Skip to the text

Nn. 650–706

  1. (c) Si quis, absque idlo paclo, dona acceperit, quae, omnibus attentis circumstantiis, eo fine dantur ut donatarius ad peccatum inducatur, haec ex stricla, justitia non sunt necessario restituenda, corporis variis amatoribus, nuperrime conversa est. Numquid tenetur restituere omne pretium suorum criminum, vel partem tantum, aut illud impendere in piis operibus ? Et si ad alterutrum teneatur, numquid ex stricta justitia, vel ex consilio tantum? N. B. haec meretrix, restitutione facta, non ad summam paupertatem reduceretur." — Responsum est . " Mulier pcenitens non coge?ida est, sed hortanda, ut pretium meretricium, juxta prudentis confessarii judicium, eroget in pios usus."

quia ut dona gratuita spectari possunt. Sed omnino consulenda est restitutio, ne ex retentione doni quis ad peccandum alliciatur; ita, v. g , mulier honesta, quae ex adjuncTis intelligit sibi multa donari a viro ut cum eo liberius agat, omnia haec firmiter respuere debet, si casta manere velit.

Art. IV. De subjefto contraclus, seu de habilitate contrahentium.1

  1. I. Jure naturce valide contrahere possunt ii omnes et soli qui rationis usu fruuntur sufficienti ad intelligendam obligationem quam suscipiunt: ad validum enim contraclum ex parte subjecti nihil aliud requiritur nisi liber consensiis quo dominium transferri et obligatio suscipi valeat.

Proinde jure naturce, omnino inhabiles sunt ad contrahendum : (a) infantes et pueri, qui rationis usum nondum attigerunt, non autem impuberes, qui jam sufficienti rationis usu gaudent; (b) perpetuo amentes; (c) ebrii et furiosi eo tempore quo mentis non sunt compotes. — Minus Jiabiles sunt ad contrahendum : semi-fatui, aliive qui aliquo, sed non pleno rationis usu fruuntur; ideoque omnino decet ut hi contrahere non valeant absque tutore aut curatore, qui eis consilium et auxilium praestet.

II. Jure civili, apud varias Gentes vigente, ii omnes contrahere valent qui lege non prohibentur. Jamvero lege positiva limitatur potestas contrahendi minorum, interdictorum et uxorum, et quidem diverso modo, secundum diversas Gentes.

  1. Pro Gallid, haec praesertim notentur : — i° De Minoribus. Hi sunt qui non compleverunt annum aetatis vigesimum primum; in triplici statu haberi possunt : sub potestate paterna, — sub tuteld, — sub curateld.

(A) Sub potestate patema versantur, quando nec patre nec matre orbantur, neque aliunde sunt emancipati. — Si bona propria habeant, pater eorum administrationem habet, imo et usumfruclum usque ad annum aetatis decimum oclavum (supra, n. 146.) — Quoad contraclus ineundos, id praestare valent quod minores sub tutetd, paucis exceptis.

1 Lugo, disp. XXII, n. 280-303; Salmanticenses, Tr. XIV, De Contractibus, cap. I, n. 32-48; Haunoldus, Tr. VIII, cap. 3; Bitluart diss. I, art. 5; Beiisch, cap. III, n. 21-226; Carriere, n. 174-203; Marres, 1. III, n. 104-134.

  1. (B) Sub tuteld constituuntur minores, nondum emancipati, qui uno saltem e parentibus orbantur. — Tutela dicitur : (a) legalis, quando ipsd lege patri defertur, matre defuncla, — aut matrt\ patre mortuo, — vel ascendentibns, utroque parente defunclo, (b) tcstamentaria, quae a patre vel matre superstite, paterna aucloritate legitime fruente, alicui defertur post mortem deferentis exercenda; (c) dativa, seu nomi?iativa, quae a concilio familioz alicui defertur, deficiente tutela legali aut testamentaria.

Jamvero minores non possunt contrahere proprio nomine, sed in omnibus paclis tuiori subjiciuntur, qui eorum nomine agit, eorum que bona administrat tanquam bonus paterfamilias. Tutor vero aclus meras administrationis solus perficere potest; aclus vero majoris momenti, nonnisi accedente concursu concitii familice vel tribunalis; imo quosdam a6tus peragere omnino prohibetur, ut fusius exponitur in Supplemento, p. 95* sq.

Aclus a minoribus initi cum omnibus legalibus formis, validi ac firmi sunt. Quando autem desunt hujusmodi formae, distinguendum est : si negleclae sint fortnoz co??i??iunes , ut est v. g. assistentia tutoris, actus rescindibiles sunt, dummodo constet minorem fuisse lccsutn; si negleclae {uzrmtformce speciales, ut est consensus concilii familiae, actus rescindibiles sunt ad ?iutum minoris ejusque causam habentium, non autem alterius partis, etiam independenter a laesione; decennium conceditur ad petendam rescissionem.1

  1. (C) Sub curateld constituuntur minores e?nancipati : quae quidem emancipatio tacita, seu legalis dicitur, quando fit ipso jure per matrimonium; et expressa, quando fit aclu juridico, cum explicito consensu patris aut matris superstitis, vel concilii familiae.2

Minores e??iancipati agunt quidem proprio ?w??iine, et quosdam contraclus meras administrationis inire possunt; sed in rebus majoris momenti, indigent assistentia, curatoris, concilii familiae aut judicis, secundum varia legis civilis praescripta.3 — Si vero, cum consensu parentum aut concilii familiae, negotiatoris officium assumunt, omnia quae ad negotium speclant soli peragere valent, si excipiatur immobilium alienatio.

  1. 20 De interdictis.4 Quando ?naj'ores, propter imbecillitatem mentis aut habitualem dementiam, incapaces sunt bona sua gerendi, auctoritate judicis interdici possunt : tunc sub tutore constituuntur, et contractus quos sine tutoris interventu ineunt, rescindi* biles sunt, quatenuseorumrescissio postulari potest, perdecennium, ab ipsis interdictis aut eorum haeredibus. — Actus vero ante judi-

cium interdictionis peracti, irritari possunt, si causa interdiclionis jam notoria erat tempore initi contraclus.

Interdiclis affines sunt ii quibus juridice datum est concilium judiciarium, videlicet prodigietsemi-fatui, qui bonasua prudenter gerere nequeunt. Hi siquidem litigare, transigere, pecuniam mutuari, mobilia bona accipere, bona sua alienare aut hypothecis subjicere, sine assistentia. praefati concilii, non valent; et si nihilominus id praestent, eorum contraclus sunt rescindibiles. Ceteri autem contrao tus ab ipsis initi, rescindi nequeunt.1

  1. 30 De uxoribus.3 Uxores, quae adhuc sub potestate viri sunt, quosdam contraclus inire nequeunt sine speciali consensu mariti, vel aucloritate judicis ; ita non possunt bona sua donare inter vivos, alienare, hypothecam concedere, donationes et successiones acceptare. — Si tamen publice mercatura?n exerceant, consentiente marito, contraclus inire possunt quae ad suum commercium speclant; etiam extra hunc casum, obligari valent ratione delicti aut quasi-delicti, — aut ratione impensarum domesticarum, quia, nisi contrarium constet, his impensis maritus consentire censetur. — Praeterea sub regimine dotali, uxor habet administrationem bonorum suorum paraphernalium (art. 1576), quamvis bona immobilia alienare non valeat (art. 1449- 15 38). — Tandem, si uxor sit thoro separata a viro suo, jam potest libere de bonis suis disponere exceptis dotalibus.

Contraclus ab uxore initi contra has legis dispositiones, rescindibiles sunt ad nutum mariti, ipsius uxoris eorumque haeredum, per decennium; nisi tamen confirmati fuerint ab uxore, consentiente marito. — Prae oculis haberi debet L. jul. 1907 de uxorum salario, 3

  1. 40 De personis moralibus, seu societatibus quae juridicam capacitatem obtinuerunt, variae sunt legis civilis dispositiones, quae ssepe nimis earum facuitatem contrahendi restringunt. Modo generali, cum non existant nisi vi aucloritatis civilis, nihil agere valent nisi quod ipsis ex concessione legis permittitur. — Jamvero illae societates quae dicuntur Hablissements publics vel etablissements oVutilite publique, sub tutela Gubernii constituuntur, praesertim quoad donationum aut legatorum acceptationem, quasi essent minores#4 — Societates autem privatcz, quae a Gubernio agnoscuntur, ut societates civiles, commerciales aut collegia opificum, majori gaudent libertate in bonorum suorum administratione.

  2. III. Principia moralia de contractibus minorum» uxorum et interdictorum. Quaestio est num hi omnes in conscientid uti possint beneficio lege sibi concesso; videlicet

1 Cod. civ., art. 513-515, Supplem., p. 104* ; Planiol, I, n. 2684-2725. * Cod.civ., art. 215-226; Planiol, III, 254-326.

