sed si nullum sit hujusmodi paclum, nullus cohaeres cogi potest ad manendum in indivisione.

  2. 2°De collatione (rapport) ante partitionem facienda.

Ut servetur cequalitas relativa inter haeredes, quisque ad

DE GONTRACTIBUS IN SPECIE. 319 massam communem referre debet quaecumque a defuncto accepit per donationem, nisi tamen donator explicite dixerit res datas, quae aliunde non excedunt partem disponibilem, non esse referendas, — vel lex ipsa aliter disposuerit

Jamvero lex a collatione eximit : a) impensas educationis, videlicet qure necessariae sunt ad artem vel mercaturam addiscendam, vel sumptus nuptiales, aut consueta munera; non autem expensas factas ad procurandum aliquod munus seu vitse statum (frais d'eta- />/isseme?it);(b) fructus et fenora rei donatae, quae ante mortem donatoris percepta fuere; (c) res immobiles quae absque culpa donatarii perierunt. — Legata testamentaria a collatione eximuntur nisi aliter disposuerit testator, vel nisi excedant partem disponibilem.

  1. 30 De rescissione partitionis. Partitio semel facla rescindi potest (a) propter vim et dolum; (b) quando una pars laeditur, et hsec laesio excedit qnartam partem portionis quae ipsi tribui debuisset. — Praeterea in foro conscientice^ quaecumque laesio injusta reparari debet.

  2. 4° De assecuratione partitionis (garantie des /ots). Ad aequalitatem servandam, statutum est ut, si unus ex haeredibus eviclionem patiatur, totaliter vel partialiter, bonorum quae ei obtigerant, vel in eorum fruitione turbetur, ceteri haeredes teneantur eum indemnem praestare, dummodo : (a) causa evictionis fuerit partitioni praevia, nec culpae haeredis cujus interest tribuenda; (b) haec evictio non fuerit per explicitam clausulam ab assecuratione exempta.

  3. 50 De proportione servanda in solutione debito rum. Principium generale, juri naturae ac civili (art. 870) consentaneum, est quemlibet haeredem concurrere debere L - ad solutionem debitorum, proportione habita. eorum quae ex haereditate accepit. Attamen, quando unus ex haeredibus aliquem fundum accepit hypothecae subjectum, creditores illum cogere possunt ad totum debitum solvendum quo fundus gravatur; sed hic recursum habet contra ceteros haeredes ad repetendam partem ab ipsis debitam (art. 874)

Art. II. De contraftibus onerosis certi eventus.

739» Post di£ta de contradtibus et a6libus gratuitis, ad contra6lus onerosos accedimus, et quidem certi eventiis, postea de aleatoriis disputaturi. Jamvero inter contra6lus onerosos certi eventiis eminent : emptio-venditio, qua rei dominium transfertur pro pretio; locatio, qua rei usus pro mercede conceditur; contraclus laboris, quo promittitur opera praestanda pro salario; mutuum, vi cujus lucrum percipitur e pecunia quae alteri conceditur in consummationis usum; contraclus societatis, quo plures conveniunt de re aliqua in communi ponenda ad lucrum exinde faciendum et proportionate inter se dividendum. De quibus seorsim dicemus.

§ I. — De emptione-venditione.1

  1. Prsenotanda. i° Ut supra (n. 611) notatum est, contractus ex ipsa. sociaii natura hominum originem ducunt; cum enim, data divisione laboris, quasdam producant res quibus non indigent, et aliunde multis rebus indigeant quas non producunt, exinde fiunt inter ipsos bonorum permutationes, quatenus aliis tradunt quaedam bona et ab eis accipiunt alia diversi generis. Postea vero, cum saepe contingeret ut res commutandae essent inaequalis valoris, paulatim usu et consensu gentium electa est communis rerum mensura, pecunia2- scilicet, qua commutationes faciliores et frequentiores factae sunt; illud autem commutationis genus quod fit mediante pecunid, vocatum est emptiovenditio.

741- 2° Jamverp emptio-venditio est contraclus onerosus quo transfertur rei alicujus dominium pro pretio determinato.

1 S. Tfiom.\ 2. 2., q. 77 \ Lugo, disp. XXVI; Salmant,, Tr. XIV, cap. 11; Billuart, diss. III; S. Atphons., n. 793-830; Carriere, II, n. 655-765; Ball. P.y n. 747-820; Berardi, n. 597-668; Leh?nk., n. 1109- 1123; Noldin,n. 577-596.

