Nn. 589–649
- 30 Si quis alterum impediat a consecutione boni, quo hic est indignus, injustitiam non agit, neque ad restitutionem tenetur, quia indignus nullum jus habet ad illud bonum, sed e contra ab eo arceri debet, ob bonum publicum.
Ita qui superioribus detegunt occulta alicujus delicla, ne munus ipsi conferatur, ad quod ineptus est; — mulier quse prodigum maritum avertic a donatione facienda alicui qui seipsum pauperem fingit.
- Corollaria. i° Qui se fingunt esse pauperes, dum revera non sunt, et ita copiosas obtinent eleemosynas, injuste a donatoribus pecuniam extorquent, et restituere debent ipsis donatoribus qui decepti sunt, si commode fieri possit, aut aliis pauperibus piisve operibus, secundumpraesumptam donatorum intentionem. —
Si vero pauperes sint, et solummodo paulo pauperiores quam revera sunt se finxerint, ad restitutionem non tenentur, cum hic modus agendi plerumque a divitibus intelligatur, nec substantialem errorem inducat.
Quod de pauperibus dictum est, applicari potest iis omnibus qui, sub ementito titulo, munera, pecunias aut legata extorquent.
20 Si damnum respicit jus ad rem vel spem legitimam, restituendum est juxta prudentum aestimationem.
IV. De restitutione propter tributa defraudata1.
Quo res melius intelligatur, pauca de notione et obligatione tributorum prsenotanda sunt.
i° Notio tributorum et conditiones ut hcecjusta sint.
- (A) Tributa, seu vedtigalia sunt qusecumque cives solvere tenentur ad communia reipublicae onera sublevanda. — Varia sunt, sed communius in direcla et indirecla distinguuntur : priora ea sunt quae immediate et primario personas aniciunt propter bona quse possident, immobilia vel mobilia, vel artes aut negotia qu?e exercent. Indirecla autem censentur ea quae immediate ac prima-
1 De tributis, prseter theologos, vide osconomistas, v. g. P. Leroy- Beaulieu, Traite d'Economie Politique, Paris, 1896, t. IV, p. 736-799; P. Cauwes, Cours d'Econ. Politique, Paris, 1893, *. IV» n- 1216-1290; C. Gide, Principes d'Econ. Polit., Paris, 1903, p. 611-634; R. Ely, Taxation in American States and Cities, Nevv York, 18 18; Seligman, Essays on Taxation, Nevv York, 1895; id. Progressive Taxation.
rio res ipsas afficiunt, et mcdiate tantum personas, qualia sunt ea quae colliguntur occasionesuccessionis, transvcclionis, fabricationis, etc. Haec est communis distinclio; quandoque tamen leges civiles, in variis regionibus, non eodem modo intelligunt hanc tributorum divisionem.
(B) Jamvero, ut trlbuta. j//sta sint, triplex praesertim requiritur conditio : (a) ut a legitimd et competenti attcloritate imponantur, nationali, provinciali aut municipali ; (b) propter justam causam, videlicet reipublicae utilitatem aut necessitatem; proindeque ex hoc capite, excluduntur tributa imposita propter expensas inutiles aut a fortiori nocivas1; (c) servatd debitd proportione ad cujusque facultates, ita ut qui ditiores sunt ac beneficia civilis administrationis magis percipiunt, majora pariter onera portent
2° Obligatio solvendi tributa in conscientid.
- Duplex hac de re datur sententia : alii enim dicunt leges tributorum esse mere pcBnales, et obligare tantum ad solvendum vel tributum, vel mulclam quae fraudantibus imponitur : hodie enim civiles legislatores, implicite saltem, declarant se hanc obligationem nolle imponere in conscientia; aliunde ita intelliguntur leges a plerisque civibus, qui revera nullius peccati conscii sunt, quando tributa efTugerunt2. Probabilior tamen sententia, cui adhseremus, tenet hujusmodi leges, quando caeteroquin justae sunt, vere obligare in conscientia.
593* Principium : Leges tributorum, quando justce sunt, per se in conscientid obligant, directe quidem ex justitid sociali, sed indirecte ex justitid commutativd, postquam quOta pars legitime determinata est. Ita probabilius 3.
Probatur. (A) In Evangeliis, res quidem non explicite declaratur, sed ut consentanea Christi doctrinae ejusque rationi agendi exhibetur. Cum enim Pharisaei et Herodiani ab eo quaererent utrum liceret censum dare Csesari>
1 In modernis societatibus qucedam esse hujusmodi tributa sapientes oeconomistae fatentur.
2 Ita v. g. Ball. P., n. 327; Crolly, III, n. 1010-1023; Berardi, III» n. 413 ; Ginicot, n. 574 ; Noldin, n. 466.
3 Bouqiiillon, Theol. Moralis fundamentalis, Parisiis, 1903, n. 227- 229; Marres, De justitia, I, 196-197, 199-209; Waffelaert, II, 421.
respondit1 : " Reddite ergo quse sunt Csesaris Caesari, et quse sunt Dei, Deo. " Quod docebat, jam exemplo firmaverat; nam paulo antea, Petro jusserat tributum solvere2. — Eamdem doctrinam 6". Paulus clare inculcat3 : " Ideo enim et tributa prsestatis; ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum; cui vecligal, vecligal. "
- (B) Ratione probatur. Cives enim in conscientia ea prsestare tenentur quse necessaria sunt ad societatem tuendam ac prseservandam, cum homines nati sint ad vivendum in societate; atqui societas plerumque servari nequit, nisi solvantur expensse necessarise ad bonum ordinem servandum, et patriam contra hostes tuendam ; — aliunde, nisi cives teneantur in conscientia has expensas solvere, finis intentus non facile obtinebitur ; nam via aperietur innumeris fraudibus et dolis, cum maximo serarii et morum detrimento; honesti ac simplices plus aequo, dum improbi ac dolosi minus, solvent; ditiores, non secundum vires ac facultates suas, sed pro arbitrio suo, taxas persolvent, cum maximam partem bonorum suorum celare possint; et sic insequalitas ac injustitia prsevalebit, cum maximo totius societatis detrimento.
Hsec igitur obligatio ex justitia non solum legali, sed etiam commutativa oritur; nam, cum Status determinaverit summam pecuniae quae ad communes expensas necessaria est, si quidam cives fraudulenter suse obligationi non satisfaciant, eo ipso aliis graviora imponuntur onera, ideoque hi solvere debent non solum tributorum partem quse ipsorum fortunse proportionatur, sed etiam partem quae a fraudantibus non solvitur.
- Declaratur. (a) Dictum estper se> quatenus videlicet legislator potestatem habet subditos obligandi in conscientia, et revera generatim intendit eos ita obligare; unde, si ex adjunctis pateat talem non fuisse legislatoris mentem, et legem a maxima populi parte ut mere pcenalem intelligi, ita ut etiam timorati fraudibus utantur quoties mulctam avadere possunt, per accidens lex non ligat in conscientia. Pariter consuetudo efficere potest ut lex, qu?e antea vim obligatoriam habebat ex ipsa intentione superioris, postea mere
poenalis evadat. — Id sane dolendum est, quia, dum probi integre solvunt tributa, minus honesti nonnisi partialiter debitis suis satisfaciunt, et paulatim injustitia pr?evalet; unde etiam fit ut timorati anxietatibus laborent.
(b) Postquam quoia pars legitime determinata est ; hodie enim lex tributorum non obligat subditos, nisi legitima aucloritate quota solvenda determinata fuit : tunc enim tantum, juxta leges, generale officium solvendi tributa transit in obligationem strictam, quae aclione civili peti potest. De variis autem modis quibus illa determinatio legaliter fiat, vide variarum gentium leges. Quo facilius quota pars solvenda determinetur, leges imperant ut vel cives ipsi suarum rerum valorem declarent, vel fisci offlciales (repartiteurs), aut magistratus rem investigent. Jamvero cives ex obedientia legali tenentur res tributo subjectas declarare, in quantum legitima consuetudo has leges interpretatur ; hinc, si mitior interpretatio legum communi consuetudine in usu sit, scientibus ac tacentibus legislatoribus, haec sane in conscientia admitti potest. Dixi ex obedientid, non ex justitia; attamen, si quis mendaciis aut fraudibus violaverit legem hac de re, indirecle ad restitutionem teneri potest, quatenus causa fuit cur fiscus taxam lege statutam percipere non potuerit.
3° Conclusiones praclicce quoad tributorum restitutionem.