3 Legis textum invenies in Suppl., p. 224a*.

DE CONTRAGTIBUS IN GENERE. 281 num rescissionem contraclus petere valeant, etiam quando lxsi non fuerunt; et num, contractu rescisso, rem acceptam (v. g. pecuniam mutuatam) retinere possint.

i° Si absqne frande egerint,ve\ex contra6lu ditiores facli nou sint, beneficio legis uti possunt, cum lex propter bonum commune lata fuerit; — aliunde qui cum minoribus, intcrdictis aut uxoribus contrahunt, sibi imputare debent damnum illatum, cum lege moneantur ne cum his paciscantur nisi sub conditionibus a Codice definitis.

  1. 2° Si vero minores, interdifli aut uxores frande usi fuerint, fingentes se esse capaces, aut si ex pa6lo ditiores evaserint, damnum injuste fraudibus illatum compensare debent, et rem acceptam in se aut in aequivalenti restituere : tunc enim sunt injusti damnificatores aut possessores rei alienae.

Ita si minor, jam maturse indolis, falso se fingat esse majorem natu et pecuniam mutuetur, eam reddere debet; pariter, qui studiorum causa a domo paterna abest, et ea comparat quae sibi necessaria sunt ad honestam sustentationem; item uxor, quae pecuniam mutuatur, ad suis suorumque necessitatibus subveniendum : ditiores enim facti sunt. — Ex adverso autem, si minores, uxores et interdicti ut prodigi noscantur, ac pecuniam mutuatam inutiliter expendant, potationibus ac voluptatibus indulgendo, neque hi neque eorum parentes aut tutores ad restituendum tenentur; non enim exinde ditiores facti sunt, nec aliunde fraude usi sunt. — Item, si quis bona fide pecuniam mutuo tradiderit alicui minori, putans eum esse fiducia dignum, et nummi in usus i?iutiles consumpti fuerint, stricte loquendo minor ad nihil tenetur; sed atquitas postulat ut compensatio mutuanti detur.

Art. V. De Effectibus contra&uum.1

Ex ipsa notione contractus superius tradita, (n. 613) patet duplicem esse pactorum effectum, videlicet translationem juris et obligationis produclionem. Prior autem in praxi non distinguitur a posteriore, cum jus in uno obligationem importet in alio. De obligationibus igitur agendum est : de earum naturd, speciebus, et exstinclione.

1 Luqo, disp. XXII, n. 187-248; Salmant., cap. I, n. 54- 73; Billuart, diss. I, art. 6-7; Beiisch^ cap. 6; Carriere, n. 259-444; J/arres, lib. III, n. 177-377.

I. De natura obligationum.

Contraclus ad duo obligat : direcle, ad prsestandum id de quo pa6lum est; indire6le, ad compensanda damna ex inexecutione pa6li secuta.

  1. i° De obligatione directa contractuum. (A) Con- traclus validus obligationem parit in conscientid, etiamsi ejus validitas probari nequeat in foro externo; nam merito instar legis habetur quoad ipsos contrahentes, qui libere pactum inierunt, et obligationem moralem in se susceperunt.

(B) Natura et extensio obligationis pendet ex ipsd voluntate contrahentium, quatenus ex omnibus adjunctis intelligi valet. — Contractus enim, utpote ad bonum commune ordinati, bondfide ineundi et adimplendi sunt; obligant igitur ad ea omnia quse paciscentes intenderunt. Eorum vero intentio colligitur non solum ex verbis adhibitis, sed etiam ex indole personarum, usu locorum aut lpgibus civilibus. — Si vero, omnibus sedulo perpensis, aliquod dubium maneat, amicabilis transactio suadenda est.

(C) Contraclus vim obligatoriam non habent nisi inter ipsos contrahentes, et eos qui ipsorum locum tenent; nemo enim obligationem ex pacto incurrit, nisi huic consensum praebuerit.

(D) Contractus rescindibilis unum saltem contrahentium obligat, donec is qui jus habet rescindendi, rescissionem postulet; si vero intra tempus a lege prsefinitum rescissio petita non fuerit, contractus^r;;?^ evadit, et duos contrahentes ligat.

  1. 20 De obligatione indirecta contractuum. (A) Ju- re naturali, quando contrahentes, ex culpa theologica susceptam obligationem non adimpleverunt, damnum compensare tenentur exinde secutum, quia sunt vere causa injusta et culpabilis hujus damni; si vero damnum fortuito, absque ulla culpa, acciderit, debitor illud reparare non tenetur, nisi in se susceperit casus fortuitos.

Si damnum oriatur ex culpa mere juridica, certo reparari debet />ost sententia?7i judicis, ex dictis supra, n. 476; imo probabiliter, juxta quosdam, etiam ante sententia?n, quia contrahentes sese obligare censentur secundum sensum legis; atqui, juxta leges, reparari debet damnum, quoties adest culpa etiam mere juridica. Attamen probdbilior opinio docet eos non teneri nisi/^/sententiam judicis, aut saltem post petitionem laesi ; nemo enim censetur se obligare moraliter ultra id quod requiritur ///;-<» naturali, nisi illud explicite declaraverit.

(B) Jure civili gallico, compensatio debetur ob inexsecutionem contractus, quoties debitor est in mora, et simul damnum oritur ex culpa juridica, seu ex omissione ordinarise diligentiae quam leges prcesumunt et requirunt. x Generatim vero non tenetur de casufortuito, nisi ad id sese obligaverit, aut aliqua culpa prsecesserit ipsum casum fortuitum.2

II. De speciebus obligationum.

Inter varias obligationum species, de quibus jurisperiti disserunt, duae sunt quas breviter exponere haud inutile erit, nempe obtigationcs juramento firmatae, et obligationes conditionatce.

  1. i° De obligatione juramento firmata. Quandoque contrahentes, vel saltem unus ex eis, sese obligant ad aliquid praestandum sub fide juramenti promissorii ; quaeritur num exinde nova exsurgat obligatio. Ad quod solvendum, prae mente haberi debet juramentum in hoc casu esse quid accessorium contra6tui, cum huic solummodo accedat. Jamvero triplex fingi potest hypothesis, prout contra6lus est validus, invalidus, aut rescindibiiis.

(A) Si contraclus sit validus et firmus, juramentum naturali obligaEfoni aliam addit, scilicet obligationem religionis , proindeque, si infringatur, duplex erit malitia, contra. jusiiiiam et contra religionem. — Sed obligatio juramenti non latius patet quam obligatio contractus, et, hac cessante, cessat et illa : accessorium enim sequitur principale.

(B) Sicontraclus sit invalidus exjure naturali aut divino, — quia v. g. deficit liber consensus, aut obje<5tum est illicitum, — contraclus non fit validus ex juramento, quod supplere nequit consensum nec esse vinculum iniquitatis; — neiiye ipsum juramentum valet, cum accessorium sequatur naturam a6lus cui accedit.

1 Cod. civ., art. 1136, 1142, 1145-1155,111 Supplem., p. 80*; Planiol, II. n. 221-277.

2 Cod. civ.j art. 1148, 1302, 1S07, 1881, in Supfilem., p. 81*, 89* Planiol, n. 231-233.

  1. (C) Si contractus sit validus quidem jure naturali, sed invalidus aut rescindibilis ex jure civili, distingui debet inter ipsum juramentum et contraclum cui accedit : (a.)juramentum validum est, ac proinde servari debet, nisi ab eo obtenta fuerit dispensatio. Nam qui j uramento sancivit promissionem aliquid faciendi quod in se bonum est, — v. g minorennis qui juravit se non rescissurum esse contra6lum aliunde justum, — tenetur, virtute religionis, servare promissum : obligatio enim ex juramento orta est gravis, et aliunde minorennis, rescissionem non petendo, grave non subit incommodum. Si vero ab auctoritate ecclesiastica concessa fuerit dispensatio, jam cessat obligatio religionis, et peti potest rescissio.

(b) Controvertitur autem utrum tali juramento contradtus, qui rescindibilis erat, firmus et validus evadat, ideoque statim duos contrahentes obliget ex virtute justitise. Olim jure civili romano contraclus juramento firmabatur; sed hodie, in jure gallico, aliisque multis codicibus, id non admittitur; et, cum hic agatur de materia temporali, dispositio legis civilis in conscientia servari potest' ; proindeque non l?edit justitiam qui, beneficio legis utens, contractus petit rescissionem, sed tantum religionem

  1. N. B. In praefatis casibus supponitur juramentum fuisse libere praestitum; si vero fuerit ita metu extortum ut nullomodo liberum dici possit, non est validum, nec proinde ullam vim addit contractui ; si metus mentis deliberationem non abstulerit, probabilius valet juramentum, sed ab eo facile dispensatio obtineri potest. Hinc si quis, ex metu mortis, latroni pecuniam jurejurando promiserit, stricte loquendo eam solvere non tenetur, sed potest ad cautelam dispensationem a juramento petere.