2 Pecunia etymologice originem ducit a voce pecics, quia olim designabat omnes opes seu divitias, quas primaevis temporibus in pecoribus maxime consistebant; hinc quando nummi ut pretium commutationis adhibiti sunt, vocati sunt pecuniaj et apud quasdam Gentes nummi pecudis capite signabantur (Breat et Bailly, Diclion. etymologique latin, Paris, 1898, p. 254).

— Minc tria ad essentiam hujus contraclus requiruntur : (a) mittuus couseusus unius qui emit et alterius qui vendit; (b) res aliqua, sive mobilis sive immobilis, qurc merx dicitur; ct ita vcnditio distinguitur a cambio, in quo quoddam pecuuicB genus pro alio genere pecuniae permutatur; (c) pecunia tanquam merccdis pretium; ct ita emptio secernitur a simplici commutatione, in qua merx pro merce datur.

  1. 30 Jure naturali, dominii translatio fit solo consensu contrahentium, statim videlicet ac mutuum consensum ex~ presserunt de merce et pretio. Jure autcm civili, apud nonnullas Gentes, quacdam conditiones requhuntur ut contra6lus sit perfeclus; de quibus Codices adeantur.

In Gatiid/ dominium solo consensu contrahentium transfertur.

— Attamen, in quibusdam casibus, venditio non est perfecla, quia alicui conditioni subjacet. Ita (a) quando res venduntur juxta poudus, numerum, aut mensuram, venditio non perficitur nisi quando fuerunt ponderatae, numeratae aut mensuratae; (b) quando agitur de rebusquae^z/jTfrr/solentantequamemantur, utvinumet oleum,venditio non est absoluta nisi postquam emptor eas gustaverit et approbaverit; (c) si venditio fiat sub probatione (d Vessai), non censetur perfecla nisi quando res probata fuerit. — In his aut similibuscasibus, quamdiu venditio perfecla et absoluta non est, res perit venditori; statim vero ac contraclus completus fuit, res etiam nondum tradita perit empiori.

Dicemus : i° dejusto pretio quod venditor exigere potest et emptor solvere debet; 2° de officiis venditoris; 30 de officiis emptoris; 40 de quibusdam venditionis speciebus, in quibus speciales occurrunt difficultates.

I. De justo pretio. 2

  1. i° Status quaestionis. (A) Pretium est valor rei pecunid expressus. Undenam autem rei valor pendeat, inter oeconomistas valde disputatur. Alii dicunt hunc ex ipsa inirinsecd rei utilitate desumendum esse, attenta simul rei abundantid vel inopid; itaaqua, quae valde utilis est, generatim parvipenditur, quia multum abundat, sed, ubi deficit, maximi fit pretii. Alii tenent valorem rei ex labore \\ ea conficienda consumpto repetendum esse. Alii tandem, quibus assentimus, putant valorem ex hac utraque causa simul pendere, et insuper ex desiderio plus minusve vehementi quod emptor

1 Cod. civ., art. 1 583-1 593, Supplem., p. 143* ; Planiol, II, n. 1354- 1365. — - Cavallera, Semaine sociale 1921, p. 57-70.

concipit rem comparandi, propter utilitatem aut voluptatem quam ipsi affert \

Pretia hodie maxime regulantur concurrcntia: lege, vi cujus venditores ejusdem mercis parvo Incro contenti sunt, ut majorem numerum emptorum sibi concilient; necnon proportione inter res oblatas ct petitas (la loi de Voffre et de la demande, supply and demand), eo sensu quod, ceteris paribus, eo cariorcs sunt merces quo ex una parte minus abundanter offeruntur, et ex altera numerosiores sunt emptores qui has comparare volunt.2

  1. (B) Jusium dicitur pretium quod mercis valorem moraliter adaequare censetur. y£qualitas vero de qua hic agitur non potest esse mathematica et absoluta, sed solum moralis et relativa, quatenus videlicet uterque contrahens ex venditione quamdam utilitatem derivat, quae, omnibus attentis circumstantiis, compensare videtur id quod alteri tradit. — Jamvero triplex distinguitur pretium : legale, vulgare et conventionale.