- (A) Juxta omnes, tributorum exaclores ad restitutionem tenentur, quando fraudantibus scienter ac volenter favent, cum ex officio id prohibere debeant. — Pariter qui corrumpunt exactores, ne isti tributa exigant quae vere debentur, aut vi vel metu impediunt quominus de rebus tributo obnoxiis inquirant : tunc enim cooperatores efficiuntur exactorum in re injusta. Constat ex didtis supra, nn. 494, 512.
(B) Qui defraudandis vectigalibus ex habitu, et quasi ex arte, operam dant, graviter peccant, tum quia se gravi exponunt periculo, tum quia ad defensionem etiam cruentam contra custodes vecligalium animo parantur. — Insuper, juxta opinionem quam exposuimus, injustitiae rei sunt, et ad restituendum tenentur, proesertim si ditiores ex hoc evaserint.
597« (C) In regionibus in quibus lex tributorum ut in conscientia obligans habetur, ac probi cives taxas fideliter solvere solent, ad restitutionem tenentur, juxta opinionem superius expositam, qui fraudibus utuntur ad eas non solvendas : injuria enim fit sive Statui aut Municipio, sive aliis civibus qui ex hoc capite majora onera ferre debent. — Ubi vero consuetudo praevaluit declarandi bcna sive mobilia sive immobilia multum infra rerum valorew proin- deque minores taxas solvere, probi cogi non possunt, sub onere restitutionis, ad integrum valorem declarandum : secus, plus sequo solverent. Quod praesertim valet ubi tributa nimis onerosa imponuntur, multaeque fiunt inutiles expensae. 598. (D) Ad legem militarem quod spectat, haec statuenda videntur : (a) Qui medicos muneribus corrumpunt, ut ab eis inepti declarentur ad militiam, dum revera habiles sunt, ad restitutionem tenentur erga eos qui, ipsorum loco, ad militiam vocati sunt, ubi videlicet determinatus numerus assumitur; ita enim injustae a6lioni medicorum cooperantur, qui ex officio aptos declarare debent eos qui revera tales sunt — Secus autem, si solum eorum benevolentiam captare student, ut in dubio de ipsorum idoneitate, ipsis faveant.
(b) Quando vocati ad militiam mutilatione, ficlis morbis aut mendaciis, a militia se subtrahunt, peccant quidem contra obedientiam auctoritati legitimse debitam; sed qurestio est utrum ad restitutionem teneantur. Jamvero, ubi omnes ad militiam vocantur, nullius civis jura violanl, nec proindead restitutionem cogi possunt; ubi vero determinatus numerus assumitur, putamus, juxta principia superius exposita, eos ad restitutionem teneri erga eosqui, ipsorum loco, militiae adscripti sunt, quia vere sunt causa efficax hujus damni. Nonnulli tamen probabiliter docent eos ad nihil teneri, quia sunt quidem occasio cur alii assumantur, sed non causa : causa vere efficax est ipsa lex conscriptionis. Quod argumentum nobis debile videtur; nam qui ita se militise subtrahunt causa sunt efficax cur lex aliis applicetur, qui secus amilitariservitio exempti fuissent.
(c) Quidquid sit, ii qui lege naturali (v. g. propter morbum), aut lege ecclesiastica a militia immunes sunt, non peccant dum licitis utuntur mediis ad legem evadendam, nec ad restitutionem tenentur erga eos qui, ipsorum loco, militiae adscribuntur; ita enim agendo, jure suo utuntur. — Aliunde bonafides ssepe excusat.
Art. III. De causis a restitutione excusantibus1,
- Post dicta de obligatione, radicibus et circumstantiis restitutionis, inquirendum manet utrum et quaenam causae a restitutione excusent. Quaedam vero ad tempus, aliae autem in perpetuum excusant : de quibus seorsim dicendum.
1 Lessius, lib. II, cap. 16; Sayrus, lib. X, tr. V. cap. 6; Lugo, disp. XXI ; Billuart, diss. VIII, art. XX; Sporer-Bierb., t. II, tr. IV, n. 51 1- 568 ; S. Atphons.. n. 696-706; Carriere, n. 1267- 1300; Ball. P., n. 527- 550; Lehmk., n. 1038-1044; Gcnicot, n. 557-559; Noldin, n. 504-512.
§ I. DE CAUSIS AD TEMPUS EXCUSANTIBUS.
Causae quae ad tempus a restitutione excusant, ad duo capita referuntur : impotentiam et damnum creditori vel tertiae personae ex restitutione secuturum.
I. De impotentia, quatenus a restitutione excusat.
Impotentia duplex est : physica seu absoluta, et moralis.
- i°Principia. (A) Impossibilitas physica seu absoluta,
— quae in eo consistit ut debitor nihil habeat unde restituat, quin ad extremam necessitatem se reducat, — certo a restitutione excusat, quamdiu durat; nam ad impossibile nemo tenetur, et in casu extremae necessitatis, quisque potest surripere, et a fortiori servare ea quae necessaria sunt ad hanc necessitatem sublevandam; dominus, in hoc casu, restitutionis dilationi non rationabiliter obstaret.
(B) Impossibilitas moralis, — quando quis scilicet restituere nequit absque gravi damno sive proprio sive familiae,
— excusat a restitutione, quamdiu durat, nisi ex dilatione dominus similem patiatur necessitatem. — Etenim lex non obligat cum tanto incommodo; aliunde dominus non est rationabiliter invitus, quando vult restitutionem statim fieri, quae tantum damnum proximo illatura est. — Attamen, si tum dominus, tum debitor irt eadem necessitate gravi versantur, melior esse debet conditio domini, qu,um jus habeat ad usum rei, dum debitor tale jus non habeat. — Si vero debitor, restituendo, in extremam aut quasi extremam necessitatem incideret, dum creditor est solum in gravi, restitutio differri potest.
- 20 Corollaria. (A) Si debitor restituere nequeat quin a proprio statu excidat juste acquisito, restitutionem differre potest; ita mercatores, magistratus, etc. qui, statim debita solvendo, negotium vel ofhcium amitterent. Quod probabiliter extenditur ad eos qui propria culpa, ludo, ebrietate, hanc necessitatem incurrerunt. His tamen omnibus obligatio incumbit suas expensas minuendi et diligenter laborandi, ut quamprimum restituere valeant.
Quocl privilegium non extenditur ad eos qui, juxta publicam restimationem, statum suum injuste acquisierunt, v. g. rapina aut supposito testamento : hi enim, statim restituendo, non a statu suo excidunt, sed potius ad pristinum statum revertuntur.
- (B) Si debitor statim restituere non valeat, quin magnam damnum patiatur in bonis jtiste acquisitis, v. g. quin vendat possessiones suas multo minori pretio quam valent, — aut quin se privet instrumento ad laborandum necessario, etc, potest restitutionem differre r.
(C) Idem dici debet, si debitor non possit statim restituere sine gravi damno in bonis altioris ordinis, sive corporis, sive animae; quia videlicet privaret se pecunia ad sanitatem recuperandam necessaria, aut se vel quaedam familiae membra periculo peccandi exponeret.
- (D) Qua occasione quasritur utrum gravatus cere alieno possit religionem ingredi, antequam restituerit? — Juxta principia superius exposita, potest quidem religionem ingredi, si secus in gravi periculo versetur animam perdendi ; sed, etiam post ingressum in religionem, ea omnia agere debet, suo statui convenientia, ut lucretur quse necessaria sunt ad debita solvenda. Quum autem, nostris diebus, multa sint incommoda in accipiendis hujusmodi debitoribus, Praelati eos admittere non debent : melius est enim ut hi strenue laborando prius debita solvant; posteaque absque dedecore religionem ingrediantur.
Caeteroquin Sixtus V prohibuit ne qui, propria culpa, debita contraxerant, religionem ingrederentur, eorumque professionem irritam decrevit; Clemens VIII hanc constitutionem abrogavit quoad nullitatem professionis, sed non quoad ipsam prohibitionem ; ex Codice, aere alieno gravati, qui solvendo pares non sint, illicite, sed valide ad novitiatum admittuntur 2.
