Skip to the text

Nn. 515–588

  1. Ad restitutionem tenentur non solum qui principalitcr damnum infcrt, sed ctiam injusti cooperatores, omnes ii scilicet qui cum eo in damnum causandum vere influunt.

Principium generale est cooperatores teneri ad reparationem omnis ac solius dam?ii, cujus causa injusta, efficax ac culpabilis fuerunt, ut constat ex superius di6lis, n. 477. — Duo inquiremus : i° quinam cooperatores ad restitutionem teneantur; 2° et quomodo?

I. Quinam cooperatores ad restitutionem teneantur?

  1. Novem communiter recensentur, his versibus comprehensi :

Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

Ex quibus sex priores d\o,\x\X.x\x positivi, quia ad damnum inferendum aclione concurrunt; tres posteriores negativi vocantur, quia ad illud concurrunt omissione adtionis ex justitia debitse. — De singulis exponemus utrum et qua ratione ad restitutionem teneantur2.

i° De mandante seu jubente.

  1. (A) Notio. Mandans in genere dicitur qui negotium suo nomine gerendum alteri committit ; in re autem

1 S. Tho??i., 2. 2., q. 62, a. 7; Sotus, lib. IV, q. 7, a. 3; Say?-us, lib. X, tr. II, cap. 4; Lugo, disp. XIX; Billuart, diss. VIII, art. 13; S.Atpkons., n. 557-581 ; Carriere, n. 1 162-8233; Ball. P., n. 354-396; Lehmk., n. 1000-1018; Noldi?i, n. 467-489.

2 Quod breviter S. Tho??ias (1. c.) sic contrahit : " Sciendum tamen quod quinque praemissorum semper obligant ad restitutionem ; primo jussio, quia scilicet ille qui jubet, est principaliter movens, unde ipse principaliter tenetur ad restituendum; secundo co?ise?isus, in eo scilicet sine quo rapina fieri non potest; tertio recursus, quando scilicet aliquis est receptator latronum, et eis patrocinium prsestat; quarto participatio, quando scilicet aliquis participat in crimine latrocinii, et in praeda ; quinto tenetur ille qui ?io?i obstat, cum obstare teneatur... In aliis autem casibus enumeratis non semper obligatur aliquis ad restituendum : non enim semper consilium, vel adulatio, vel aliquid hujusmodi, est erficax causa ruinas. Unde tunc solum tenetur consiliator, aut patyo, id est adulator, ad restitutionem, quando probabiliter asstimari potest quod ex hujusmodi causis fuerit injusta acceptio subsecuta ".

224 GAPUT III. DE REPARATIONE JURIS I^ESI, nostra ille est qui alterum inducit ad damnum suo nomine proximo inferendum ; si mandans est superior, qui imperare valeat, dicitur jubens. — Quod quidem duplici modo fieri potest : explicite, scilicet imperio, minis, precibus, spe mercedis aliove aclu quo positive moveatur alter ad proximo nocendum ; implicite, si fa6lis vel di6tis subdito significet damnum alii illatum, sibi gratum fore; v. g. quando Henricus II, Angliae rex, saepius conquerebatur se pacem non habere cum Thomd, Episcopo Cantuariensi, ita ut aulici intelligerent gratos se regi fa6turos, si Thomam e medio tollerent1. — Mandans autem non censetur is qui solummodo ratum habet damnum jam antea suo nomine illatum.

  1. (B) Obligationes mandantis erga damnificatum.

(a) Mandans tenetur omnia damna reparare quce alter vi mandati proximo intulit; eaque omnia quae cum executione mandati moraliter conjuncta sunt, quae scilicet saltem in confuso praevisa sunt, omnibus circumstantiis sedulo perpensis. Qui enim mandat aliquod damnum suo nomine fieri, illud patratur per alium; porro qui facit per alium, per se facere censetur, ac proinde hoc damnum reparare tenetur.

Dixi : vi mandati; unde si mandatarius limites mandati transgressus est, ita ut hoc praevideri non potuerit, mandans non tenetur haec ulteriora damna reparare, neque tenetur proinde de damnis quae mandatarius intulit ex errore qui facile vitari poterat.

(b) Si mandans revocaverit mandatum, et haec revocatio mandatario innotuerit antequam damnum illatum fuerit, non tenetur ad restitutionem, dummodo sit solum mandans et non consulens (infra, n. 523); quia tali revocatione cognita jam extinguitur mandatum, et si mandatarius damnum inferat, id proprio nomine patratur. — Sed, si revocatio non innotuerit, damnum vere sequitur e mandato

  1. (C) Obligationes mandantis erga mandatarium. Quoad damna quae ipse mandatarius patitur, mandans ea tenetur reparare, si vi, vel metu vel fraude vel alio modo injusto mandatarium coegit ad id faciendum, aut etiam si

1 Breviarium Ro7>u Pars hiem., In festo S. Thomae, le<5t. 5-6 expresse ad talem indemnitatem pnxstandam se obligaverit; in priori casu vere est causa hujusdamni; in posteriori ad reparationem tenetur vi contractus ; — secus, non tenetur mandans : nam qui sponte, vel pacla mercede aliquod negotium gerendum suscipit, in se assumit executionis pericula.

2° De consule?ite.

  1. (A) Notio. Consulens ille est qui, motivo vel mediis ostensis, vel suasione, alium inducit ad damnum proximo inferendum; a mandante distinguitur, quia non alium movet ad agendum suo nomine.

Unde tribus prsesertim modis consilium dari potest : (a) proponendo motiva, ex quibus appareat rem esse licitam, vel honorabilem, vel utilem aut etiam necessariam ; (b) media indicando, quibus damnum inferri possit, quibus v. g. venenum confici aut sine periculo ministrari valeat, — vel talis domus invadi ; (c) suasione utendo, v. g. hortatu, precibus, blanditiis, promissis alium inducendo ad proximo nocendum. — Sub alio respectu, duplex praesertim consilium dari potest : doclrinale, quo declaratur talem aclionem esse malam vel bonam, validam vel invalidam, etc; impulsivum, quo, abstrahendo a quaestione validitatis aut liceitatis, alius movetur ad damnum inferendum.

  1. (B) Obligationes consulentis in casu consilii impulsivi. Principium generale est consulentem ieneri ad restitutio7iem illius damni, quod prcevidit ex suo pravo consilio efficaciter secuturum. Patet ex jam dictis; tunc enim est causa injusta, efficax et culpabilis illius damni. — Si duo simul eidem injustum praebuerint consilium, uterque ad restitutionem tenetur, quia uterque efficaciter in damnum influxit.

  2. Applicationes. (a) Si injustum consilium datur ei qui jam vere determinatus est ad malum inferendum, non datur obligatio restituendi; quia in hoc casu consilium causa efficax damni non fuit.

(b) Si alter jam determinatus est ad damnum inferendum, et consulens suasit tantum modum rei faciendae, vel alias circumstantias iemporis, loci, etc, consulens ad restitutionem non tenetur, nisi per accidens tali consilio damnum auxerit, vel totius damni causa fuerit; v. g. si modum suadendo, majus damnum suasit, de. hoc excessu tenetur; si citius suaserit damnum esse inferendum, ita ut damnum impeditum fuisset, si diutius expectatum esset, tenetur ad totum damnum leparandum.

(c) Qui consulit minus malum ei qui jam determinatus est ad majus inferendum, non tenetur ad restitutionem, si damnum minus inferatur eidetn personce; nam in hoc casu non est causa efficax ullius

Theol. Mok. III. — s

226 CAPUT III. DE REPARATIONE JURIS L^ISI, damni; sed si consulat ut damnum alii inferatur personae determinatae, juxta communem sententiam, restituere debet, cum vere sit causa damni minoris tali determinatae personae illati. Quidam tamen dicunt, etiam in hoc casu, non dari locum restitutioni, quia, inquiunt, consilium hujusmodi est conforme caritati; aliunde qui minus damnum patitur non est rationabiliter invitus erga consulentem, sed tantum erga damnificatorem. — Quod argumentum debile videtur; nam, si consilium non fuisset datum, damnum huic determinatae personae illatum non fuisset; jamvero haec non tenetur jure suo cedere, ad vitandum majus damnum alterius. Unde in praxi prioropinio nobis sequenda videtur.