(a) Legale dicitur illud quod aucloriiate publicd definitum est; ita, in quibusdam civitatibus, magistratuum auctoritate determinatur pretium panis,autcarnis,vel pretium solvendum pro curruum usu. Quando adest pretium legale, huic standum est in conscientid, nisi sit manifeste injustum (quod vix unquam occurrit), aut in desuetudinem abierit; nam au6loritate legitima et competente statutum fuit, ob bonum commune; qui ergo, sine ratione omnino speciali et aequitati consentanea, illud pretium excedit, injustitiam committit sive erga emptores, sive etiam (saltem frequenter) erga alios venditores, et ad restitutionem tenetur.

  1. (b) Vulgare pretium est illud quod communi Jiominum cestimatione, pro locorum et temporum varietate,determinatur. Quod quidem matJiemaiice non determinatur, sed quamdam habet latitudinem, et triplex esse potest : supremum, illud nempe supra quod probi mercatores vendere non

1 P. Leroy-Bcaulieu, Tr. d'Econom. pol., III, p. 15-94; J. Rambaud, El^ments d'Econ. Politique, p. 31-42; CJi. Gide, Princ. d'Econ. polit., p. 51-70; V. Brandts, Les grandes lignes de 1'Econ. Polit., Louvain, 1904, t. II, p. 4-25.

2 " On la formule ainsi : la valeur des choses (richesses ou acl.es) est en raison inverse de 1'offre et en raison direcTe de la demande " (J. Rambaud, op. cit., p. 257). — De utilitate et incommodis concurrentiai, vide Rambaud, p. 80-83; Gide, op. cit, p. 153-157.

solent; infimum, infra quod probi emptores gcneratim non emunt; medium, quod inter utrumquc consistit. — Generatim, in rebus nccessariis de quibus scepe contrahitur, pretium infimum non multum a supremo distat in eodem loco, et pretium mcdium omnibus facile notum est pcr id quod dicitur le prix coitrant, le prix du marche. In superfluis autem, praesertim quando raro venduntur, major est latitudo, et vix invenitur pretium currens, scu vulgare.

  1. (c) Conventionale pretium illud est quod liberd venditoris et emptoris voluntate determinatur. Jamvero omncs concedunt res, quae nec legale nec vulgare pretium habent, juste vendi pretio conventionali, dummodo absit fraus, metus aut vis. Tunc enim pretium ideo justum est quia contrahentes scienter ac libere de eo conveniunt, et aliunde nulla est alia via" illud determinandi. — Ita est, v. g., quoad opera artis, gemmas pretiosas extraordinariae magnitudinis, antiqua manuscripta, vel alia hujusmodi quae nonnisi raro vcnduntur; — pariter quoad res usu jam attritas. mobilia non nova; aut quoad res de quarum pretio ambo contrahentes dubitant, quando uterque periculum sortis subire consentit.

Sed quaestio est num, etiam in rebus pro quibus pretium adest vulgare, licitum sit pretium conventionale a vulgari distinc~hirn.

  1. 20 Controversia de norma sequenda quoad justum pretium. Duplex datur sentcntia.

(A) Alii communius, post S. Thoniam,1 docent pretio vutgari standum esse in justitia, nisi specialis et legitima sit fatio aliter agendi. Etenim (a) quando alicujus rei pretium communi proborum cestimatione determinatum est, contrahentes juxta illud pretium pacisci censentur; ideoque, si illud excedatur, consensus debita libertate carere merito putatur; (b) si sola conventio sufficeret ad justum pretium, minus prudentes ac vigilantes saepe a peritioribus deciperentur et spoliarentur, cum magno societatis detrimento, cum exinde commercii securitas periclitaretur.

(B) Pauci tamen theologi, sive antiqui sive novi, putant in omnibus pretium conveniionate legitimum esse, dummodo contrahentes de eo libere paciscantur. Nam (a) pretium justum est quando venditor et emptor scienter ac volenier de eo conveniunt, quamvis limi-

tes pretii vulgaris excedat : tunc enim, quidquid sit de communi aestimatione, putant in hoc particulari casu rem moraliter sequivalere pretio; (b) aliunde talis est hodie etiam proborum praxis; huic leges civiles favent, dum sanciunt venditiones quocumque pretio libere initas, nisi alteruter contrahens enormem passus sit laesionem; imo prioris opinionis defensores tot exceptiones admittere coguntur, ut revera in praxi non multum ab alterius opinionis propugnatoribus differant.

  1. 30 Conclusiones practicae. (a) In rebus quae freqnenter ac communiter vendi solent,generatim pretio currenti standum est injustitid,1 nisi specialis sit ratio aliter agendi.