  2. 2° De obligatione conditionata. Quandoque contraclui adjicitur conditio, ideoque obligatio conditionata dicitur, qiiatenus pendet ab impletione conditionis. — Conditio adjecla potest esse de prasenti, de prazierito aut defuturo. Si sit de prceterito vel dej>rcesenti, etiam incerto,non suspendit obligationem, sed eo ipso instanti

1 In rebus autem sacris, quae ex jure cationico dijudicandae sunt, juramento firmus evadit contraclus aliunde rescindibilis, quia, ut ait Alexander III, " non est tutum quemlibet contra juramentum suum venire, nisi tale sit juramentum quod servatum vergat in interitum salutis seternae" {Decret. Greg. IX, lib. II, tit. 24, c. 8, p. 361, ed. Friedberg).

DE CONTRAGTIBTJS IN GENERE 285 quo contractus initur, obligatio existit vel non, prout res evenit aut non evenit.

Remanet igitur dicendum de obligatione quse pendet ab eventu futuro. Hsec autem duplex esse potest : suspensiva, quando existentia obligationis ab impletaconditione pendet; resolutoria, quando obligatio jam existens tempore contra6tus, postea, impleta conditione, resolvitur seu tollitur, v. g. tibi hunc equum vendo, ea tamen legc ut contraclus sit nullus, si bellum intra decem dies excitetur. — Quod breviter declaremus.

(A) De ejfeclibus condiiionis suspe?isiv(e. (a) Ante eventum, suspenditur obligatio, ac proinde debitor rei dominium servat, dum crediior solum acquirit jus conditionatum. (b) Impleta co?idiiio?ie, contraclus fit statim perfeclus, sine renovatione consensus, et obligatio censetur extitisse a die initi contractus. (c) Deficiente co?iditio?ie, contraclus ab initio censetur invalidus fuisse, ideoque nullam obligationem peperisse; hinc si res jam tradita fuisset, cum fruclibus perceptis restitui debet.

  1. (B) De ejfeclibus conditionis resolutorice. (a) Ante eventum, contrac~tus ut validus habetur, et debitor iisdem obligationibus tenetur ac si contraclus esset firmus ; ita rem promissam praestare aut tradere debet. (b) Impletd conditione, contractus dissolvitur, absque ulla judicis sententia, ideoque obligatio exinde orta numquam exstitisse censetur. (c) Deficiente conditione, contractus omnino firmus evadit, et ex eo eaedem obligationes oriuntur ac si nulla unquam conditio apposita fuisset.1

III. De extinctione obligationum.

  1. i° Varii modi recensentur. Multis modis extingui potest obligatio, scilicet :

(a) praiscriptione, de qua superius diclum est, n. 243;

(b) contraclHs ?rscissione, quando contractus rescindibilis judicis aucloritate dissolvitur; aut annuiatione, quando a judice declaratur invalidus;

(c) solutione debiti, seu prrestatione rei de qua conventum fuerat;

(d) condonatio?ie , quando creditor remittit debitum ;

(e) co??ipensatione, quae locum obtinet quoties ambo contrahentes sibi invicem debent eamdem quantitatem pecunise aut rerum fungibilium;

(f) confusione, quando obligatio debitoris, et jus creditoris in eamdem personam conveniunt, v. g. per testamentum aut successionem;

xCod. m/.,art. 11 68-1 184; Supplein.pro Gaiiid,p. 83^-89*; Planiol, U| n- 374-388. — De obligationibus i?i diem, altemativis , in sotidu?/i, dividua et i?idividud, cum stipulatione pmiG, vide Cod. civ., art. 1185- »233.

(g) interitu rei debitce, quoties nempe res certa et determinata, quse debebatur, destruitur vel amittitur, absque culpaet moradebitoris.

De quibus plura invenies apud Codices civi/es.1

  1. 2° Qusestiones morales. Hic autem occurrunt qucestiones morales de solutione et bonorum cessione, quando debitor impar est omnibus debitis solvendis : i° utrum aliquid retinere possit; 2° quisnam ordo inter creditores sit servandus; 30 utrum bonorum cessio moralem obligationem debita plene solvendi tollat.

(A) Utrum debitor, omnibus suis debitis solvendis impar, aliquid sibi retinere possit ?

Jam dictum est supra (n. 600-602) impotentiam, sive absolutam, sive moralem, a restitutione excusare, quamdiu durat; ex quo sequitur debitorem jure naturali sibi retinere posse quae ad suam suorumque honestam sustentationem necessaria sunt, parce tamen vivendo."2 Sed alia bona creditoribus suis honeste ac sincere cedere tenetur. Hinc : —

(a) Graviter contra justitiam peccant, qui praeter bona sibi suisque necessaria, alia qusedam ocadtant et creditoribus subtrahunt, sive ea alibi asportando, sive ea vendendo et pecuniam exinde obtentam in tuto collocando; item mariti, qui propria bona ficle uxori vendunt, ut eis postea frui valeant; uno verbo, ii omnesqui variis fraudibus a creditoribus subducunt bona ipsis debita. — Excusari tamen possunt qui occulte retinent qusedam sibi maxime pretiosa, ob memoriam parentum aut amicorum, et quae alii parvipendunt, praesertim si adsit spes fundata pretium postea creditoribus refundendi.

(b) Debitoris injustitiae participes fiunt, ideoque ut injusti cooperatores ad restitutionem tenentur, qui cum illo concurrunt ad creditores defraudandos, dummodo malae fldei debitoris conscii sint.

  1. (B) De ordine inter creditores servando. Jure naturali, debitorum bona inter varios creditores aequaliter dividenda sunt, nisi specialis obstet ratio. Jamvero qui-

1 Pro Gallid, Cod. civ , art. 1234- 13 14; Supptem. p. 84*-8o,*- Plaiiiol, II, n. 399-629.

2 Non pauci putant, cum Noldin (n. 509), injustitiae reos non esse qui sibi reservant media quibus aliud negotium a.parvis initiis inchoare possint. Nam ad honestam sustentationem referri potest inchoatio alicujus neg-otii ; aliunde ipsum societatis bonum postulat ut honesti bonorum cessores novum negotium inchoare valeant, ne in desperationem incidant, et societati inutiles aut nocivi reddantur. — Quoad legcm civilcm gallicam, cfr. Cod. Commer., art. 530.

dam, ex lege civili, aliis anteponi debent ; lex autem, quanquam in variis regionibus quoad quaedam particularia diversa sit, communiter haec statuit, praesertim in Gallia.

(a) Res a/iena?, videlicet furtivae, depositae, locatoe, commodatae, inventse, etc, quae adhuc in se exstant, domino restituendae sunt, etiamsi nihil supersit ad creditoribus satisfaciendum; nam res clamat domino. — Sed si res in aiquivatenti solum existat, creditor non est aliis praeferendus, quia jus habet ta.ntum persona/e, et non reale. * — Quae quidem praescripta rationi omnino sunt consentanea.

(b) Secundo, solvendae sunt expensce judiciales pro operationibus quibus bona debitoris in pecuniam sunt transmutata. 2

  1. (c) Tertio, solvenda sunt proecipua tributa (contributions Jirectes, impdt du timbre, contributio?is indirectes). 3

(d) Quarto veniunt creditores privi/egiati privilegio specia/i, qui compensantur ope pecuniae ex rebus mobilibus redactse v. g. pignoratores (gagistes), locatores (bailleurs d'immeubles), secundum ordinem a lege praefixum. *

(e) Quinto loco, creditores privi/egiati privi/egio genera/i qui compensantur ex reliquis bonis mobilibus et deinde ex immobilibus, servato ordine sequenti : 1) expensae funerales; 2) medicorum stipendia; 3) expensse nutritionis infantis (mois de nourrice pour enfants eleves hors de la maison); 4) salaria; 5) debita pro alimentis (fournitures de subsistances); 6) indemnitates pro fortuitis casibus (accidents industriels.) 5

(f ) Sexto loco, creditores hypothecarii hypotheca privi/egiata v. g., vendeur d'immeuble, copartageant, architectes, entrepreneurs. 6

(g) Septimo, creditores hypothecarii hypotheca ordina?-ia, servato ordine diei inscriptionis hypothecarum, si exigatur inscriptio.

(h) Octavo, ccetera tributa (debets des comptables, droits de douane, frais en matiere penale).

(i) Nono, creditores mere-chirographarii seu communes.