  1. Corollarium. Qui consilium datum revocat, antequam damnum inferatur : (a) non tenetur ad restitutionem, si consilium fuerit simplex, seu nudum, nullo videlicet motivo fundatum, quia per revocationem tollitur consilii influxus; (b) probabilius autem tenetur, quando consilium rationibus fulcitum est, si contrariis motivis non potuerit mentem executoris mutare ; nam rationes prius allegatae adhuc subsistunt, et in mentem alterius efficaciter agunt ; quod praesertim verum est et communiter admittitur, si consulens damnificatori notum fecerit modum patrandi damnum, sine cujus notitia injuria committi non potuisset, v. g. docendo secretum modum aperiendi fores; aut media subministraverit damni inferendi.

Nonnulli tamen probabiliter tenent consulentem ad restitutionem non teneri, etiam quando motiva allegavit, dummodo in retraclatione alia motiva attulerit aeque efficacia; nam si executor cedere nolit, damnum ejus malitiae, non autem alterius consilio tribuendum est. — Caeteroquin, juxta omnes, si consulens executorem ab injusto proposito avertere nequiverit, ex justitia tenetur dominum monere ut sibi caveat.

  1. (C) Obligationes consulentis in casu consilii doctrinalis. (a) Qui vi officii sui, ut confessarius, advocatus, medicus, dedit nocivum consilium, sive ex ignorantia vincibili, sive ex mala intentione, tenetur compensare damna exinde secuta sive consilium petenti sive tertio; nam qui consilium petit ab eo qui est in o^cio, jus striclum habet ut non decipiatur consulentis culpabili imperitia vel malitia; proindeque consulens in hoc casu direcle violat jus ejus qui consilium petit, et indirecte eorum qui cum eo contrahunt.

  2. (b) Qui autem dat consiliun, non ex officio, generatim excusatur a restitutione pro damno quod petens consilium passus est, nisi tamcn dolose peritiam affeclet; nam, excluso fraudis casu, qui tale consilium petit ab imperito et sequitur, sponte sese exponit periculo damni, et sibi adscribere debet damnum quod passus est.

Attamen prcebens pravum consilium, tenetur reparare damnum tcrtio innocenti illatum, dummodo id saltem in confuso praeviderit.

(c) Qui consilium nocivum dedit, ex ignorantia vel negligentia, absque gravi culpa, certo ex caritate et probabilius ex justitia tenetur id retractare, dummodo id facere possit absque gravi incommodo; si id neglexerit, ad restitutionem tenetur. Patet ex dictis supra, n. 480.

30 De palpone.

  1. Palpo, seu adulator, consulenti aequiparandus est; ille est siquidem qui laudando, vel vituperando alium incitat ad damnum tertio inferendum; ideoque ad restitutionem tcnetur eodem modo et sub iisdem conditionibus ac consulens. — Si vero damnum jam illatum approbat, per se ad reparationem non tenctur; secus autem, si haec approbatio ad novas injurias alium inducit, vel ab injuria reparanda efficaciter impedit.

40 De consentiente,

  1. Consentiens ille dicitur qui approbatione externa, suffragio vel sententia vere cooperatur ad damnum T. Suffragium autem duplex esse potest : considtativuni et decretorium; hic agitur de suffragio decretorio, quod vim praecepti vel legis habet : prius ad consilium refertur. — Ita, senatoresy deputati aliique qui suffragio suo iniquam legem condunt, judices vel jurati qui sententiam iniquam ferunt.

Jamvero consentientes tenentur ad restitutionem quotiescunique jus striclum atterius efficaciter ac culpabiliter violaverunt. Ratio est quia, legem vel sententiam injustam ferendo, eodem fere modo concurrunt ad damnum illatum ac mandantes.

  1. Sed quaestio est quandonam consentientes causa efficax damni censeri possint. Jamvero :

(A) Si omnes sinnd suffragium injustum ferunt, sive schedulis secretis, sive surgendo, etc, omnes pariter ad damnum concurrunt, omnesque ad restitutionem tenentur.

(B) Idem dicendum est de iis qui sufTragia ferunt iniqua

1 Proinde hic non agitur de quocumque consensu rei injustae prasstito, sed de eo qui est causa efficax damni.

ex mutud conspiratione, quia communi voto ad damnum concurrunt.

(C) Si suffragia dentur successive et vivd voce : (a) certo tenentur ad restitutionem primi qui suffragia emittunt usquedum compleatur numerus necessarius ad legem condendam, etiamsi praevideant alios non defuturos qui consensuri sint; nam vere influunt in legem ac proinde in damnum; — (b) quoad illos qui, post compleium numerum sufficientem, vota edunt, distinguendum est : si vota sint revocabilia, ad restitutionem tenentur, quia damnum non est consummatum, ac proinde etiam ultimi in illud vere cooperantur; si vero vota sint irrevocabilia, jam damnum peraftum est, ac proinde ultimi probabiliter et speculative ad restitutionem non tenentur, quia non sunt causa damni efficax. Sed in praxi, plerumque saltem, omnia suffragia per modum unius in effeclum influunt, quatenus vires addunt legis executoribus, ejusque revocationem difficiliorem reddunt; quapropter generatim ad reparationem tenentur.

(D) Si antequam lex vel sententia feratur, suffragium injustum efficaciter revocetur, nullus datur restitutioni locus, quia jam nulla praebetur efficax cooperatio.

(E) Qui vero suffragium dant in rem minus justam, non intrinsece malam, quando id unicum est medium ad avertendum majus malum^ non peccant, nec ideo ad restitutionem tenentur1.

  1. Corollaria. (A) In societatibus modernis, in quibus res maximi momenti suffragio senatorum et deputatorum definiuntur, officium incumbit his omnibus suffragia tempore opportuno emittendi, ut bonum rei publicae promoveant, et mala avertant quae pravi cives moliuntur : peccant igitur graviter non solum qui suffragium edunt pro iniqua lege, sed etiam qui, sine justa causa, ex gravi negligentia vel timore Gubernio displicendi, a votis edendis abstineut, aut tcmpore suffragii absunt, quando praevidere possunt silentio hujusmodi grave damnum bono publico aut alicui civium ccetui imminere; imo ad restitutionem tenentur, quoties hac agendi ratione causa efficax alicujus injustitiae dici possunt.

  2. (B) Idcm officium pariter incumbit iis clecloribus qui senatorcs vel deputatos eligunt, quoties praevidetur iniquas leges proponendas ac condcndas fore ; quod quidem hodie plerumque praevideri debet; multi enim sunt qui ordinem religiosum ac socialem penitus evertere conantur; et nisi probi officio suo fungantur, politicas consociationes efforment, ac tempore opportuno honestos eligant deputatos, mox injustitia ubique praevalebit. Cives igitur quijure suffragii gaudent, et eo non utuntur, propter incuriam aut vanum timorem, hodie per se graviter peccant, quia negative quidcm, sed efficaciter ad iniquas leges condendas concurrunt1. Haud pauci subfeclive excusantur a gravi peccato, quia de consectariis suae negligentiae non cogitant; scd sacerdotibus, et laicis qui rem melius intelligunt, officium incumbit eos instruendi, prudenter quidem, sed indesinenter, ut boni cives, unitis ac fcederatis viribus, pravorum audaciam et injustitiam contundere valeant.

5° De receptante.

531' Receptans, seu recursum praebens, ille est qui malefaclori, ut tali, refugium aut securitatem prcebet, vel res ab eo sublatas recipit et custodit. — Dixi : ut tali, quia si eum recipit non ut malefactorem, sed ut consanguineum, aut amicum, vel vi officii (v. g. si agitur de caupone), nec ei intendit auxilium praestare, non est proprie receptans.

Jamvcro receptans ad restitutionem tenetur, quatenus malefactorem securiorem facitad damnum injuste aliis inferendum, vel causa est cur bona injuste ablata non restituantur.

532- Hinc ad restitutionem obligantur : (a) mercatores et caupones qui a filiisfamilias, famulis, etc. acceptant pecuniasaut res a parentibus aut heris clam sublatas, quia sic hujusmodi furtis favent; (b) advocati, qui in re civi/i, causis manifeste injustis patrocinantur, vel, in re criminali, injusto accusatori; non autem qui, in judicio criminali, malefaclores defendunt, quando hi ex ipsa lege defensorem habere debent; (c) qui auxiliumfuri aliive malefactori prcestant, observando et admonendo si forte occurrant qui deliclum sint denuntiaturi vel impedituri; (d) tabernarii, qui fures excipiunt et occultant ne capiantur.

1 De quo vidc Ami du Clerge', Le peY.he' eleftoral, t. XXV, ico^, p. 979, et t. XXVI, 1904, p. 2.

6° De participante.

  1. Notio. Participans duplex esse potest : in prcedd ct in aclione injustd. Si prius, restituere debet id quod injuste accepit, ut dicetur infra de possessore rei alienae; de participante in aflione injnstd hic solum agimus.