(b) In rebus autem quae minus frcquenter venduntur, et pro quibus vix adest pretium currens, ut justum haberi potest pretium conventionale, dummodo absit fraus, vis aut metus.

(a) Ratio prioris est quia, ubi adest pretium currens, honestorum communi aestimatione ^r^et<3^/?^/^determinatum, vix concipi potest quomodo scienteret volenter contrahentes de alio pretio paciscantur, nisi specialis adsit ratio aliter agendi : non enim solent homines, in contractibus onerosis, ultra pretium summum emere aut infra imum vendere, nisi aliquo modo decipiantur, aut quadam necessitate cogantur.

(b) Aliunde multae sunt res, ut domus, fundi, equi, etc. pro quibus vix datur pretium clare et absolute determinatum, quia earum valor ex multis circumstantiis locorum, temporum aut personarum pendet. Tuncsi duocontrahentes, valorem rei non solum extrinsecum, sed etiam relativum apprime noscentes, et aliunde ab omni metu aut vi immunes, libere de aliquo pretio consentiunt, illud generatim ut justum haberi potest : si enim emptor plus quam pretium commune solvere consentiat, id nihil aliud probat nisi rem piuris valere, ipsius judicio, quam valet juxta communem aestimationem. — Qui autem rem viliori emit pretio quia

1 Fieri potest ut pretium currens injustum sit, sive propter mejidacia et fraudes, sive propter monopolia, quae a praecipuis venditoribus alicujus mercis instituta fuerunt; tunc mendaciorum et monopoliorum jfawtores contra justitiam peccant, ut infra dicetur, ubi de monopoliis, n. yyy; sed alii mercatores qui his fraudibus decipiuntur, aut monopolistarum pretiis stare coguntur, ne foro cedant et ruinam patiantur, ab injustitia immunes sunt [Berardi, n. 643), vcnditor in quadam neccssitatc vcrsatur, — quia v. g. pecunia indiget ad debita solvenda, — injustitiae reus est.

  1. 40 Applicationes. (A) De titulis propter quos rem vendere licet snpra prctium vulgare. Tres praesertim recenscntur hujusmodi tituli : — (a) damnum emergens aut lucrum cessans; v. g. si quis, in gratiam emptoris, vcndit mercem quam scrvare intendebat in aliud tempus, quo carior fuisset; aut solutionem pretii ultra tempus legale difTerri pcrmittat; in his ct similibus casibus, pretium vulgare excedere licet, dummodo moneatur emptor : nam damnum quod patitur vcnditor aut lucrum quod amittit, est quid pretio aestimabile.

(b) Specialis affeclus venditoris erga rem suam; si venditor speciali affectu rcm suam prosequatur, propter utilitatem aut voluptatem quain ipsi affert, majus pretium exigere potest, quia carentia rei specialiter amatae est quid pretio aestimabile, et aliunde emptor liber manet rem comparandi vel non.

  1. (c) Specialis rei utilitas quoad emptorem, quia v. g. fundus prope est domum emptoris. Id quidem negat ^. Thomas, quem multi sequuntur theologi; tunc enim " utilitas quse alteri accrescit, non est ex vendente, sed ex conditione ementis. Nullus autem debet vendere alteri quod non est suum "x. Hodie tamen non pauci theologi docent hunc esse legitimum titulum exigendi majus pretium, dummodo venditor emptoris necessitate non abutatur; nam valorrei desumitur ex ejus utilitate non solum intrinseca etabsoluta, sed etiam extrinseca et relativa; jamvero fundus, prope domum locatus, ex hac proximitate majorem acquirit valorem; hic autem, utpote ex agri locatione procedens, vere ad dominum fundi pertinet. Aliunde hodie communiter admittitur rei pretium partim determinandum esse ex des ide riis qu?e excitat; pluris igitur vendi possunt ea quae vividius emptores comparare volunt. — Unde in praxi inquietandi non sunt qui carius vendunt res qu?e specialem utilitatem aut voluptatem emptori prrebent. — Secus autem dicendum esset, si majus pretium exigeretur, quia emptor in necessitate versatur; hic enim non libere, sed quasi coacle illud pretium solvit.

751* (B) De titulis propter quos infra pretium vulgare emere licet. Tres etiam distingui possunt : (a) si quis res emat quibus nunc non indiget, in gratiam venditoris qui numcrata pecunia. caret; ita enim agendo huic emolumentum pra^stat quod est pretio aestimabile; (b) si merces ultro

offerantur; nam res ultro oblatce vilescunt, et, juxta moder- nos ceconomistas, quo abundantiores offeruntur, eo vilioris pretii valent; (c) si anticipata fiat solutio, quia tunc vendi- tori praebetur commodum quod est pretio aestimabile.

