Nn. 976–1025
- Principium : Filii debent parentibus obedire in omnibus honestis et licitis ad curam paternam spectantibus, quamdiu sub eorum potestate manent. — Amor et reverentia toto vitae tempore debentur, sed obedientia stricte filios ligat solum quamdiu sub au6loritate paterna vivunt; proinde quando jam emancipati fuerunt, vel majoritatem attigerunt, aut nupserunt, jam sui juris efficiuntur. Si tamen sub te<5to paterno degunt, quamdam obedientiam patri, ut familiae capiti, praestare tenentur.
(A) Probatur. (a) Id enim saepe inculcat Scriptura : " Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae2 Filii, obedite parentibus vestris in Domino;
hoc enim justum est3.... Filii, obedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. 4 " (b) Et merito; nam, si modo generali inferiores obedire debent superioribus, a fortiori filii parentibus : hi enim, utpote Dei cooperatores in procreatione et educatione filiorum, ejus auctoritatem speciali modo participant, proindeque jus habent filiis praecipiendi in omnibus quae ad eorum institutionem et disciplinam spectant; cum enim ipsis incumbat munus et officium prolem educandi et instruendi, eo ipso filii parentibus juste prsecipientibus obedire tenentur sicut ipsi Deo, cujus vices gerunt.
1 Eccli., III, 9-14; integrum legas caput.
- (B) Declaratur. Non tamen in on/nibus, absque ullo discrimine, obedire tenentur, sed solum : (a) in licitis et honestis; nam, si parentes aliquid mali aut minus hdnesti praeciperent, v. g. vindictam exercere, odio prosequi inimicos, eos ad duella provocare, aut furari damnumve aliis inferre, vel periculosis peccandi occasionibus obviam ire, etc, eis resistere oporteret, quia tunc vices Dei minime gerunt : " Obedire oportet Deo magisquam hominibus.1 "
(b) In omnibus ad curani paiernam speclantibus; siquidem parentum aucloritas nec absoluta nec universalis est, sed intra certos limites continetur, ac restringitur ad eaquae educationem prolis respiciunt familiaeque gubernationem. Ita filii sane obedientiam praestare debent in iis quae aeternam salutem et bonos mores spectant, v. g., dum parentes praecipiunt divinis interesse officiis diebus festis, — aut vetant ne suspeclae domus, et periculosa conventicula frequententur, vel prohibent ludos immoderatos, quaedam consortia periculis plena, ingressum in cauponas intemperantiae deditas, aliaque hujusmodi quae mores corrumpere possunt. In his omnibus, quse jam lege divina vetantur aut praecipiuntur, probabilius non committitur duplex peccatum, unum contra specialem virtutem quae offenditur et alterum contra obedientiam parentibus debitam, nisi violatio ex contemptu parentum procedat; sed malitia peccati augetur ex irreverentia contra parentes commissa, et juvenes hortandi sunt ad hanc circumstantiam declarandam, ut confessor opportuna hac de re consilia tradere valeat. — Pariter filii obedire tenentur in iis quae ad domus et familiae administrationem pertinent, v. g. quoad res domesticas non alienandas autdestruendas. "
Ut peccatum contra obedientiam parentibus debitam grave sit, requiriturut parentes serio et stricle praecipiant, — materia prsecepti sit gravis, omnibus attentis, — et inobedientia sit plene voluntaria. Quare haud raro, ex defectu unius ex his conditionibus, peccatum censetur leve, praesertim quando committitur non ex contemptu aut contumacia, sed ex quadam fragilitate aut innato independentiae sensu.
978- (c) Filii vero parentibus obedire non tenentur in eleclione vita status, quamvis eorum consilium exquirere generatim multum expediat. Ratio est quia vocatio ad statum particularem est aclus providentiae divinse qui parentum aucloritatem transcendit; aliunde, cum felicitas juniorum maxime pendeat a tali electione, ipsorum est hunc statum eligere et amplecli, juxta suavem inclinationem quam experiuntur et spiritualis direcloris monita. Utile est tamen genitorum consilium petere, praesertim si agatur de statu laicali, cum in his rebus majori polleant experientia quam adolescentes.
Quapropter filii possunt religionem ingredi aut sacros ordines suscipere, dissentientibus parentibus, dummodo non leviter, sed
post maturam deliberationem hoc ineant consilium. Quid valeant in ordine ad matrimonium, jam exposuimus de Matrimonio, p. 217-221.
979* Notandum pro praxi. Saepe juniores utriusque sexus, nonnisi modo confuso et vago peccata contra obedientiam aut reverentiam parentibus debitam accusant; et cum multum intersit nostris diebus paternam aucloritatem roborare, optimo consilio confessarius hac de re prudenter et sedulo interrogabit, ut, detecta peccati natura, ejus malitiam pcenitentibus vivide manifestet, et suaviter simul ac fortiter juniores hortetur ad parentes honorandos sicut Dei viventes imagines, iisque sicut Domino parendum. — Filii, qui parentes offenderunt, per se debent veniam petere; sed, si praevideatur rem valde difficilem fore, id non est urgendum, ne forte qui aegre id ferunt iterum periculo peccandi exponantur, hanc veniae petitionem omittendo; aliunde laesum honorem alio modo reparare possunt, videlicet miti sermone, aut sinceri amoris manifestatione ; hoc enim posito, parentes hanc obligationem facile condonant.
§ II. De officiis dominorum et famulorum,
SEU DE SOCIETATE HERILI.1
- Saepesocietas domestica per societatem herilem completur, quatenus videlicet famuli et famulae suas operas familiae capiti locant, et pro certo pretio sese obligant ad quaedam officia in domo fideliter adimplenda. Quod quidem ex duplici incligentia et necessitate oritur : ex una parte, membra familiae omnia opera, quae ad rem domesticam requiruntur, peragere nequeunt; ex altera autem, quidam sunt homines qui, ob inopiam aut infortunium, per seipsos vitae necessaria nonnisi aegre obtinere valent : quare suas operas locare exoptant, ut sibi vel aliis sibi conjunclis aiimenta procurare possint; inde natus est famnlatus, seu contraclus quo quidam extranei, suas operas locando, fiunt de familia domini, ideoque domestici vocantur.
' Mayol, Summa moralis, col. 544-549, ed. Migne; Valentin, Examen sur les Commandements, Lyon, 1869, t. I, p. 202-216; Ball. P., n. 833- 839; //'//u/st, Careme, 1894, 6e Conf.; L. M. Salmon, Uomestic service, Nevv York, 1897.
Famuli distinguuntur ab operariis, qui suas uperas locant ad breve tempus, sed in familiam domini non recipiuntur; opifices siquidem propriam domum et saepe familiam habcnt, nec subduntur heris nisi per illas diei horas pro quibus conducuntur, dum famuli dominis obedientiam praestare debent toto tempore famulatus, domumque dominorum inhabitant.
Historice constat non eamdem semper fuisse domesticorum conditionem; antiquitus multi servituti addicebantur; quando postea liberi facli sunt, per longa tempora nexus inter ipsos dominosque multo arctiores fuere quam sunt nostris diebus; hodie pariter, contraclus famulatus non eodem modo in diversis regionibus initur; imo, in eadem regione, diverso modo accipitur ruri et in urbibus. Quare his omnibus sedulo attendendum est ad definiendas mutuas dominorum et famulorum obligationes : harum extensio et vis obligatoria multum pendet a consuetudinibus temporum et locorum. — Pariter, quando in medium proferuntur textus Scripturse, Patrum et Theologorum, sedulo distinguendum est inter principia generalia, quas omnibus locis ac temporibus accommodantur, et regulas speciales qu?e nonnisi certis locorum ac temporum conditionibus applicantur.
I. De officiis dominorum.
- Domini suam au6loritatem a Deo consequuntur, qui, inaequales dotes hominibus largiendo, voluit in societate humana alios esse aliis superiores, et quemdam hierarchicum ordinem constituit; quo sensu dici potest : " Non est enim potestas nisi a Deo.1 " Quae tamen au<5loritas non est absoluta, sed moderate, prudenter ac christiane exerceri debet : famuli enim, quamvis statu et conditione dominis inferiores, ipsis sunt aequales quatenus ejusdem ccelestis Patris filii, ab eodem Salvatore redempti, eorumdem sacramentorum participes, et ad eumdem finem destinati; aucloritas igitur christiana caritate ac modestia temperetur.