Jamvero cooperatio hujusmodi dicitur fonna/is, seu intentionalis, si cooperans tum ad aclionem, tum ad injustam intentionem concurrit; materialis, si solum ad aclionempravam concurrit. Ita qui furi tradit claves domus quo facilius hic furari possit, formaliter cooperatur; materialiter autem, si id facit, eo tantum fine ut proprium damnum vitet, mortem aut vulnus.

  1. Principia. (A) Qui formaliter cum alio cooperatur in aclione injustd, et quideni efficaciter, ad restitutionem tenetur : tunc enim causa est injusta, efficax et culpabilisdamni illati, cum intendat injuriam facere et revera.faciat.

Specifica malitia cooperationis desumitur ex natura peccati ad quod praebetur concursus, ideoque in confessione hoc peccatum declarandum est.

535« (B) Qui materialiter cooperatur in aclione damnificativd, a peccato ct a restituiionis obligatione excusatur, dummodo a6lus non sit intrinsece malus, et aliunde proportionata habeatur causa cooperandi. Patet ex dictis ubi de cooperatione in genere.

Hinc non licet immediaie participare in occisione innocentis, cum haec actio sit intrinsece mala; — nec in ejus mutilatione, nisi ad vitam aut sanitatem ipsius servandam, ex superius diclis, n. 308.

Licet probabilius materialiter et immediate cooperari furto ad vitandum malum altioris ordinis, v.g. mortem ; tunc enim dominus, si obsisteret, non esset rationabiliter invitus. — Imo id licet exgravi cansa, si cooperans possit ac velit damnum e sua cooperatione secuturum reparare, — aut si damnum sit leve, — vel si requale damnum, etiam omissa cooperatione, inferatur : in his enim casibus non censetur rationabiliter invitus.

70 De cooperatoribus negativis.

  1. (A) Notio. Tres suntnegativi cooperatorcs: mutus, 11011 obstans, non manifestans. (a) Jlfutus ille est qui, antequam damnum inferatur, illud non impedit, saltem monendo, dum potest ac debet; v. g. custos domus qui, adveniente fure, non clamat. (b) Nou obstans, qui dum malum infertur, illud non impedit, dum ad id tenetur, v. g. satellites, qui injustum aggressorem non prohibent ab occidendo innocente. (c) Non manifestans, qui post damnum illatum. non denuntiat damnificatorem, dum potest ac debet id praestare; v. g. custodes vectigalium, qui nil dicunt de eis qui tributa defraudant.

537- (B) Principium generale : Cooperatores negativi restituere debent, quando Jicec duo concurrunt : scilicet quando i)exjustitid (z. e. ex officio vel e pacld) damnum impedire tenentur; et 2) possunt illud impedire sine graviori incommodo.

Nam, si tenentur non ex justitia, sed tantum ex caritate aliave virtute, peccant quidem contra has virtutes, sed non contra justitiam, nec proinde ad restitutionem tenentur. — Jamvero exjustitid damnum impedire debent illi qui ad id sese obligarunt aliquo paclo, seu contraclu, sive explicito, sive implicito,ve\ qui susceperunt munus, seu officium,vi cujus damnum prohibere tenentur : ibi enim est quasi-contractus.

Aliunde hi omnes non censentur sese obligare ad damnum impediendum cum maximo proprio incommodo, v. g. cum periculo vitae, nisi agatur de bono publico, quod quandoque sacrificium propriae vitae exigit.

  1. (C) Applicaiiones prcecipace : — (a) Confessarius, qui etiam ex gravi incuria negligit monere pcenitentem de restitutione facienda, non tenetur ad restitutionem, nisi ejus silentium positivo consilio asquivaleat, v. g. si pcenitens confessarium rogaverit ipsum monere deofficio restituendi; nam confessarius, vi muneris sui, teneturquidem bono spirituali pcenitentis providere, non autem temporale damnum aliorum praecavere. — Si vero falsum responsum scienter dedit, tenetur ad restitutionem ut considens ex officio1.

  2. (b) Parentes, aut superiores, qui patiuntur damnum a filiis vel subditis proximo inferri, restituere debent : quando silentio suo filios vel subditos ad damnum inferendum moverunt; vel quando filii non sunt adhuc sui compotes. — Secus, /«/-<? naturali, ad restitutionem non tenentur; nam ex officio habent quidem curam suorum, sed non tenentur aliorum bona protegere. Sedjus civile longius procedit in multis saltem regionibus.

54°- (c) Dominus tenetur reparare damnum ab anhnalibits illatum quorum dominium, vel usum aut custodiam habet, quando ex

gravi ejus negligentia causatum fuit; ipsi enim cura incumbit vigilandi ne aliis noceant.

(d) FUmuli^ qui tamquam rerum custodes conducuntur, v. g. custodes domuum, vinearum et silvarum, damnum reparare tenentur his rebus illatum quae ipsorum curaecommissae sunt; nam excontraclu ad hoc damnum avertendum sese obligarunt. — Quoad famulos, qui tale onus non explicite susceperunt, controvertitur num non impedientes damna ab extraneis illata, ad restitutionem teneantur; multi quidem affirmant, quia, familiam ingrediendo, implicite censentur obligationem suscipere bona domestica adversus extraneos1 defendendi; id tamen p? ■obabititer negant non pauci auclores, praesertim hodierni, quia, juxta mores nostros, famuli adnihii sese obligant in justitid nisi ad fideliter obeundum speciale munus ipsis commissum. — In praxi, ad usum et mores locorum attendendum est, necnon ad famulorum psychologicas dispositiones; juxta omnes tamen, ex caritaie hoc damnum impedire tenentur.

(e) Cuslodes vecligaiium, qui ex gravi negligentia taxas non colligunt, ad restitutionem tenentur, quiavi muneris suieas temporeopportuno colligere debent, et defraudantes denuntiare, nisi agatur de rebus minoris momenti, pro quibus tributum rigorose exigi non solet.

  1. (f) Qua. occasione, quaeritur num ad restitutionem teneatur qui afure pecuniam accepit ad non denuntiandum reum. — Si agatur de eo qui ex officio denuntiare tenetur, restituere debet domino laeso, quia vere est injustus cooperator; — idem dicendum est, si pecunia accepta sit furtiva, quia tunc est receptans; — extra hos casus, controvertitur : quidam negant cum Zugone", quia tunc laediturquidem caritas, sed non justitia; alii affirmant3, quia pecuniam accipere et tacere in hoc casu nihil aliud est nisi auxilium et securitatem praestare furi. Hanc posteriorem sententiam ut probabiliore?n, naturali aequitati et bono publico consentaneam amplectimur. Restitutio autem fieri debet non furi, sed domino laeso aut magistratibus.

II. De modo quo cooperatores restituere debent.

  1. Cooperatores saepe ad restitutionem tenentur in solidum, quatenus obligatio singulis cooperatoribus incumbit totum reparandi damnum quod a pluribus illatum est. Quae obligatio est absoluta, si restitutio fieri debet sine recursu contra alios complices ; conditionata, si jus habetur contra alios recurrendi.

1 Dicitur co?itra extraneos; nisi enim ex speciali officio toti domui praesint, non censentur sese obligare ad protegenda domini bona contra alios famulos : id enim nimis odiosum esset.

J

  1. (A) Principium : Singuli cooperatores ad restitutionem in solidum tenentur, quoties in totum damnum influxerunt, ita ut totum singulis moraliter tribui possit : absolute, si sunt causa principalis, conditionate, si sunt causa secundaria.

Nam quisquc tcnetur totum damnum reparare cujus causa injusta, efncax ct culpabilis fuit; atqui ita est de iis quibus agitur, ut patet. — Tota difricultas est in definiendo quinam in totum damnum influant. -- Hi sunt :

  1. (a) Cooperatores qui proprie dicla conspiratione agunt, quando videlicet singuli ceteros efficaciter ad totum damnum inferendum impellunt suasione, consiliis, etc. ; v. g. latrones qui consilium ineunt de domo diripienda, et ad id faciendum sese mutuo incitant. — Dubiiatur autem utrum idem dicendum sit de iis qui simultanea actione, sed absque muiud suasione, aliquod damnum inferunt in una et eadem re, v. g. eamdem domum incendunt, aut navem demergunt, quandocseteroquin cooperatio singulorum non est nccessaria; probabilius multi affirmant1, quia moraliter totus effectus a singulis procedit; probabiliter tamen non pauci negant2, quia singuli pariialiter tantum in damnum concurrunt, ideoque tenentur solum ad reparandam/tf /*/£/// damni quam causaverunt.

