Skip to the text

Nn. 1071–1108

  1. Divini officii recitatio unum est ex efficacissimis mediis ad continentiam servandam ; ideoque sacris ministris jam a longo tempore injuncta fuit. Divinum officium vo-

1 E. Amort, Vetus disciplina canonicorum regulariurn et saecularium, Venetiis, 1748; T/iomassin, op. cit., P. II, I. I, c. 15-59; Suarez, I)c oratione, devotione et horis canonicis, lib. IV, c. r-30; Card. Bona

DE OFFIGIIS GLERIGORUM. 517 catur, quia ad Deum laudandum ab Ecclesia institutum fuit; nomen etiam horcz cano?iiccz sortitum est, quia per sacros canones pro certis horis praescriptum fuit. Hodie septem numerantur horae canonicae diversae : Matutinum cum Laudibus seu officium noclurnum ; Prima} Tertia, Sexta, Nona, Vesperce et Co??ip/etorium, quae diurnum officium constituunt.

Hic agitur de divino officio quatenus clericos spe6lat ; de regularium et monialium obligationibus alibi dicitur; et duo exponemus : i° obtigationem divinum officium recitandi; 2° viodum illud munus adimplendi.

I. De obligatione divinum officium recitandi.

Existentiam et extensionem hujus obligationis declarabimus, necnon causas ab eadem excusantes.

i° Existentia hujus ob/igationis-.

  1. Principium : Omnis clericus, in sacris ordinibus constitutus aut beneficiatus, tenetur quotidie, divinum officium recitare. Quae quidem obligatio non ab initio viguit, sed paulatim introdu6la est, et pressius praxi Ecclesiae determinata fuit, ut ex sequentibus patebit : —

  2. (A) Historica hujus obligationis evolutio delineatur. (a) Pars officii divini quse prior in usu fuit, est Matutinum, quod primo diluculo canebatur. Primum quidem in Vigilia Paschce, postea vero in vigiliis dominicarum, quorumdam-/fcy/0r#/w et stationum (qu?e locum habebant feriis 4a et 6a), c/erus etpopu/us cantare solebant psalmos, hymnos et orationes in quibusdam designatis basilicis; et in quibusdam locis hujusmodi vigilise quotidia?ice faclae sunt, propter fidelium majorem devotionem.

(b) Sseculo qianto, vigiliae quotidianse celebrantur in quoque Urbis titido presbyterali, et quidem a so/is c/ericis huic titulo adscriptis. Quae quidem praxis sequentibus saeculis ad alias ecclesias extensa est; ita papa Hormisdas (514-523), "composuit clerum et

De divina psalmodia, Parisiis, 1603; S. Alphons., lib. V, n. 140-179; Roskovany, op. cit, t. IV, sq.; P. Batiffol, Hist. du Breviaire romain, 2e ed., Paris, 1895; F. Probst, Brevier und Breviergebet; Baumer, Geschichte des Breviers, vel ejus versio Gallica : Histoire du Breviaire, Traduction frangaise mise au courant des derniers travaux sur la question par dom Biro?i, Paris, Letouzey, 1905 ; Balleri?ii-Pal??i., Tr. IX, n. 329-429; Lehmk.y t. II, n. 620-640; Noldi?i, n. 742-767. — Multum pariter profuerunt manuscripta quse benigne mihi utenda tradidit P. Valat, juris canonici professor in Seminario S. Sulpitii Parisiensi, psalmis erudivit" x; et Justiniamis lmperator, an. 529, clericis revocabat obligationem quotidie psallendi vigilias in ecclesia cui erant incardinati; saec. septimo, legimus unum ex episcopis provinciae romanae, jubente Romano Pontifice, suis clericis praecepisse ut "cottidianis diebus vigiliae celebrentur in Ecclesia "3.

(c) Interim vero Matutino officio addebantur horce diurnaz posteaque Vesperce et Completorium : et ex hoc tempore magis ac magis invaluit mos ut soli clerici divinae psalmodiae adstringerentur. Primis quidem temporibus, nullum fit discrimen inter clericos majores et minores quoad recitationem officii : minorati divinum officium seque ac sacri ministri canebant in ecclesiis quibus adscripti fuerant 3. Sed, jam a soeculo decimo tertio, illud discrimen apparet; siquidem Concil. Coloniense (an. 1280) omnibus clericis in genere obligationem officii recitandi indicit, sed prcesertim beneficiariis et clericis majoribus. Ex hoc tempore, Concilia sacros ministros et beneficiatos solum commemorant; ita Conc. Basileense (1431-1442).

(d) Primitus officium publice in ecclesiis a clericis psallebatur; quod s?eculo nono adhuc perseverasse, constat ex decreto Hincmari, archiepiscopi Rhemensis, quo suis clericis praescribit (an. 852) ut statutis horis ad officium persolvendum conveniant non solum in ecclesiis cathedralibus et collegiatis, sed etiam in parochialibus. — Paulatim tamen, ex quadam benignitate, Ecclesia suas leges temperavit; ita C. Viennense (an. 1311-1312) assistentiam in choro pro solis ecclesiis cathedralibus, regularibus et collegiatis imposuit; ceteri igitur clerici privatim officium recitare poterant.

  1. (e) Ut merito animadvertit Lehmkuhl, n. 624, Pontifices et Concilia potius supponunt hanc obligationem recitandi officium adesse, quam proprie imponunt. Quosdam tamen textus, utpote magis explicitos referre juvat; primum quoad presbyteros : "Presbyter, mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suse, videlicet Primam, Tertiam, Sextam, Nonam, Vesperamque persolvat" 4. Postea, enumeratis variis abusibus in recitando officio vigentibus, additur : "Haec igitur et similia sub poena suspensionis penitus inhibemus, districle praecipientes in virtute obedientiae, ut divinum officium noclurnum pariter et diurnum, quantum eis dederit Deus, studiose celebrent pariter et devote " 5. — Concil. Basileense de recle recitando officio admonet non solum presbyteros, sed "quoscumque beneficiatos, seu in sacris constitutos, cum ad horas canonicas teneantur " e.