Quibus positis ofrlcia dominorum tum exjustitzd, tum ex caritate oriuntur : ex justitidy quando explicite aut implicite ex ipso famulatus contra6lu libere inito defluunt; ex caritate, quae major esse debet erga domesticos quam erga extraneos.
- i° Justitia postulat ut seque serventur omnes legi- 1 Rom., XIII, 1.
timae conditiones in contractu inclusae : — (A) Salarium justum solvi debet tempore statuto, vel secundum regionis morem legibus aut consuetudine firmatum; ad id enim se obligarunt domini ex ipso contractu. (a) Quoad determirid.tionemjustip7'etii} sequendae sunt regulae de salario opificum superius traditae (De Justitid, n. 819-826).
Hinc injustitise rei sunt qui, inopia aut simplicitate famulorum abutentes, extorquent eorum consensum in salarium infra illud quod ex communi judicio aequum judicatur. Et sane minus facile excusantur domini innma salaria famulis tribuentes quam heri qui multos habent operarios; hi siquidem aliquando, vi effraenatae concurrentiae, ad minuenda stipendia coguntur, ne secus in ruinam vergant; illi autem, qui paucos habent famulos, plerumque plenum salarium solvere possunt, quin lege concurrentiae vincantur. ■
(b) Peccant pariter qui promissam mercedem statuto tempore non solvunt, sed diu differunt2 ; gravitas autem injustitiae pendet a gravitate damni ita illati : major est, v. g., quando famuli hoc stipendio indigent ad suos sustentandos.
- Corollaria (a) Si famulus, ad annum conduclus, per breve tempus, v. g., per hebdomadem aegrotat, plerumque ex consuetudine locorum integrum debetur salarium : et merito quidem, cum hujusmodi aegritudo ex communiter contingentibus praevideri possit. Si vero per notabile tempus aegrotat, stricle non debetur integrum salarium, cum merces, si sola justitia attendatur, operi prsestito proportionari debeat : proinde si totum solvatur, opus erit miseri- cordice.
(b) Si famulus sponte, absque legitima causa, ante praefixum ternpus abierit, v. g., ante elapsum mensem, stricle loquendo jus amittit ad salarium tempori servitii respondens, quia ipse fregit contraclum, et exinde damnum forsan domino intulit; attamen, si reipsa hic nullum passus fuerit damnum, v. g., quia statim alium famulum invenire potest, aequitas suadet ut aliqua detur compensatio pro opere praestito. — Si vero famulus injuste dimittatur ante pnefixum tempus aut ex culpa domini, qui, v. g., eum dure traclat aut ad peccandum provocat, jus striclum habet ad compensationem obtinendam pro omnibus damnis ex hoc capite sibi injuste illatis.
- (B) Domini plures operas exigere nequeunt quam
1 Quidam domini famulorum stipendia minuunt ut copiosiores eleemosynas, ut aiunt, largiantur; nonne tamen melius est ipsis domesticis, utpote propinquioribus, eleemosynam dare sub specie majoris salarii?
2 Huc enim speclant verba Scriptura? : u Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et elamor eorum in aures Domini sabaoth introivit (Jacob, V, 4).
eas de quibus in contraclu paclum est; et si quid amplius petant, stipendium augere tenentur. Cum enim tale salarium pro ia/i opere mutuo consensu determinatum fuerit, si augeatur opus, augeri debet stipendium. Saepe tamen nil certi deflnitum est, et res judicio et morali sestimationi prudentum relinquenda est, juxta varias locorum consuetudines.
- 20 Caritatis officia. Domini eo magis diligere de- bent famulos quo hi sunt illis propinquiores. Quapropter :
— (A) Eos benigne traclare debent : " Si est tibi servus fldelis, sit tibi quasi anima tua; quasi fratrem sic eum tracta1 "; ideoque humanissime eos alloqui, sine arrogantia eis praeesse et imperare, sufficientia alimenta eis praebere, nec illos nimiis laboribus gravare. — Peccant igitur, si eos sine causa verbis asperis et contumeliosis, et a fortiori ver- beribus afficiant.
Si famuli aliqua, infirmitate seu morbo laborent, domini invigilare debent ut illis diligens cura prsebeatur; stricte quidem nontenentur ad expensas pro medico et remediis solvendas, nisi id in pactum deduclum fuerit; sed s;epe id suadebit christiana caritas.
- (B) Bonnm etiam spirituale famulorum prudentei procurare debent : tempus concedendo ad religiosa officia adimplenda,2 videlicet ad Sacrum audiendum, suscipienda sacramenta, doctrinam christianam ediscendam, etc. ; — ideoque eos non cogendo, extra necessitatem, ad opera servilia diebus festis aut ad vescendum carne tempore prohibito; — bonis moribus vigilando, praesertim ubi sunt junio-
1 EcctL, XXXIII, 31; cfr. Ephes., VI, 9; Ep. ad Philemonem. — Ad rem Turgeon, op. cit., t. I, p. 363 : " Faisant appel aux maitres et surtout aux maitresses, nous les prions de se mieux penetrer de cette idee chretienne et humaine, que leurs domestiques sont leurs egaux devant Dieu et devant la nature, des etres qui pensent comme eux, qui souffrent comme eux, et que les progres de 1'instruction et de 1'egalite rendent de plus en plus sensibles a l'injustice, a la durete, a l'humiliation. Ayons le courage de nous dire qu'il leur faut plus de patience et de resignation pour nous servir qu'k nous pour les supporter. "
2 " Respeclez la conscience du serviteur : pas de religion imposee : Thypocrisie n'honore pas Dieu; pas de religion entravee : c'est une tyrannie odieuse que de denier a qui sert son semblable la liberte de servir son Dieu. ''' (M. UHuist, op. cit. , p. 18?.)
res famuli diversi sexus,1 — prudenter et suaviter, sed fortiter, eos corrigendo, quando blasphemiis, turpiloquiis, impiis sermonibus, illicitis familiaritatibus alios domesticos scandalizant; — cavendo prsecipue ne ipsi pravo exemplo, incauto sermone aut sollicitatione famulos ad peccandum inducant; et ne filiifamilias importunis assiduitatibus juniores ancillas ad actus modestiae et castitati contrarios alliciant.
II. De officiis famulorum.
- i° Officia justitiae. (A) Vi ipsius contra6lus, tenentur integre et fideliter suas operas prsestare, prout libere et aeque pactum est, cum illa communi diligentia, quae ex lege vel consuetudine requiritur; — ideoque nullum damnum inferre domino aut illius rebus sive deliberate, sive ex culpabili negligentia (De Jnstitia, n. 793-794). — Peccant igitur qui notabilem partem temporis servitio debiti otiose terunt, vel ad propriam aliorumve utilitatem divertunt. — Prseterea obedientiam praestare debent in iis omnibus quse ad famulatum et bonos mores speclant,2 et peccant qui legitimis dominorum mandatis pertinaciter resistunt.
(B) Qui ex officio conducuntur ad rem aliquam custodiendam, ut sunt custodes domorum, rei familiaris administratores, etc, ex justitia tenentur impedire ne ullum damnum inferatur his rebus quarum custodiam aut gestionem habent; et si, ex culpabili eorum negligentia, damnum illatum fuerit, ad ejus reparationem, tanquam injusti cooperatores tenentur. Si vero ad communem laborem conducli fuerint, ex cariiate quidem ad damna impedienda tenentur, non autem ex stricla justitia, probabiliter, juxta hodiernos mores. (Dejustitid, n. 512-515; ibidem, nn. 439, 457, vide quae diximus de furtis famulorum et occulta compensatione.)
1 " Soyez vigilants : le serviteur fait partie de la famille; il ne faut pas qu'il la deshonore par ses vices; vous avez charge d'ames a 1'egard de tous ceux qui vivent a votre foyer. " (M. D^Hulst, ibid.) Quare praelaudatus auclor dolet, p. 450, quod Parisiis et in magnis urbibus famuli et famulae promiscue relegantur, longe a dominorum cubiculis, in partem superiorem aedificii, ubi juniores saepe proximis peccandi occasionibus exponuntur.
2 Huc pertinent verba Apostoli, debito tnmen servato discrhnine inter servos ei famulos : " Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut seivi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo. " (Efi/ies., VI, 5-6; cfr. I Petr., II. 18-19.)
DE OFFICIIS LAIGORUM. 471
(C) Famulatum descrere ante praefixum tempus non licet nisi ob gravem causam, et, in quantum fieri potest, opportune admonito domino : patet ex ipsa natura contraclus.