- (E) Ouando debitor, in his variis casibus, restitutionem distulit, teneturne compensare lucrurn cessans vel damnum emergens quod exinde passus est creditor? Controvertitur inter theologos; ad rem aeque solvendam, distinguendum est :
(a) Debitor ex delicto, id est possessor malae fidei, vel in-
1 Hinc in plerisque regionibus opifices cogi nequeunt ad vendenda instrumenta suae arti necessaria ; et in quibusdam, domus paterna alienari nequit ad solvenda debita, nonnisi sub conditionibus omnino specialibus. lta, 12 jul. 1909, in Gallia promulgata est lex " sur la constitution dhm bien defamille insaisissable'\ cujus textum invenies p. 224^.
2 Sixtus V, Constit. Cum de omnibus, 26 nov. 1587, Bullar. Roman., t. IV, part. IV, p. 371-372; Clemens VIII, Constit. /;/ supremd, 2 apr. 1602. ibid., t. V, part. II, p. 410; Codex, c. 542, 2°.
justus damnificator haec omnia compensare debet, quia tenetur de damno injuste illato; atqui, etiamsi ex justa ratione restitutionem distulerit, culpabilis firit in causd, cum jam antea restituere debuisset.
(b) Debitor autem bonce fidei ad compensationem non tenetur juxta multos, dummodo non sit in mora culpabili : non est enim causa injusta et culpabilis hujus damni. Quod tamen hodie accipi nequit sine restrictionibus. Nam, statim ac novit rem non esse suam, fru6lus naturales legitime percipere non poterat, nisi ea conditione ut eos domino redderct, ideoque au<5tarium legale solvere debet. Praeterea, si prceviderit dominum quaedam damna passurum esse ex dilatione, nobis videtur eum non potuisse rem servare, nisi ea conditione ut haec damna resarciret, statim ac sine gravi incommodo id praestare posset; — si vero nil praeviderit, ex hoc capite non tenetur ad restitutionem.
II. De damno creditoris aut alterius personae, quatenus a restitutione excusat.
- Si ex immediata restitutione grave damnum, spirituale aut temporale, immineat ipsi creditori vel alteri personae, debitor potest, et quandoque ex caritate debet, restitutionem dirTerre. Tunc enim creditor non censetur rationabiliter invitus, et aliunde generatim ex caritate tenemur damnum proximi impedire, quando commode fieri potest1.
Ita dififerri potest restitutio, si praevideatur dominum re sua abusurum ad ebrietati vel libidini indulgendum, aut ad aliquem innocentem vulnerandum aut occidendum. Sed ad hoc requiritur ut dilatio tanquam efficax praevideatur : si enim nullo modo malum effectum impedire possit, v. g. quia creditor aliis mediis utetur ad peccandum aut aliis nocendum, jam nulla est ratio restitutionem differendi.
^ II. De causis a restitutione excusantibus
IN PERPETUUM.
Praecipuoe causae quae obligationem restituendi exstinguunt, sunt : condonatio, compensatio, donatio, sententia judicis et compositio a S. Sede concessa.
1 Hinc, si dilatio grave damnum debitori inferat, quia v. g. creditor ut injustitiae reum debitorem coram judicibus prosecuturus est, potest, quin caritatem lcedat, statim restituere.
Thkol. Mor. III. — q
258 GAPUT III. DE REPARATIONE JURIS L^SI,
- i° Condonatio, sive expressa, sive tacita, id est remissio debiti a creditore facta, dummodo tamen quibusdam sit vestita conditionibus, videlicet : (a) omnino libera, id est ab omni errore, fraude, metu aut vi immunis; hinc non valet condonatio, si creditor errat aut decipitur circa quantitatem debiti, putans illud multo minus esse quam revera est,
— si debitor comminatione utitur aut multo pauperiorem se fingit quam reipsa est; (b) ut fiat ab eo qui condonandi potestatem habet, id est qui bona sua donare potest, juxta ea quse trademus ubi de capacitate donandi.
Jure naturali, condonatio expressa aut implicita, seu tacita esse potest, v. g. debiti chirographum delendo; non autem facile proesumi potest. Attamen in quibusdam casibus, merito praesumitur, quando positivum ac solidum adest fundamentum; ita filiifamilias generatim parentum condonationem praesumere valent, quando agitur de pecuniae summa, quae non est valde magna, et jam expensa fuit; idem valet de uxoribus.
Jure gallico, condonatio praesumitur quando creditor debitori remittit chirographum unde probetur debitum. Ex se nulla specialis forma ad condonationem requiritur; sed ad gratuitam condonationem desiderantur conditiones necessariae ad ipsam donationem; si fit per testa?ne?itu?n, essentiales testamenti formae servari debent.
- 2° Compensatio, qua debitum utrinque sequale extinguitur, dummodo utrumque sit certum et ex stricta. justitia.
Saepe etiam lege civili exigitur ut fiat in eodem genere bonorum.
— Huic accedit solutio creditori c?'editoris facla, quae legitima est, quando fit ex rationabili causa; videlicet si creditor solutionem debiti obtinere nequeat, potest petere a creditore sui debitoris ut velit ipse debitum solvere; ita Paulus centum nummos debet Petro, dum Joannes centum et quinquaginta Paulo debet; Petrus a Joanne petere potest solutionem centum nummorum, et ita Joannes nonnisi quinquaginta Paulo debebit. — Quae tamen facultas in variis regionibus lege «z//#restringitur. l
- 30 Donatio rei cequivalentis creditori facla; quando videlicet Caius, qui Titio debet quinquaginta nummos, ei dat rem ejusdem pretii, quam Titius acceptat, dummodo tamen intentionem saltem implicitam habeat debitum solvendi, non autem donationem faciendi, ut jam supra (n. 562) notatum est.
1 Quoad Galiiam, cfr. C. civ., n. 12.J2, 129^; C. proced. civ., a. 557, 5S0, 581 ; Planiol, II, n. 567 sq. ; 456 sq.
40 Sefitentia declaratoria judicis in materia dubia; quando videlicet dubitatur utrum quaedam res alicui debcatur, judcx civilis dubium solvcrc potcst, et bonum publicum postulat ut huic sententiae partes in conscicntia adhaercant. — Si tamen postea detegatur sentcntiam fuisse objective injustam, — quia v. g. novus titulus hucusque incognitus detegitur, — certo licebit laesae parti ea repetere quae jam soluta fuerant, sive judicialiter, sive alio legitimo modo.
5° Compositio, seu debiti remissio a S. Pontifice concessa, sive directe, sive per Sacras Congregationes. Quae quidem fieri potest pro debitis temporalibus incertis, et pro bonis ecc/esiasticis.
(A) Quando dominus, cui restitutio facienda est, ignotus omnino manet, etiam post diligentem inquisitionem, regulariter possessor m ahe fidei rem debitam piis causis dare deberet. Sed quandoque evenit ut debitor totum restituere non sine magno incommodo valcat; tunc recursus fieri potest ad S. Pontificem, mediante S. Pcnutentiaria aut Datarid. Jamvero S. Pontifex condonationem ita facere solet, ut aliquam debiti partem causis piis applicandam esse decernat, et aliam debitori concedat. Quod quidem rationi consentaneum est : vi enim supremae qua pollet potestatis, id omne facere potest quod saluti animarum vere utile est; atqui, quando de bonis incertis agitur, saepe ad conscientiae tranquillitatem expedit ut quaedam fiat compositio : haec enim prodest debitori, qui, omissa restitutione, in mala fide versaretur, — necnon piis causis, quae partem debiti accipiunt, dum secus nil forsan accepissent.
Quid autem, si postea verics domimts comparuerit? Nulla est dimcultas, si tempus ad praescriptionem jam elapsum fuerit, prout plerumque continget de rebus mobilibus. Si vero tempus elapsum non fuerit, debitor in conscientid non tenetur id restituere quod bond fidc pauperibus dedit, nisi post sententiam judicis civilis; imo, juxta multos, non tenetur, ante sententiam judicis, id reddere quod S. Pontifex ex justa causa. condonaverat ; hic enim, in casu dubii, jus habet dominium transferendi ab uno ad alium, sicut ipsa potestas civilis; melius est tamen hanc partem domino reddere, etiam ante judicis sententiam, si absque gravi incommodo fieri possit.
(b) Quoad bona ecclesiastica usurpata vel il/egitime detenta, S. Pontifex,- vi alti dominii, ex justa causa de facto ea pluries condonavit prsesertim Guberniis. Ex Indulto, 21 sept. 1907, Ordinarii Galliae possunt ad aequam compositionem admittere emptores bonorum ecclesiasticorum vel alios illegitimos detentores de consensu eorum qui causas pias canonice repraesentant et aliorum interesse habentium.
!Qars Hltera.
DE CONTRACTIBUS.