  1. N. B. Ex dictis, novem sunt ordines creditorum; jamvero lex civilis, in Ga/Ua. multisque aliis Statibus vigens, decernit : (a) priori generi creditorum integre satisfaciendum esse, antequam creditores posterioris generis aliquid accipiant ; (b) in eodem genere creditorum, singulis pro rata parte debiti satisfaciendum esse.

  2. Notanda pro foro conscientise. (a) Prsescripta juris civilis in hac materia sunt determinativa juris proprietatis, ideoque in conscientia obligant, probabilius saltem, etiam ante judicis sententiam.

(b) Praeterea, in multis regionibus, lege civili statuitur invalidam esse solutionem debitorum non exigibilium, aut etiam debitorum exigibilium alio modo quam in pecunia aut chirographis commercialibus factam, post epocham cessationis solutionum definitam per judicium tribunalis, imo intra paucos dies (in Gallia, intra decem dies) ante hanc declarationem ; et merito quidem, ne debitor injuste quibusdam creditoribus prse aliis faveat; proinde haec statuta in conscientia obligant, saltem post sententiam judicis. z

(c) Extra casus a lege determinatos : 1) certum videtur prius solvenda esse debita ex titulo oneroso quam debita ex titulo gratuito ; 2) communiter admittitur praeferenda esse debita certa incertis, et anteponendum esse creditorem certum incerto ; 3) caritas et aequitas suadent ut pauperes divitibus anteponantur, et antiquiora debita prius solvantur, sed non constat Gxjustitid id requiri. — Hinc probabiliter creditori prius petenti, etsi tempore posterior sit, prius satisfacere licet etiam cum praejudicio aliorum.

  1. (C) Num bonorum cessio aut concordatum cum creditoribus moralem obligationem detita solvendi extinguat?

Status quaestionis. Aliquando debitor omnibus suis debitis solvendis impar, omnia sua bona creditoribus tradit, ut ex eis debita pro rata parte solvantur; quae quidem voluntaria dicitur, quando sponte fit et a creditoribus acceptatur; jndicialis autem, quando a judice imponitur etiam invitis creditoribus; culpabilis aut inculpabilis, prout debitor ex propria culpa vel mero infortunio impar solvendis debitis faclus est. Quandoque etiam fit concordatum cum creditoribus, vi cujus debitor partem proportionatam debitorum solvere promittit, juxta vires suas. — Quibus positis, quaestio exsurgit num debitor, qui omnia bona creditoribus tradidit, aut concordatum inivit, sed integre debita non solvit, in conscientia ab obligatione restitutionis excusetur, si postea ditior evadat.

1 Insuper lege civili cautum est, in casu judicialis cessionis bonorum, ne quidam creditores cum debitore aliquod pactum ineant sibi favens, cum detrimento aliorum. Pro Gallid, cfr. Cod. commerc, art. 597-598; ibidem, art. 437-614, legere est ea quas respiciunt la faillite, la banqueroutej cfr. Loi du 4. mars i88g, sur la liquidation judiciaire, ap. Rivilre, Lois usuelles, p. 1019-1021.

DE CONTRAGTIBUS IN GENERE. 289

  1. Principia. Jurc naturali, ccssio bonorum per se non tollit obligatiouem debita plene solvendi, sed solum ad tempus a restitutione excusat, propter impotentiam debitoris (supra, n. 600); unde manct obligatio postca restituendi, nisi creditores explicite aut implicite debitum remittant (supra, n. 606).

(a) Porro, juxta omnes, si quis proprid culpd ad solvenda debita impotens fa6tus est, ab obligatione restituendi non dispensatur, cum sit injustus damnificator, et aliunde creditores debitum condonare non censeantur in casu.

(b) Si quis autem, ex mero infortunio, solvendo impar evaserit, distinguendum est; si cessio sit voluntaria, et creditores libere et explicite declarent se nihil amplius exigere velle, nulla est difficultas, cum talis declaratio ut remissio debiti merito habeatur. Si vero sltjudicia/is, solutio pendet ab ipsa intentione legislatoris; ita, in Gallid, statuitur debitorem non liberari nisi secundum ea quae solvit, ita ut, si nova bona acquirat, teneatur ea dimittere usque ad integram solutionem.1 In quibusdam vero aliis regionibus2, lex non ita aperte rem decernit, et communis persuasio invaluit debitorem, qui honeste omnia sua bona creditoribus tradidit, ab omni obligatione aliquid amplius restituendi immunem esse; nam, ex una parte, negotiatores majus lucrum percipiunt ob periculum sortis, proindeque in talem jacturam facile consentiunt; et ex altera, postulat bonum publicum ut infelices debitores, caeteroquin honesti, spe lucri sibi retinendi, ad novum negotium incipiendum alliciantur. Quod quidem tolerari potest, ubi revera lex ita intelligitur aut praevalet consuetudo.

Sed vir hojwrabi/is omnibus viribus conabitur debita integre solvere; praeterea, si qui creditores in paupertatem exinde inciderint, caritas et aequitas postulant ut ipsis plena satisfactio detur, in quantum fieri potest.

Cetera jam exponemus in capite de Contraclibus in specie.

1 Cod. civ., a. 1270, in Supplem., p. 86*. Quod valere putamus etiam in casu concordati.

2 Ita in Anglia, juxta Crolly, III, n. 1202; cfr. Lehmk.f n. 1035; *'</., Casus, t. I, n. 773; Noldin, n. 509.

Inter contractus, alii sunt gratniti et alii onerosi : hi autem sunt vel certi vel incerti eventus; unde dicemus : i° de contra<5tibus gratuitis; 2° de contra6libus onerosis certi eventus, qui dicuntur etiam commutativi ; 30 de contra6libus onerosis incerti eventiis, seu aleatoriis.

Art. I. De contractibus gratuitis.

  1. Contractus gratuiti principales sunt promissio et donatio; quibus accedit testamentum, quod, — licet proprie non sit contraclus, sed aclus, — donationi tam affine est ut de eo disserere statim post donationem opportunum sit; cum vero successiones cum testamentis intime connectantur, de eis pariter in hoc articulo agemus : —

De promissione.

De donatione.

De testamentis.

De iis qusedonationibus et testamentis communia sunt.

De successionibus. Alii sunt contractus gratuiti, ut commodatum, mutuum, depositum et sequestrum, mandatum et negotiorum gestio, de quibus adiri possunt Codices civiles, in quibus exponuntur regulae, etiam in foro conscientise vim habentes.

§ I. De Promissione. *

  1. I. Notio. Promissio gratuita est coritraBu^quo aliauis gratuito se obligat ad aliquid alteri prcestandum. Hinc ad validam promissionem tria requiruntur : —

1 Lessius, lib. II, cap. 18; LngO, disp. XXIII; Salmant., cap. IV, n. 65-86; Billuart, diss. II, art. 1; S. Alphons., n. 720; Carriere, II, n. 472-485; Marres, lib. IV, n. 1-12; Ball. P., n. 626-630; Lehmk., n. 1081-1082; Noldin,x. 536-537.

(a) Animus se obligandi, et ita promissio distinguitur a mero proposito, quo quis intendit quidem aliquid facere aut omittere, quin tamen velit veram obligationem suscipere; quapropter qui propositum nonservat, inconstantice quidem reus est, sedneque fidelitatem neque justitiam offendit; — differt pariter a donatione, in qua res ipsa statim donatur, dum in promissione obligatio suscipitur futuro tempore rem praestandi.

(b) Voluntas \spoutiuiea, id est ab omnierrore, metuautvi immunis, cum promissio, utpote contraclus gratuitus, ex liberalitate procedat, ideoque plenam requirat libertatem.

(c) Ut promissio sit exterius manifestata, et a promissario acceptata, ab eo nempe cui res promittitur.

  1. II. Obligatio ex promissione orta. i° Juxta omnes, promissio onerosa, edita scilicet cum adjecta conditione 11 1 promissarius aliquod onus sustineat ad rem promissam consequendam, vere ex justitia obhgat, et, quidem Pfrjw sub gravi, cum sit contractus onerosus. Idem dicendum est de promissione mutud, quae fit in sponsalibus, ut exponitur in Tr. de Matrimonio, n. 142.

2° Quando autem agitur de prqrnjssione gratuitd et unilaterali, controvertitur utrum hsec exjustitid, an exfide/itate obliget, et quidem sub gravi an sub levi.

JuxtQjyMiniuniorcm sententiam, natura et gravitas obligationis ex animo promittentis pendent; nam promissio est quaedam lex particularis quam promissor libere pro arbitrio sibi imponit; quapropter illam inducit obligationem quam ipse statuit : si ex fidelitate tantum et sub levi se ligare intendit, nonnisi sub levi et ex fidelitate obligatur; si vero ex justitid etsub gravi, pari modo cxjustitid et graviter obligatur. — Intentio autem promittentis tum ex ejus declaratione, tum ex circumstantiis dijudicari debet. — Si res sit dubia, inferri debet generatim obligationem esse tantum exfidelitate et sub levi, quia obligatio justitiae non praesumenda, sed probanda est. — Vir tamen honorabilis firmiter promissis stat, quaecumque fuerit ipsius intentio.