- 20 Officia caritatis. (A) Reverentiam interiorem et exteriorem dominis praestare debent, quatenus divinitus sibi praepositi sunt in iis quae ad familiae regimen attinent; famulis enim aliquatenus accommodari possunt verba Apostoli ad servos : " Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur1 ". — Peccant igitur si dominos contemnunt, derident, contumeliosis verbis orTendunt; aut proterve erga eos se gerunt.
(B) Speciali modo curare debent ne detraclione aut manifestatione secretorum, quae exmunere sibi credito cognoscunt, domino ejusve familiae noceant : ex eo quod domesticae vitae aliquomodo participes efficiuntur, cautiores esse dcbent quando de rebus domesticis cum alienis confabulantur.
Multum sane optandum est ut intimiores sint relationes inter famulos dominosque, prout revera adhuc in quibusdam existunt familiis, sed si universim restitui nequeant, difficultates famulatus mutua reverentia et earitate saltem temperentur. — Sacerdotes autem spiritualem curam famuiorum non negligant, sed paterna sollicitudine satagant ut opportunis consiliis ac piis confraternitatibus eos a malo arceant et ad virtutis perfeclionem dirigant. -
Art. II. De officiis e societate civili ciimanantibus.
- Prasnotanda de origine et natura hujus societatis.3
Societati domesticae, jam ab initio institutae, mox superaddita est societas civilis. Primum quidem apparent flatriarchales famiiioe, pluribus generationibus au6lae, simulque ab cxtraneis hominibus adjutae qui familiae adjunguntur sive ut famuli operas suas praestantes, sive ut socii prote6lionem
1 / Tim. VI, 1. — " Comme le maitre doit voir dans son serviteur un frere, son egal devant la nature et devant la re"demption, ainsi Fhomme qui sert son semblable doit respecfter en celui-ci cet element de divinite qui rdside dans sa personne et consacre son autorite. " (.1/. UHulst, 1. c.,p. 189.)
2 Quod quidem quam sollicite praestiterit H. de Tourville, vir caeteroquin de re sociali optime meritus, exposuit P. Bureau, L'CEuvre de H. de Tourville, ap. Science Sociale, t. XXXV, 1903, p. 470-471.
3 M. DHu/sf, Careme de 1895, ie Conf. ; Meyer^ op. cit., t.. II n. 266 seq.; Castelein, Droit naturel, p. 737-767.
quaerentes : hi ornnes sub seuioris patrisfamilias regimiue simul degunt Paulo post alice familice, debiliores ad se tuendas contra externa pericula, bestiarum aut hominum incursus, in construenda oppida confluebant, et confcederationem quamdam instituebant sub regimine potentioris ducis; et ita nascebantur tribus, seu plurium familiarum consociationes. Postea vero quaedam tribus aliis se adjungunt, sive securitatis causa, quo efficacius externos hostes repellant, sive ex quadam necessitate, quia debiliores a potentioribus victse sub earum regimen transeunt; et ita paulatim nationes efformantur.
99°- Pauca tantum notamus de variis formis civilis regiminis. Triplex jam distinguebatur forma ab Aristotele : monarchica, quando suprema potestas in uno homine residet; aristocratica, quando aucloritas alicui optimatum collegio competit; democratica, si auctoritas penes totum poputum organice unitum manet. Hodie vero, apud excultas nationes, duae praesertim regiminis formae vigent : — monarchia, aliis elementis, aristocratico et democratico, temperaia; respublica, seu democratia reprcesentativa, in qua populus non directe per seipsum (quod impossibile est), sed per deputatos a se electos publicas res gerit.
Qusecumque autem sit regiminis forma, suprema qucedam aucloritas necessaria est tamquam publica ordinis socialis custos et patrona, sive ad tuendam pacem et securitatem contra hostes externos, sive ad protegenda civium jura contra injustos aggressores in ipsa civitate degentes; et tanquam provida promoirix institutorum quse bono communi inservire possunt. — Singuli autem cives, praesertim qui aliquod munus exercent, sub regimine supremae auctoritatis, bono reipublicae adlaborare debent. — Quibus positis, agemus : i° de officiis superiorum et inferiorum in genere; 2° de quibusdam muneribus in specie.
§ I. DE OFFICIIS SUPERIORUM ET SUBDITORUM IN GENERE.
- Superiores, seu principes hic dicuntur non solum qui suprema potestate in societate civili potiuntur, quales sunt Rex, Imperator, Reipublicce Prceses, sed etiam ii qui partem habent in Gubernio, ut ministri, aut etiam deputati senatoresve, in regionibus ubi suprema potestas inter plures divisa est. — Subditi vero vocantur qui civili auctoritati subjiciuntur.
Omnibus autem communis esse debet patrice amor et cultuSj non quidem eo sensu quod despiciantur aut odio habeantur extraneae Gentes, sed eo sensu quod specialiter diligatur regio ubi quis natus est atque educatus, in qua patres sepulti sunt, et quae suam a Deo accepit missionem. Qui quidem amor generosus esse debet, ita ut pro patriae communi bono re6le agere, patienter pati ac mori parati simus. x
I. De officiis Superiorum, seu Principum2.
Superiores legitimi, quicumque sint etquomodocumque fuerint electi, vices Dei gerunt, cum omnis potestas a Deo procedat; ideoque non illimitata au<5toritate gaudent, sed imperium exercere debent dependenter a lege naturali et divina. Horum munera et officia, necnon ambitus eorum potestatis Constitutione ac legibus civilibus variarum Gentium definiuntur; hic nonnisi magis generalia breviter attingere possumus.
1° Superiores tenentur, vi muneris sui, bonuvi commune primario intendere ac procurare, et nonnisi secundario bonum particulare sive proprium, sive eorum qui sibi propinquiores sunt. Cum enim societas ad bonum commune promovendum instituta fuerit, ii qui societati praesunt ideo fuerunt electi ut huic communi bono providerent; quapropter contra officium status sui peccant, si, reipublicae curam remisse ac negligenter gerentes, paucorum commodo serviie satagant. Hinc : —
(A) Imprimis cognoscere debent in qito consistat bonum commune, sive materiale sive spirituale, qitibus mediis promoveri possit ac debeat, non solum in se, sed etiam omnibus attentis temporum, rerum ac personarum circumstantiis; secus enim imprudenter agent, multaque damna reipublicse et privatis inferent. Quare
1 Card. Gibbons, Patriotism and Politics, in periodico North. Ainer. Review, april. 1892, p. 385-400.
2 S. Thom., De regimine principum, Opusc. XVI, inter opera Parma^ edita, t. XVI, p. 225-291; Betlarmimts, De officio principis christiani; cfr. Leo XIII, Encycl. Immortale Dei, 1 nov. 1885 ; Noldi?t, n. 304-306.
scientiae politicre, ceconomicae ac sociali sedulo incumbere debent; et si patriae magis prodesse velint, non solum suse gentis, sed etiam exterarum nationum mores legesque aliquatenus scire conabnntur : comparatione enim facta inter diversorum populorum leges, melius intelligi potest quomodo patrii mores emendari valeant.
(B) Imperii exercitmm j'ustu?n esse debet, nec tyrannicum, " sed quasi paternum, quia Dei justissima in homines potestas est etcum paterna bonitate conjuncta1." Quapropter vitanda est personarum acceptio, vi cujus uni civium classi potiusquam alteri, vel aliquibus privatis potiusquam aliis, absque rationabili causa, favor praebetur. Quod praesertim in distributione mnnernm et onerum servandum est; quandonam hac in re injustitia admittatur jam expositum est, JDe Justitid, n. 467-468. Sed, etiam illaesa justitia, peccant rei publicae administratores qui scienter ac volenter digniores a muneribus arcent, et minus dignos advocant; ita enim bono publico non provident; sed suo vel paucorum amicorum, cum detrimento aliorum.
- 2° Bonos civium mores tueri ac promovere tenentur non solum legibus et judiciali potestate, sed etiam exemplis. Nam bonos mores ad utilitatem etiamtemporalem reipublicae multum conferre omnes concedunt. Quapropter, quando abusus jam praevalere incipiunt, v. g., publica ebrietas propter multitudinem tabernarum, juniorum corruptio per obsccenos libros obsccenasve pi6luras aut exhibitiones, necesse est ut suprema auctoritas illos compescere studeat sive justis legibus, sive efficaciori legum observatione. — Ex quo sequitur eos qui prsesunt strictiori obligatione ad bonum exemplum prsebendum teneri, cum subditi ad imitandos superiores tendant, juxta illud : Regis ad exemplar totus componitur orbis.