(b) Cooperatores, quorum unusquisque causa necessaria fuit ad totum damnum inferendum; v. g.Juraii, qui in Anglia aut Staiibus Fcederatis, innocentem condemnarent, cum singulorum votum sit necessarium ad condemnationem obtinendam ; duo fures rem alienam injuste auferentes, quam unus auferre non potuisset.

545- (c) Cooperatores, quorum unusquisque causa sufficiens fuit totius damni, v. g. duo simul sclopetum explodentes ininnocentem, ita ut quisque vulnus lethale infligat; vel duo pravum consilium dantes, quando alterutrum sufficiens fuisset ad movendum agentem ad aclionem damnificativam.

(d) Damnificator qui est causa principalis totius damni, ut mandans, ve\ fur q?ii a\ios quaerit socios ad rem furtivam asportandam.

  1. Hinc qui se adjungit alris jam determinatis ad domum diripiendam, sed ita ut ejus a6tio non sit necessaria, ad partem damni reparandam quam ipse intulit, solummodo tenetur; qui ignem aedibus subjicit, quas alii jam efficaciter incenderunt, tenetur solum ad partem damni compensandam quam ipse causavit; miles qui in bello injusto damna cum reliquo exercitu intulit, non tenetur nisi ad partem damni reparandafn cujus ipse auctor fuit.

1 Salmantic, de Restit., cap. 1, n. 151; Sotoj Botiacina, etc.

  1. (B) De ordine servando inter cooperatores qui in solidum obligantur. Distinguendum est inter eos qui eodem gradu et eos qui diverso gradu damnum causarunt.
  1. Si cooperatores eodem gradu ac modo damnum intulerunt, v. g. si omnes fuere mandantes, aut consulentes, eodem modo in agentem influentes, singuli aequaliter restituere debent; i. e. quisque tenetur ad suam partem, et si unus vei alter non restituat, ceteri proportionate restituere debent hanc partem, salvo recursu contra eum qui nihil solvit.
    1. Si cooperatores diverso gradu ad damnum concurrerint, tenentur hoc ordine : (a) qui rem alienam detinet; (b) mandans; (c) exsequentes; (d) ceterse causae positivae; (e) denique ncgativse causae; videlicet : —

(a) Qui rem detinet in se vel aequivalenti, vel injuste consumpsit; nam res clamat domino, si adhuc exstat; et, si non existit, qui prae aliis lucrum habuit ex re aliena, prior sentire debet restitutionis onus; (b) mandans, qui est causa principalis relate ad exsequentes; (c) exsequentes, quia, post mandantem, prsecipuas partes habuerunt; et si inter eos unus principalis fuerit, quia ipse mandatum aliis dedit, prae aliis tenetur; (d) cceterce causce positivee, quae aequaliter tenentur, dummodo aequali fere modo ac independenter egerint; (e) ultimo loco causce. negativce, inter quas illa prior tenebitur, quae damnum avertendi strictiori obligatione tenebatur.

  1. (C) Corollaria. (a) Si causa p7'incipalis restituerit vel condonationem a domino obtinuerit, causae secundariae ad nihil tenentur. Si vero dominus condonaverit unam e causis secundariis, non ideo liberatur causa principahs.

(b) Si una e causis secundariis restituerit, causa principalis huic restituere tenetur.

Itaque, si detentorrei aliense restituerit, ad nihiltenentur alii cooperatores. — Si mandans restituerit, detentor huic restitutionem facere debet, ac reliqui ad nihil tenentur. — Si executor principalis restituerit, primum detentor, et, ejus defectu, mandans compensationem prsebere debent principali exsequenti. — Si una e positivis causis restituerit, primum detentor, postea mandans, tertio principalis executor huic totum restituere debet. — Si vero hi recusent, caeterae causae aequales suam partem ei solvere debent.

(c) Si una e negativis causis restituerit, detentor, ejusque defectu mandans,postea exsequens,actandem aliicooperatores positivi huic totum restituere debent; his autem deficientibus, tenentur causae negativae suam partem ei solvere.

  1. Notanda pro praxi. (a) Si unus c sccundariis cooperatoribus dubitet, post faftam inquisitionem, utrum auclor principalis restituerit, ad restitutionem non est cogendus, cum obligatio restituendi imponi nequeat nisi certo moraliter constct. — Si vero dubitet utrum cooperatores ejusdem gradus rcstituerint, sufficit ut suam partem restituat, propter eamdem rationem.

(b) Saepe expedit cooperatores non cogere ad totum damnum restituendum, etiamsi in solidum teneantur. Rec~te enim ait S. Alphonsus (n. 579) : " Advertendum tamen, quod rudes, etsi teneantur in solidum, raro expedit obligare ad totum; cum difficulter isti sibi persuadeant se teneri ad restituendam partem a sociis ablatam. Quinimo satis praesumi valet, quod ipsi domini, quibus debetur restitutio, consentiant, ut illi restituant tantum partem ab eis ablatam ; cum aliter valde timendum sit, ut nihil restituant, si obligentur ad totum ". Unde saepe confessarius hortabitur injustum cooperatorem ut restituat quod debet, juxta di6tamen illius conscientiae.

Art. II. De modo restituendi.

551- Posita reparationis obligatione, de modo quo fieri debeat restitutio inquirendum manet. Dicemus : 1° de circumstantiis restitutionis in genere; 2° de restitutione quoad certa bona, de quibus specialis occurrit difficultas.

§ I. De Clrcumstantiis restitutionis in genere1.

Expendemus : 1° cuinam; 2° quo loco ; 30 quo tempore; 40 quo modo restituendum sit.

I. Cui restituendum sit?

  1. Principium generale. Restitutio illi facienda est cujus jura lcesa sunt, eoque defuncto, ejus hceredibus vel causam habentibus. — Sed, ad rem magis elucidandam, triplex hypothesis fingi potest, prout persona lsesa certo nota esty — aut incerta, — vel penitus ignota.

i° Si persona lcesa certo cognoscitur, restituendum est ei

1 S. 77wm., 2. 2., q. 60, a. 5; Sayrus, lib. X, tr. V, cap. 9; Lugo, disp. XX; Lessius, lib. II, cap. 15; Bilhuirt, diss. VI II, art. 14-19; 5. Atp/wfis., n. 676-695; Carriere, n. 1234-1266; Ball. P., n. 499-526; Notdin, n. 490-503.

qui rem legitime possidebat, quoties sinc magno incommodo fieri potest; res enim clamat domino, id est non ei qui ha- bet solum nudam proprietatem, sed legitimo possessori. Ita si res a depositario, aut locatario ablata fuerit, huic, non autem nndo proprietario, restituenda cst, quia ipsi injuria fa6ta est. — Attamen, si gravis adsit ratio, restitutio alteri fieri potest; v. g. res, filiofamilias subrepta, ejus parentibus reddi potest, si timeatur ne ab eo dissipetun

553- Corollaria. (a) Si persona laesa defuncla est, hoeredibus vel causam habentibus restituendum1. — Si dominus cessionem bonorum facere coaclus fuerit, restitutio non ei, sed bonorum administratori fieri debet, nisi dominus sit in gravi necessitate et jus habeat retinendi quse ad honestam sustentationem requiruntur, ut infra dicetur, ubi de Contraftibus.

(b) Si communitas aut societas laesa fuerit, restituendum est hujus communitatis administratoribus. — Si tamen societas, de qua agitur, finem omnino pravum.prosequatur, ut secta massonica, non ipsi societati restitutio facienda est, sed singulis ejus membris, aut, si id fieri nequit, pauperibus. Si vero societas non sit essentialiter mala, quamvis quandoque pecuniam in malos usus expendat, — ut est secta hreretica, — ipsi restituendum est; nam legitime possidere potest, nec jure suo privatur propter quosdam abusus quibus indulget2.

(c) Qui culpabiliter incendit domum assecuratam, societati assecurationis restituere debet id quod ipsadomino solvit, et domino partem damni quam societas non reparavit. — Si vero moraliter impossihile evadat scire qusenam societas damnum passa fuerit, propter pactum quod vocant retroassecurationis (reassurance), pauperibus vel causis piis restituendum est.

  1. 2° Si dubitatur qucenam persona loesa fuerit, primum quidem inquisitio fieri debet, et quidem ea diligentia, quae rei valori proportionetur; sed, dubio permanente, —

(A) Si dubium inter paucos versetur, — quia v. g. inventa pecunia

1 llinc restitutio fieri nequit pauperibus, quando adsunt legitimi haeredes; nec licet pecuniam restituendam erogare in missas firo dcfunclot nisi rationabiliter prresumi possit voluntas defuncli vel hreredum, ut constat ex decreto S. Pamitent., 7 febr. 1899, aP- ^,;u du Clerge', t. XXI, 1899, p. 415.