  1. Jamvero, cum hodie leges civiles quasdam solemnitates requirant ad validitatem gratuitae promissionis, intentio se obligandi txjustitia deesse generatim censetur,si hujusmodi formalitates omittantur1. — Imo promissiones, quse jaclandi gratia aut ex mera urba-

1 Jure civili gallico nil speciale definitur quoad promissionem in genere; sed, ex art. n 34, omnes conventiones legitimas vim habent legis nitate proferuntur, necnon promissiones omnino generales, nullam obligationem inducunt, quia deest animus se obligandi.

Attamen fieri potest,ex circumstantiis, promissionem, etiam solis verbis expressam, inducere obligationem exjustitid, quoties videlicet promissionis violatio damnum promissario infert; ita v. g. si medicus promiserit alicui segroto subvenire, et hic, tali promissioni innixus, nullum alium medicum advocaverit; aut sifrater fratri promiserit dimidiam partem expensarum solvere pro educatione nepotis, si hic tale collegium ingrediatur. Quod quidem magis etiam apparet, si promissioni accedat juramentum, aut promissio subscribatur.

Qui promisit rem illicitam, nullam obligationem contraxit : " promittendo peccavit, mutando autem propositum bene facit"1.

  1. III. Obligationis cessatio. Promissio, etiam valida et ex justitia obligans, corruit : (a) si superveniat vel innotescat mutatio rerum, quae, si ante promissionem praevisa fuisset, eam impedivisset; censetur enim fa6la sub tacita conditione quod absque gravi incommodo impleri possit; (b) si promissarius sponte condonet; (c) si, quando promissio mutua fuit, alter promissis non steterit.

Quando, ante rei promissae executionem, promissarius moriatur, promittens ad nihil tenetur, si unice aut primario benefacere voluerit ipsi promissario; si vero principaliter ejus familicE, obligatio non expirat. — Si promittens ante executionem moriatur, promissio personalis, id est de aclione personaliter praestanda, haeredes non obligat; si sit realis, id est de r^danda, transit ad haeredes, nisi ex adjunctis constet promittentem noluisse eos obligare.

§ II. De Donatione2.

  1. I. Notio et elementa. Donatio in genere triplici modo fieri potest, videlicet inter vivos, causd mortis et per testamentum : in primo casu, translatio dominii fit aclzcaliter et irrevocabiliter ; in secundo aclualiter, sed revocabilitcr usque pro contrahentibus, dummodo certo de his constet; insuper, ex art. 1589, promissio aliquid vendendi vere obligat in justitia, quando adest mutuus consensus de ipsa re et pretio; cfr. Planiol, II, n. 1398- 14 10.
  • Lugo, disp. XX\\ Salmant., cap. IV, n. 87-118; Billuart, diss. II, art. 2; S. Alphons., n. 721-743; Carriere, n. 487-491; n. 450-558; Marres, lib. IV, n. 13-90; Ball. P., n. 631-658; Lehmk.,r. 1084-1086; Noldin, n. 538-541.

ad mortem; in tertio, dominium transfertur in futurtim, pro tempore quod mortcm testatoris sequitur, et simul revocabiliter.

Hic agitur de donatione inter vivos, quae definiri potest contraclus£ratuitus, quo dominium alicujus rei in alterumtransfertur aclualiter et irrcvocabiliter.

Tria igitur in donatione reperiuntur : (a) translatio alicujus rei, seu juris; (b) gratuita, et ita distinguitur a commutatione aut venditione; aliquando tamen donatario aliquot onera imponuntur, et tunc habetur contra6lus mixtus, partim gratuitus et partim onerosus; (c) aclualiset irrcvocabilis, quatenus bona seu jura statim transferuntur, et ita quidem ut revocari nequeant nisi in casibus a jure expressis; sic donatio distinguitur a promissione, quajura nontransferuntur actualiter, et a testame?ito, quo nec actualiter nec irrevocabiliter jura conferuntur.

Jure naturali, ad validam donationem, requiritur et sufficit ut res ab eo donetur qui capax est dandi, et ab eo acceptetur qui capax est accipiendi, juxtasuperius dic~ta de Contraclibus in genere. — Aliae autem conditiones jure civili requiruntur.

  1. II. Praescripta legis civilis. i° In Gatiid1 donatio proprie dicla ut contraclus sotemnis habetur, ad cujus validitatem speciales formai requiruntur, ut de ea.certo constare possit, ejusque irrevocabilitas in tuto ponatur.

(A) Duae conditiones pro qudiibet solemni donatione necessariae sunt : (a) ut fiat coram duobus notariis, aut coram uno notario et duobus testibus, et protocollum [ta minute) penes notarium servetur; (b) ut acceptatio explicite detur eodem modo, ita ut donatio non valeat nisi a die acceptationis.

(B) Duae conditiones praeterea pro quibusdam contra&ibus desiderantur : (a) Pro rebus mobiiibus, index aestimatorius omnium quae donantur, in quo videlicet describuntur singulae res earumque pretium; (b) Pro rebus immobilibus, quae hypothecae subjici possunt, actus donationis et acceptationis transcribi debent apud conservatorem hypothecarum ; attamen transcriptionis defectus donationem non reddit invalidam, sed solum rescindibilemj rescissio autem peti nequit ab ipso donatore, sed ab eis quorum jura per donationem laesa fuerunt.

  1. 20 Ab his tamen formatitatibus immunes sunt quaedam donationes : —

(a) Donationes manuales, quae sola traditione rei perfkiuntur; harum validitas agnoscitur etiam in foro externo, dummodo fiant a

persona capaci et partem disponibilem (de qua infra) non excedant. Quod quidem hodje maximi momenti est, cum multae sint res mobiles, quae ita de manu ad manum transferri valeant1.

(b) Donationes sub specie emptionis simulataz, quando quis, v. g., vendit aliquam rem pretio centum millium francorum, eodemque actu condonationem facit hujus pecunue, vel partis ejusdem; quod quidem ut validum hodie habetur a magistratibus, dummodo donator sit capax dandi, et donatarius accipiendi capax.

(c) Donationes accessoriaz, id est quae accedunt contractui oneroso, in favorem tertii; v. g. Titius Caio vendit domum pro 50000 fr.. ea. lege ut Caius 10000 fr. det Sempronio; quse stipulatio ut valida habetur a jurisperitis.

(d) Donationes quae fiunt per modum renuntiationis, ut si creditor debitum remittat, aut dominus renuntiet alicui servituti, vel legatarius alicui legato, etc. ; quae omnia valent, dummodo fiant modo a lege definito, v. g. si remissio debiti fiat chirographum destruendo in quo continetur debiti probatio2.

  1. 30 Quamvis o\or&i\o per se sit irrevocabilis, in triplici casu revocari potest : (a) si donatarius erga donantem insignis ingratitudinis reus judicatus fuerit; (b) si donatori, qui tempore donationis, prole carebat, postea nascatur filius; (c) si in donatione onerosa, conditiones, donatario impositae, minime adimpletae fuerint3.

  2. III. Notandum pro foro interno. Donationes validae ex jure naturali, sed nullae ex defectu legalium formarum, in foro interno haberi possunt ut validae, donec a judice rescindantur; quando rescissio pronuntiata fuit, huic sententiae obediendum est, si agitur de rebus profanis (supra, n. 618); quando agitur de piis causis, quid agendum sit, inferri poterit ex iis quae dicemus ubi de testamentis, n. 698.

  3. IV. De donatione mortis causa. Quo nomine vocatur gratuitus contraclus quo alteri aliquid aclu donatur, ita tamen ut donatio revocari possit usque ad donatoris mortem. Distinguitur proinde a donatione inter vivos, quae revocari nequit nisi in casibus a lege expressis; et a testamento, quo jus aclu non transfertur, sed tantum post mortem; ideoque est quid medium inter donationem et testa-

1 Quando donationes manuales 150 fr. excedunt, non possunt quidem authentice probari nisi scripto documento ; sed probatio hujusmodi non est necessaria, cum possessor rei mobilis ut dominus habeatur, vi art. 2279 : " En fait de meubles, la possession vaut titre. "

3 Cf. Cod. civ., art. 953-966, in Suftplem., p. 112*; Planiol, III, n. 2628-2676.

mentum,— ac vocari potest donatio conditionata, quatenus fit sub conditione quod valeat, si ante mortem donatoris non revocetur.

Hodie, in Gallid et quibusdam aliis Statibus, non valethujusmodi contraclus,quia donatio ut essentialiter irrevocabilis habetur,exceptis casibus ab ipsa lege exceptis. Sed potest fieri donatio sub conditione quod resolvatur, si donatarius ante donatorem moriatur1.