995- 3° Privatas consociationes quae ad civium bo?ium conferunt tueri ac protegere debent, eas vero quae bonis moribus evidenter adversantur coercere; priores enim rei publicse auxilium praestant, posteriores autem eidem valde nocent. Quod fusius expositum est ubi dejure consociationis, Dejustitid, n. 183-194. De relationibus autem inter civilem potestatem et Ecclesiam alibi disputavimus, De Vera Ecclesia, n. 227-250.
- 40 Quoad deputatos speciatim, eosque omnes qui in Comitiis jure suffragii gaudent, h?ec sunt praecipue notanda : —
(A) Hoc munus illi soli ambire et acceptare possunt qui illud
1 Leo XIII, Encycl. Immortale Dei.
DE OFFICHS LAICORUM. 475 prudenter atque utiliter exercere valent; secus, se exponunt periculo grave damnum rei publicae inferendi. — Si qui vero idonei electi fuerint, munus sine gravi causa recusare nequeunt : bonum enim publicum postulat ut snpientes et probi munus et onus, patriae. utile, non declirierit.
(B) Officium suum Jide/iter et strenue adimplere tenentur, de bono communi potiusquam privato curantes. Quare scientiam ceconomicam et socialem, sui muneris exercitio necessariam, adipisci debent, non soluirr speculativam, sed etiam praclicam, theoriis simul et faclis studendo, praesertim vero illis quaestionibus quae in Coetu Legislativo pertraclandae praevidentur.
(C) Sessionibus inieresse debent, quoties gravi causa non impediuntur; imo, quando praesentes esse nequeunt, curent ut, quoties quaestio magni momenti dirimenda est, telephonio aut telegrapho statim advocentur, ne forte lex iniqua aut inopportuna, ipsis deficientibus, condatur. — Suffragium autem ferre debent juxta conscientiae diclamen, et, si res dubia sit, ad illos recurrant qui sapiens consilium praebere valent. — Si suffragio suo ad iniquam legem concurrant, peccant et quandoque ad restitutionem tenentur, secundum principia superius exposita, dejustitid, n. 503-505.
II. De officiis subditorum.1
- i° In regionibus in quibus eliguntur deputati et senatores, qui ad res publicas gerendas suis suffragiis concurrunt, primarium officium eorum qui jus eligendi habent, est prudenter et strenue adlaborare ad electionem idonei candidati procurandum.
Res enim, de qua agitur, nostris praesertim diebus, est maximi momenti : nam, in Ccetibus legislativis, saepe agitantur quaestiones non solum commerciales et industriales, sed etiam morales et religiosae, e quarum solutione pendet bonum non solum temporale, sed etiam spirituale multorum civium, imo et totius Gentis. Jamvero solutio hujusmodi quaestionum maxime ab electionibus pendet : si seligantur prudentes et honesti viri, animi fortitudine, catholico spiritu, et, in quantum fieri potest, eloquentia pollentes, religio simul et patria florebunt ; si vero eligantur insipientes, mali, irreligiosi, via paratur non solum temporali ruinae, sed etiam morum corruptioni et innumeris erroribus contra fidem.
1 Meyer, t. II, n. 497-537; Noldin, n. 307-319; Vermeersch, De Justitia, n. 83-131;^;;«'^« Clerge\ Le peche elecloral, t. XXV, 1903, p. 979, et t. XXVI, 1904, p. 2.
Quapropter omnibus elecioribus officium grave incumbit non solum abstinendi a suffragio vendendo, sed etiam ad electionem idonei candidati, strenue concurrendi; a quo excusari nequeunt nisi ob causam proportionate gravem. Hinc : —
(A) Ab hoc officio minime excusant causse leves, quatenus sunt jaclura temporis, venatio aut honesta recreatio, vel irrisio malevolorum concivium : haec enim omnia sunt quid leve relate ad utilitatem publicam. Nec generatim excusat probabilis inutilitas suffragia emittendi, quia v. g. vix ulla est spes bonum candidatum eligendi; nam, etiam in hoc casu, multum expedit faclis ostendere bonos cives minime desperare, sed paratos esse ad omnibus licitis utendum mediis usquedum boni deputati tandem eligi valeant. — Ut quis a tali officio dispensetur, requiritur causa omnino gravis, qualis esset amissio muneris ad honestam sustentationem necessarii. — Attamen, si certo moraliter constet suffragium suum nihil profuturum, vel societatem nullum detrimentum passuram esse ex eleclione, quicumque candidatus eligatur, quia v. g. uterque seque bonus aut malus est, minor causa sufficit ut quis possit ab eleclione abstinere. Nihilominus, etiam in his casibus, plerumque expedit pro aliquo probo cive suffragium emittere, ut ita bonum praebeatur exemplum ; quod quidem magis urget eos qui majori pollent auctoritate atque alios suo exemplo ad suffragia danda possunt pertrahere.
(B) Si optio detur solum inter duos candidatos indignos, quorum tamen unus est alio pejor, v. g., inter socialistam et alterum liberalibus erroribus imbutum, pro minus indigno suffragium emitti potest et plerumque expedit; nam inter duo mala minus elicere licet; sed, ad praecavendum scandalum pusillorum, publice declaretur id fieri solummodo ad impedienda mala e pejoris electione secutura; praeterea boni cives, qui pro minus indigno suffragium ferunt, hunc moneant se ad ejus electionem non concurrere nisi ut strenue obstet malis principiis ab alio candidato advocatis, et iniquas leges repellat : ita enim hic cautius agere conabitur.
(C) Quo efficacius probi cives ad res publicas honeste et prospere gerendas concurrant, necesse est ut inter se permanenles consociationes instituant, publicasque conciones habeant, quibus eleclores de suis officiis instruantur, de momento quaestionum quae in Comitiis dirimendae proponentur, de necessitate optimos seligendi deputatos; quod quidem non solum speculative, sed praclice declarari debet, faclis exponendo quomodo talis provinciae deputati pro tali vel tali lege suffragium tulerint, quae consectaria exinde orta fuerint, etc, ut eledtores prudenter et libere inter varios candidatos digniorem eligere valeant.
- 2° In omnibus autem regionibus, subditi reverentiam, obedientiam et fidelitatem legitimis superioribus praestare debent : —
(A) Reverentiam quidem, quatenus superiores Dei vices gerunt ; ideoque, quaecumque sint dotes quibus pnefulgent aut vitia quibus laborant, jus habent ad debitum honorem suscipiendum, propter aucloritatem sibi commissam, et excellentiam quae ex hac auctoritate defluit : " Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum... cui honorem, honorem. z" — Peccant igitur qui debita honoris signa civili potestati sinejustd causd denegant, eique contemptum et irreverentiam exhibent. Hodie quidem ministrorum et officialium publici aclus merito scrutinantur et stri6lo examini subjiciuntur, ut ita praecaveantur abusus quibus favere possent; id tamen honeste fieri debet, vitando quidquid mendacium et calumniam redolet.
- (B) Obedientiam, in quantum scilicet justis legibus obedire debent, necnon aequis judicum sententiis : " Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non enim potestas nisi a Deo... Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. . . Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.2" — Revera nulla societas diu subsistere potest sine legum fideli custodia; si enim quisque prout libuerit agat, et leges despiciantur, mox debiliores a potentioribus opprimentur, et paci concordiaeque dissidia et pugnae succedent. — Quousque se extendat obligatio legibus obtemperandi, in Tr. de Legibus, n. 341-348, expositum est ; de lege tributorum in specie dictum est, de Justitid, n. 591-598.
Quando vero lex injusta aut minus opportuna videtur, non solum licet, sed expedit licitis uti mediis ad eam abrogandam aut reformandam, scribendo deputatis ut hanc immutationem proponant, si de novo eligi velint.
1002.* (C) Fidelitatem etiam praestent, quatenus rebellionem excitare aut eos qui praesunt interficere non licet, ut exposuimus, de Justitid, n. 362-363; cum enim hodie suprema auctoritas sit penes Coetum Legislativum, cujus membra civium suffragiis eliguntur, majorem vim habent,
1 Rom., XIII, 7. — Quomodo antiqui christiani imperatoribus, etiam persecutoribus, reverentiam et obedientiam prasstiterint describit Guignebert, Tertullien, p. 21-128; Adhemar (fAles, la theologie de Tertullien, p. 397 sq. - Rom., XIII, 1-5.
ad libertatem et justitiam tuendam, civium suffragia quam cujuslibet generis arma.
§ II. De officiis quorumdam civium in specie.