  1. (C) Corollaria. (a) Quandoque mercatores infra pretium \ vutgare vendunt, ad alliciendos emptores, et ita indirecte aliis vendi- toribusaliquoddamnum inferunt; et questio est utrum talis agendi ratio sit injusta. Jamvero per se non Jaedunt justitiam, quia vili pretio suas merces vendendo, utuntur jure suo. Si vero mendaciis et fraudibus emptores alliciant, infra pretium vulgare quidem vendere simulando, sed simul merces adulterando, aut pondera mensurasve minuendo, injustitiam committunt erga alios venditores, a quibus emptores fraudibus avertunt; non autem stricte loquendo erga ipsos emptores, si pretium minuant eadem proportione ac quantitatem aut qualitatem mercium.

753- (b) Quando contrahentes exprivatd scientia norunt pretium alicujus mercis brevi augendum aut minuendum esse, possunt nihilominus emere aut vendere pretio vulgari, modo non utantur mendaciis aut dolo; non enim coguntur aliis suam privatam scientiam communicare, et aliunde quando hic et nunc contrahunt, ad futurum valorem respicere non tenentur. — Hsec est praxis etiam proborum, qui res emere conantur eo tempore quo viliori sunt pretio, ut eas vendant quando cariores evadunt : jura enim vigilantibus prosunt. \A **■ Si vero officiales vel supremi magistratus hanc notitiam acquisierint vi officii sui, controvertitur utrum ea uti possint in proprium \ xkjW"^ commodum, cum aliorum detrimento, antequam res publice divulgetur. Quidquid sit, omnes admittunt illos injusie agere si hanc notitiam publici juris facere ex industrid differant, eo fineut exinde magnum lucrum percipere valeant, aut si eamdem//wf paucisamicis manifestent quam aliis civibus; ita enim publico munere abutuntur, et sibi aliisve injnste favent, in detrimentum aliorum.

  1. (c) Si res pretiosa inter res communes exponatur, hasc statuenda videntur : — si uterque contrahens rei specialem valorem ignorat, pretium de quo libere conveniunt ut legitimum haberi potest, quia uterque aequale periculum damni incurrit et aequalem habet spem lucrandi. — Si emptor rei valorem cognoscit, dum alter ignorat, vili pretio eam emere potest, si vix ullus sit in hoc loco qui hujus rei valorem cognoscere possit : nam in hoc casu pretium non determinatur communi gestimatione; secus, si ibi sim__perilL_qui verum pretium norint : tunc enim adest pretium vulgare, cui standum cst. Nonnulli tamen, in hoc casu, ab injustitia excusantur, ob bonam fidem. — Quidquid sit, in his aut similibus adjunclis, vir probus et honorabilis iniegrum pretium solvet, sibi tamen retinendo lucrum suai industrise et solertioe proportionatum.

II. Do officiis venditoris.

QuiE offkia speclant : i° rci qualitates; 2° dcfecluum manifestationem; 30 rei venditre traditionem ; 40 ejus assecurationem.

1° De qualitatibus rei venditce.

  1. (A) Principium : Res vendita debet esse moraliter saltem eadem ac res petita, sive qucad speciem, sive quoad qualitates. — Dicitur moraliter, quia si res vendita physice quidem differat a re petita, sed moraliter, et, utita dicam, commercialiter sit eadem, seque emptori utilis et ad finem intentum apta, contra6lus valet. — Secus invalidus et illicitus est, nam non adest consensus de una et eadem re, cum venditor tradiderit rem quae, in communi asstimatione, substantialiter differt ab ea quam petiit emptor.

  2. (B) Conclusiones practicse : (a) Non licet igitur rei naturali ab emptore petitse substituere rem artificialem, v. g. vinum chimice, non autem ex vite confeclum, — butyrum quod nihil aliud est nisi okomargarina; etc. Attamen, post faclum, si res tradita non sit noxia, et aliunde pretium sit sequivalens rei venditse, urgenda non est restitutio quoad praeteritum, ob bonam fidem qu?e plerumque existit, sed moneantur mercatores ne deinceps id faciant1.