§ III. De Testamentis.2

  1. Testamentum est aclus revocabilis, quo testator de bonis suis disponit aut de certa illorum parte, pro tempore mortemipsius secuturo. — Distinguitur a donatione : (a) quia est aclus^ non proprie contra6lus; non est enim couventio inter testatorem et legatarium, sed acTus quo testator suam voluntatem exprimit, independenter a quolibet pa6lo cum alio; (b) quia est essentialiter revocabilis usque ad mortem, dum donatio est ex se irrevocabilis ; (c) eo quod non transfert jura aclualiter, sed solum pro tempore mortem subsecuturo. — Dicemus : i° dejure testandi ; 2° de formis legalibus requisitis ad validitatem testamenti; 3° de juribus et oneribus legatariorum; 40 de cessatione testamenti.

I. De jure testandi.

  1. Jus testandi negant socia/istas, qui legitimitatem dominii privati rejiciunt.

De origine illius juris acriter inter theologos et jurisperitos disputatur. (a) Alii dicunt illud a jure naturali oriri, tum quia apud varias Gentes a remotissimis temporibus in usu fuit, tum quia ad bonum societatis moraliter necessarium esse videtur, ut foveatur hominum industria. 3 (b) Alii e contra docent testandi facultatem a jure civili repetendam esse; nam, solo inspeclo jure naturae, invalida est translatio dominii per testamentum : siquidem dominium transfertur solum post mortem, id est tempore quo testator jus

a Molina, Tr. II, disp. 124- 141; Lugo, disp. XXIV; Sa/mant., Tr. XIV, cap. V, n. 1-76; Bil/uart, diss. II,art. 3; S. A/phons.,n. 919-931; Carriere, n. 497-499; 559-605; Marres, lib. I, n. 294-380; Bat/. P., n. 964-1083; Leh?nk.,r. 1160-1170; Pothier, Donations testamentaires, Paris, 1777; Troptong, Traitd des donations et testaments, Paris, 1865; Baudry-Lacantinerie et Colin, Des donations et des testaments, Paris, 1899.

3 Grotius, 1. II, c. VI, n. 14; Wo/f, Instit. juris nat. § 927; Molina, disp. 134, n. 12.

dominii jam amisit, cum mors omnia jura solvat.1 (c) Unde alii, via media incedentes, contendunt facultatem testandi fundari quidem in jure naturali, sed plenam vim non accipere nisi a jure civiii*; unde sequitur eam lege positiva, non posse tolli, sed solum restringi. — Quid sentiamus sequens thesis declarabit.

  1. Thesis : Jus testandi a. j u re nafcurali dimaaat, quatenus est legitimum complementum iuris dominii privati. 3

Jam superius (n. 74) demonstratum est dominium privatum, permanens et exclusivum, a lege naturali dimanare, et in praesenti rerum statu moraliter esse necessarium; atqui jus testandi nihil aliud est nisi legitimum dominii privati complementum, et propter easdem rationes moraliter necessarium est in praesenti rerum ordine : (a) est complementum dominii privati; nam dominium hujusmodi, utpote exclusivum et permanens, complectitur jus disponendi de sua re quocumque tempore, et quidem in perpetuum, ideoque jus disponendi de bonis propriis ante mortem, et pro tempore mortem secuturo.

  1. (b) Aliunde tale jus ad bonum commune moraliter est necessarium; nisi enim homo libere bona sua relinquere posset filiis, cognatis, afifinibus aut amicis, otio ac voluptatibus plerumque indulgeret statim ac sufficienter suis necessitatibus providisset ; dum e contra, si aliis sibi caris opes suas dimittere possit, novas res producere divitiasque augere non cessabit, ut cognatorum aut amicorum futuris necessitatibus subvenire valeat.4 Revera homo, in aliis etper alios supervivendi cupidus, iis qui sibi sunt dilectissimi fundos, domos, aliasque opes relinquere exoptat, proptereaque assi-

1 Puffendorf, 1. IV, c. 10, n. 4-8; Zallinger, Instit. jur. nat. § 120; Pothier, op. cit., c. I; Beiisch, cap. I, n. 89.

3 Ad rite intelligendam thesim, videre est quae supra diximus, n. 74, de jure dominii privati.

4 " Nombreuxen ce monde,disons-le a l'honneur de la nature humaine, sont les hommes qui travaillent et qui epargnent moins pour eux-memes que pour d'autres. Si vous les forcez a ne songer qu'a eux-memes, ils travailleront moins et ddpenseront davantage. Que de richesses en ce cas jetees a la consommation improducT.ive par un train de vie plus large ! Que d'annees soustraites au travail produclif par une retraite prematuree!" (Cn. Gide, Principes d'Economie politique, p. 421.)

DE CONTRAGTIBUS IN SPEGIE. 297 due et improbe laborat, ut aliquid sui cis largiatur eorumque felicitati conferat. Jamvero tota societas haud parvum cmolumentum suscipit ex his conatibus, quibus communes opcs valde augentur.

Pnneterea, si jus testandi tollatur, bona defun6lorum vel fiunt primi occupantis, vel ad Statum devolvuntur : in priori casu, acerrima erit civium concertatio ad hsec bona nullius occupanda, ideoque maxima perturbatio; in posteriori casu, brevi orientur omnia mala quse e colleclivismo secutura fore superius (n. 93-98) probatum est.

  1. Solvuntur difficultates. (A) Nonnulli juristcz contendunt translationem dominii fieri non posse per testamentum, quia non adest simultaneus consensus testatoris et legatarii : testator enim jam defun<5tus est, quando legatarius ejus bona acceptat.

Quidam respondenttest&toxis consensum virtua/iterpexsevexa.re post mortem, aut legatarii acceptationem merito prcesumi ante testatoris mortem; quae quidem responsa ut parum valida a multis rejiciuntur.

Probabilior nobis videtur haec solutio : simultaneus consensus requiritur quidem ad validitatem contracltis, sed non ad validitatem acliis, qui testamentum dicitur; prseterea testamentum est veluti conditionata donatio, quae valebit statim ac legatarius eam acceptaverit ; potest proinde repudiari, et tunc nullam vim habebit ; sed si acceptetur, jam omnino firma evadit. — Aliunde si, solo inspecto jure naturse, donatio hujusmodi plenam vim non haberet, au6loritas civilis juri naturali supplere valet, ac legalem vim tribuere actui qui bono societatis tantam utilitatem affert.

  1. (B) 5 'ocialis tce vero contendunt jure testandi filiorum-familias pigritiam foveri, et naturalem hominum aequalitatem destrui.

Resp. (a) Quosdam esse filiosfamilias qui otiositati ac libidini indulgeant, eo quod pinguem haereditatem expectant, lugenda sane constat experientia ; sed hic est abususy qui nec semper, nec necessario e jure testandi sequitur; ideoque tollendus aut saltem minuendus est abusus, non autem jus ipsum testandi propterea negandum est.

Siquidem omnibus, prsesertim junioribus utriusque sexus, necessitas et dignitas laboris inculcanda est, non solum ver- bis et exemplis, sed etiam faclis, plura videlicet largiendo iis qui magis strenue laborant; necnon virili educatione, curando ut etiam ditiores artem quamdam discant et exerceant. lisdem ostendatur oiiositatem esse injuriosam Deo, qui omnibus, etiam ditioribus, praecipit ut laborent : u In sudorc vultus tui vesceris pane1... Si quis non vult operari, nec manducet2"; — periculosam ipsis pigris ; nam,teste Scriptura, " multam malitiam docuit otiositas3 "; et insuper, experientia constat eos qui otio indulgent, mox opes suas amittere, eo quod, pigrorum incuria crescente, paulatim minuuntur reditus sive ex fundis sive ex aliis capitalibus; — societati noxiam, cum respublica privetur iis omnibus opibus quas laborando isti acquirere potuissent. — His ac similibus mediis juvenes, etiam ditiores, plerumque ad strenue operandum inducentur, nec minus societati quam sibi utiles evadent.4

  1. (b) sEqualitatem vero, quam socialistce propugnant, impossibilem esse nemo est qui non videat : " Sunt enim in hominibus, ut re£te ait Leo XIII 5, maximae plurimaeque natura dissimilitudines : non omnium paria ingenia sunt, non sollertia, non valetudo, non vires; quarum rerum necessarium discrimen sua sponte sequitur fortuna dispar. " Hanc porro inaequalitatem societati prodesse experientia constat : nam ad bonam reipublicae ordinationem diversa esse debent munera, ad quae fungenda cives impelluntur fortunarum disparitate; secus omnes praeesse cuperent, nullus obedire vellet.