Ne limitcs brevis Compendii transgrediamur, dicemus tantum : de judicibus, advocatis, actore, reo et testibus, necnon medicis : ex modo enim quo hi munus suum adimplent, patriae et privatorum bonum maxime pendet.
I. De Judicibus.1
- Judex est persona publica, legitimd aucloritate constituta adjus dicmdum et definiendum. Non enim sufficit ut leges condantur et promulgentur, sed requiritur ut sedulo et fideliter custodiantur. Jamvero legum observantia potestate judiciali maxime promovetur : quando lites inter privatos oriuntur, aut quando delicta vel crimina perpetrantur, ad judices spectat rem inter partes controversam dirimere, vel delinquentes punire : in priori casu, causa est civilis, in posteriori, criminalis dicitur.
Hic non agitur nisi de judicibus scecularibus ; de ecclesiasticis enim fuse disseritur in Pr&lec~tionibus Juris Canonici. — Hodie vero, apud plerasque nationes, in causis criminalibuSy duplicis generis adhibentur judices : jurati, qui de ipsofaclo judicant, utrum scilicet et quo gradu reus sit vere culpabilis ; judices proprie dicli qui pcenam decernunt crimini proportionatam. Dicemus : i° de judicibus proprie diclis ; 2° de juratis.
i° De judicibus proprie diclis.
- Praeter jurisdiclionem, quae necessaria est ad validitatem sententise, et de qua agitur in utroque Jure ubi de competentid fori, tres praesertim incumbunt judici obligationes : —
(A) Scientia competente pollere debet, ut a:quum ferat judicium : secus se exponit periculo damnum inferendi iis qui coram suo tribunali se sistunt. Legibus ergo in sua
1 Lessiusy lib. II, c. 29; Lugo, De Justitia, disp. XXXVII; Co?if. d^Angers, t. II, 3e Conf. ; Valehtin, Examen sur les devoirs des professions, t. I, p. 1-60; BalL P., n. 537-593; Noldin, n. 708-717.
DE OFFIGITS LAIGORUM. 479 regione vigcntibus necnon jurisprudentiae scdulo studere dcbet; quo altius et difficilius est munus ei creditum, eo eminentiori pollere dcbct scientia.
Hinc, si quis judex scientia competenti sit destitutus, absolvi nequit nisi ofificium dimittat, aut scientiam juridicam discat et interim a munere exercendo abstineat, si fieri potest, vel saltem doclioris consilium capiat, si prorsus abstinere nequeat.
Pariter communi saltem diligentia uti debet ad causam particularem cognoscendam, dequajudiciumferet,etadaudiendaargumenta quse pro et contra ab advocatis proferuntur; secus enim circa faCta exposita decipi potest.
Si judex adpabiliter damnum alicui parti intulerit, sive ob imperitiam sive ob negligentiam cujus conscius est, tenetur damnum reparare quod pars laesa passa est : efficaciter enim et injuste hujus damni causa fuit. — Si vero inculpabiliter, ex inadvertentia quadam, debet monere partem laesam, ut haec sibi per appellationem aut alio modo consulat.
- (B) Integritatem perfeflam in omnibus exhibere debet, ita ut nec amori nec odio, nec precibus nec minis cedat, sed solum conscientiae dictamen sequatur; non enim hic agitur de gratia seu favore, sed de stric~ta justitia, ad quam perfe6la incorruptibilitas omnino requiritur.
Hinc omnia jura merito prohibent ne, pro re expendenda. et sententia ferenda, pecuniam aut munera judex accipiat; secus enim exponeretur periculo injuste agendi : munera enim semel accepta plus minusve alliciunt ad sententiam dicendam in gratiam donatoris. Imo a litigantibus munera accipere, tanquam dona ex mera. liberalitaie oblata, non decet; judex siquidem jam stipendium accipit pro munere suo fideliter adimplendo, ideoque nullum jus habet ad aliquid aliud cortsequendum; aliunde vir honorabilis omnia hujusmodi munera, etiam parva, rejicit, ne forte ejus integritas in suspicionem veniat. — Neque etiam pecuniam ultro sibi oblatam acceptare debet, ut unam causam prse alia. expediat; vi muneris sui, omnes causas cito expedire tenetur, nec uni prae altero favere debet.1
1 Quidam dicunt parva niunera acceptari posse, quia vim nlliciendi ad injustam sententiam non censentur habere; ita No/din, n. 710. Alii contendunt pecuniam accipi posse ad rem diligentius expediendam, si ad hoc requiratur extraordinarius labor (id., n. 711), aut ad unam causam pras alia expediendam, quando piures aequali jure gaudent (Laymann, 1. III, tr. IV, c. 4, n. 9). Sed ha?c omnia ut periculosa rejicienda esse putamus, et viro honorabili indigna. Attamen, post faclum, si revera nullum damnum injuste alicui illatum fuerit, non datur stricla obligatio restituendi.
- (C) Judcx secundum leges procedere debet quoad ordinem et formam judicii, et sententiam ferre secundum allegata et probata. Non est enim legis conditor, sed interpres; nec agit secundum privatam scientiam quam habet, sed secundum scientiam publicam, quam ut judex acquisivit, proindeque secundum probata. Hoc est principium generale, quod tamen quasdam admittit exceptiones, proindeque paulo fusius exponendum est.
(a) Quando quis scientid privatd tanquam reus cognoscitur, sed juridice nonfuit conviclus, absolvi debet : nam ad bonum publicum melius est ut unus reus absolvatur quam ut ordo judicialis turbetur, cum periculo innocentem aliquando condemnandi.
- (b) Si vero judex privata scientia certo #0zwz7 aliquem esse innocentejn, qui tamen juridice probatns est reus, multum inter theologos controvertitur : alii dicunt, cum S. Thomd, ' eum debere quidem, propter hanc scientiam, diligentius examinare testes, ut inveniat occasionem liberandi innoxium,et, sinon possit, eum superiori relinquere judicandum; si vero nec hoc potest, remanet ut sententiam ferat secundum allegata, qu?e debet sequi in judicando magis quam quod ipse novit tanquam privata persona. — Alii vero hanc opinionem limitant ad casum quo pcena imponenda est pecuniaria vel aliqua privatio officii : tunc enim aucloritas publica vult eum privare aliquot bonis temporalibus, propter bonum commune quod exigit ut in his rebus servetur ordo judicialis. Si vero agatur de pcena capitis vel carceris, judex innocentem condemnare nequit, quia societas non habet jus innocentem vita. aut libertate privandi, cum hoc sit intrinsece malum.2 — Alii tandem asserunt in nullo casu licere condemnare eum qui certo, quamvis ex scientia privata, ut innocens cognoscitur.
Hodie vero, propter mutatas circumstantias, res ita componi potest : in causis criminalibus, jurati de ipso faclo sententiam ferunt; hi autem, ex lege civili, id tantum affirmare debent de quo intime sibi persuasum est, nec sententiae quam ferunt rationem reddere tenentur; quare hi nunquam debent innocentem condemnare, quocumque modo sciant eum innoxium esse. — Quando vero jurati pronuntiaverunt aliquem esse reum, nil amplius judicibus manet nisi ut declarent pcenam quse huic crimini com-
DE OFFIGIIS LAIGORUM. 481 petit1: non possunt igitur eum absolvere; forsan possent aliquam formam legalem omittere, ut locus dari possit novo causae examini novaeque opportunitati veritatem detegendi.
- (c) Si vero argumenta utrinque allata rem dtibiam relinquant, haec statuenda videntur : in causis criminalibus, in quibus imponenda est pcena, reofavendum esi, ideoque hic absolvendus est, nisi de crimine certo moraliter constet : crimina enim non praesumuntur, sed probari debent
In causis civi/ibus, si una pars est in legitimd possessione rei, hanc retinere potest : nam in dubio melior est conditio possidentis; si vero neutra possidet, res adjudicari debet ei cui favet major probabilitas : quando enim jura juribus opponuntur, judex praeferre debet ea quae majorem pro se evidentiam habent2; — si probabilitas ex utraque parte est cequalis, amica compositio suadenda est aut etiam imponenda.
- (D) Si lex civilis manifesto sit injusta, distinguendum est : (a) si solum legi ecclesiasticce adversetur, v. g. immunitati clericorum, judex ab ecclesiasticis superioribus facultatem petat talem causam dijudicandi; quae quidem generatim facile conceditur, ne probus judex officium suum dimittere cogatur; (b) si vero directe legi naturali aut divince opponatur, non licet juxta injustam legem sententiam ferre, sed judex vel abstinere debet a re judicanda, vel officium dimittere : nam alicui imponere, per sententiam judicialem, aliquid quod dire<5te et manifesto legi naturali aut divinae contrarium est, intrinsece malum dici debet.3
1 In multis tamen regionibus, ut in Gallid, judices hodie quamdam potestatem habent pcenam deliclo firoportionandi : si igitur sibi persuasum est accusatum esse innocentem, minimam pcenam infligere debent.