(b) Neque licet res ab emptore petitas adidterare, aut miscere cum aliis vilioris qualitatis2; ex hoc capite, injuste agit qui ita merces adulterat aut miscet, ut emptores eas tali pretio comparare nollent, si res ipsis nota fieret. Si vero mixtiones tales sint quales fieri solent a mercatoribus, nec sanitati noceant, et aliunde pretium proportionaliter minuatur, non adest injustitia stricle di6ta, nec proinde obligatio restituendi.

2° De manifestatione defecluum.

757« (A) Jure naturali : (a) venditor emptori manifestare debet defeclus substaniiales, eos scilicet qui rem noxiam

1 Aliquando mercatores ita agunt, qnia emptores rei naturalis pretiumsolvere nolunt; tunc injustitia non committitur quidem, sed magis honeste agerent, si aperte dicerent rem non posse tali pretio comparari.

2 Quot et quantae sint hujusmodi adulterationes, nostris diebus variis faclis ostendit P. Delay, ap. Le Correspo?idant, 23 fevrier 1903, p. 782-792. Nonnullas ex his adulterationibus specialiter lege civili prohibentur; pro Gallia, cfr. Cod. pcn., art. 423; L. du 27 mars 185 1; 5 mai 1855; 4 feVrier 1888; 14 aout 1889; njuillet 1891; 24 juillet 1894; 16 avril 1897; ap. Riviere, pp. 334, 392, 994, 1059, 1120, 1253.

reddunt, aut ineptam ad notum finem emptoris; secus, verus consensus non praebetur, cum nemo intendat rem nocivam emere aut plane inutilem.

(b) Quoad defeclus accideniales, qui solum rem minus utihm faciunt ad finem intentum, venditor tenetur eos manifestare, sideeisinterrogetur; secus dolo et fraude uteretur, et ita justitiam laederet ; a fortiori injustum est positive verbis aut faclis emptorem fallere, utendo v. g. illegitimis mediis ut merces meliores quam sint appareant; tunc enim mendacium committitur, et quidem perniciosum. — Si vero non interrogetur, venditor stricte non tenetur patefacere rei defec~tus, praesertim manifestos, nisi emptor sit imperitus et dicat se omnino venditori confidere; debet tamen pretium minui propter illos defectus, rie, omnibus attentis, excedatur summum pretium. Ratio est quia cavere debet ipse emptor ne rem vitiosam emat; si communi solertia et prudentia polleat, manifestos defeclus percipere potest; si vero hac solertia careat, interrogare potest ac debet.

  1. Quae quidem principia speculative ab omnibus fere admittuntur. In praxi autem, non pauci sunt mercatores qui putent licitum esse in omni casu celare defe<5lus, etiam occultos, dummodo, contraclu jam peraclio, emptorem moneant de vitiis rei quae huic nocere possent. Et hi quidem, post factum, excusandi sunt a tanto, si non a toto, nec ad restitutionem cogendi, nisi supra pretium summum rem vendiderint; sed prudenter monendi sunt ne deinceps emptores decipiant.

759- (B) Jure civili gallico1 } agnoscuntur vitia redhibitoria, propter qu?e emptor potest vel rem reddere et pretii restitutionem exigere, vel rem servare et partem pretii recuperare, juxta peritorum sestimationem.

Jamvero, ad vitia redhibitoria, quatuor requiruntur conditiones : (a) ut vitia sint occulta; quando enimsimt manifesta. ita utcommuni diligentia detegi valeant, regula est : caveat emptor! (b) emptori ignota : si enim, quamvis occulta, ab emptore detecla fuerint, hic censetur voluisse rem comparare, non obstante defeclu; (c) tempore venditionis existentia, saltem virtualiter; nam, venditione peracla,

1 Cod. civ., art. 1641-1649, Supptem., p. 149*; quoad vitia redhibitoria animalium, cfr. L. 21 juil. 1881; 2 aout 1884; 31 juil. 1895, ap. Riviere, PP- 77J>9°2> I3T8, et Supptem., p. 149*, not. 1.

ipse emptor periculum sortis subit : hinc quamprimum rescissionem contractus petere debet; (d) utilitatem rei impedientia, aut minuentia ita ut emptor non emisset, si defectus novisset.

Quando hrcc quatuor verificantur, venditof tenetur de vitiis redhi bitoriis, sive ea cognoverit, sine non. Attamen, si bonai sit fidei, speciali pac"lo se eximere potest ab omni obligatione quoad defectus; et, si id non pepigerit, tenetur tantum restituere prctium rei et sumptus ex contractu ortos; si vero sit malafidei, hoc privilegio non gaudet, sed omnia damna emptori illata compensare debet.