1 Cfr. Liber Pontificalis, ed. Duches7ie, t. I, p. 269.

2 Antiquos canones de officio divino invenies ap. Decretum Gratiani, distincl:. 91 et 92.

3 Van Espeti, Jus canonicum, t. II, De Horis Canonicis, c. I, § 1.

DE OFFICHS GLERICORUM. 519

  1. (B) Ex praxi Ecclesiae et consuetudine haec obligatio pressius determinatur. Hoc est, inter alia, eminens et apodiclice concludcns argumentum. Ex iis enim qua^ supra dicta sunt, non scmper liquido patet utrum agatur de clericis beneficiariis tantum, an etiam de non bencficiariis indistincte; neque utrum agatur de officio divino in ecclesia solum adimplendo, an etiam de officio privatim unicuique imposito. Sed consuetudo, optiina legum interpres, a longo jam tempore, unicuique clerico in sacris ordinibus constituto obligationem personalem clare et absolute imponit recitandi officium divinum, etiam privatim, et extra conventus ecclesia^.

  2. Hujus consuetudinis testes et probatio sunt facta sequentia : (a) Doctrina omnium Moralistarum et Canonistarum, e quibus ne unus quidem hodie reperietur docens non esse obligatoriam Breviarii quotidianam recitationem pro Clericis Majoribus. (b) Modus agendi Episcoporum qui, quamvis jure consuetudinario in tali lege dispensari possint, rarissime et nonnisi transitorio modo de facto dispensant. (c) Sensus omnium sive Presbyterorum, sive Diaconorum, sive Subdiaconorum, qui, etiam quando sunt minus pietati et perfectioni addicti, ita existimant se adstrictos esse huic obligationi, ut notabiles omissiones graves culpas esse censeant.

Ouam consuetudinem ita sancivit Codex, c. 135 : " Clerici, in majoribus ordinibus constituti... tenentur obligatione quotidie horas canonicas integre recitandi secundum pro- prios et probatos liturgicos libros."

Notandum est quod Clericus etiam interdictus, suspensus, excommunicatus non eximitur ab obligatione Breviarii, ex juris axiomate : " Nemo debet ex propria culpa et iniquitate commodum reportare." Attamen de clerico degradato, qui scilicet ab Ecclesia in statum ScScularem dejicitur, res controvertitur x.

2° De gravitate hujus obligationis.

  1. Principium. Obligatio divinum officium recitandi per se gravis est, quia ejus finis est quid maximi momenti, cultus scilicet Deo, nomine Ecclesiae, reddendus; admittit

tamen parvitatem materiee, quia omissio brevis alicujus orationis non censetur moraliter gravem injuriam Deo inferre. Hinc i —

  1. (A) Qui integrum ofBcium unius diei, vel noiabilem ejus partem deliberate, absque sufficienti causa, omittit, graviter peccat. Pars autem notabilis censetur integra tiora, etiam brevis, ut Tertia aut Completorium* ', quia, ex communi prudentum judicio, omissio unius horaeest quid grave relate ad totum officium. — Leviter igitur peccat qui horam non integre, sed tantum ex parte omittit, v. g. lecliones unius noclurni. Si e pluribus horis aliquid omittatur, major requiritur materia ad peccatum mortale, quia omissio continua judicatur gravior quam plures omissiones separatae. — Qui integrum officium unius diei omittit, probabilius unum tantum peccatum comrnittit, gravius tamen quam si unam solum horam negligeret; ratio est quia officium unius diei uno prozcepto ab Ecclesia injungitur.

  2. (B) Beneficiati, v. g., canonici aut parochi, qui, post sex menses ab obtento beneficio elapsos, officium divinum culpabiliter omiserunt, piis operibus restituere debent fructus beneficii pro rata parte omissarum horarum. Ita ex lege a Conc. Lateranensi V lata, a Pio Kaccuratius declarata, et in Codice relata, c. 1475.

(a) Restitutio fieri debet etiam ante sententiam judicis, ut constat ex damnatione hujus propositionis 20 ab Alexandro VII : " Restitutio a Pio V imposita beneficiatis non recitantibus non debetur in conscientia ante sententiam declaratoriam judicis, eo quod sit pcena."

(b) Beneficiatus simplex, qui aliam obligationem non habet nisi officii recitationem, omnes fruclus restituere debet pro rata. parte horarum omissarum; sed beneficiatus curatus, cuialiae obligationes incumbunt, ut celebratio missae aut pastorale munus, illam tantum partem frucluum restituere debet quae, omnibus aliis officiis attentis, respondet obligationi officii divini. Ita parochus, qui per unum mensem breviarium recitare neglexerit, non tenetur restituere duodecimam partem frucluum anni, cum jus ad illos fruclus non solum ex officio divino, sed ex aliis muneribus oriatur. Quamnam partem restituere debet? Id pendet ex morali prudentum aestimatione; quidam cum Noldin, (n. 747), probabiliter dicunt decimam circiier partem, quia recitatio breviarii videtur esse quasi decima pars officiorum parochi.

  1. (C) Obligatio divinum officium recitandi incipit die et hora qua. suscipitur subdiaconatus. Ita qui mane ordinatur, ante horam nonam, incipere debet a Tertia ; qui ordinatur hora decima, a Sextd

1 Gravis tamen non censetur omissio Vesperarum sabbato sancfto, quia haec materia levis est tum in se, tum ratione totius officii (Notdin, n. 746).

incipiet. Qui ante ordinationem recitat horasad quas nonnisi posi ordinem susceptum tenetur, obligationi suze probabi/iter satisfacit, propter moralem unionem quae inter haec duo momenta existit.

3° De caitsis ab hdc obligatione excusantibtts. Tres sunt : intpossibilitas physica aut moralis; maxima, proximi ntilitas; dispensatio a legitimo superiore.

  1. (A) Impossibilitas physica aut moralis a recitatio?ie officii excusat, quamdiu et quatenus perseverat. Nam ad impossibile nenio tenetur, et lex positiva non obligat cuni tanto incommodo.

Ita qui amisit breviarium, aut iter agens illud ex oblivione secum non tulit, ab eo recitando excusatur, quamdiu, sine gravi incommodo, aliud habere nequit; si tamen memoriter notabiles retinuerit partes, eas dicere tenetur. Idem dic de eo qui caecus evasit. Infirmus autem et convalescens, qui sine magna defatigatione legere nequit, ad tempus ab eo dispensatur. In ditbio, judicio superioris, aut medici vel prudentis amici stare potest, aut proprio judicio.