2 Hinc ut scandalosa et in praxi perniciosa ab Innocentio XIt 2 mart. 1679, reprobata est sequens propositio : " Probabiliter existimo, judicem posse judicare juxta opinionem etiam minus probabilem. " {Denzinger, n. 1019; quoad fusiorem expositionem, cfr. Viva, in hanc propos.)
3 Non videtur autem intrinsece malum levempcenam innocenti imponere, juxta legem injustam, si secus judex officium deponere cogeretur :
ioio. Corollaria. (A) Si judex injustam tulerit sententiam, sive damnando innocentem, sive pcenam justa majorem infligendo, damnum illatum meliori quo fieri potest modo reparare tenetur. (a) Si culpabiliter id fecerit, sententiam revocare debet, dum potest; etiam cum magno proprio incommodo; secus, monere debet innocentem ut appellet ad superius tribunal, et damna ex hoc capite illata reparare. (b) Si inculpabiliter, ex inadvertentia, tenetur sententiam revocare, si sine magno incommodo fieri potest, aut appellationem suggerere : sed non tenetur stricte damnum inculpabiliter illatum propriis expensis reparare, ex dictis in Tr. de Justitia, n. 474 sq. — Si vero de mulcla agatur, quae imponi debuisset, sed de fac~to imposita non fuit, judex ad restitutionem non tenetur, quamvis contra justitiam legalem peccaverit, quia jus ad mulctam non ex justitia commutativa sed ex justitia legali oritur.
- (B) Sententia judicialis certo justa obligationem parit in conscientia : est enim authentica declaratio legis, quae vim habet praecepti particularis quoad ipsos litigantes. — Ex adverso, si sit cerio injusta, nullam vim habet in conscientia, ut patet; sed, si detur appellationi locus, expedit hoc privilegio uti potiusquam aperte auctoritati judiciali resistere aut occulta compensatione uti. — Si dubiejusta sit, appellatio quidem fieri potest ad judicem superiorem, sed interim sententia vim habet etiam in conscientia : nam in dubio prcesumptio statpro superiore.
2° De Juratis.
- Judicesjurati (jures,jury) ita dicuntur, quia juramento promittunt rite suo munere fungi. Jamvero ipsis proprie competit judicare de culpabilitate non solum materiali, sed etiam formali fa6ti quod eorum examini subjicitur, attentis omnibus circumstantiis personarum, fa6lorum, etc, secundum intimam persuasionem quam ex his omnibus acquisierunt; nec de suo judicio rationem reddere unquam tenentur.
Cum jurati inter omnes cives probos seligantur, nec ab eis exigatur juridica scientia, sed solum probitas, munus illud acceptare possunt, etiamsi jurisprudentiam prorsus ignorent, dummodo animum habeant ab inordinatis afTectibus et praejudiciis vacuum, et parati sint diligenter attendere iis omnibus quae in aclione judiciali exponentur. Ratio est quia solum defaclis, et eorum culpabilitate, pronuntiare debent, non autem de quaestionibus juridicis.
lunc enim innocens merito censetur huic pcenas consentire, propter bonum publicum, ne scilicet judices honesti munus deserere cogantur. {Notdin, n. 714.) — Quid speciatim de ratione agendi quoad legem divortii, exposuimus, de Matri?no?iio, n. 116.
- Quando agitur de re criminali, jurati culpabilitatem affirmare nequeunt nisi de ea certo moraliter constet; secus periculum incurrerent innocentcm condemnandi. Hanc autem certitudinem acquirere possunt praesertim ex a6lis judicialibus, quin tamen prohibeantur privata uti scientia : lex enim civilis ipsis permittit secundum suam conscientiam judicare, ideoque secundum scientiam quam quomodocumque legitimo modo adepti fuerint. — Hinc si scientia. privata certo norint accusatum esse innocentem, etsi ex allegatis et probatis videatur esse noxius, eum absolvere debent. Si vero innocens appareat ex a6lis judicii, et aliunde certo culpabilis esse noscatur, controvertitur; aequius videtur eum esse absolvendum, T tum quia odiosa sunt restringenda, tum quia secus periculum adest ne innocens irreparabile damnum patiatur : melius est enim, plerumque saltem, paucos nocentes liberari quam unum innocentem injuste damnari.
II. De officiis advocatorum. 2
Advocatus, seu causidicus ille dicitur qui litigantium causam in judicio defendendam suscipit; quod opportunis consiliis praestat, et prsesertim coram judice causam agendo sive ore, sive scriptis, prout mos est in variis regionibus. — Hinc scientid competente pollere debet, ut diximus dejudice; secus, periculo nocendi se exponit, et damnum revera illatum reparare tenetur, juxta superius exposita, n. 1005. Praeterea vero ipsi incumbunt officia i° quoad causam defendendam; 2° fidelitatem clienti debitam; 30 stipendium . exigendum.
i° De justitia causae quse suscipitur. Principium generale est advocatum non posse nisi justas causas suscipere, easque nonnisi justis mediis defendere; secus enim damnum infertur alteri parti. Ad rem vero fusius declarandam, quaedam distincliones necessarise sunt : —
(A) In re civili, advocatus suscipere nequit causam quam certo
1 Ita Lehmk., n. 807; Ball. P., n. 592; Noldin, n. 717; contrarium tenet Berardi, Praxis, Tr. VII, n. 108.
2 Lessius, lib. II, c. 31; Lugo, disp. XLI; Confer. tVA?igers, t. II. Conf. 4-5; Valentin, op. cit., p. 1 13-170; Ball. P., n. 596-609.
injustam cognoscit; si enim vincit, injuste cooperatur damno quod adversce parti infertur; si vincitur, damnum infert suo clienti, qui inutiles expensas incurrit. Quare, si in decursu judicialis processus, certo noverit injustam esse causam quam bona fide ab initio suscepit, eam deserere debet, et clientem hac de re monere. — Si vero causa ab initio dubia sit, eam suscipere potest advocatus, monito cliente, cum tribunalia ad controversias dirimendas instituta fuerint, et aliunde causa, quse initio dubia videbatur, in decursu processus certo justa evadere possit.
Quamdiu causa dubia manet, advocatus amicabilem compositionem suadere potest; si vero certe injusta apparet, nil manet nisi ut deseratur.
(B) In causd criminali : (a) licite potest reum defendere, etiamsi certo constet eum esse nocentem; imo, apud excultas Gentes, mos invaluit ut cuilibet reo assignetur advocatus, quo securius serventur formae judiciales, et accusatus ab omni injustitia aut excessiva severitate immunis evadat. Potest igitur advocatus reum juvare omnibus legitimis mediis quae ipsi praesto sunt, minime vero dolo, fraude aut mendaciis. — (b) Nonlicet vero tueri partes accusatoris, quando accusatus certo aut valde probabiliter innocens est; ita enim advocatus injuste cooperaretur injustae innocentis condemnationi.
(C) In utroque causarum genere, mediis injustis uti non licet, nempe mendaciis, fraudibus, falsis testibus falsisve documentis, quia nemini fraus et dolus patrocinari debent. — Hinc si documentum authenticum amissum fuerit, non licet ei substituere fraudulentum transsumptum : id enim mendacium est legibus merito vetitum, ne secus via omnibus fraudibus aperiatur, magno cum publico detrimento.
Quando advocatus damnum injuste clienti vel adversae parti intulit, illud reparare tenetur, juxta principia superius exposita, de Justitid, n. 466, sq.
(D) Quid possit in causa divortii, exposuimus in Tr. de Matrimonio, n. 115.
- 20 De fidelitate erga clientem. Vi muneris sui, advocatus tenetur diligenter et fideliter agere causam quam suscepit, videlicet :
(A) Causam serio examinare, ea nempe diligentid quam rei gravitas postulat; posteaque sincere clientem monere de justitid vel injustitid causse, necnon de probabilitate vincendi aut succumbendi, ut hic rite edoclus inutiles sumptus vitare possit; si culpabiliter id omittat, damna exinde secuta reparare tenetur.