2 5. Ojjicium, 21 sept. 1842 : ': Utrum Christifidelis qui sciens et volens delubri muros, januas, implementa diruit et perdit, atque ab Ethnicis ea de causacapitur, debeat vel possit damnum sarcire, saltem ex alio titulo? — Resp. Teneri ad restitutionem, titulo justitiie " (Ap. Buccetvui, Enchiridion, n. 672).

amissa fuit ab una e quatuor vel quinque personis, inter ipsas res dividatur meliori quo fieri potest modo.

(B) Si inter mu/tos, restitutio fiat personis laesis, si moraliter fieri possit, v. g. si mercatores fraudaverint in pondere aut qualitate mercium,augeantpondus velmeliorem praebeantqualitatem,quando emptores laesi redeunt; si id fieri non possit, restituatur pauperibus vel piis operibus, praesertim illius loci ubi injustitia commissa est; in hoc enim casu, laesi huic modo restituendi consentire censentur.

555- 3° Quando persona laesa penitus incognita manet, peracla diligenti inquisitione, distinguendum est : (A) Si res bonA fide acquisita fuerit, a possessore/r^^/////^ retineri potest tanquam res amissa (supra, n. 229).

(B) Si vero mala fide, pauperibus vel causis piis restituenda est. Omnes theologi illud admittunt, quamvis de fundamento hujus obligationis disputent : alii eam e jure naturali repetunt, alii autem e jure ecclesiastico1. Putamus eam e jure naturali dimanare, et a jure ecclesiastico explicite declaratam fuisse. Jus enim naturale praecipit ut, propter bonum publicum, nemo injuste ditior evadat ex re aliend; jamvero si maloe fidei possessor rem injuste possessam retineret, ditior fieret ex re a/iend, et ita ejus injustitia ipsi# patrocinaretur; ideoque bonum publicum pateretur, cum exinde malefactores audaciores fierent. — Aliunde lex ecclesiastica id determinavit quoad usuras et simoniacum pretiuni; et theologi communiter illud extendunt ad omnia debita ex deli6lo orta.

  1. Hinc, in restitutione debitorum incertorum, quandoque Pontifices condonationem aut reduclionem concesserunt, gravi de causa, quatenus sunt piarum causarum administratores.

Si debitor ipse pauper sit, partem rei alienae servare poterit quae necessaria est ad suam paupertatem sublevandam : possidens enim non excluditur e numero eorum quibus restitutio fieri potest; cavendum est tamen ab illusionibus quae facile occurrunt, quando quis judex est in propria causa. Si ignotus dominus postea comparuerit, possessor rei alienae jura et officia possessoris boncz fidei

1 Siquidem Atexander III {Decretal. Gregor. XI, lib. V, tit. 19 de Usuris, c. 5, p. 812, ed. Friedberg) decernit usurarios cogendos esse usuras " his a quibus extorserunt, vel eorum haeredibus restituere, vel his non superstitibus, -pauperibus erogare"; idem alibi declaratur de simoniacis, et, per analogiam, ad omnes extenditur qui maldfide rem ahenam detinent.

238 GAPUT III. DE REPARATIONE JURIS LvESI, habet, si requisitam diligentiam ad dominum inveniendum adhibuerit; ideoque si pauperibus restituerit, ad nihil amplius tenetur; — si diligens non fuerit, ut possessor m a la? fidei habetur, damnumque domino illatum compensare debet.

II. De loco ubi sit restituendum.

  1. Principium generale. Restitutio ibifieri debet nbi jura creditoris sa/vantur, absquc tamen graviori incommodo debitoris. Hinc : — i° Possessor boncB fidei tenetur rem restituere in loco ubi est, quando incipit cognoscere rem non esse suam; nec tenetur ad expensas vel pericula transmissionis subeunda ; sed sufficit ut absenti domino notum faciat se esse paratum rem reddere.

Ratio est quia possessor bonae fidei non tenetur detrimentum pati ex re aliena. — Hinc si res perit, dum transmittitup,possessoradcompensandumdamnumnon obligatur.

  1. 2° Possessor malce fidei vel injustus damnificator restituere debet, suis sumptibus, in loco ubi dominus rem esset possessurus, si non ablata aut destrucla fuisset, dedu- 6lis tamen (jure naturali) expensis quas dominus fecisset rem asportando. — Nam, ut damnificator, tenetur totum damnum reparare quod dominus passus est.

(a) Si tamen expensre ad rem domino deferendam valde superarent valorem ipsius rei, sufiiceret pretium rei domino transmittere, nisi res esset maxime cara domino. — Hodie vero, ob commeatuum facilitatem, (facilite de transports), plerumque res ipsa parvis expensis remitti potest.

559- (b) Si res restituenda casu vel culpa tertii perierit, antequam ad dominum pervenerit, injustus possessor damnum compensare debet, sed recursum habet contra eum cui res commissa fuerat; nam debitor ex deliclo omne damnum etiam fortuitum lerre debet, ex dictis supra, n. 506. — Excipitur casus quo dominus aut judex nuntium determinaverit, cui res credenda erat : tunc enim statim ac nuntio tradita est, fit creditoris, et, si pereat, ipsi perit.

Quapropter multi probabiliter censent a nova. restitutione immunem esse qui pecuniam restituendam confessario tradidit, apud quem casu vel culpa tertii periit ; nam confessarius haberi potest ut nuntius ex prazsumpto creditoris consensu eleclus, cum ssepe restitutio alia via tuto fieri non possit, absque infamiae periculo, — et aliunde confessarius sit ex officio nuntius fide dignus. — Unde, in praxi, qui hoc modo restituit, et putat se ofiicio suo jam satisfecisse, ad novam restitutionem non est cogendus.

SEU DE RESTLTUTIONE. 239

III. De tempore quo sit restituendum.

  1. Principium. Restitutio ficri debct quampvimum moraliter, nisi rationabilis causa excuset, ita ut reparari debeant omnia damna ex adpabili mord secuta. — Dominus cnim jus habet rcm suam possidendi, eaque fruendi; utroque autem jurc privatur si restitutio nimis differatur absque causa.

(a) Peccat igitur graviter qui sine causa 7iotabiliter restitutionem differt in materia gravi; necnon qui, totum restituere valens, nonnisi per partes vult restituere; peccatum veniale erit si brevis sit dilatio, nec grave creditori damnum inferat.

(b) Si e culpabili mora dominus patiatur damna quae prgeviden poterant, injustus possessor, utpote damnificator, ea compensare debet. Jamvero praevideri possunt damna communiter in similibus circumstantiis occurrentia, non autem extraordinaria, nisi debitor qui est in morct sufficienter admonitus fuerit.

(c) Graviter peccant qui, absque sufficienti ratione, restitutionem usque ad mortem differunt, non solum propter dilationem restitutionis, sed etiam quia timendum est ne haeredes restitutionem omittant. — Prudenter igitur confessarius hortari debet pcenitentes ut ipsi ante mortem restituant, in quantum rleri potest; aut saltem media efficacia adhibeant ut restitutio fiat, v. g. pecuniam donando personse fide dignae, quae sedulo omnia debita solvat.

IV. De modo restitutionis.

  1. Principium generale. Restitutio eo modo fieri debet quo justitia violata ad cequalitatem reparetur. — Patet ex ipsa notione justitiae ac restitutionis.

Dectaratur : (a) Restitutio generatim secreto et inscio domino fieri potest nisi scandalum sit reparandum, ut sic famae" et honori restituentis parcatur.

(b) Fieri potest sub specie donationisj aut per laborem sponte ac gratuito in utilitatem domini susceptum, vel per parcimoniam, aut alia hujusmodi media; prsesertim si agatur de iis qui aliter vix restituere possunt. — Si fiat per modum donationis, et creditor, hac causa motus, aliud donum ejusdem valoris debitori rependerit, alio modo procedendum est.

(c) Debitor, seu damnificator restituere potest sive per seipsum sive per alium fide dignum. Saepe confessarius a pcenitente eligitur ut media personaj hoc munus accipere potest confessarius, dummodo prudenter agat, ne sigillum confessionis frangat ; — v. g. potest restituere mediante alio sacerdote, pecuniam ex alia civitate mittendo etc. ; expedit etiam ut pcenitens certus reddatur restitutionem vere faclam fuisse, ut omnis suspicio vitetur.