Qui potest partem recitare, non autem alias partes, ab illa minime dispensatur, quia qucelibet pars notabilis per se obligat, et quidem sub gravi; hinc merito ab hinocentio X/reprobata est haec propositio 54 : " Qui non potest recitare matutinum et laudes, potest autem reliquas horas, ad nihil tenetur, quia major pars trahit ad se minorem " \

Qui non potest solus officium recitare, sed potest cum socio, non tenetur tamen socium adhibere, nisi facile, absque incommodo, eum inveniat. — Qui non potest horas recitare, non tenetur stricle alias orationes fundere, quia obje&um praecepti est officium ab Ecclesia ordinatum, non autem quaelibet oratio; sed id omnino suadendum est, cum mens Ecclesiae sit ut sacri ministri pro populo deprecentur.

Ad impossibilitatem moralem accedit maxima difficultas, quam scrupulosi patiuntur aliquando in divino officio persolvendo; quare ad tempus dispensari possunt a confessario, usque dum sine gravi anxietate illud recitare valeant.

  1. (B) Maxima proximi utilitas excusat ab officio reci- tando, quando agitur de occupatione quae cum recitatione componi nequit, nec aliunde ad aliud tempus, absque gravi incommodo,differri potest. Ratio est quia lex divina caritatis anteponenda est legi ecclesiasticse. — Quare excusantur : —

(a) Qui vesperas et completorium recitaturus, repente ad graviter ^egrotantem vocatur, neque postea revertitur tempore apto ad recitationem officii.

(b) Qui toto pomeridiano tempore confessiones excipit, quse in aliam diem commode differri nequeunt.

(c) Qui tota die in assistendis infirmis tempore morbi contagiosi, aut gravitervulneratis, absque intermissione vacat.

(d) Qui concionem habiturus, quam omittere nequit, toto tempore indiget ad eam parandam. — In his aut similibus casibus, nemo tenetur necessaria refeclione corporis aut somno se privare, ut officium recitare possit.

Prudens autem et pius sacerdos has difficultates praevidere conabitur, et plerumque tempus inveniet ad breviarium dicendum, quin pastoris munera negligat.

  1. (C) Dispensatio a legitimo superiore. Cum enim agatur de lege mere ecclesiastica, 6\ Pontifex ab ea in omni casu valide dispensare potest; licite autem, quando rationabilis est causa, etiamsi per se non sufficeret. — Episcopus autem per se ab ea dispensare nequit, cum sit lex universalis; sed ex generali consuetudine, quae legitima habetur, in aliquo casu particulari ad tempus, justa accedente causa, dispensationem concedere valet.

II. De modo divinum officium recitandi.

Tria praesertim inquirenda : i° quale officium sit recitandum; 2° quaenam externae conditiones requirantur; 30 quaenam internae animi dispositiones.

i° De officio recitando.

  1. (A) Officium divinum recitari debet quale ab Ecclesid prcescribitur; cum enim auctpritate Ecclesiae fuerit institutum et ordinatum, ecclesiasticis regulis hac de re vigentibus clerici in conscientia parere debent. Haec autem sunt praesertim notanda : —

(a) In Ecclesia iatind, breviario romano utendum est, exceptis tamen locis et religiosis ordinibus, in quibus alia breviaria a prima. institutione ab Ecclesia approbata vel a consuetudine inducla fuerant, et a ducentis annis in usu fuerant ante promulgationem Pianse Constitutionis Quod a nobis (9 jul. 1568). Ita ecclesia Mediolanensis, Trevirensis,Leodiensis, etc.,necnon Benediclini^Dominicani, legitime sua retinent breviaria1.

1 In Gallid, multa sane erant breviaria valde antiqua, quae retineri potuissent. Sed, cum, post praefatam Constitutionem, immutata fuerint, absque aucloritate S. Sedis, suaprivilegia amiserunt, eorumque loco suffec~tum est Breviarum Romanum cum Proprio dicecesano

(b) Hodie non amplius viget obligatio recitandi Officium parvum B, Marice, Officium dcfunclorum (excepto die Commemorationis omnium fidelium), Psalmos poenitentiales et Psalmos graduales iis diebus, quibus in Breviario assignantur, nisi ubi permansit consuetudo, qu?e tamen extra chorum non obligat. — Sed recitari debent, etiam extra chorum. Lita?iice majores die festo S. Marci et triduo Rogationum.

  1. (B) Quotidie recitari debet officium cuique diei in calendario seu direclorio assignatum, nisi legitima excuset ratio.

(a) Qui caret officio huic diei assignato, aliud recitare debet; v. g. qui non habet officium alicujus sancli, officium de communi legere debet; idem dic de partibus officii quae prae manibus non habentur : v. g. qui caret leclionibus propriis, communes legat.

(b) Clerici non beneficiati, in aliend dicecesi commorantes, recitare possunt officium hujus loci, sed ad id non tenentur nisi ibi intendant vere domicilium acquirere. — Beneflciati autem ad officium propriae ecclesiaj tenentur, etiam quando alibi morantur r.

(c) Officium recitari debet, prout in calendario dicecesano indi? catur, nisi certo moraliter constet illud errare2. — Item officia propria dicecesis vel Ordinis legi debent secundum ordinem in calendario definitum; quamvis enim concessio horum privilegiorum sit privilegium communitati concessum, singula membra non possunt illud respuere, sed debent communitatis officio se conformare.

  1. (C) Quoad mutationes, distinguendum est utrum sint voluntaria^ vel non : —

(a) Qui ifivoluntarie erravit in officio, non tenetur aliud recitare, quia Ecclesia non vult obligare ad breviarium eodem die bis legendum ; tunc legitime applicatur axioma : officium pro officio. Attamen si officium recitatum sit notabiliter bre\ ius (v. g. officium de feria pro officio de Sancto), juxta quosdam, oportet, et, juxta omnes, decet aliquid supplere, v. g., in casu praefato, recitando lectiones omissas. — Si error detegatur, officio nondum absoluto, juxta quosdam, incceptum officium absolvi potest; sed probabilius, juxta S. Alphonsum (n. 161) et alios, reliqua de officio praescripto legi debent, juxta illud : error corrigitur, ubi deprehenditur.