Si res vendila psrierit ex vitio rediiibitorio, venditor pretium reddere ct damna compensare tenetur; secus, si perierit casu fortuito aut ewptoris culpci.

3° De traditione rei venditce.

  1. (A) Venditor tenetur rem venditam emptori tradere, id est in ejus potestatein et possessionem transferre; et quidem in eo sjatu in quo erat tempore yenditipnis, cum omnibusfruclibus quos a die initi contractds percepit; tempore, loco et modo praefinitis, et deficiente pacto, secundum praescripta legis civilis1 aut consuetudinem in hoc loco receptam. Secus, emptor habet aclionem personalcm contra venditorem, et realem circa rem venditam. — Attamen si emptor non solvat pretium pnefixo tempore, aut in statum decoclionis incidat, venditor rem tradere non tenetur.

  2. (B) Venditor pariter tenetur rem fideliter tanquam

^/^V^r/^custodire, usquedum emptori tradatur; quaprop- ter, si ex ipsius culpd pereat aut detrimentum patiatur, damnum reparare tenetur; si vero ex casu fortuito, ille subit damnum qui rei dominus est; jamvero in Gallid^ dominium transfertur emptori, etiam ante traditionem.

(C) A traditione rei differt asportatio (lenlevement de la marchandise); hsec fit expensis emptoris, nisi aliter conventione aut consuetudine statutum fuerit.

40 De assecuratiojze rei vendita?. Venditor tenetur emptori securitatem praestare quoad rei possessionem et vitia occulta.

  1. (A) Securitatem prasstare debet de tranqiiilld rei possessione, contra eviclionem; evictio autem locum habet, quando emptor juridice cogitur rem emptam alteri tradere, sive integre, sive ex parte, quia v. g. creditor JiypotJiecarius

eam vindicat. — Et merito quidem; nam venditor non acquirit jus in pretium, nisi in quantum emptori transfert quietam mercis possessionem. — Unde, si emptor disturbetur, ad venditorem recursum habere debet : hic autem evictionem impedire conabitur, et, si eam non impediat, omnia damnareparare tenetur quae emptor subiit, videlicet pretium, sumptus contractus, impensas fa<5tas pro jure suo prosequendo, etc.

Attamen venditor ab assecuratione excusatur; (a) si expresse dixerit se nolle securitatem praestare contra evidtionem, dummodo sit bonae fidei; aut implicite, causam evictionis aperte declarando; tunc enim emptor in se suscipit evictionis periculum; (b) si causa evictionis nonnisi post venditionem orta sit, v. g. ob praescriptionem quam emptor, quamvis hac de re monitus, non interrupit; aut si proprid culpd evincatur emptor.

(B) Pneterea venditor tenetur emptori securitatem prsestare quoad vitia rei occutta, ut supra dictum est, n. 757-759, ideoque pretium restituere, aut illud minuere.

III, De officiis emptoris.1

Emptor debct pretu/m solvere et reni tollere.

  1. i° Pretium solvere loco et tempore praefixis; et, si nil speciale conventum fuerit, loco et tempore quo res traditur aut tradi debebat; si enim res casu fortuito pericrit, inito jam contractu, emptor a pretio solvendo non liberatur. — Si solutio ultra praefixum tempus difTeratur, au6tarium legale debetur dummodo ita conventum fuerit, aut solutio expresse requisita, vel res sit frugifera; secus enim damnum infertur domino. — Tandem, si emptor nullo modo pretium solvat, venditor petere potest contra6tiis rescissionem, ne secus ejus jura laedantur.

  2. 2° Rem tollere, et quidem tempore determinato, et, si nihil statutum fuerit, quamprimum moraliter, ne ex dilatione venditor aliquod patiatur damnum. — Si emptor rem tollere neglexerit, venditor non amplius tenetur rem custodire, et, si eam servaverit, impensas hac de causa fa6tas

repetere potest. In Gallid quando agitur de rcbus mobilil>us, rcsolvitur contractus in gratiam venditoris, si res post pncfixum tempus sublata non fuerit (art 1657).

IV. De quibusdam emptionis-venditionis speciebus.

Tres sunt de quibus diccre oportet, ob speciales quae in illis occurrunt difficultatcs : vcnditio per proxenetas, venditio sub Jiastd, et monopolia.

i° De venditione per proxenetas (courtiers).