Caeteroquin facultas testandi, dum cuidam inaequalitati favet, ad bonum societatis maxime confert; ditiores enim, qui ad victum quotidianum labore non indigent, liberalibus artibus vacare possunt et intellectualem moralemque progressum promovere; industriam et commercium efficacius

4 Non pauci adolescentes in Gallid otiosi manent eo quod publicum munus exercere nolunt sub ducibus religioni infensissimis; sed nonne sunt innumerae artes a Statu prorsus independentes, in quibus seipsos exercentes religioni simul et patrias servlrevale nt?Cf. V. Bettencourt^ Du Choix d'une carriere independante, Paris, 1903.

5 Encycl. Rerum Novarum.

amplificare valent, novis favendo experimentis, ad qua^ copiosa pecuniae summadesideratur; pariter multa instituta toti communitati utilia erigere possunt, et revera in multis locis fundaverunt; quae quidem omnia plerumque feliciori modo a privatis quam ab ipso Statu geruntur.1

II. De formis legalibus requisitis ad valorem testamenti.

  1. i° Status quaestionis. Jure naturali et canonico nihil aliud requiritur ad valorem testamenti, ex parte formcz, nisi ut certo moraliter constet de ultima voluntate defuncti. Jure autem civili variae requiruntur conditiones apud varias Gentes.

Attamen, in omni fere natione, quaedam admittuntur/rzvilegiata testamenta, quae, etiam absque formis legalibus condita, valida sunt, dummodo de voluntate testatoris constet; ita generatim testamenta miliium, aut trans mare peregrinantium, vel tempore quo ssevit morbus epidemicus. 2

  1. 20 Praescripta juris civilis in Gallia. 3 Triplex esse potest testamentum, juxta legem gallicam : olographum, solemne et mysticum.

(A) Testamentum olographum, a vocibus, 0X0$ et yp<xy<*>(integrum scribo) illud est quod manu testatoris integrefuit scriptum, cum adnctatione diei, mensis et atmi quo confeflum est, et subscriptione iesiatoris. Unde, ad ejus validitatem, tria essentialiter requiruntur : (a) ut integre manu testatoris scriptum fuerit, nullo verbo excepto. I?iterpositio?ies (inter/ig?tes) propria testatoris manu additae non vitiant testamentum ; additiones in margine factae, validse sunt, etiamsi non subsignatae fuerint, si eodem tempore ac ipsum testamentum scriptae fuerint; si vero postea, novasque dispositiones contineant, subsignari debent, cum inscriptione diei, mensis et anni. Liturce (ratures) quas manu testatoris factas f uisse constat, invalidant solummodo dispositiones quoe deletae fuerunt. — Interpositiones vel additiones marginales aliena manu factae, sed inscio testatore, non vitiant testamentum; secus, si consentiat testator.

(b) Ut recte designetur dies, ??iensis et annus, quo testamentum confectum est, initio aut fine documenti, antequam proprium nomen

1 P. Lcroy-Beaulieu, Traite d'Economie Politique, t. IV, p. 282-296.

  • Pro Gailid, Cod. civ., art. 981-998 ; Pla?tiol, III, n. 2725. Sed, etiam in his casibus, tutius est scribere testamentum olographu??t, quoties id fieri potest.

3 Juxta legem gallica??i, duae aut plures personae non possuiit eode??i actu suum testamentum conficere, sed quisque debet speciali actu suas ultimas voluntates declarare. (Cod. civ., a. 968, in Supplem. p. 114*.)

signetur. Quod quidem requiritur ut cognoscatur utrum scriptum fuerit a testatore tempore quo capax erat testandi, et quodnam e duobus vel tribus testamentis sit validum. — Notandum est non pauca testamenta ut invalida declarari, sive quia designatio diei omissa fuit, sive quia non recle aut sincere facla fuit. — Designatio loci necessaria non est, quamvis utilis esse possit.

(c) Ut testator proprid manu nomen suum apponat in fine documenti; nullae sunt igitur dispositiones infra subscriptionem positae, nisi subsignentur.

  1. N. B. Testamentum olographum optimum est quidem, cum paucis obnoxium sit irritationis causis; sed, quia facile subduci potest ac deleri, expedit ut duo saltem exemplaria scribantur, quorum unum ipsi haeredi, et alterum notario tradatur. — Mortuo testatore, haeres designatus exhibere debet testamentum prcesidi tribunalis domicilii defuncti, qui statuet testamentum apud talem notarium reponendum esse, et haeredi tradenda esse bona ipsi a testatore relicta.

Per se nulla existit obligatio testamentum conficiendi; sed per accidens, haec obligatio adesse potest ut vitentur lites et restitutio tutius fiat, si necessaria sit. Sacerdotibus autem, qui missarum stipendia acceperunt et pecunias ad bona opera instituenda, officium incumbit quamprimum testamentum scribendi, ut prudenter desuis bonis disponant, et curent ne aliena, quse apud ipsos deposita fuerunt, ab hseredibus naturalibus invadantur.

  1. (B) Testamentum solemne illud est quod a duobus notariis coram duobus testibus excipitur, vel ab uno notario coram quatuor testibus. Diclatur a testatore, scribitur a notario, et signatur a notario, testibus et testatore.

(C) Testamentum mysticum illud est quo testator secreto de bouis suis disponit, quodque clausum et sigillatum notario offert, coram sex testibus, declarando hoc esse suum testamentum propria manu scriptum et subscriptum, velab alio exaratum et a se subscriptum.1

  1. 30 De vi in conscientia testamenti formis legalibus carentis. 2 (A) Si agatur de testamento vel legatis ad causas profanas spectantibus, testamentum ut validum haberi potest a legatario, donec a judice resxjndatur, juxta superius di£ta, n. 618; scd nulla fraude uti licet ad decipiendum ju-

1 Cod. civ., art. 968-980, in Supp/em., p. 114"*. ' Quns principia valent etiam pro donatio?iibus.

dicem, v. g. supplendo designationem diei aut anni qure omissa fuerit, aut apponendo nomen testatoris qui, antequam subscripsit, mortuus est; et si is cui favet testamentum, fraude aut alio injusto medio usus fuerit, ad restitutionem tenetur erga haeredes qui jus habent petendi rescissionem testamenti : bonum siquidem publicum postulat ut nemini fraus patrocinari possit.

Haeres autem naturalis rescissionem testamenti petere potest, nisi explicite testatori promiserit non impugnare testamentum, et testator, huic promissioni innixus, abstinuerit a mutando testamento; si enim promissioni nonstet, fraude privat legatarium jure quod hic legitime consequi potuisset; testator siquidem alia media adhibuisset ad transmittenda haec jura legatario.

  1. (B) Si vero questio sit de testamento ad causas j>iasy quo videlicet bona relinquuntur ecclesiis, monasteriis, pauperibus, piisve operibus ad cultum divinum aut pauperum sublevamen, in honorem Dei erectis, controvertebatur num in foro conscientise valeret, etiam post sententiam judicis illud testamentum irritantis.

(a) Communior sententia affirmabat; nam testamenta ad causas pias, quae finem supernaturalem respiciunt, legibus ecc/esiasticis, non autem civilibus, subsunt, cum Ecclesia jus habeat bona temporalia independenter a Statu acquirendi, ad finem suum prosequendum; valida igitur manent in foro conscientiae testamenta civilibus formis carentia, quoties valida sunt ex principiis Juris canonici, id est, quoties certo moraliter constat de voluntate testatoris, v. g., concordi testimonio duorum testium, vel scriptura testatoris.

Id probant decreta Pontificum et responsa Congregationum. Ita Alexander ///judicibus Velletrensibus rescribit de testamentis ad causas pias1 : "Quia hujusmodi causse de judiciis ecclesise, non secundum leges, sed secundum canones debent traclari, et his, divina scriptura testante, duo aut tres idonei testes sufficiunt, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, cum aliqua causa talis ad vestrum fuerit examen deducla, eam non secundum decretorum statuta tracletis. " — Quse quidem lex minime in desuetudinem abiit, ut ex recentioribus Rom. Congregationum responsis

patet; ita Eudorius caelebs Bonifacium instituerat legatarium universalem per testamentum debitis vestitum formis; scriptum autem privatum (coram lege civili invalidum) Bonifacio tradiderat, in quo piam manifestabat voluntatem. Bonifacius autem, mortuo Eudorio, hsereditatem integram servabat, quin adimpleret pium legatum. Qua de re interrogata, S. Pcenitentiaria 23 jun. 1844 respondit1 : " Bonifacium teneri in conscientia ad implendam voluntatem Eudorii certe cognitam, pro foro conscientiae ".

  1. (b) Pauci tamen theologi, ut Daelman, (T Annibale, Haine2, docebant hanc obligationem esse dz/^//z, proindeque non urgendam.