- Contra6lus nihil aliud est nisi unus e modis varia jura acquirendi : primum quidem homo res nul/ius occupat; postea autem labore novas res producit quas legitime suas facit; cum vero omnia, quse sibi necessaria aut utilia sunt, propria arte facere non valeat, ab aliis eadem comparare satagit, videlicet permutatione, venditione, locatione, uno verbo, paclis seu contractibus.
Contractuum origo proinde ex ipsa sociali naturd hominis repetenda est; cum enim homo ad societatem natus sit, eo ipso tendit non solum ad vivendum, sed etiam ad paciscendum cum atiis mortalibus : ipsius scilicet vires valde limitatae sunt et mox intelligit se non posse simul agriculturre, pastorali vitae, variisque mechanicis artibus operam dare; imo, etiamsi posset, id non expedire; nam uni tantum arti vacando, peritior in eadem fit, ac multo plura eaque perfeciiora producit : divisione /aboris, ut aiunt, in immensum crescunt res artefactae. Si vero res unius et ejusdem generis solum fabricetur, plures habebit quam sibi necessariae sunt; aliunde multis indiget quas proprio labore sibi acquirere nequit; necesse est igitur ut cum aliis paciscendo eas assequatur.1
- Ad hanc materiam absolvendam, primum quidem de contraclibus in genere disseremus, ea videlicet exponentes quse omnibus communiasunt; postea c\e prczcipuis coittraclibus in specie, non autem de singulis; quando enim moralia principia de prcecipuis pac~lis elucidata sunt, necesse non est minutim singula percurrere; sed sufficit ut, occasione data, quando occurrit difficultas, adeantur civiles Codices variarum
1 Hanc contracluum originem ac socialem utilitatem lucide exposuit F. Bastiat, Harmonies Economiques, Paris, 1851, p. 74-i*3J cfr- Akrens, Cours de Droit naturel, Leipzig, 1875, t. II, § 81-8?.
DE GONTRAGTIBUS.
Gcntium, qui plcrumque rem juxta aequitatis normas solvunt, necnon jurisperiti, quibus notum est quomodo hujusmodi leges a magistratibus authentice exponantur.
De Contractibusj in genere.
Praenotanda
De generali contractuum conceptu. De vi nullitatum lega- lium in conscientia
De ejus dotibus. De consensu. \ De vitiis consensui nocentibus.
De materia contraclus.
De subjeclo contractiis, seu de contrahcn- tibus. ,De effeflibus contraftuum.
De contra6libus gratuitis.
Cap. II. De contra6libus
Dc Contra6libus< onerosis m specie. certi eventih.
De contra6libus onerosis aleatoriis.
De promissione. De donatione. De testamentis. ^De successionibus.
rDe emptione venditione. De locatione. De locatione operarum, seu de contra6lu laboris. De mutuo. ,De contra6lu societatis.
De assecuratione. De ludo.
De speculationibus Bursae.
Art. I. Praenotanda. x
Dicemus i° de generali contractuum conceptu; 2° De vi nullitatum legalium in conscientia.
De generali conceptu contractus.
i° Definitio. Contractus definiri potest conventio inter Jiiasant pJ.urtx: fiersnnas^ qud jus aliquod transfertur et qucedam producitur obligatio.
Dicitur (a) conventio, id est consensus plurium in unum idemque placitum : nam duae saltem requiruntur personae, ut jus ab una ad aliam transferri valeat; aliunde, nisi contrahentes in unum et idem consentiant, deerit conditio essentialis ad moralem juris translationem, scilicet traditio ab uno fa&a et ab altero acceptata.
(b) Qud jus transfertur et producitur obligatio; jus illud potest esse in re aut ad rem; utrumque enim potest transferri; — jus autem transferri nequit, nisi eo ipso quaedam obligatio suscipiatur seu vinculum juris quo quis erga alterum adstringitur ad aliquid dandum, faciendum vel omittendum.
. Unde in contractu tria essentialia distinguere licet : — (a) consenst^ui partium de aliquo jure transferendo; (b) objeclum circa quod versari possit consensus; (c) personas ad "contrahendum liabiles.
Praeterea in contractu quaedam dicuntur ad ejus naturam speclare, ea nempe quae ex lege aut consuetudine in eo includuntur, nisi explicita conventione excludantur, v. g. assecuratio contra eviclionem emptori a venditore praestanda. Accidentalia autem dicuntur ea quae contractui adjungi possunt, sed adjecla non censentur nisi ex speciali paclo, v. g. solutionis dilatio ultra tempus a lege vel consuetudine statutum.
1 Lugo, disp. XXII, n. 1-35; Satmanticences, Tr. XIV, de Contractibus, cap. 1, n. 1-7; Haunoldus, de Justitia. et Jure privatorum, Ingolstadii, 1672. Tr. VIII, cap. 1; Beiisch, de Paclis et Contraclibus, ap. Migne, Curs. Theol., XVI, cap. I, n. 1-7; cap. II; Carriire, De Contractibus, n. 2-16; 86-172; Marres, lib. III, n. 1-6.
DE CONTRAGTIBUS IN GENERE. 263
- 20 Contractuum varise species1. (A) Katione ejfec-' tus, contraclus sunt; (a) bi/atera/es, seu synai/agmatici, quando obligationem in utroque contrahente pariunt, ut sunt At^ emptio-venditio, locatio; (b) unilaterales, qui in nno tantum .. contrahentium obligationem pariunt, quales sunt promissio, donatio.
(B) Ratione causce, seu motivi : (a) alii sunt gratuiti, quando quis alteri jus transfert gratis, id est absque proprio emolumento ut fit in donatione; (b) alii vero sunt onerosi, quando uterque contrahentium aliquid commodi et aliquid oneris accipit, ut in venditione et locatione; (c) alii tandem mixti dicuntur, quando partim gratuiti et partim onerosi sunt; v. g. si in venditione stipuletur dimidiam solum partem pretii ab emptore solvendam esse, — aut si donatio fiat sub onerosa conditione, quamvis levi. — Sed, ut constat ex ipsa notione, inixti ad onerosos referuntur.
Omnis contra6tus bilaieralis eo ipso onerosus est, cum obligationcm, ideoque onus in utroque contrahente pariat; sed dantur onerosi contraclus qui non sunt perfecte bilaterales : ita mutuum, in quo auclarium stipulatur, est quidem o?ierosum, quia uterque contrahens onus sentit, mutaans pecuniam ad tempus alienando, et mutuatarius sese obligando ad rem cum auclario reddendam; sed non estpropriebi/atera/e,quia solus mutuatarius obligationemsuscipit.
- (C) Ratione rei prcesta?idce, contra6lus onerosi sunt : (a) cfrti^wentdS} seu commutativit quando res praestanda est certa simul ac determinata, v. g. si ta/is res pro ta/i pretio • hic et nunc venditur; (b) a/eatorii, seu incerti eventiis, quando res praestanda, aut saltem rei quantitas a fortuito eventu pendet, ut in ludo, assecuratione, speculationibus.
(D) Ratione modi quo perficiuntur, contra6lus sunt : (a) consensua/es, si solo consensu perficiuntur ; et hi quidem simp/ices dicuntur, si absque speciali formalitate contrahuntur, solemnes vero, si absque certis formalitatibus valide contrahi nequeunt; (b) aut rea/es, qui non solo consensu, sed rei traditione perficiuntur, quales sunt mutuum, pignus, depositum. v . • .
1 Hujusmodi divisiones in plerisque Codicibus civilibus inveniuntur, sed formalitates ad contraclum solemnem varias sunt apud varias Gentes. — Pro Ga/lid, cfr. Cod. civ., a 1102-1106; P/anio/, II, n. 947-996, Supp/em., p. 76*.
Pariter ratione modi} contra&us iniri possunt explicite, verbis, scriptis, aut aliis signis expresse consensum exhibentibus; aut implicite, seu tacito consensu, vel quasi-contraclu ; quando v. g. assumitur officium judicis, parochi, eo ipso implicite, et vi quasi-contraclus suscipitur obligatio recte adimplendi omnia officia eidem adnexa.
- (E) Tandem, praeter contractus nomi?tatos, eos nempe qui proprium nomen in jure habent, — adsunt contraclus innominati qui proprio nomine carent, et ad quatuor species revocantur : (a) do ut des; (b) do utfacias, vel omittas facere; (c)facio utfacias, aut nonfacias; (d)facio ut des.