Qui bis eamdem horam recitavit, v. g. Tertiam, aliam non potest omittere, v. g. Sextam, quia forma officii et distinctionis horarum servata non fuit.

Qui ex errore unum officium pro altero dixit, convenientius, die quo occurrit officium jam recitatum, illud de novo recitabit, ut se

1 S. C. Rit., 12 nov. 183T, ad 46, n. 2682 ed. novae. f S. C. Rit., jun. 1899, n- 4°.V ed« novae.

communi Ecclesiae ritui conformet1; probabiliter tamen omissum officium legere potest, ne hoc eo anno praetermittatur2.

  1. (b) Qui vero ex industria officium commutat, graviter peccat, si aliud recitet plane diversum et multo brevius, quia graviter perturbat ordinem liturgicuin; quare merito ab Alexandro VII damnata est haec propositio 34 : " In die palmarum recitans officium paschale satisfacit praecepto " 3. — Idem dicendum de eo qui frequenter, absque ratione, officium commutat.

Leviter peccat qui, sine rationabili causa, officium mutat in aliud fere aequale; nullomodo peccat, si id fiat ex qualibet rationabili causa. Jamvero ut sufficientes habentur sequentes aut similes rationes : ratio itineris, si quis utatur socii breviario; ratio specialis devotionis, si quis ter aut quater in anno aliquod officium particulare recitet; ratio caritatis, v. g. ut aliquis caecutiens juvetur in officio recitando; — sed, ex recenti decisione, obligationi suae "genera-' liter" non satisfacit clericus in sacris constitutus, " qui sponte vel invitatus se adjungit clero, officium ab officio ipsius clerici diversum canenti vel recitanti " 4.

2° De externis conditionibus ad recitationem officii requisitis.

Quatuor sunt praesertim consideranda : ordo servandus, iempus quo recitandae sunt variae horae, pronuntiatio verborum, locus et situs quo recitari debent.

  1. (A) Ordo inter horas servandus. Qui quidem duo excludit : inversionem ordinis praescripti, et interruptionem in eadem hora.

(a) Servandus est in recitatione horarum ordo prcescriptus, videlicet : matutinum et laudes, prima, tertia, sexta, nona, vesperae et completorium. Hoc praeceptum non obligat sub gravi in recitatione privata, nec etiam in choro, juxta communem sententiam, quia inversio hujus ordinis non censetur moraliter gravis deformitas. — Imo, justa accedente causa, nullum est peccatum etiam veniale. Jamvero causa rationabilis adest : si quis, breviarium prae manibus non habens, horas ante matutinum recitet, vel psalmos legat ad aliud tempus differens lecliones; aut si quis sero veniat in chorum aliqua hora jam finita et cum sociis laudabiliter pergat officium canere, omissam horam postea recitaturus; vel si quis privatim ab

3 Viva, Theses damnatae, in hanc propositionem animadvertit duplicem esse rationem cur itaagens gravitei peccet : quia officium Paschae est prorsus diversum ab officio Palmarum, quod memoriam passionis recolit; et aliunde est notabiliter brevius; Denzinger, n. 1005.

alio invitetur ad horas dicendas, cum nondum recitaverit matutinum.

  1. (b) Quando una hora mccepta est, debet regulariter tota legi usque ad finem, nec potest licite interrumpi sine justa causa; id enim requirit reverentia erga Deum et Ecclesiam, quae hymnos, psalmos, orationes, etc. apte disposuit ad finem intentum, scilicet laudem Dei. Attamen, juxta communem sententiam, nulla interruptio, quamtumvis magna, mortale peccatum est, dummodo totum officium intra spatium unius diei recitetur; nam singulaeofficii partes non habent necessariam connexionem cum aliis, sed tantum accidentalem ex ordinatione Ecclesiae. Est autem peccatum venia/e, nisi legitima accedat causa. — Jamvero, inter causas rationabiles, hae et similes recensentur : utilitas proximi, v. g. excipienda confessio alicujus qui non facile aut libenter exspeclaret; obedientia, ad citius exsequendum superioris mandatum; caritas et urbatiitas, ad aliquem salutandum vel benigne alloquendum; privata utilitas, v. g. ad devotionem augendam, ad notandum aliquid utile in charta.

Quodcumque sit intervallum, nulla estobligatio repetendi partem ante interruptionem recitatam; sufficit ut ea tantum reassumantur quae necessaria sunt ad sensum propositionis intelligendum.

Laudes a matutino, sine causa, per longum tempus, dividi possunt; antiquitus enim matutinum media nocle dicebatur, /audesveio incipiente aurora. Quo casu, matutinum concludendum est ut sequitur : videlicet, recitetur oratio diei, posteaque dicantur : Dominus vobiscum, Benedicamus, Fidelium et Pater noster. J Necesse est tamen ut, reassumendo laudes, dicatur Pater et Ave.

In ipsis matutinis, quodlibet noclurnum ab aliis separari potest, sine causa, spatio trium horarum, quia antiquitus ita separari solebant; et longiore etiam intervallo, si justa accedat causa.

  1. (B) De tempore quo variae horae sunt recitandae.

Tempus olim assignatum ad singulas horas recitandas, hoc erat : matutinum post mediam no6lem, laudes ad auroram, prima post solis ortum, tertia ad horam nonam, sexta ad meridiem, nona ad noram tertiam pomeridianam. vesperce ad solis occasum, completorium ad noclis crepusculum.

(a) Hodie vero, ad substantiam praecepti adimplendam, satis est integrum officium recitare intra spatium unius diei natura/is2, id est a media nocle unius diei usque ad mediam nodtem sequentis diei; quare a peccato mortali immunes sunt qui intra illud tempus

2 In recitatione officii quisque pro arbitrio sequi potest tempus verumy aut tempus medium, vel tempus legale, vel regionale (can. 33).

officium integre legunt. Hoc autem elapso tempore, nemo amplius suae obligationi satisfacere potest.