(B) Causam susceptam expedire et defendere debet ea, diligentia quam in simili negotio viri prudentes adhibere solent. Quare, si, dum officium ei incumbit rem attente considerandi, documenta perlegendi aut judices adeundi, vanis conversationibus aut ludis
DE OFFIGIIS LAIGORUM. 485 indulgeat, vel aliis rebus operam det, mala reparare tenetur suo clienti vel adversario ex hac negligentia aut cunclatione obvenientia.
Peccat etiam graviter qui causam ex industria male traclat, u«alteri parti faveat, aut litem incceptam deserit, ut adversse parti patrocinetur : quod lege civili merito prohibetur, ob periculum secretis abutendi a priori cliente commissis.
- 30 De taxis quae exigi possunt. (a) Stipendium pro causa quam egit, exigere potest, dummodo limites justi pretii non excedat; justum autem pretium lege, conventione aut consuetudine determinatur, juxta prudentum judicium, ratione habita negotii, peritice. advocati et laboris in causa impensi. Si, pretio convento, cliens, propter justam causam, a litigando desistat, v. g. propter deteclam litis injustitiam, non debetur integrum pretium, sed solum compensatio pro labore impenso, juxta prudentCim aestimationem.
(b) Quando de pauperibus agitur, qui in extrema necessitate versantur, ex caritate gratis causam agere tenetur, etiam cum gravi incommodo; si in gravi t.antum necessitate sint constituti, ad id tenetur cum levi tantum incommodo. Constat ex diclis ubi de caritate, cum hic sit unus e modis eleemosynam prsebendi.
III. De actore, reo et testibus \ 10171. i° De actore et accusatore. (A) Aclor dicitur qui in causa civili alterum in judicium vocat. Hic tenetur : (a) justa petere; (b) procedere ad tramites juris; (c) probationes adducere. Si injusta petit aut innocentem sine ratione in judicium trahit, contra justitiam peccat, et ad reparationem damni illati tenetur.
(B) Accusator is est qui in causa criminali crimen ad judicem defert et onus probandi in se suscipit. — Hodierno jure communiter non admittitur accusatio judicialis a privatis facta (quse fieri debet a procuratore regio aut reipublicce), sed solum denuntiatio, qua deliclum ad judicem aut procuratorem defertur, quin denuntians in se suscipiat onus probandi.
Denuntiare delicla aut crimina tenentur : (a) ex justitia qui vi muneris sui aut specialis pacli ad id constituti sunt, quales sunt officiales publici, custodes agrorum aut silvarum, etc. ; hi, neglecto officio, ad restitutionem tenentur secundum principia superius exposita, n. 512-515; (b) ex caritate, quando agitur de crimine com-
1 S. Alphons., 1. V, n. 234-290; Lehmk., t. I, n. 811-821 ; Ballerini-Palm.y t. IV, n. 612-638.
mittendo, ex quo innocenti grave damnum imrninet quod secus averti nequeat, — aut de crimine etiam praeterito quod sine gravi damno communi taceri nequeat, — aut de crimine quodleges positivae legitima ex causa denuntiare prsecipiant
Ut denuntiatio liceat, crimen certum esse debet aut saltem valde probabile;in hoc ultimo casu tanquam certum manifestari non debet.
I0I72- 2° De reo. Rens dicitur qui in judicium trahitur et contra quem agitur.
(A) In causa cwili\ reus qui novit acloris causam esse certo justam : (a) litem inchoare non debet, sed justis petitionibus actoris satisfacere; si res dubia est, jus suum probabile tueri potest; (b) immo, etiamsi in judicio absolutus fuerit, non excusatur ab obligatione solvendi debitum; nam pars laesa, etiam quando a sententia. prolata non appellat, non censetur juri suo renuntiasse in foro interiori ; (c) si mediis injustis sententiam obtinuit, tenetur insuper ad litis expensas compensandas; secus vero, si, propter defectum probationum, sententia in sui gratiam lata est.
(B) In causa criminali: (a) reus, jure hodierno, crimen a se commissum fateri non tenetur, sed potest se innocentem declarare (anglice plead ?iot guilty), quia, ex circumstantiis, talis declaratio significat se judicialiter de hoc crimine convictum non fuisse; (b) jus habet se defendendi manifestando testium etiam occulta delicla, si id necessarium est ad vim eorum testimonii elidendam, quia non tenetur eorum famam servare cum gravi proprio incommodo ; non licet vero calumniose falsum crimen eis imponere, nec a fortiori falsos testes aut iniquum judicem interficere : non sunt enim facienda mala ut eveniant bona; (c) qd sul punitionem aclive concurrere non tenetur, ideoque, etiam juste captus, fugere potest, aut e carcere evadere, immo probabiliter carcerem effringere, ad vitam aut libertatem servandam; ideoque custodes et satellites decipere et terrere, non autem eis vim inferre aut eos corrumpere ut ofticio suo desint; si tamen innocens data pecunia custodes inducit ut ipsius fugae non obstent, non peccat, quia tunc non eos allicit ad, aclum malum. — Quando reo licet fugere, alii qui ceteroquin non sunt ejus custodes ex officio, ei consilium et adjutorium praestare possunt.
1017 3. 30 De testibus. Testes dicuntur qui legitime vo- cantur in judicium ad testimonium de re litigiosa ferendum.
(A) De obligaiione comparendi. (a) Nemo tenetur sponte se ofiferre ad testandum, nisi id necessarium sit ad grave damnum reipublicae vel alicujus innocentis avertendum; si de bono publico agitur, testari debemus etiam cum proprio gravi incommodo; si de bono privato, non obligamur cum gravi incommodo.
(b) Qui a legitima auctoritate citatus est, comparere tenetur, et quidem sub gravi, nisi de re levis momenti agatur aut testimonium non sit necessarium:id enim exigit obedientia civili au6toritati debita.
(B) De obligatione testandi. Judici legitime interroganti, servato ordine juris, testis tenetur sub gravi juxta veritatem et conscientiam respondere, nisi legitima causaexcusetur. (a) Falsum testimonium est ex se grave peccatum contra veracitatem, contra religionem, si juramentum prius, ut fieri solet, emissum fuerit, et contra. justitiam, si exinde damnum proximo illatum fuerit (supra, n. 402).
Discrimen vero est inter eum qui falsum dicit et eum qui asserit se nihil scire : prior positive ad injustitiam cooperatur, ideoque ad restitutionem tenetur (supra, n. 403); posterior est tantum cooperator negativus, nec proinde ad restitutionem tenetur nisi ex justitia ofiicium ei incumbat reum denuntiandi (supra, n. 512-516).
(b) Causa legitima excusans a testimonio reddendo est timor fundatus mali publici aut privati valde notabilis; tunc testis non potest quidem proprie mentiri, sed dicere se nescire, cum, ex adjunclis, id significet se non posse moraliter, absque gravi incommodo, rem detegere.
Ita respondere debet confessarius, qui rem novit tantum ex confessione sacramentali, aut ex secreto naturali vel commisso : in priori casu nunquam sigillum sacramentale violari potest; in posteriori, secretum revelari nequit nisi id exigat bonum commune aut bonum privatum maximum, secundum principia superius exposita, n. 421-425. — Pariter a testimonio dicendo excusantur : qui injuste, per vim aut fraudem, in cognitionem rei pervenit, v. g. aperiendo litteras alienas; qui scit reum non peccasse, quamvis materialiter deliclum commiserit; qui ex testimonio prudenter timet maximum damnum sibi aut suis impendere, nisi tamen damnum ex negato testimonio secuturum multo majus sit; qui factum tantum novit a testibus fide parum dignis : tunc enim nescire censetur.
IV. De officiis medicorum *. Medici et chirurgi nobile et arduum munus exercent, cum ipsis cotnmittatur vita hominum corporalis, et aliunde, christiane officium adimplendo, non parum vitae etiam spirituali conferre valeant.
I0l8. 1° Scientid competenti etperitid saltem ordinarid pollere debent; secus periculo exponuntur irreparabile damnum aegrotis aut vulneratis inferendi, et ex hoc capite ad restitutionem obligari possunt. Quia vero hodie scientia medica progreditur, qui suum munus fideliter adimplere volunt, studio incumbere non desinant. Pariter in difficillimis casibus, quando de propria peritia dubitant, alium medicum peritiorem advocare non dubitent, si aeger aut ejus familia in id consentiat.
1 Conferences dAngers, t. III, 3e Conf., p. 76-149; Valentin, t. I, p. 293-348; Surbled, op. cit., t. III, p. 155-245; Ck. Coppens, Moraland Medicine, New York, gallice redditum cura J. Forbes, Morale et Medecine, Paris, 1901, 3e Conf.