II. De vi legalium nullitatum in conscientia. x
- Praesupponimus, ex Tr. de Legibus, potestati civili facultatem inesse leges condendi circa contractus mere civiles, necnon conditiones definiendi ad eorum validitatem. Jamvero lex humana septem modis contractus attingere potest :
i° Aliquando eos neque prohibet neque approbat, sed solum eis nullam vim tribuitin foro externo; ita, in multis Tegionibus, contractus ex lndo non agnoscuntur a lege, quatenus jura ex eis orta coram judicibus vindicari nequeunt; tunc nulla est difficultas : valor actus ex jure naturali definiri debet.
20 Alias, quosdam aclus prohibet, sed eorum validitatemyagnoscit, si revera fiant; ita szepeproxenef<z {courtiers) vetantur ne proieipsis commercium agant in iis rebus in quibus suum munus exercent; tunc pariter nulla est dirficultas, cum actus, quamvis illicitus, ut validus a lege habeatur.
- 30 Aliquotics decernitur contra6lus non esse per se nullos, sed solum rescindibiles ; ita v. g. quoad multos minorum actus; tunc contractus tamquam validi habendi sunt, quamdiu a judice irritati non fuerunt.
40 Quandoque autem contractus ut nulli ipso jure decla- rantur, sed ita tamen ut ex contextu, aut scopo legis intelligi
YA.uApossit actum esse quidem invalidum in foro externoy sed validum manere naturaliter seu in foro conscientiae; quo casu, ante sententiam judicis, is cui favet contractus eum ut
1 Laymann, lit. I, c. 16; Carr/ere, n. 88-172; Bouquillon. Theol. Fundament., n. 237-240 ; Van Geste/, De Justitii et Lege civili, Groningae, 1896, n. 63-87 ; Nold/n, n. 346-347.
validum habere potest eoque uti, cum in foro conscientiae suam vim retineat; aliunde illi quorum interest, tuta conscientia possunt jure suo uti et nullitatem contractus postulare; et post seyitentiam judicis, utraque pars huic acquiescerc debet : bonum enim publicum postulat ut legitimae tribunalium sententiae vim habeant in conscientia. — Imo, etiam ante judicis interventum, si contraclus sit ex jure civili evidenter nullus, et una pars rescissionem contracliis petat, caritas postulat ut altera pars huic rescissioni non obstet, ne inutiles litis expensae incurrantur.
- 50 Tandem lex contra6lum irritajrejDptest non solum civiliter, sed etiam naturaliter, seu in foro conscientiae, etiairi ante sententiam judicis declaratoriam, quoties bonum. publicum id exigit. — Ita communiter.
Potestatem civilem tales leges condere posse plerique admittunt : sicut enim Ecclesia, in rebus religiosis, quosdam contra£tus irritare potest etiam ante sententiam judicis, ita pariter potestas politica, in rebus temporalibus, contractus irritare potest eodem modo, etiam in foro conscientiae, quoties id postulat bonum publicum : utraque enim potestas a Deo procedit, et est suprema in suo genere, ita ut leges condere valeat quae, ante sententiam judicis, in conscientia obligent1.
Tota vero difficultas est in definiendo qucenam leges civiles ita obligent. Quando legislator id clare declaravit, nulla difficultas; sed hodie legislatores explicite de morali obligatione legum sermonem non habent; unde ex scopo legis, communi interpretatione aut consuetudine quaestio solvi debet; videlicet, si bonum publicum postulat ut lex habeatur ut irritans etiam a?ite judicis interventum, statim ut invalidus haberi debet in conscientia; talis esset, v. g., conventio qua filii cum parentibus paciscerentur de non dandis alimentis,aut contractus de praestanda re illicita. — Secus, contractus tamquam naturaliter validus haberi potest ante judicis senten-
1 Quod confirmari potest recenti exemplo; lex italica 1 maii 1866 statuerat creditores teneri in solutionem accipere chartam papyraceam (monnaie en papier), non obstante quocunque contrario paclo; jamvero S. Panitentiaria, interrogata an hujusmodi lex in foro conscientiee valeret, 21 jan. 1873, respondit : " regulariter affirmative, nisi peculiares obstent circumstantice. " (Acla S. Sedis, t. VII, p. 211.)
• ■ fkJO tiam ; nam actus )\iYenaturali validus, tamquam nullus haberi non debet, nisi de ejus nullitate certo moraliter constet.
6° Hodie a nonnullis jurisperitis agnoscuntur non solum contractus nulli et rescindibiles, sed etiam inexistentes1, ii videlicet qui carent uno ex elementis ad validitatem absolute necessariis, v. g. libero consensu ; hi nulli sunt, etiam in foro conscientiae, ante sententiam judicis. — Si tamen res dubia sit, expeclari potest sententia declaratoria judicis.
7° Contractus initi infraudem legis ixxiii sunt ea nullitate quam decernit lex violata, ratione boni publici.
Art. II. De consensu ad contraftum requisito.2
Consensum ad essentiam contractus requiri theologi ac juristae unanimi ore docent; dicemus igitur : i° de dotibus quibus vestiri debet; 2° de vitiis, quse ipsi nocere possunt.
I. De dotibus ad consensum requisitis.
- Principium. Ad validitatem contractus, consensus jure naturali debet esse : i° internus ac liber; 2° externus, seu^igiiis externis manifestatus; 30 mutuus.
1 i° Internus ac liber, id est non Jiflus, nec indeliberatus aut coaclus, sed ex animo' praestitus, cum illa advertentia et libertate, quae ad actum vere humanum requiritur, et cum intentione sese obligandi. Etenim contractu jus transfertur et moralis obligatio suscipitur; atqui jus, cum sit moralis potestas, transferri nequit sine a6lu morali ac libero; pariter obligatio moralis suscipi non potest absque a6lu vere humano, ideoque interno et libero.
Proinde ad contractum non sufficit consensus jocando x- prolatus, aut mere J?rcesump$us, vel ea conditione datus ut
pro tibitu retraki possit; nec ab eo prsestitus qui aclu est ebrius, hypnotizatus aut amens.
- Corollaria. (A) Qui ficle consentit, quamvis externe serio verba proferre videatur, contraclum revera non perficit. Sed mforo ex te r no, tum civili tum ecclesiastico, consensus serio datus merito prcesumitur esse internus, donec contrarium certo moraliter constet.
2 Lugo, disp. XXII, n. 35-186; Satmant., cap. I, n. 8-22; Haunoldus, Tr. VIII, cap. 2; Billitart, diss. I, art. 2-4; 5". Alphons., n. 709-710; 714-719; Beiisch, cap. I, n. 18-92; Carriere, n. 19-80; Marres, 1. III, n. 38-103; Noldin, n. 521-528; cfr. Supplem. pro Gallid, p. 77*; Planiot, n, n. 1047-1076.
DE CONTRACTIBTJS IN GENERE. 267
(B) Qui nulla vi coa&us ficle consensit, damnum alteri injuste intulit, et ex justitia illud reparare tenetur; sjepe autem damnum reparari nequit nisi verum consensum prsebendo, ideoque contractum perficiendo.
(C) Qui paclum init cum intentione se obligandi, sed animo obligationem snsceptam non adimp/endi, valide contrahit, veram obligationem suscipit, eamque implere tenetur; nam ad essentiam contradlus sufficit intentio obligationem suscipiendi, quse in voluntate contrahendi includitur. — Attamen, si quis manifesiaret intentionem non implendi obligationem, dicens, v. g. : tibi promitto centum nummos, quos tamen nunquam dabo, talis loquendi modus wtjocus haberi posset.
- 20 Externus, id est sensibilibu£jignis manifestatus; cum enim contractus inter homines ineantur, qui intima cordis intelligere non valent nisi exterius manifestentur, consensus mere internus ad validitatem pacli minime sufficit.
Jure naturali non requiritur ut consensus verbis exprimatur, sed suffirit quodlibet signum externum quo mens paciscentium clare intelligatur. Saepe autem jure civili praecipitur ut consensus verbis aut scriptis manifestetur, quo facilius lites praecaveantur.
Silentium autem, seu taciturnitas, generatim non habetur pro consensu, nisi ex adjun6lis assensum significet. Jamvero in contraclibus gratuitis, ut donatione, silentium plerumque ut acceptatio haberi potest; non ita tamen injure gallico, (infra, n. 681); nam, in rebus favorabilibus, qui tacet consentire videtur ; secus autem in contra6tibus onerosis, cum nemo obligationem suscipere censeatur, nisi consensum aliquo signo manifestet.