(b) Sub veniali praecipitur ut matutinum, laudes, prima et tertia ante meridiem recitentur, nisi adsit legitima causa, ut major devotio, tempus aptius studiis, etc. — Ex rubrica missa/is, matutinum cum laudibus ante missam recitari debet; quidam dixerunt olim id sub gravi praeceptum esse, alii sub levi; sed probabiliter haec rubrica non obligat eos qui choro adscripti non sunt, cum nulla sit necessaria connexio inter missam et matutinum.

(c) Vesperce et Compleioruwi regulariter a meridie ad mediam noclem recitantur, nec absque causa anticipari possunt. Sed tempore quadragesimae (exceptis tribus primisdiebus et dominicis), vesperae in choro ante meridiem dicendae sunt, in memoriam antiquae disciplinae, juxta quam ante vesperarum recitationem non frangebatur jejunium; privatim vero, pro lubitu, ante vel post meridiem legi possunt.

  1. (d) Matutinum cum laudibus privatim1 ex legitima consuetudine anticipari potest. id est die praecedente recitari ab illa hora qua sol medium cursum tenet inter meridiem et occasum, juxta tabellam initio Breviarii insertam. — Insuper facile conceduntur Indulta ut recitatio incipi possit hord secundd vel primd pomeridiand. — Utrum vero omnibus liceat, absque speciali privilegio, matutinum hord secundd incipere, controvertitur. Multi negant, quia ex concessione specialis privilegii merito infertur nullam generalem licentiam datam fuisse. Non pauci tamen probabiliter affirmant; nam, 1) id logice sequitur ex evolutione ecclesiasticae disciplinae in hac materia; antiquitus matutinum noclurno tempore legi solebat; postea consuetudo invaluit ut vespere praecedenti recitaretur post solis occasum, et mox medio tempore inter meridiem et occasum; nostris vero temporibus, paulatim mos invaluit ut dici possit statim ac vesperae in choro recitari solent, i. e. hord secunddj 2) aliunde legitima est hujusmodi consuetudo : cum enim, propter pastoralis officii labores, quotidie sacerdos impediri possit nematutinum circa finem diei recitet, multum sane expedit ut anticipare liceat hora secunda, quando nirniis occupationibus non irretitur : talis enim agendi ratio, quae nulli detrimentum affert, maxime pietati prodest. — Nec dicatur contrarium sequi ex praxi concedendi hoc privilegium quibusdam clericis; nam, ubi adest opinionum diversitas, S. Sedes Indulta petentibus tribuere solet, majoris securitatis gratia, quin velit controversiam dirimere. Revera S. C. Rit., hac de re interrogata, respondit : Consulantur probati auclores3. Quare, donec S. Sedes aliter statuerit, putamus sacerdotem hac

1 In choro^ habi t u ali ter anticipari nequit nisi cum S. Sedis induho; episcopus permittere potest ut ad tempus id fiat, justa ex causa.

opinionc probabili uti posse, praesertim quando rationabilis causa accedit, v. g ., opportunitas anticipandi matutinum, quae forsan ocius non occurret, aut utilitas melius distribuendi tempus vespertinum.

  1. (C) De pronuntiatione verborum. Pronuntiatio verborum quae divinum officium constituunt, debet esse vocalis et integra : —

(a) Voca/is, quia est oratio non pure mentalis, sed publica. Non sufficit proinde ut sola mente vel oculis percurratur, aut solo gutture recitetur, sed labiis et lingua, ita ut sonus sit audibilis. Non requiritur tamen ut de faclo audiatur abaliis, autipso recitante, sed sufficit ut clericus conscius sit se verba articulata pronuntiare.

(b) fntegra, ita ut singula verba sine mutilatione seu truncatione proferantur. Si mutilatio ita sit notabilis ut sensus multum varietur, quoad partem officii notabilem, peccatum grave erit; quod tamen raro admodum occurrit. Saepius ex inveterata consuetudine, aut quadam praecipitatione, pauca verba truncantur; tunc culpa levis aut nulla adest, prout id voluntarie fit aut non. Religio quidem suadet ut hi defeclus vitentur; sed hac in re sedulo vitandi sunt scrupuli, nec, in casu dubii, officium repetendum est, sed attendendum est ut majori cum diligentia postea recitetur.

  1. Corollarium. Licet officium recitare non solum in choro, sed etiam cum socio, quamvis hic ad officium non teneatur. Tunc vero alternata debet esse recitatio, prout fit in choro; proinde, si tres sint socii, non licet ita recitare, ut unus dicat primum, alter secundum, et alius tertium versum; sed socii in duos veluti choros distribui debent. — Requiritur insuper ut se mutuo audiant; si tamen quis, ad alia intentus, aut propter strepitum, vel quia socius imperfecle pronuntiat, paucanon percipiat, suae obligationi satisfacit, nec tenetur aliquid repetere; idem dicendum de eo qui, dum alii recitant in choro, aliquid parare debet ad officium utile. — Recitatio ita fieri debet, ut unus versus non incipiatur priusquam alter absolutus fuerit : secus non est integra, et de hac mutilatione idem dicendum est ac supra.

  2. (D) De loco et situ. (a) Publica officii recitatio fieri debet in choro; sed quoad p7'ivatam recitationem, nil ab Ecclesia prsescribitur; proinde quilibet locus eligi potest, dummodo decens sit et ad recolleclionem animi aptus. Quando commode fieri potest, pium est in loco sacro illud legere; saltem non recitetur, absque ratione, in loco ubi, propter populi frequentiam et tumultum, vix mens attenta esse potest.

(b) Extra chorum, nullus pariter praescribitur situs : potest igitur sedendo, stando, vel ambulando recitari, non autem in leclo, nisi rationabilis accedat causa. — Inclinationes, signa crucis, etc. quae a Rubricis praescribuntur, non obligant pariter nisi in choro, sed laudabiliter extra chorum perficiuntur.

III. De internis dispositionibus ad recitationem Breviarii requisitis.

Duae sunt : intentio ct attentio.

1095- l0 Intentio requisita est intentio orandi, seu Deum honorandi ; non sufficit proinde intentio legendi instru6lionis causa, aliove motivo; Ecclesia enim officium praecipit ut a6tum cultiis divini. — Haec autem intentio habetur quoties clericus breviarium sumit ut recitet officium; nec necesse est ut explicite intentionem orandi eliciat; unde nulla anxietas hac de re haberi debet.