2° Diligenter et fideliter suum munus exercere debent, videlicet : (A) Quando, stipendio accepto aut promisso, ad aliquem segrotantem curandum sese obligarunt, quavis hora diei aut no6lis quamprimum moraliter accurrere debent, nisi certo sciant ex dilatione nullum damnum infirmo secuturum esse; id enim postulat gravitas rei, scilicet vitahumana eorum curae commissa. — Pariter quando a Municipio vel aliqua communitate pacto stipendio condu6li sunt, munus suum tempore morbi contagiosi deserere nequeunt Si nulium adfuerit pa6tum, ex justitid non tenentur stricte ad manendum in civitate ubi lues viget, et ex caritate raro, cum alii sint qui de aegrotis curent; sed honorabilis medicus in hoc casu munus non deseret nisi ex gravissima causa.
(B) Tutiora remedia adhibere tenetur, quoties praesto sunt. Quare non licet, relictis mediis securis, incerta experiri; prioribusdeficientibus,minus certa adhiberipossunt, dummodo sint innoxia; tandem, si desperata est salus infirmi, nec adest nisi remedium dubium, quod sanitatem probabilius restituere, sed etiam mortem probabiliter accelerare valet, illo uti licet, cum minus maium eligere permittatur; si vero salus aegroti desperata non est, remedium dubium, quod probabiliter prodesse et nocere potest, non est adhibendum, ne mors acceleretur, sed res naturce committatur, quse haud raro ipsa se sublevat. — Hinc minime licet novum explorare remedium, cum probabili periculo vitae, etiam cum consensu infirmi : hic enim suae vitae non est dominus. Quapropter honesti ac prudentes medici nova hujusmodi remedia primum in brutis explorant, nec hominibus eadem applicant, nisi quando de eorum efficacitate simul ac innocuitate moraliter constat.
De operationibus chirurgicis, hypnotismi usu, necnon procuratione abortus aut craniotomia alibi diximus. *
- 30 Tenentur non multiplicare expensas sine causd, sive per inutiles visitationes, aut superflua remedia, sive praesertim inutiles et periculosas chirurgicas operationes
1 De Justitid, nn. 309, 313; De Deo Creanie, n. 11 3-1 15; De Virt. Religionis, n. 914-916: Supplem. ad Tr. de Matrimo?iio, n. 68 sq.; ibid. n. 63-67 declaratur quandonam et quomodo fcetus abortivi baptizari valeant sive a medicis. sive ab aliis e medicorum consilio.
DE OFFICIIS LAIGORUM. 487 tentando, lucri causa (quod quidem nostris diebus haud raro contingit). — Stipendium non exigant ordinario majus, juxta prudentum aestimationem, attentis locorum ac personarum circumstantiis. — Ex caritate vero pauperes in necessitate constitutos gratis curare debent, secundum principia superius tradita de advocato.
- 40 Ouando infirmus in proximo mortis periculo versatur, tenetur medicus ex caritate eum monere per se aut per alium, ut sacramenta recipere valeat tempore opportuno, antequam rationis usum amittat, simulque res suas temporales componat; familiam pariter monere debet, quo tutius spirituali et temporali bono moribundi provideatur. Quse quidem obligatio per se gravis est, cum agatur de re maximi momenti. Quando medici prudenter et opportune hoc officium adimplent, maximum caritatis opus perficiunt, et de familia ac religione optime merentur. l
1 Olim jure cano?iico praecipiebatur medicis ne curam infirmi periculose decumbentis susciperent, nisi eummonendo de confessione facienda ; et si intra tres dies hic confessus non fuisset, eum visitare prohibebantur. Quae quidem lex hodie fere ubique in desuetudinem abiit.
Caput tf.
DE OFFICIIS CLERICORUM,
- Clericorum nomine, lato sensu, veniunt quicumque baptizati servitio et cultui divino specialiter et legitima auctoritate fuerunt deputati. Quo sensu religiosi utriusque sexus comprehenduntur, fratribus laicis non exceptis. — Striclo sensu clerici tantum dicuntur qui ex aliquo ordine ecclesiastico aut saltem prima tonsura divinis ministeriis et officiis mancipantur. Hic autem nonnisi de clericis strictiori sensu intellectis agendum est.
Jamvero, in Tr. dogmatico de Ordine, exposuimus clericorum a laicis distinctionem, necnon praecipua munera sacerdotio etsingulis ordinibus adnexa; in Tr. moralide Ordine, de vocatione ad statum clericalem, conditionibus requisitis ad ordinationem et irregularitatibus quae ab ordinibus arcent, pauca pariter disseruimus; remanet igitur ut breviter perstringamus praecipua officia : i° clericorum in genere; 20 eorum qui sacris ordinibus sunt initiati; 30 sacerdotum.
Art. I. De officiis clericorum in genere.
- Clericos, praesertim sacris initiatos, sanftitate tum internd, tum externd ornandos esse Sacra? Litterce1- multiplici modo declarant, non solum quia sunt ministri Dei, sed etiam quia fidelibus bonum exemplum praebere debent : " In omnibus teipsum prsebe exemplum bonorum operum in do£trina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile, ut is qui ex adverso est vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. " 2
Idem docuerunt Patres et Concilia, quorum decreta sic contrahit
2 77/., II, 7-8; cfr. IPetr., V, 3, ubi de sacerdotibus dicitur : " Forma facli Kregis ex animo."
DE OFFIGIIS GLERIGORUM. 489
Tridentinum ;x '* Nihil est quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt; cum enim a rebus sseculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos tanquam in speculum, reliqui oculos conjiciunt, ex iisque sumunt quod imitentur. Quapropter sic decet omnino Clericos, in sortem Domini vocatos, vitam moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone aliisque omnibus rebus nil nisi grave, moderatum ac religione plenum prae se ferant; levia etiam delicta, qusein ipsis maxima essentv effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem. "
Cum ascetici scriptores de interna clericorum sanctitate ac virtutibus fuse disserant, hic breviter perstringemus quae sacri canones de externd eorum vita statuerint :2 i° de externo habitu; 2° de quibusdam scecu/aribus artibus clero vetitis; 3° de vitandis quibusdam ob/eclamentis.
§ I. De externo clericorum habitu. Ad cultum externum referuntur habitus c/erica/iset tonsura,
I. De habitu clericali.
- Non agitur de sacris vestimentis quibus utuntur clerici in divinis officiis, sed de vestibus quas gerunt in communi vitse conversatione.
i° Origo vestitus clericalis. 3 Per quinque priora sa?cula, clerici a laicis non distinguebantur vestiumformd aut co/ore, sed tantum modestid et simp/icitate. Imo, quando nonnulli, praesertim in Ga/lid, pa/Uum induerunt quod erat philosophorum et monachorum proprium, eos vituperavit 6\ Cce/estinus*. — Sed, jam a saeculo VI, habitus ecclesiasticus a saeculari distinguebatur : videlicet, post Barbarorum inva-
1 Trident.) sess. XXII, cap. I de Reformatione. — Ex Codice, c. 124, " clerici debent sanctiorem prae laicis vitam interiorem et exteriorem ducere eisque virtute et recte factis in exemplum excellere." Cfr. can. 125, 126.
2 Quae hic breviori stylo exponimus, contrahimus ex manuscripiis S. Many, Juris Canonici professoris apud Catholicam Universitatem Parisiensem, qui benigne mihi licentiam fecit iis utendi quse assiduo labore collegit ac fusiori calamo lucide digessit.
4 Ep. ad Episcopos Narbonensis et Viennensis provinciae, an. 428, ap. Migne, P. L., t. L, p. 429-436.
sionem, multi laici breviores horum vestes induere cceperunt, dum clerici antiquas Romanorum vestes retinerent; pauci quidem laici, praesertim nobiles, togam et pallium pariter servaverunt, sed ab his distinguebantur clerici, quia simplicitatem et formam habitus monachorum imitabantur. — Decursu temporum, Romani Pontifices )&m prcecipere cceperunt ut clerici longas et modestas vestes retinerent, nec exemplo laicorum traherentur qui breviores assumebant. Ouorum decreta firmavit Tridentinum : x " Quia vero, etsi habitus non facit monachum, oportet tamen clericos vestes proprio congruentes ordini semper deferre, ut per decentiam habitus extrinseci, morum honestatem intrinsecam ostendant... ". Consonat Codex Juris Canonici, can. 136, § 3.
Chapter 71 of 73