Hinc, si ephemeridum editores, folia mittendo ad varias personas, declarent subscriptionis pretium deberi ab eis quse ephemerides non remittunt, silentium haberi nequit ut consensus, saltem ubi lex civilis nihil hac de re decernit.
- 30 Mutuus, seu ab utroque contrahente de eodem objecto praestitus post intimationem unius saltem ad alterum. Nam duo saltem sunt contrahentes, unus videlicet qui aliquid proponit, seu offert, et alter qui acceptat ; proinde, si deficiat alterutrius consensus de una et eadem re, jam non erit contractus. Quod quidem patet ubi agitur de contractu bilaterali, cum nemo sese obligare possit sine aliquo consensu; et valet etiam pro contractu unilaicrali, quia nemo jus acquirit nisi rem oblatam acceptet.
Non requiritur ut uterque contrahens eodem tempore consensum eliciat aut significet, sed sufficit ut consensus unius moraliter perseveret quando alter suum consensum exprimit aut saltem alteri manifestat : tunc enim ambo vero consentiunt in idem placitum. Hinc contractus inter absentes per procuratorem, litteras, vel telegraphi aut telephonii ope, perfici potest.
- Corollaria. (A) Qui alteri aliquam rem obtulit, jure naturali a pollicitatione sua recedere potest, quamdiu ab altero acceptata non fuerit; nam mera oblatio non ligat, nisi postquam acceptata fuerit. — Potest insuper determinare tempus intra quod alter consentire debeat, dicendo v. g. tibi offero hunc equum pro mille nummis, si intra tres dies consenseris; tunc, si alter intra hoc tempus consentiat, contrac~lus valet; si vero post elapsum tempus, non valet, quia prior consensus jam non virtualiter perseverat. — Si nullum tempus praefixum fuerit, consensus offerentis absolute datus, perdurare censetur usquedum revocetur; sed aliquando leges civiles aliquid hac de re definiunt, quod, utpote juris determinativum, in conscientia obligat.
(B) Quando contractus inter absentes perficitur, dubitatur utrum ineatur tempore quo acceptans suum consensum exprimat, an solum eo tempore quo hsec acceptatio offerenti fit nota.
(a) In contraclibus gratuiiis, jure naturati contractus perficitur statim ac signo externo manifestatur acceptatio, etiamsi nondum offerenti sit cognita; nam, in refavorabiti, ipsum silentium ut consensus habetur, et a fortiori positiva acceptatio, etsi nondum intimata. — Aliquando tamen, jure civili requiritur acceptatio donatori intimata, ut fit in Gallid pro donatione solemni.
(b) In contraclibus onerosis, res controvertitur; a'\i affirmant sufficere acceptationem, quin alteri intimetur; nam cum offerentis consensus perseveret, jam habetur duorum consensus in idem placitum; — alii autem negant, quia quamdiu offerens acceptationem non novit, consensum prius datum revocare potest. Utraque opinio est probabilis ; unde res lege civili aut consuetudine definienda est, quae non eadem est apud varias Gentes *.
II. De vitiis quae consensui nocere valent. Contractus validitati nocere possunt quaedam vitia, quae impediunt ne consensus perfecte liber sit, ideoque contrac-
1 Ita, in Gallid, jurisperiti generatim docent non valere contractum nisi postquam acceptatio innotuerit offerenti {Pianiol, II, n. 986); idem in Germanid viget, ex art. 130 Cod. civ.
DE GONTRAGTIBUS IN GENERE. 269 tum aut nullum aut rescindibilem efficiunt. Tria sunt : error et dplus, quibus intelleclus decipitur; et vis^seu metus quo voluntatis libertas laeditur.1
I. De errore.
- i° Notio et species. Error est falsum judicium de aliqua re; speculative quidem differt ab ignorantid, quae est cognitionis carentia ; sed praclice et juridice error et ignorantia eosdem producunt effectus. — Parum refert utrum error sit zrror juris an errorfacli.
Error est substantialis aut accidentalis, prout versatur circa essentiam aut accessoria contraclus. — In re nostra, essentia seu substantia contraflus est id circa quod prcecipue fertur consensus.
Jamvero substantialis habetur error : (a) quando cadit in ipsam naturam seu speciem contracius : v. g. si quis putet agi de emptione, dum de locatione agitur; (b) quando cadit in rem ipsam, v. g. Titius intendit ta/em equum album vendere, dum Caius vult alium equum rufum emere ; tunc enim non habetur consensus de una et eadem re ; (c) quando versatur circa qualitatem substantialem, cui alligatur consensus, ita ut consensus praestitus non fuisset, si notum fuisset hanc qualitatem deesse ; ita v. g. qui catenam inauratam pro aurea emit ; qui vinum novum pro vetere comparat.
E contra accidentalis reputatur error qui versatur circa qualitates rei minus principales, quibus contrahentes suum non alligant consensum. — Fieri tamen potest ut quis de facto, propter speciale motivum, consensum alliget accidentali qualitati; tunc dicitur error accidentalis dans causam contraclui.
20 Principia. (A) Jure naturali, error snbstantialis invalidum reddit contraclum. Qui enim circa substantiam rei errat, aut ipsam naturam contraclus vel qualitatem substantialem, cui consensum alligat, verum consensum non praebet de re circa quam versatur contraclus.2
(B) Errqr accidentalis per se non reddit contratlum invalidum; nam ad valorem contraclus, sufficit consensus in substantiam contraclus; jamvero hic consistere
' Qu£e hic exponimus ex jure naturali, apud plerasque Gentes accipiuntur; sed ex variis Codicibus quoad particularia compleri debent. — Pro Gattid, cfr. Cod. civ.t a. 1 109- 11 22, in Supptem.,>. Tj*-,Pta?iiot, II, n. 1047-1076.
2 Jure gallico, error circa qualitatem substantialem facit contradtum rescindibilejn, non autem nullum. Cfr. Planiol. II, n. 1053.
potest cum errore accidentali, qui, ut diclum est, non in substantiam actus cadit, sed solum in accessoria.
Dixi : per se; fieri enim potest ut quis de facto suum consensum alicui qualitati seu circumstantiae accidentali alligaverit; tunc error, quamvis accidentalis, vere dat causam contractui, et, inforo interno, consensus est nullus. — Sed inforo externoy contractus ut validus habetur, nisi ex circumstantiis vel explicita declaratione id probari possit; illud enim postulat securitas commercii; si enim cuique liceret contra6lum rescindere asserendo, sine ulla probatione, se tali vel tali accidentali qualitati consensum alligavisse, vix ullus esset contracius cujus validitas certa esset.
Hinc si sacerdos emit pannum cceruleum, putans illum esse nigrum, ad vestem talarem conficiendam, emptio est nulla, quia ex adjunctis suum consensum colori nigro alligavit. Si quis autem, equum emendo, circa colorem erraverit, quin aliquid de sua intentione manifestaverit, contractus est validus, quia ex adjunctis suspicari non poterat eum emere velle equum albi potiusquam rufi coloris.
- Corollaria. (A) Error circa personam non irritat contraclum, nisi consensus unius saltem e contrahentibus alligatus fuerit tali personce, propter ejus speciales qualitates aut rationes; patet ex jam dictis.
Ita si emo librum apud Victorem, putans eum esse Jacobum, valet contractus, quia, ut supponitur, intentio principalis est emere librum, a quocumque vendatur; — si vero tabulam pictam habere voluero a tali pictore celebri, error circa personarn invalidat contractum : quo casu tamen pictor, qui bona fide opus inccepit aut perfecit, indemnis praestari debet; — in contra6tibus gratuitis, error circa personam invalidat donationem, quoties haec fit intuitu personce, ita ut quis nonnisi huic personae dare velit; secus, si intentio prsevalens s\t pauperibus aliquid dare.
- (B) Error circa motivum extrinsecum contraclfis hunc 71011 invalidat, nisi paclum conditionate initum fuerit.
Res exemplo declaratur. Titius emit equum, quia falso putat suumequuminteriisse; seddehocmotivoomninotacet : certo valet contraclus, quia secus periret securitas commercii; — motivum alten contrahenti manifestavit, quin tamen ullam conditionem emptioni apposuerit : probabilius valet contractus, saltem in foro externo, quia subsistit ratio sufficiens pretium solvendi, nempe valor equi; — si vero emerit sub conditione quod equus, quem jam habet, sit mortuus, contractus invalidus est, quia conditio adimpleta non mit.