Etenim rescriptum Alexandri III valet quidem pro ditione Pontificia, non autem pro universali Ecclesia; et quamvis in Corpore Juris insertum fuerit, sicque ad universam Ecclesiam extensum, in multis Ecclesiae partibus obsolevit, ita ut hodie Ecclesia jus suum non urgeat. — Responsum autem S. Pcenitentiarice rem non dirimit; nam Bonifacius in casu tenebatur ad implendam voluntatem Eudorii non quidem vi testamenti, sed vi contractus innominati quo se obligaverat ad pia legata adimplenda, posito quod ab Eudorio institueretur legatarius universalis.

  1. Conclusiones practicae. Codex practice liti finem imposuit, haec statuendo : (a) " In ultimis voluntatibus in bonum Ecclesiae serventur, si fieri possit, solemnitates juris civilis; hae si omissae fuerint, haeredes moneantur ut testatoris voluntatem adimpleant." (b) " Voluntates fidelium facultates suas in pias causas donantium vel relinquentium... diligentissime impleantur etiam circa modum administrationis et erogationis bonorum..." (c) " Ordinarii omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos, exsecutores sunt... Clausulae huic Ordinariorum juri contrariae, ultimis voluntatibus adjectae, tanquam non appositae habeantur." [Codex^ 1 5 1 3- 1 5 1 5).

Si vero legata pia nimis onerosa videntur, facile admittuntur haeredes ad compositionem cum Ecclesia; de qua haec statuit Codex, c. 1 5 1 7 : " Ultimarum voluntatum reductio, moderatio, commutatio, quae fieri ex justa tantum et necessaria causa debent, Sedi Apostclicae reservantur, nisi

2 Daelman, Tr. de Justitia, P. II, de Contractibus, q. II. obs. 8; dAnnibate, III, n. 70; Haine, q. 53, p. 214-218.

fundator hanc potestatem etiam Ordinario loci expresse concesserit. Si tamen exsecutio onerum impositorum, ob imminutos reditus aliamve causam, nulla administratorum culpa, impossibilis evaserit, tunc Ordinarius quoque, auditis iis quorum interest, et servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris voluntate, poterit eadem onera aeque imminuere, excepta Missarum reductione quae semper Sedi Apostolicae unice competit."

III, De Juribus et oneribus legatariorum.

  1. i° Status qusestionis. Testator variis modis de suis bonis disponere potest, instituendo haeredes, aut legatarios vel testamenti executores, dummodo clare exprimat animum sua bona aut partem eorum donandi pro tempore suam mortem secuturo. — Olim distinguebatur inter haeredes et legatarios : priores defunctum repraesentabant in ejus bona succedendo sive ex toto, sive secundum quotam partem; legatarii autem certa aliquot bona ex ipsis hseredibus accipiebant. Hodie vero, in Gallid aliisque multis nationibus, haec divisio omittitur; distinguuntur autem legatarii universales, legatarii titulo universali, legatarii particulares et executores testarnentarii; de quibus pauca dicemus.

  2. 20 Praescripta juris civilis gallici. x (A) Haeredes seu legatarii universales dicuntur illi quibus donatur universalitas bonorum defuncli. Testator unum legatarium universalem seligere potest, aut plures, prout voluerit. (a) Quoad/wtf, legatarius universalis, si non adsint haeredes necessarii, statim obtinet bonorum defuncli dominium et saisinam, ut aiunt; si adsint haeredes necessarii, hi saisinam consequuntur, et legatarius ab ipsis bonorum traditionem postulare debet. (b) Ejus officia haec sunt : si solus haereditatem accipiat, omnia legata et debita solvere debet, etiam ultra vires haireditatis, nisi hsereditatem acceperit sub be?ieficio inventarii'1) — si vero concurrat cum hserede necessario, solus omnia

3 In foro co?iscientia:, probabilins non tenetur solvere debita ultra vires hasreditatis, etiamsi be?ieficio i?ive?itarii usus non fuerit, saltem ar.te sententiam judicis; nam hujusmodi debita, utpote realia, ipsi haereditati annexa sunt, nec proinde ipsam personam legatarii obligant ultra vires hsereditatis. Sed, post sententiam judicis, legi obediendum est, quae in se rationi consentanea est, quatenus eo tendit ut juridice constare possit de viribus hcereditatis, et ita serventur jura creditorum.

legata solvere tenetur, sed debita nonnisi proportionate ad partem haereditatis quam accipit.

(B) Legatarii titulo universali ii sunt quibus testator donat quotam partem bonorum suorum, v. g. tertiam aut quartam partem, vel omnia mobilia aut immobilia. (a) Hi saisinam non habent, sed bona sibi donata ab haeredibus naturalibus, aut legalibus, vel a legatariis universalibus postulare debent. (b) Debita et legata particularia solvere debent pro rata parte haereditatis quam accipiunt.

7°3- (C) Legatarii iitulo particulari illi vocantur quibus testator rem deter??iinatam donat. (a) Jus habent ad bona sibi legata statim post mortem testatoris; sed possessionem inire vel fruclus exigere generatim nequeunt nisi a die qua petierunt bonorum traditionem, vel haec voluntarie ab haeredibus concessa fuit. (b) Non tenentur debita et onera successionis solvere, nisi explicite id declaraverit testator, vel bona ipsi donata hypothecis sint onerata.

(D) Executores testamentarii sunt mandatarii ab ipso testatore sele£ti, eo fine ut dispositionum, in testamento contentarum, executioni fideliter invigilent; eorum jura et officia pendent tum ab ipsa intentione testatoris, tum a lege civili.

IV. De cessatione testamenti.

Testamentum triplici modo cessare potest : revocatione, caducitate et rescissione. x

  1. i° Revocatione; nam testamentum est ex natura. sua revocabile^ quum voluntas hominis ambulatoria sit usque ad mortem. Si testator sub fide juramenti promiserit se non revocaturum testamentum, peccat quidem contra religionemy illud sine legitima ratione revocando; sed non contra jtistitiam, quia juramentum mutare nequit naturam testamenti, quod est de se revocabile; proinde, etiam in hoc casu, valeret revocatio.

Revocatur autem testamentum : (A) Explicite, per iestamentum novum in quo antiquum integre abrogatur aut quoad aliquas dispositiones; vel per aclum coram notario, quo declaratur mutatio voluntatis.

(B) Implicite : (a) novum condendo testamentum, in quo nil quidem de priore dicitur, sed continentur dispositiones contrarice his quae in veteri habebantur; (b) alienatione rei legatce, licet alienatio nulla sit, aut testator postea rem recuperaverit; nam talis alienatio mutationem mentis satis clare significat; (c) laceratione, obliteratione aut destru6tione testamenti ab ipso testatore, aut ejus jussu, peracla.

1 Quae sequuntur, apud plerasque Gentes admittuntur; cfr. Cod. civ. Gut., art. 1035- 1047; Pianioi, III, n. 2836-2870.

  1. 2° Caducitate, quae verificatur quando dispositiones. ab initio validre, suum effectum, propter superveniens impedimentum, obtincre ncqucunt :

(a) Si legatarius moriatur ante testatorem; quum enim donatio testamentaria fiat intuitu personse, ad haeredes non transit; (b) si legatarius moriatur antequam impleatur conditio a qua pendebat legatum; (c)si res legata /^//V^rperieritviventetestatore; aut, post cjus mortem, absque ulla hseredis culpa : tunc enim res perit domino; (d) quando legatarius legato i-enuntiat, post mortem testatoris; aut inhabilis fit ad illud recipiendum : quod in Gallia occurrit solum quando unam ex his pcenis subit quse olim civilem mortem post se trahebant.

  1. 30 Rescissiajje, quam haeredes petere possunt ob triplicem causam : (a) Si legatarius conditiones a testatore impositas non exsequatur; (b) propter gravem legatarii ingratitudinetn erga testatorem; ita, in Gallid, si vitse testatoris insidiatus fuerit, — saevitiarum, delicli aut gravis injuriae contra eum reus fuerit, — vel gravem injuriam ejus memoriae intulerit; (c) si quaedam sit nullitatis causa ex carentia legalium formarum aut partium inhabilitate.

§ IV. De iis qu^e donationi et testamentis

COMMUNIA SUNT.

Dicemus : i° de incapacitate donandi autaccipiendi; 2° de quibusdam donandi modis lege prohibitis; 30 de limitatione facultatis donandi per reservationem legalem.

I. De incapacitate donandi aut accipiendi.

707- Jure naturali, donandi et accipiendi capaces sunt ii omnes qui ad contrahendum idonei sunt, juxta superius dicta, n. 651. — Jure autem civili, quod apud varias Gentes diversum est, restringitur donandi aut accipiendi capacitas, propter bonum publicum.

i° De incapacitate donandi exjure gallico.x

Chapter 64 of 73