  1. Proxenetce dicuntur ii omnes qui alterius nomine aliquid emunt vel vendunt; variis nominibus vocantur courtiers, commissio)inaires,commisvoyageurs,representantsdecommerce.

Sunt veluti mandatarii eorum quorum nomine agunt, ideoque mandatariorum obligationes implere debent.

  1. Principia. (A) Proxenetce negotium sibi commissum fideliter gerere debent, ed scilicet diligentid quam in propriis negotiis ejusdem generis adhibere solent; ideoenim seliguntur et stipendium accipiunt ut mandantis negotia fideliter gerant. Quapropter reparare tenentur clamna qua^ mandanti illata fuerunt, ob culpabilem negligentiam in negotio gerendo, juxta principia superius exposita, n. 466.

  2. (B) Omne lucrum quod percipiunt in gerendis hujusmodi negotiis tradere debentmandanti; nam ejus nomine agunt, ab eoque stipendium aut saiarium accipiunt, ac proinde quidquid negotiando lucrantur, non sibi, sed domino acquirunt.

Possunt tamen partem lucri sibi retinere :

(a) Si specialis fuerit conventio, qua v. g. quinque per centum proxenetis concedatur; (b) si extraordinarid diligentia, ad quam vi officii non tenebantur, carius vendiderint aut vilius emerint quam a domino pmestitutum fuerat; in quo tamen cavendum estab illusionibus, quas tam facile concipiuntur.

Generatim ipsis non licet rem statuto pretio sibi emere, et postea eamdem aliis majori pretio vendere, excessum sibi retinendo; dominus enim hunc agendi modum merito reprobare censetur, cum stipendium illis det ut negotia sua meliori quo fieri potest modo gerant. Attamen, si in determinato casu, post adhibitam diligentiam, invenire non potuerint quemquam qui pluris rem emere voluerit, stricle loquendo possunt eam sibi acquirere, duminodo sincere id faciant, in se suscipiendo rei periculum, et si postea lucrum ex eafecerint, ab injustitia immunes sunt

Proxenetae sibi retinere possunt mimera quse sibi dantur a mercatoribus, quorum officinam frequentant, dummodo tamen exinde non inducantur ad male aut minus vigilanter gerenda domini negotia.

Si vero mercatores vulgare pretium minuant, generatim proxenetae illud lucrum domino tradere debent; cum enim stipendium accipiant, nec jus habeant ad duplicem mercedem, sibi retinere nequeunt lucrum quod ex ipsa negotiatione accrescit. Si tamen certo moraliter constet hanc pretii imminutionem in gratiam proxenetarum fieri, abhis retineri potest, praesertim ubi vigetconsuetudo.

  1. (C) Idem dicendum est de famulis, qui cibaria aliaque hujusmodi pro dominis emunt : possunt siquidem munuscula a mercatoribus accipere, non autem generatim loquendo sibi retinere lucrum ex imminutione pretii (quod gallice vocatur le sou du franc)\ per se enim tale lucrum domino accrescit, non autem famulis, qui jam salarium accipiunt. Et revera valde timendum est ne mercatores majus pretium inscribant et dominis imponant, ut exinde aliquid famulis solvant, sub praetextu minuendi pretium. — Attamen si certo moraliter constet illam imminutionem vere in gratiam famulorum fieri, nec expensis domini, sed ipsius mercatoris qui in casu particulari partem sui lucri cedere consentit, famuli id sibi licite retinent. Insuper idem dici potest, si domini hanc praxim sciant et tacite approbent aut saltem tolerent, tanquam medium famulorum augendi salarium. Sed optandum est ut domini et famuli clare de hoc paciscantur, ne paulatim, his aut similibus minus honestis lucrum faciendi mediis, minuatur naturalis aequitatis sensus. .

2° De venditiene sub hastd (vente aux encheres).

  1. (A) Notio. Venditio sub Ziastd, quae dicitur etiam auclio, licitatio (vente d Vencan, auclion sale, versteigerung) ea est qua res vendenda per prceconem proclamatur, coram pluribus licitatoribus, et adjudicatur majus pretium ofiferenti. Quse quidem voluntaria autfudiciaria1 esse potest, prout sponte fit a domino, vel a lege statuitur, v. g. ad solvenda debita.

1 Quoad judiciatem auctionem, cfr. Code de procedtire, art 702-717; Cod. pen., art. 412.

Chapter 65 of 73