  1. 2° Corollaria. (A) Si quis, debiti immemor, aliquid gratuito creditori donat, numquid obligationi restituendi satisfacit? — Controvertitur :

(a) Alii negant; nam donatio ex motivo benefaciendi, non ex motivo restituendi facla est. (b) AY'\ probabiiius affirmant; nam donator, in hoc casu, virtualiter et implicite vult restituere, quia cum sit bene dispositus, habet voluntatem implicitam restituendi ; ita ut hanc voluntatem explicite habuisset, si suae obligationis conscius fuisset. Unde in praxi non est urgenda restitutio in hoc casu. — Imo, si pauperibus restitutio facienda sit, eleemosynae, post contractam obligationem factas, ut restitutio haberi possunt.

  1. (B) Quomodo restituendum sit Statui vel Municipio?

(a) Si quis modus a iege determinetur, hic servandus est, in quantum fieri potest.

(b) Secus, restitutio fieri potest administratoribus Status, aut Municipii, — vel destruendo titulos debiti a Statu vel Municipio emissos (rentes sur VEtat, timbres, obligations des villes), non autem eos qui a privata societate emittuntur. Quidam addunt restitutionem fieri posse iis qui a potestate civili bonis suis injusie spoliati sunt; sed in hoc casu, injustitia debet esse manifesta; — aut pauperibus, quia potestati politicse obligatio incumbit eis subveniendi; id tamen non videtur probabile; nam generatim Status huic obligationi aliis modis satisfacit, nec ad privatos pertinet de publicis reditibus privata aucloritate disponere.

§ II. De restitutione quoad certa bona in SPECIE.1

Hic exponemus quomodo restituendum sit : i° quoad damnum in bonis corporis; 2° quoad bona animi; 30 ob impeditam consecuiionem alicujus boni; 40 propter tributa defraudata.

I. De restitutione ob damnum in bonis corporis.

Quaestio expendi potest : i° quoad homicidium et vulnerationem ; 2° quoad duellum ; 30 quoad stuprum ; 40 quoad adulterium.

i° Ob homicidium ac vulnerationem.

  1. Status qucestionis. (A) Obligatio restituendi oritur ex homicidio et vulneratione injuste, efficaciter et culpabiliter commissis. Hinc qui alium occidit vel mutilat,

1 Sayrus, lib. XI, cap. 1-10; Lugo, disp. XI-XV; Bittuart, diss. X art. 11; diss. XV, art. 3; S. Alphons., n. 626-675; Carrierey n. 1301 1430; Ball. P., n. 440-498; Marres, lib. II, n. 257-366.

justae dcfensionis causa, et cum moderamine inculpatce tutelce, ad nullam restitutionem tenetur. Qui vero, in casu legitimae defensionis, notabiliter justam moderationem excesserity juxta quosdam, tenetur ad restitutionem ; juxta alios, probabiliter non tenetur, quia injustus aggressor scienter ac volenter sese exposuit periculo mortis, et sibi imputare debet propriam mortemaut vulnerationem ; qui enim injuste impugnatur, vix cogitare potest de moderamine incutpatce tutelce, ac fere semper est in bona fide.

(B) Damnum ex homicidio vel mutilatione triplcx esse potest : naturale, scilicet amissio vitae vel membrorum; spirituale, quatenus occisus privatur opportunitate pcenitentiam agendi et sufifragiis quae testamento potuisset sibi procurare; temporale, quod contingit sive ipsi occiso aut mutilato, sive ejus familice, v. g. expensse ad curandum vulnus, lucrum cessans ob mortem, morbum vel mutilationem laesi.

  1. Jamvero (a) damnum naturale non potest proprie ac directe compensari in eodem genere; et controvertitur num indirecle ac cequivatenter compensari debeat per pecuniae solutionem. Multi hodierni probabiliter dicunt nullam compensationem deberi, nisi a judice imponatur, quia nulla est possibilis, cum vita, integritas membrorum ac sanitas corporis omne pretium excedant. Probabilius tamen censemus, cum S. Tlio/na1, multisque aliis antiquis theologis, quamdam compensationem etiam pro damno naturali deberi laeso, nonautem ejus familiae. " Quando id quod est ablatum, non est restituibile per aliquid aequale, debet fieri recompensatio qualis possibilis est, puta cum aliquis alicui abstulit membrum, debet ei recompensare vel in pecunia, vel in aliquo honore, considerata conditione utriusque personae, secundum arbitrium boni viri. " Etsi enim justitia intendat aequalitatem perfeclam, si haec tamen obtineri nequeat, ad eam accedere debemus, in quantum fieri potest. Juxta omnes tamen, curandum est ne talis compensatio sit incitamentum ad crimen, v. g. ad fornicationem. - — Eadem opinionum diversitas viget quoties restitutio in eodem genere bonorum fieri nequit.

(b) Damnum spirituale potest ac debet compensari in eodem genere, per orationes, missas, aliaque opera spiritualia. Juxta non paucos, haec obligatio oritur ex justitid; juxta alios, ex caritate; confessarius homicidas hac de re moneat.

(c) De damno igitur temporali remanet dicendum.

  1. Principium : Homicida vel mutilator tenetur reaarare omnia damna temporalia quae saltem in confuso

1 5. TI/ow., 2. 2., q. 62, a. 2, ad 1, praevidit ex actione sua secutura. — Nam vere est injusta, efficax ac culpabilis causa horum damnorum.

  1. Corollaria. (A) Haec obligatio est realis, proindeque transit ad haeredes qui tamen non tenentur ultra vires haereditatis.

(B) Damna praecipua sunt : expensce pro vulnerati vel occisi curatione, — aut pro funere, quatenus scilicet raajores sunt quam si laesus domi mortuus fuisset; lucrum cessans ob vulnus vel mortem laesi, quod aestimari debet judicio viri prudentis, spectatis omnibus circumstantiis personae, aetatis, officii, laboris, etc.

Quia vero difficile est ea omnino accurate definire, multum expedit ut amica compositio seu transaclio fiat.

(C) Restitutio fieri debet primario ipsi personce lcesce, et, post ejus mortem, ejus hceredibus proximis, videlicet parentibus, liberis et uxori, quia, propter striclissimum nexum quo ei uniuntur, unam personam moralem cum eo efformant. Obligatio restituendi his proximis haeredibus certa est, si ab eo alimenta accipiebant, nec aliunde habent quo se sustentent. Probabilius ac communius idem dicitur, contra Lacroix1 ac paucos alios, in casu quo parentes, uxor et filii sibi facile subvenire possunt; nam etiam in hoc casu injustum damnum passi sunt.

  1. (D) Controvertitur utrum restitutio fieri debeat re/iguis hceredibus, etiam consanguineis, et creditoribus defuncti, qui exinde damnum incurrunt. Haec sunt quae probabiliora nobis videntur :

(a) Non clare constat, nec proinde urgenda est obligatio restituendi haeredibus non necessariis, quibus videlicet defundtus providere non tenebatur; nam incertum est utrum defunctus voluntatem habuerit eos ditandi, ideoque si damnum patiantur, illud per accidens causatur, et insuper tale damnum partim compensatur eo quod citius adeant haereditatem. — Excipitur tamen casus quo quis eorum in familiam defuncli susceptus fuerat, et ut filius habitus; tunc enim ejus curam agere defunclus implicite saltem promiserat, et ad id sese obligaverat.

569." (b) Neque constat obligatio restituendi creditoribus defundli, nisi homicida in particulari casu praeviderit et, juxta quosdam, intenderit damnum hujusmodi creditorum. Secus enim, damnum creditoribus illatum sequitur per accidens, ita ut homicida non sil, vere causa efficax ejusdem (n. 472); accedente autem praevisione ac, juxta quosdam, intentione, jam nihil deest ut homicida sit causa efficax, culpabilis ac injusta damni.

Notandum. Si lethaliter vulneratus sponte ac libere ante mortem. omnia debita homicidae remittit, hic ex stric~ta justitia ad restitutionem probabilius non tenetur : condonatione enim extinguitur debitum, ex infra dicendis. — Attamen vulneratus, ita agendo caritatem laedit, si ejus cognati sustentatione indigent.

2° De restitutione ob duellum.

57°» (A) Oui altcrum provocat ad duellum, eumque, vi, metu, aut gravibus viinis moraliter cogit ad acceptandumy ac tandem eum occidit aut vulnerat, tenetur ad restitutionem sicut homicida aut vulnerator; nam utitur injustis mediis ad consensum extorquendum; qui provocatur, vere invitus est, et invito fit injuria.

(B) Si vero provocatus sponte acceptet, et occidatur aut vulneretur, vel a fortiori si provocatus occiderit provocantem, nullus datur jure naturali restitutioni locus ; uterque enim libere duellum acceptans, se libere exponit periculo damnum incurrendi : scienti autem ac volenti non fit injuria.