Ad pietatem vero multum confert Christi intentioni, summi sacerdotis, sese unire, juxta illud : " Domine, in unione illius divinse intentionis, qua ipse in terris laudes Deo persolvisti, has tibi horas persolvo. "

  1. 20 De attentione. Haecduplex esse potest : externa vel interna. Prior excludit acliones quae ex natura sua internam applicationem impediunt, v. g. scribere, attente legere, vel legenti confabulantive attentas aures praebere. — Posterior est applicatio mentis ad ea quae dicuntur : si attendas ad voces, ut rite pronuntientur, attentio est verbalis; si ad sensum verborum, sed intellectu tantum, quin tuos facias affectus expressos, adest attentio intelleclualis ; si ad sensum attendas, et simul corde concipias affeclus expressos, est attentio affecliva; si modo generali ad mysteria divina attendas, super his meditando, attentio dicitur mystica : et haec ceteris perfe6lior censetur; quod verum est, si non excludatur quaedam affecliva attentio ad praecipuas officii partes.

  2. (A) Juxta omnes, attentio saltem exierna certo requiritur, ideoque vitandae sunt illae acliones quse cum attentione interna. sunt incompossibiles. Non impeditur tamen attentio externa illis aclionibus quae leviter tantum mentem distrahunt. — Pariter, qui deliberate et voluntarie distrahitur in horis recitandis, venialiter peccat, quia in qualibet oratione distracliohujusmodi aliquam injuriam Deo irrogat.

  3. (B) Sed quaestio est utrum divinum officium recitans cum voluntaria mentis evagatione, quamvis cum externa attentione, obligationi suae substantialiter satisfaciat? (a) Negant alii, quia Ecclesia voluit imponere officium ut orationem; porro non orat certe qui voluntarie est distra6tus. Quare Tridentinum, sacros canones con-

DE OFFIGIIS GLERICORUM. 529 firmans, mandat ut clerici, officium in choro canentcs, Dei nomen reverenter, distincle */m?/^//*laudentI; vox autem devote nihil aliud significat nisi attentionem internam.

(b) Nihilominus alii multi affinnant; nam officium est quidem oratio, sed publica, nomine Ecclesiae facla; jamvero qui internam attentionem non prrebet, privatim quidem nonorat, sed, dummodo externe sit attentus, agit ut minister Ecclesise et publice orat, sicut nuntius legens litteras Principis suum munus implet, quamvis inteme non sit attentus. — Aliunde verba Tridentini supra allata, desumuntur ex cap. Dolentes2, et ex contextu patet S. Pontificem hic reprobare praxim in choro fabulandi cum sascularibus, proindeque attentionem externam solum exigere. — In praxi igitur ut culpae mortalis reus haberi nequit ille qui externam attentionem praebuit, necad repetendum officium cogendus, sed eximie hortandus ut voluntarias distracliones expellat ordinaria saltem cum diligentia, quo uberiores fruclus sibi et aliis exinde percipiat.

  1. (C) Caeteroquin quaelibet attentio interna, etiam minimi gradus, ad satisfaciendum praecepto sufficit, juxtaomnes. Quo uberiores tamen fruclus percipiantur, optandum est sane ut, ante recitationem officii, clerici suas internas facultates colligant, Christo sese uniant, qui pro nobis et Ecclesia orat gemitibus inenarrabilibus; — et aliquoties tempore recitationis suam renovent attentionem : divinumofficium ita persolutum, non est onus, sed robur et solatium*.

Art. III. De obligationibus presbyteris, et prassertim parochis specialibus.

  1. Speciales presbyterorum obligationes ad tres praecipue reducuntur : i° missce celebrationem, de qua egimus in Tr. de Eucharistia, n. 182-194; 20 sacramentorum adminisirationemy de qua dic~tum est in Tr. de Sacramentis in genere, n. 104-109, et in Tr. de Pcenite?itid, n. 362-509, quoad specialia Confessoris cifficia; 30 pastoralis muneris exercitium : de quo pauca dicenda manent.

Pastoribus animarum, id est ^nmaxio parockisy et secundario vicariis, qui sub parochorum aucloritate curam animarum habent, duplex prsesertim incumbit officium, videlicet docendi et regendi gregem sibi commissum.

3 De mediis pie ac devote officium recitandi proeciare disserit Bacuez, Le Saint Office au point de vue de la piete, Paris, 5eed., 1904; anglice redditum : The divine office, London.

I. De obligatione docendi.

IIOI. Apostolis eorumque successoribus, nempe Episcopis officium docendi explicite his verbis impositum est : " Euntes ergo docete omnes gentes. " Cum autem Episcopi per seipsos nequeant illud munus in tota dicecesi exercere, parochos instituerunt quibus officium demandatum est fideles docendi in sua parcecia. Quod quidem duplici modo praecipue praestant : prcedicatione verbi divini, et puerorum instructione, seu catechismo.

H02. i° Prsedicatione verbi divini; his enim Tridentinum praecipit ut "diebus saltem dominicis et festis solemnibus plebes sibi commissas, pro sua et earum capacitate, pascant salutaribus verbis "; juxta idem Concilium, percensuras ecclesiasticas cogi debent ii qui, ab Episcopo moniti trium nihilominus mensium spatio muneri suo defuerunt1. Quam legem confirmat Codex, addens Ordinarios curare debere ut tempore Quadragesimae, et, si expediat, tempore Adventus sacrae conciones frequentius ad fideles habeantur. 2

  1. (a) Quae quidem bbligatio est per se gravis, cum agatur de re ad salutem animarum necessaria; et, juxta S. Alphonsmn (1. III, n. 269), graviter peccant parochi qui per unnm integrum niensem continuum, aut per tres menses disconiinuos in anno, absque rationabili causa, concionari deliberate omittunt.

(b) Est etiam personalis, quatenus parochi personaliter praedicationis munus implere debent, quando legitime non impediuntur; ipsis enim primario incumbit animarum cura. Si vero legitime impediantur, curare debent ut per alium idoneum sacerdotem concio habeatur. — Saepe vero, ubi plures vicarii parochum in sacro rninisterio adjuvant, res ita ordinantur ut quisque ex ordine, ad turnum, ut aiunt, verbum Dei annuntiet.