II. De dolo. kaaM-
i° Notio. Quando error unius contrahentis fraudibus aut fallaciis alterius inducitur, habetur dolus. Hic igitur supponimus dolum cum errore conjungi; nam si contrahens fallaciam detegit et nihilominus contrahit, non vitiatur consensus. — Dolus autem potest esse substantialis aut aaidentalis, sicut dictum est de errore.
2° Principia. (A) Dolus substantialis contractum jure naturali nullum reddit; destruit enim consensum. Praeterea deceptor tenetur reparare damnum injuste decepto illatum, cx superius dictis, n. 466 sq.
(B) Dolus accidentalis dans causam contractui, id est alterum vere movens ad contrahendum,yz/r<? naturce non invalidum, sed rescindibilem facit contraclum, ad nutum decepti. Nam, ex una parte, dolus accidentalis consensum non tollit; ex altera autem, libertatem paciscendi injuste lczdit, ideoque deceptor hanc injuriam reparare debet, jamvero id nullo efficaciori modo fieri potest quam facultatem faciendo parti deceptae petendi rescissionem contra6lus, et compensationem damni exinde illati.
(C) Dolus accidentalis, qui de fa6lo non inftuit in contractum, ejus validitati non obstat, quia neque tollit consensum, neque libertatem efficaciter lsedit.
632- 3° Corollarium. Si contrahens a iertid persond deceptus fuerit, absque cooperatione alterius contrahentis, contraclus erit quidem nullus jure naturali, si error substantialis fuerit; secus, validus erit; — in utroque casu autem, damnum decepto illatum, a deceptore, non autem ab innocenti contrahente, resarciri debet. Prius constat ex diclis de errore, n. 626; posterius, ex dictis de damnificatore, n. 466.
III. De vi et metu.
- i° Notio et species. (A) Vis, seu violentia, quandoque physica et absoluta est, cum quis v. g. physice cogitur contrac~tum subscribere contra propriam voluntatem : tunc jure naturai nullus est omnino contraclus. — S?epius autem vis est tantum moralis et minis producitur; definiri solet : motio ab extrinseco principio illata contra voluntatis i^iclinationem. Quo sensu, substantialiter non differt a metu.
qui exjure romano describitur : trepidatio mentis, ob aliquod malum imminens; — vis scilicet est veluti causa metus : urgente enim morali violentia, mens incipit trepidare, seu timere.
(B) Metus est gravis aut levis, prout trepidatio mentis plus minusve mentem disturbat; unde subjeclive, et in foro interno, gravitas metus pendet ab ipsa mentis trepidatione; sed objeclive, et in foro externo, ejus gravitas pendet a gravitate ipsius mali quod imminet.
Hinc metus potest esse absolute et relative gravis : absolute, quando malurN quod timetur, adeo grave, certum et imminens est ut virum constantem disturbare valeat; — relative gravis, quando malum ex se non sufficit ad virum movendum, sed de fac"to contrahentem serio disturbat, ratione habita. illius cetatis, sexus, aut conditionis.
Metus autem levis est, quando malum quod timetur est leve, aut grave quidem, sed non certo aut immediate imminens, ita ut non serio mentem commoveat.
20 Principia. (A) Metus extrermj^, qui rationis usum omnino perturbat,?y«rf naturce contraclum irritat, quum tollat libertatem ad contrahendum necessariam.
(B) Metus, etiam gravis, a causa naturali ortus, aut juste incussus, nqn. irritat contraclum, dummodo rationis usum non impediat. Nam, etiamsi consensus non sit perfecte liber, sed cum aliqua repugnantia datus, voluntarie tamen et prudenter praebetur; aliunde nulla injuria fit contrahenti; ergo contra6lus nec invalidus, nec rescindibiiis est.
Ita valet contractus illius qui, in incendio aut naufragio metu correptus, alteri pecunise summam offert, ut a periculo eripiatur, dummodo promissum pretium operae prsestitae proportionetur; aut ejus qui alium offendit, et, ex metu poenae, pecuniam promittit ne res ad judicem deferatur.
- (C) Metus gravis, injuste incussus, ad extorquendum consensum^ jure naturce irritat contraclus gratuitos, — contra<5tus autem onerosos rescindibiles facit, ad nutum ejus qui metum passus est. (a) Contraclus gratuitos irritat; nam ad contractus gratuiti valorem requiritur consensus omnino liber, cum causa hujus contra6lus sit dantis liberalitas; jamvero perfe6lam hanc libertatem destruit metus gravis, quo injuste
DE GONTRAGTIBUS IN GENERE. 273 extorquetur consensus. (b) Contraclus oncrosos rescindibiles facit; nam ad valoremhorumpa6torumsufficit ealibertasquae ad gravem obligationem suscipiendam requiritur; atqui, etiam cum metu gravi injuste incusso, consistere potest libertas hujusmodi; quamvis enim mcns aliquo modo perturbetur, sufficienter apprehendere potest naturam obligationis quam suscipit, eamque libere ample6ti. — Attamen cum injuria inferaturei qui metum gravem patitur, hic damni reparationem petere potest, contractus rescissionem exigendo.
Supponimus in hoc casu consensum vere prsestitum fuisse; nam si ille cui metus incutitur, externum tantum praebeat assensum, ad grave damnum vitandum, contractus est nullus; ita v. g. si viator latroni pecuniam promittat, ad mortem vitandam.
Prseterea jure positivo irritari possunt contractus cum metu gravi initij kajure canonico irritantur professio religiosa, vota aut matrimonia ex metu gravi inita.
6yj. (D) Metus gravis injuste incussus, non quidem ad extorquendum consensum, sed ad alium finem, contra6tum facit rescindibilem, si ab altero contrahente incutiatur, quia hic tenetur reparare damnum quod ipse intulit; ita si quis promiserit calumniatori pecuniam ut a diffamatione abstineat, potest contra6tum rescindere. — Si vero metus gravis ejusmodi incussus fuerit a tertia persona, contractus validus est, quia ipse contrahens nullam injuriam infert; ita si quis. a latrone impugnatus ac perterritus, occurrenti viatori pecuniam promittat, ut ab hoc periculo liberetur, promissum pretium dare tenetur.
- (E) Metus levis in foro externo non attenditur; sed in foro interno probabilius irritat contractus gratuitos, ad quos requiritur perfecta libertas; et, juxta quosdam, rescindibiles facit contractus onerosos, quando vere causa fuit cur hi initi fuerint; eorum autem validitati minime obstat, si eisdem causam non dederit.
Art. III. De objecT:o5 seu materia contraclus1.
Consensus, ad valorem contractus necessarius, versari debet circa aliquod objectum; jamvero objectum consen-
1 Lugo, disp. XXII, n. 304-309; Billuart, diss. I, art. 8-9; 6". Alphons., n. 712-713; Beiisch, cap. IV; Carriere,r. 209-244; Marrest lib. III, n. 135-150; Noidin, n. 515-517; Supple^n. pro Gai/id, p. 79*; Planiol, II, n. 997-1016.
sus potest esse sive res> sive aclio aut s.S:iomsj>j/ussz/j, in qua vel ad quam jus acquiri valet, uno verbo, quidquid est objeclum Juris seu dominii.
- Principium : Ut contractus sit validus, materia circa quam versatur, debet esse : i° Possibilis et existens ; 2° determinata; 30 propria contraJientis ; 40 licita et honesta.
i° Possibilis et existens. (A) Possibilis quidem; nam ad impossibile nemo se obligare potest; unde si res sit physice impossibilis, v. g. si quis promittat in lunam transmigrare, contrac~tus est nullus; si vero res sit moraliter impossibilis, id est valde difjicilis, contradtus valet, sed nemo se obligare velle censetur, nisi id explicite dixerit, v. g. si expresse promiserit montem ascendere, cujus jugum in altum cacumen exsurgit. Si objectum contra6lus sit divisibile, et partim possibile, valet contractus quoad partem possibilem, quia utile non debet per inutile vitiari.
Aliquando res, quae promissa fuit, ex circumstantiis impnevisis, v. g. morbo aut vulnere, fit ipsi contrahenti impossibilis; validus tamen ex se manet contraclus, si contrahens^r alium idem praestare valeat, absque gravi incommodo.
Qui propria adpd efficit ut materia contraclus impossibilis fiat (v. g. quia incuriae reus est), damnum alteri contrahenti exinde illaturn resarcire tenetur; secus, si nullo modo fuerit culpabilis, v. g. si absque ejus culpa oriatur generalis cessatio ab opere igrevegenerale).