Attamen, si judex civilis damni reparationem injunxerit, ejus sententia in conscientia obligat, cum lata fuerit propter bonum publicum, ad alios a duello arcendos.

3° De restitutione ob stuprum aut fornicationem. Non agitur hic nisi de damno temporali, quod oritur praesertim ex difficultate nu bendi cum persona ejusdem conditionis, aut ex onere pro/is educandce, si quae concepta fuerit; amissio autem virginitatis est damnum in se irreparabile.

  1. Obligationes erga mulierem seductam vel oppressam. (A) Qui vi, velfraude, honestam mulierem oppressit vel seduxit, omnia damna reparare tenetur exinde secuta. Nam his utendo mediis, damna hujusmodi injuste, efficaciter ac culpabiliter intulit.

Declaratur : (a) vi, aut fraude; quo nomine veniunt non solum violenta oppressio, sive in statu vigiliae, sive in statu somni aut ebrietatis, sed etiam minae injuste incussae, importunae preces superioris, mendacia aut falsae promissiones — praesertim matrimonii promissio, — quibus mulier quasi inscia aut invita ad copulam inducitur.

(b) Mulier honesta, sive sit virgo, sive sit vidua, dummodo ut casta juxta publicam aestimationem habeatur.

  1. (c) Damna reparare tenetur. Quod quidem fieri potest aut mulierem nubendo *, — aut eam dotando, quo facilius alteri nubat, quamvis deflorata.

1 Mulier stupratorem, qui nuptias offert, accipere non tenetur, sed libertatem cui vult nubendi servat : tunc stuprator eam dotare debet, iuxta communem et veram sententiam.

Prius quidem consulendum est, nisi obstet nimia disproportio inter virum et mulierem, aut alia gravis ratio; nec tamen sub gravi i??iponendum, nisi explicita adfuerit matrimonii promissio; — imo etiam in noc casu urgenda non est haec obligatio, si matrimonium sit moraliter impossibile propter disparitatem conditionis, odia exinde inter familias oritura, vel alios infelices exitus prudenter praevisos, — si puella ex circumstantiis facile advertere potuerit promissionem esse ficlam, aut postea libere condonaverit offensam, sive explicite, sive implicite (v. g. fidem frangendo).

Si seduclor puellae non nubat, congruam dotem ei praebere debet, — aut aliter curare ut nubere possit secundum suam conditionem, — vel, si haec nubere nequcat, ad ejus sustentationem concurrere. — Ab hoc officio tamen excusatur, si mulier reipsa nullum damnum fortunae passa fuerit, quia v. g. jam secundum suum statum nupsit, aut religionem ingressa est, vel praematura morte obiit; pariter, si mulier injuriam condonaverit.

573« (B) Qui puellam libere consentientem defloravit, vel solum precibus, blanditiis, suasionibus ad peccandum induxit, stricle non tenetur ad restitutionem ex hoc capite, nisi postea occultum delidtum aliis manifestaverit, vel a judice ad mul6lam damnatus fuerit. — Ratio regulae est quia scienti et volenti non fit injuria.

Si vero rem aliis manifestaverit, eo ipso fit injustus detraclor, et sub hoc respectu, damna exinde secuta reparare debet. Aliunde, si judex, propter bonum publicum, aliquam reparationem praeceperit, haec sententia in conscientia obligat1.

  1. Obligationes quoad prolem conceptam. (A) Si quis vi, metu aut aliis injustis mediis mulierem seduxerit, tenetur, si proles nata fuerit, omnes nutritionis ac educationis expensas ferre,quia ipse est injusta,efficax ac culpabilis causa totius damni. Attamen, si pater proli non provideat, mater tenetur, lege pietatis, infantem educare; sed seductor omnes expensas quas hsec subiit compensare tenetur.

(B) Si mulier libere consenserit, ambo parentes aequali obligatione tenentur, in solidum, prolem educare, quoadusque sibi providere possit; ad hoc enim obligat pietas qua parentes erga liberos tenentur.

(C) Omnino decet ut proles coram Ecclesia et foro civili agnoscatur, atque tegitima reddatur, nisi grave obstet incommodum, ne proles infamis et absque haereditate maneat.

  • Jure civili gallico, ex art. 138», puella gravida compensationem obtinere potest a seduclore. Cfr. Planiol, 4e ed., I, n. 1529 sq.

4° De restitutione ob adulterium.

575- Status quaestionis. Adulterium, prseter malitiam fornicationis, importat injuriam alteri conjugi illatam, quse reparari debet per satisfaclionem, quando adulterium marito innotuit; si vero secretum remanserit, silentium omnino servandum est, ne jurgia causentur. Si proles ex adulterio nata non fuerit, nullum damnum temporale est reparandum; sed si proles certo nata fuerit ex adulterio, adest duplex damnum reparandum : (a) expensae ad nutriendam et educandam prolem, quas maritus injuste subiit; (b) portio hcereditatis paternce, qua injuste privantur legitimi filii, eo quod spurius injuste aliquam haereditatis partem accipiat. — Probabilius autem non sunt compensanda damna quae per accidens proveniunt, v. g. ex eo quod consanguinei adulterino quaedam donent vel testamento relinquant.

Dixi : si certo ex adtdterio nata fuerit proles; nam in dubio, proles ex legitimo marito nata censetur, juxta illud : pater est, quem nuptice demonstra?it.

57^- Principia. (A) Si vir dolo aut vi uxorem alterius carnaliter cognoverit, ipse solus tenetur ad omnia damna reparanda, quia solus est causa injusta, efficax et culpabilis damni.

(B) Si vero uxor libere adulterio consenserit, ambo adulteri tenentur in solidum ad restitutionem damni marito et filiis legitimis illati; uterque enim est causa injusta, efficax ac culpabilis hujus damni.

  1. Corollaria. (a) Aliquoties mulier adultera sola tenetur ad reparanda damna quae ratione hcereditatis contingunt; videlicet si facile potuisset haec damna vitare, prolem adulterinam extra familiam alendo, v. g. in orphanotrophio, — et adulter fecerit quidquid potuit ad hoc obtinendum; ita enim agendo, causam damni a se positam sufficienter retraclavit; et sola adultera, hoc medium recusando, est causa efficax damni quoad hsereditatis divisionem. Hoc autem raro verificatur, cum in praxi valde difficile sit prolem extra familiam educare, quin suspiciones oriantur.

  2. (b) Si uxor carnale commercium habuerit cum duobus adulteris, tempore ad conceptionem apto, et dubitetur quisnam e duobus sit pater prolis adulterinae, controvertitur utrum ambo ad restitutionem teneantur : — juxta quosdam, neuter tenetur, quia nemo ad reparationem damni obligatur, nisi certo moraliter constet eum esse ejusdem causam efficacem; atqui de neutro res certo moraliter

246 GAPUT III. DE REPARATIONE JURIS L^SSI, constat. Probabilius tamen uterque tenetur in solidum aut saltem pro ratd parte dubii; nam uterque posuit causam ex se aptam ad damnum causandum, et si paternitas est dubia, uterque ad hanc incertitudinem efficiendam cooperavit; proindeque a restitutione excusari nequit, propter hanc incertitudinem.

  1. De modo restituendi. Valde difficile est restituere in hoc casu, cum ex restitutione oriri possint suspiciones de adulterio commisso, quge pacis familiam turbarent. Hinc onmino prudens esse debet confessarius hac de re.

(A) Plerumque mulier adultera non tenetur crimen suum manifestare ad vitanda damna ex eo secutura; talis revelatio generatim fieri nequit absque periculo incurrendi odium mariti, discordias, divortium et gravem infamiam, non solum sibi, sed toti familiae; porro haec omnia sunt multo graviora incommoda quam damna fortunae, ideoque dispensant a restitutione, si aliter fieri nequeat.

(B) Insuper Ji/ius non tenetur credere matri suce ortum suum adulterinum manifestanti, nisi ex circumstantiis ut adminiculis hoc testimonium certitudinem pariat, v. g. si probetur patrem absentem fuisse tempore conceptionis. Si vero res certo constet, nequit in conscientia paternam haereditatem retinere.

(C) Si possibile sit prolem adulterinam in brephotrophio educare, quin oriantur suspiciones, id sane prsestandum est, cum ita educationis expensae valde limitentur ac vitetur baereditatis divisio.

Secus, mulier adultera restituere conabitur, plus donando, e propriis bonis, filiis legitimis quam spurio, sumptus minuendo, diligentius laborando et fructus laboris filiis legitimis dando. — Vir autem adulterus restituere potest aliquid filiis legitimis donando, sive inter vivos, sive per testamentum, secundum aestimationem viri prudentis.