(c) Objeclum hujus praedicationis est quidquid ad salutem animarum necessarium aut utileest; et modus id exponendi ita audientium captui accommodari debet, ut facile has veritatesintelligere valeant; siquidem, teste Tridentino* , parochi docere debent " quae scire omnibus necessarium est ad salutem, annuntiando eis cum brevitate et facilitate sermonis, vitia quae eos declinare et virtutes quas seclari oporteat, ut pcenam seternam evadere, et ccelestem gloriam

1 Trident., sess. V, cap. 2 de Reformat.

consequi valeant." Ad quod praestandum nihil magis opportunum est, nostris praesertim diebus, quam seziem continuam et ordinatam catechisticarum concionum contexere et praedicare, in qua methodice expcnantur et evolvantur illae veritates quae, attentis circumstantiis personarum ac locorum, magis necessariae videntur, tum quia frequentius ab adversariis impugnantur, tum quia minus diserte ab ipsis fidelibus cognoscuntur aut intelliguntur.

Modus autem veritatem exponendi diverso audientium ingenio accommodari debet, magis scientificus pro doctis, simplicior autem pro indoclis; pro omnibus autem ita Evangelio innixus, ut vere dici possit christiana, non autem humana praedicatio : " Nos autem praedicamus Christum crucifixum... Non enim judicavi me scire aliquid inter vos nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum... Et sermo meus non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis"1. Quare praeco catholicus saepe ad verba et exempla Christi et Apostolorum provocet, eadem ita auditoribus exhibens ut hi suae agendi rationi eadem accommodare valeant2.

  1. 2° Pueros catechizando. Nec minus necessaria est juniorum christiana educatio per catechismum. Tridentinum siquidem de Episcopis statuit3 : " Iidem etiam, saltem dominicis et aliis festivis diebus, pueros in singulis parochiis fidei rudimenta, et obedientiam erga Deum et parentes diligenter ab iis ad quos spectabit, doceri curabunt; et, si opus sit, etiam per censuras ecclesiasticas compellent, non obstantibus privilegiis et consuetudinibus. " — Quod quidem officium magis urget in regionibus ubi neutrales scholse praevalent, cum ibi saepe juniores nullam religiosam educationem nisi in catechismo accipiant. {Codex, c. 1 329-1 336.)

  2. (A) Ut rite paivuli instituantur, jam a teneris annis coadunentur, ac edoceantur praecipua fidei mysteria, Dei praecepta et sacramenta. Ad rem Conc. plen. Ba/timorense II, n. 436 : " Ea instil- \z\fidei acpietatis rudimenta, quae postea aetate adultis firmamento ac robori, tutissimoque contra pravas daemonis ac pravorum hominum insidias praesidio sint futura. " Quare parochus enixe parentes hortabitur ut liberos statuto catecheseos tempore ad ecclesiam mittant; quo parvuli autem alacrius veniant, munusculis et praemiis alliciantur; sed praesertim catechista ita se eorum aetati et ingenio accommodet, eorumque mentem parabolis, sanctorum exemplis

2 Sedulo legantur canones 1327-1348 Codicis de divini Verbi praedicatione, catechetica instructione et concionibus.

3 Trident., sess. XXIV, cap. 4. de Reformat.

aliisque industriis ita captet, ut tum parentes tum pueruli catecheticas instrucliones audire sollicite exoptent. x

(B) Speciali cura ac sollicitudine instruantur qui ad primam communionem se praeparant. Solojure communi spec~tato, parochusnon potest quidem exigere ut ii solum ad primam communionem et confirmationem accedant qui catechesi adesse solebant; possunt enim domi aut alibi mysteria fidei discere, suamque idoneitatem per aliquod examen probare. Sed, in multis dioecesibus, statuitur ut juniores per duos annos catechesi assistant antequam prima vice ad sacram synaxim solemniter admittantur; de quo vide statuta dicecesana.

(C) Primd com?nunio?ie peracld, parochus curare debet ut pueri puellaeque tanti beneficii fruclus integros servent; ideoque ut a pravis saeculi dodtrinis ac moribus arceantur, virtutesque christianas assidue colant; ad quod sane valde prosunt catecheses pe?severa?itiaz,patro?iatus, variaeque associationes, de quibus jam diclum est, de Virtute Justitice, n. 855-862, et de Virt. theolog., n. 820 sq.

II. De obligatione parochiam regendi.

Nec satis est ut parochus doceat; parceciam sibi commissam regere debet, bonum ejus promovendo sive spirituale, sive iemporale.

  1. i° Ad quod duplex munus rite adimplendum, parochus habitualiter residere debet in sud parcecid.

(A) Quam obligationem stri6le Tridentinum injungit omnibus curam animarum habentibus 2 : " Cum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre, verbique divini pra^dicatione, sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere, pauperum aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, et in cetera munia pastoralia incumbere; qu<z omnia nequaquam ab iis prcestari et impleri possu?it, qui gregi suo non invigilant neque assistunt, sed mercenariorum more deserunt; sacrosanclia Synodus eos admonet et hortatur ut, divinorum praeceptorum memores, faclique forma gregis, in judicio et veritate pascant et regant. " — Ita declaratis motivis, quibus lex residentiae innititur, Conciiium poe?ias contra ejus viola-

1 Cfr. Gersonius, De parvulis ad Christum trahendis; Dupanioup, L'CEuvre par excellence.

2 Trident., sess. XXIII, cap, 1. de Refonnat.

tores indicit, statuens eos, praeter reatinn peccati mortalis, quem incurrunt, " pro rata temporis absentivz, fruclus suos non facere, nec tuta conscientia, alia etiam dcclaratione non secuta, illos sibi detinere posse, sed teneri... illos fabrica: ecclesiarum aut pauperibus loci erogare"; praeterea Episcopus potest per edictum absentes citare, et contumaces compellere ", per censuras ecclesiasticas et sequestrationcm et subtraclionem fructuum, aliaque juris remedia usque ad privationem ", quin exsecutio sententiae ullo privilegio, ulla consuetudine aut appellatione suspendi possit.