(B) Existens in re aut saltem in spe; ita fructus pomarii, nondum maturi, — segetes, antequam albae sint ad messem, vendi possunt; nam etiam jus ad rem est aliquid pretio aestimabile; sed si res nec in re, nec in spe existat, ejus dominium certe transferri nequit.
- Corollarium. Hinc res quae non sunt iti commercio posittz, nec pretio cestimabiles, objectum contraclus esse nequeunt.
Ita jure naturaii extra commercium sunt : quae occupari nequeunt, ut aer, oceanus, etc; pariter quse pretio aestimare non licet, qualia sunt electorum aut judicum suffragia.
Jure divino aut ecclesiastico vendi nequeunt quaedam res sacrae, ut sacramenta, sacra olea, indulgentiae.
Jure civili pariter qusedam res emi et vendi prohibentur, v. g. ea quae ad publicum dominium pertinent, officia et munera publica; de quibus adiri possunt Codices civiles.
- 20 Determinata aut saltem determinabilis ; nemo enim sese obfigare potest ad aliquid omnino indefinitum.
Ouapropter duo determinari debent : qualitosjczl, saltem quoad speciem, et ejus qnantitas : ha^c autem aliquando mathematice definitur, v. g. si vendantur decem librae sacchari; aliquando moraliter, v. g. si quis pro tali pretio promittat praebere frumentum necessarium ad sustentationem alicujus familise, per integrum annum.
- 30 Propria contrahentis; nemo enim in alium transferre potest jus quod ipse nullo modo habet; hinc invalida est donatio aut venditio rei quam fur injuste abstulit. — Si quis vero rem habeat in spe, jure naturali eam vendere potest; generatim tamen leges positivce irritant venditionem hnereditatis, quae a persona adhuc superstite expeclatur; et merito, ne alteruter contrahentium hujus personse mortem exoptet et procuret.
(a) Hinc generatim quisque promittere potest aliquid a se praestandum, non autem ab alio. — Attamen potest quis cum alio contrahere de re ab aliquo tertio praestanda, quatenus se obligat ad curandum ut alter det aut faciat rem de qua contrahitur : si hic renuat, qui ita se obligavit, alterum contrahentem indemnem prsestare debet. lta, in partitione haereditatis, Carolus promittere potest fratrem absentem Augustum eamdem ratihabiturum esse; et ex hoc capite curare tenetur ut Augustus partitioni assentiat.
(b) Potest stipulatio fieri inter duos contrahentes ingratia?n tertiae personoe; ita Titius promittere potest certam pecuniae summam quotannis solvere societati assecurationis, ut, tempore quo ipse moritur, viginti millia nummorum nepoti donentur.
- Corollaria. (a) Quando aliquid jam alteri debetur ex striclCi justitia, de eodem contrahi non potest; ita judex non potestaliquid accipere pro justa sententia quam ex officio ferre tenetur; nam ad nihil novi se obligat, nec proinde, ex hoc capite, pretium accipere potest.
(b) Si quid vero debeatur ex sola caritaie, aut alia virtute, contractus de hac re prgestanda illicitus est quidem, sed non invalidus; v. g. medicus, qui ex caritate alicui pauperi operam su&m gfatis praestare debet, valide cum eodem paciscitur de aliqua mercede accipienda.
- 40 Honesta et licita : nemo enim ad aliquid malum sese obligare potest, nec postulare ut res illicita fiat.
(A) Quapropter si duo pactum inierunt de re illicitd, vel sub conditione turpi, — v. g. do tibi mille nummos ut Titium occidas, aut si Titium occideris, certum est contractum esse invalidum, antequam opus malum patratum fuerit;
ideoque neuter contrahens ad illum implendum tenetur, sed uterque ab eo recedere tenetur; imo, si pretium pro actione turpi jam solutum est, illud restitui debet.
(B) Post opus patratum, controvertitur utrum unus contrahehs promissum pretium solvere teneatur, et alter illud exigere et retinere licite possit. — Omnes quidem fatentur pretium solvendum esse, quando res quae promissa fuit, est in se bona, quamvis ex accicienta/i circumsta.ntia illicita fuerit; v. g. si promissa fuerit merces serviliter operanti die dominicd. — Sed quaestio est num idem dicendum sit, quando agitur de re in se mala.
(a) Prima opinio docet irritum esse contractum, etiam post patratum opus, ideoque pretium non esse solvendum, nec solutum retineri posse1. Etenim 1) merces promissa non debetur uxpretium rei illicitae, cum haec non sit pretio sestimabilis, sed potius castigatione digna; neque vi promissionis : nam contractus, ab initio invalidus, non potest tractu temporis firmari; 2) aliunde bonum publicum postulat ut tale pretium exigi nequeat : si enim post patratum crimen exigi valeat, sed non antea, malefaclor eo ipso inducitur ad scelus statim patrandum, ne pacla mercede privetur. Hinc generatim leges civiles prohibent ne promissum pretium solvatur, quia merito censetur illud nihil aliud esse nisi incitamentum ad crimen.
(b) Secunda opinio tenet, post patratum opus, pretium exigi posse2. Nam 1) opus illicitum, quamvis ratione culpce eifortnaliter ut peccatum, non sit pretio aestimabile, tamen materialiter sumptum, quatenus est aclio uni utilis aut jucunda, alteri vero laboriosa et periculosa, pretio aestimari potest, et est mercede dignum. 2) Aliunde contraclus, de quo agitur, ex duobus contraclibus componitur quorum alter est promissio de re mala (promitto tibi mille nummos ut interficias Titium), alter autem est de solvendo pretio, si patratum fuerit opus malum (do tibi mille pro occisione Titii); prior contraclus, utpote de re illicita, invalidus est, sed posterior valet, quia non est de re illicita, sed de solvendo pretio pro opere materiali, quod est pretio aestimabile. 3) Quam opinionem confirmasse videtur S. Poenitentiaria, dum declaravit meretricem pretium meretricii retinere posse3.
1 Comitolus, Resp. moral., 1. III, q. 5; Carriere, n. 331-338, cum multis auctoribus ibi allegatis; Beiisch, cap. IV, n. 272; Gousset, n. 753.
2 S. Thom., 2. 2., q. 32, a. 7; q. 87, a. 2, ad 2; Lugo, de Justitia, disp. XVIII, n. 45-74; Billuart, diss. I., art. 8; S. Atpkons., n. 712, Ball. P., n. 581-599; Noldin, 517, et alii satis communiter.
3 S. Pcenitent., 23 apr. 1822, ap. Carriere, n. 338. Dubium : — " Meretrix quae magnam pecuniae summam obtinuit, concedendo usum sui
DE GONTRAGTIBUS IN GENERE. 277
Si mcntcm nostram aperirc liceat, putamus contractum, etiam post patratum deliclum, invalidum manere : non enim firmari potest contractus ab initio invalidus; et aliunde distin6tio allegata duplicis contracKis non videtur solido inniti fundamento : unus est enim moraliter contractus, et, cum a£tus sit ex naturd sud illicitus, dici nequit laborem huic annexum, esse pretio aestimabilem. — Sed, si qui illicite egit aliquod damnum passus fuerit, ex hoc capite compensationem proportionatam accipere potest; ita forsan intelligi valet decisio *S. Pcenitentiarice superius allata : meretrix videlicet acceptum pretium retinere potest ut compensationem pro damno ipsi illato; et eodem modo intelligi possunt non pauci theologi qui secundae favent opinioni.
Conclusiones practicse. (a) Hodie, in plerisque regionibus, leges civiles invalidos declarant contra6lus de re illicita initos; et, cum fuerint propter bonum commune latae, in conscientid obligant, saltem post sententiam judicis. Oui igitur promisit pecuniam pro re inhonesta, stri6le eam solvere non tenetur, etiam post patratum opus : potest enim beneficio uti a lege sibi concesso, praesertim cum, jure naturali inspeclo, res sit dubia; sed, jure naturce damna compensare debet ex hoc opere secuta, secundum principia superius exposita de injusto damnificatore.
(b) Aliunde qui, post patratum opus, pretium sibi prornissum accepit, illud tuta conscientia retinere potest, si non excedat limites justae compensationis sibi debitae pro damno illato; si vero pretium hos limites excedat, hortandus est quidem, sed non cogendus ad hunc excessum restituendum.
Chapter 63 of 73