II. De restitutione quoad bona animi.

Bona animi, de quibus difficultas esse potest, sunt prsesertimfama et honor.

1° De restitutione famce.

  1. Principium : Qui injuste alterius famam laesit, sive calumniis sive detractionibus, ex justitia tenetur eam restituere, simulque omnia damna reparare, quae efficaciter et culpabiliter ex diffamatione secuta sunt.

Etenim quicumque scienter et volenter jus strictum violat alterius, tenetur illud reparare; atqui injusta detractione aut calumnia jus strictum ad famam violatur, ut supra (n. 377) dictum est; praeterea saepe, famam laedendo, eo ipso bona fortunae laeduntur; ita negotiator, medicus, advocatus, etc, famam amittendo, damna temporalia eo ipso patientur:

crgo etiam ad hujusmodi damnorum reparationem tenetur injustus diffamator.

Obligatio famam restituendi est persona/is, ideoque solum diffamantem spe6lat; obligatio autem damna tcmporalia rcparandi est rea/is, proindeque ad hceredcs transit, non tamen ultra vires haereditatis. — Multi tamen hanc ignorant, et saepe in bona fide relinqucndi sunt, ne forte formalcm injustitiam committant.

  1. Corollaria. (a) Qui graviter peccavit alium diffamando, famam resarcire tenetur etiam cum gravi suo incommodo; obligatio enim gravis ligat cum incommodo proportionate gravi. Si quis autem, non ex gravi culpa, sed ex inadvertentia aut imprudentia famam alterius laeserit, tenetur famam et damnum resarcire, sed non cum magno incommodo.

(b) Fieri potest ut levis famae laesio grave damnum in bonis fortunae inducat, v. g. si quis secretarii munus amittat, quia ut garrulus exhibetur : tunc gravis adest obligatio grave damnum temporale reparandi, si praevisum fuerit.

(e) Si tota culpa non ex loquentis, sed ex audientium parte oriatur, qui ejus verba sinistre intellexerunt, detraclor non ex justitia, sed solum ex caritate errorem corrigere debet.

  1. Modus reparandi famam. (A) Modus diversus est prout injuria fuit ca/umnia, vel detraclio simplex.

(a) Si agitur de catumnia, haec aperte retractanda est, etiam cum jaclura, propriae famae, nisi efficaciter fama aliter reparari possit, dicendo v. g. se errasse vel deceptum fuisse : innocens enim jus ad famam habet potiusquam calumniator.

(b) Si de simplici detraclione agitur, difficultas sane crescit, cum crimen injuste manifestatum sit verum; reparatio fieri potest tamen duplici modo : direcle, dicendo se deceptum fuisse, male et injuste locutum fuisse; imo, juxta quosdam, diffamator dicere potest se falsum dixisse, utendo restrictione mentali; quod tamen negat Billuart, et quidem merito, cum talis loquendi modus sit mendacium; — indirecle, laudando et honorifice traclando eum qui diffamatus est, ejusque vitia excusando; quod saepe efficacius est quam quaelibet restriclio mentalis.

  1. (B) Si diffamatio publica fuerit, reparatio debet eodem modo publica esse, in quantum fieri potest : hinc, —

(a) Diffamator tenetur famam proximi laesam restituere non solum coram auditoribus immediatis, sed etiam coram mediatis, quando praevidit audientes hanc diffamationem evulgaturos esse; sed, cum saepe direcla reparatio sit difficilis, tunc sufficit auditores hortari ut sese retraclent coram eis quibus hoc manifestarunt.

248 GAPUT III. DE REPARATIONE JURIS L^SI,

(b) Si diffamatio fuerit in scriptis, generatim debet etiam reparatio in scriptis fieri.

  1. Causce excusantes a restitutione famae. Haud raro dantur causae quae a restitutione famae excusent, videlicct : —

(A) Si diffamatio non fuerit efficax, quia v. g. auditores detrahenti fidem non praestiterunt, — aut alius, detrahentem corrigendo, malum effeclum impedivit; — aut si infamia jam sublata est} v. g. quia falsitas calumniae publice agnita fuit, aut decursu tcmporis oblivione deleta : tunc enim sedulo cavendum est ne, per inopportunam retractationem, reviviscat diffamatio.

(B) Si reparatio sit physice aut moraliter impossibilis ; v. g. si detra6lionis auditores ignoti sint, vel adiri nequeant; si delictum alia via jam publicum evaserit; aut fama aliena reparari non possit sine damno proprio longe graviori.

(C) Si lcesus injuriam condonaverit, sive expresse, sive tacite, dummodo potestatem habeat condonandi, et aliunde bonum publicum non obstet; nam si ageretur de magistratu aut sacerdote, qui bono nomine indiget ad munus suum exercendum, condonatio fieri nequit. — Ad condonationem accedit compensatio, quando videlicet diffamatus ipse famam detrahentis laesit, nec vult injuriam reparare : tunc enim reparatio differri potest donec alter famam resarcire paratus sit.

2° De restitittione honoris.

  1. (A) Principium : Qui honorem alicui debitum injuste lsesit, tenetur ipsi restituere honorem ac damna efficaciter et culpabiliter exinde secuta. — Nam jus strictum ad honorem sicut ad famam habemus; ideoque violatio hujus juris reparari debet.

Hoc certum est quando contumelia fuit aliquo modo pub/ica, v. g. quando quis, coram duobus vel tribus, colaphis cresus est; et communiter admittitur etiam quando contumelia fuit occulta; nam etiam tunc violatur jus ad honorem, ex dictis supra, n. 398.

  1. (B) Modus honorem reparandi. Requiritur et sufficit illa honoris significatio, quae, omnibus circumstantiis inspectis, ac gravitate injuriae, necnon consuetudinibus locorum apta sit, judicio viri prudentis, ad reparandum dam num illatum. Hinc : —

(a) Qnando superior subditum offendit, raro tenetur ad veniam ab inferiori petendam, sed plerumque sufficit amica salutatio, ve) aliud benevolentiae signum.

(b) Si offensio fit inter cequales, — vel signa honoris solito majora lseso exhibeantur, si injuria non sit gravis; vel, si sit gravior, venia petatur.

(c) Si inferior superiori contumeliam intendit, generatim humilis venioe deprecatio requiritur.

III. De restitutione ob impeditam consecutionem alicujus boni x.

Triplex distingui potest hypothesis, prout ille qui a bono consequendo impeditur, jus striclum habet ad illud bonum, — vel solum facultatem et spem legitimam, — aut hujusmodi bono indignus est.

  1. i° Qui alium quocumque modo impedit a consecutione alicujus boni ad quod jus striclum habet, sive in re sive ad rem, veram injustitiam committit, et ad restitutionem tene- tur damno illato proportionatam.

Ita v. g. si advocatus creditorem impediat quominus soiutionem debiti obtineat; si quis patrem precibus, suasionibus aliisve mediis inducit ut filium privet legitima hrereditatis parte ad quam ex lege civili jus striclum habet.

  1. 20 Si agatur de bonis ad quae consequenda non habeturjus striclum, sed solum legitima potestas et spes fundatat distinguendum est : (a) qui mediis utitur injustis, vi, metu, fraude, calumniis, etc. injuriam committit, et ad restitutionem tenetur,quia quisque jus strictum habet ne injuste impediatur a consequendo bono quod legitime acquirere potest.

Ita v. g. qui fraude impedit ne avunculus in gratiam nepotis testamentum condat; — qui calumniis divitem prohibet quominus tali pauperi eleemosynas largiatur; — qui, famulum diffamando, eum arcet a servitio quod merito sperabat; — mercator, qui ut suas merces vendat, aliorum merces mendaciis deprimit, aut eorum interceptis litteris, suppeditat merces quae ab his petebantur, etc.

(b) Oui vero mediis minime injustis utitur, sed solum precibus, obsequiis, suasionibus, etc, non peccat contra justitiam, nec ad restitutionem tenetur; id enim faciendo, jure suo utitur.

1 Lugo, disp. XVIH, n. 90-113; Sporer-Bierb., II, tr. IV, n. 242-260; S. Alphons., n. 582-588; Noldin, n. 421.

Ita v. g. qui testatorem precibns inducit ne hsereditatem relinquat tali haeredi non necessario, sed potius alii magis sibi dileclo; qui suasionibus episcopum movet ut beneficium aut munus ecclesiasticum non conferat tali sacerdoti, — digniori quidem, sed jus ad illud minime habenti, — sed potius alteri minus digno.

Chapter 62 of 73