  1. Ad quorum intelligentiam pauca adnotamus : —

(a) Lex residentiae afficit non solum parochos perpetuos, sed etiam amovibiles, necnon vicarios curatos, sive temporales sive perpetuos, uno verbo omnes quibus animarum cura commissa est. — Hi intra parcecice limites habitare debent, ut facile adiri possint, nisi, gravi interveniente causa, in loco vicino ab Episcopo licentiam obtineant commorandi.

(b) Teste Benediclo XIV1, parochus non solum corpore prcesens esse debet, sed laborare sicut bonus miles Christi, nec leviora munera sibi decernere, reliqua ministris committens : "atque certum est, ait, parochos lethali crimini obnoxios esse qui praesentia solum assident, nullaque causa impediti, otio marcescunt. " — Potest tamen unum vel plures cooperatores habere, eisque munia quaedam ardua relinquere, dummodo ipse munia pastoralia, prsesertim principaliora, personaliter prsestare non intermittat, et quando nominatim ab infirmis parochianis vocatur, ire non recuset. 2 — Ingruentia pestilentice parochum non liberat ab onere residendi, etiamsi alios idoneos vocet, qui vices ejus suppleant.3

  1. (B) Modum hanc obligationem servandi ita statuit Codex, can. 465 : " § 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo parceciali prope suam ecclesiam; loci tamen Ordinarius potest justa de causa permittere ut alibi commoretur, dummodo domus ab ecclesia parceciali non ita distet ut parcecialium perfunctio munerum aliquid inde detrimenti capiat.

§ 2. Eidem abesse permittitur per duos ad summum intra annum menses sive continuos sive intermissos, nisi gravis causa, judicio ipsius Ordinarii, vel diuturniorem absentiam requirat vel breviorem tantum permittat.

e Ita Ferraris, verbo Parochns, art. 2, n. 20.

§ 3. Dies quibus parochus piis exercitiis vacat, ad normam can. 126, non computantur, semel in anno, in duobus vacationum mensibus...

§ 4. Sive continuum sive intermissum sit vacationum tempus, cum absentia ultra hebdomadam est duratura, parochus, praeter legitimam causam, habere debet Ordinarii scriptam licentiam et vicarium substitutum sui loco relinquere ab eodem Ordinario probandum *; quod si parochus sit religiosus, indiget praeterea consensu superioris et substitutus tum ab Ordinario tum a Superiore probari debet.

§ 5. Si parochus repentina et gravi de causa discedere atque ultra hebdomadam cogatur abesse, quamprimum per litteras Ordinarium commonefaciat, ei indicans causam discessus et sacerdotem supplentem, ejusque stet mandatis.

§ 6. Etiam pro tempore brevioris absentiae parochus debet fidelium necessitatibus providere, maxime si id peculiaria rerum adjuncta postulent."

Insuper Codex pcenas statuit contra eos qui legem violant (can. 2381) : " Qui officium, beneficium, dignitatem obtinet cum onere residentiae, si illegitime absit : i° eo ipso privatur omnibus fructibus sui beneficii vel officii pro rata illegitimae absentiae, eosque tradere debet Ordinario, qui ecclesiae vel alicui pio loco distribuat; 2° officio, beneficio, dignitate privetur ad normam can. 2 168-2 175 ", ubi describitur modus procedendi contra clericos non residentes.

II09. 20 Nec satis est parocho residere, sed certis temporibus singulas paroecicz familias visitare debet, et sczpius etiam quosdani parochianos qui majori indigent sollicitudine.

Ratio est quia oves suas cognoscere etpascere debet; id vero praestare nequit, nisi eas visitet, et de earum spirituali conditione inquirat; lugentes praesertim adibit, ut eis solatium afferat, pauperes ad eos sublevandos, peccatores, ut eos ad ovile reducat, sicut bonus pastor; cegrotos et infirmos 2, ut eis sacramenta ministret. — Nec sa-

1 Ubi adest vicarius jam ab Episcopo deputatus, generatim nullus alius requiritur; si vero deficiat, vel alius sacerdos vocandus est qui ad tempus curam parceciae gerat, vel, si locus sit parvus, viciniori parocho custodia gregis committenda est, de licentia Episcopi. — In omnibus quas ad residentiam spectant, attendenda sunt etiam dicecesana statuta, quae generatim hanc legem pressius determinant.

2 De visitatione infirrnorum et moribundorum cura alibi egimus, De Extr. Unctione, n. 28-29, et de Pcenite?itid> n. 503-509.

tis est si domi inclusus exspeclet ut accedant parochiani; multi enim non venient, nisiprius visitati; monenteautem Christo, sacerdotes populum adire tenentur : " Ite ad oves quse perierunt domus Israel1... Euntes ergo docete omnes Gentes. 2" Nonne et ipse Christus e ccelo descendit ut ad nos veniret? nonne, reliclis ovibus in ovili, ad amissam ovem vadit ut eam vulneratam ad ovile super humeros reducat?

Quare Rituale Romannm parochis injungit libros distinclos habere, in quibus accurate describantur nomina baptizatorum, confirmatorum, nubentium et defunctorum; et insuper librum statfis animarum, in quo describaturspiritualisconditiofamiliarum, qualis a Pastore in externo foro cognoscitur : quo melius enim suas oves noverunt, eo tutius eas in virtutis tramite dirigere valent.

3° Cetera quas regimen spirituale animarum spectant, legere est in pastoralibus S. Pauli epistolis, Patrum operibus, necnon operibus quae de officiis pastorum specialiter disserunt. — De temporali regimine adiri possunt Canonistce, cum nostri non sit de his omnibus sermonem habere.

Nonnisi breviter exponere potuimus praecipua laicorum et clericorum ofricia; quae si sedulo et perseveranter, propter Deum, adimpleverint, immarcescibilem percipient coronam.

Finem huic Synopsi imponens, ea omnia quse scripsi reverenter Ecclesiae submitto, nihil antiquius habens quam ut errores, si qui forsan contra mentem irrepserint, necnon minus accurata verba, quae, propter humanam fragilitatem, a me scripta fuerint, sedulo corrigantur. Le6lores pariter rogo, qui haec volumina percurrerunt, ut quidquid erronei vel minus accurati detexerint, au6lori candide manifestare non dubitent, et sic opus, qualecumque sit, minus imperfectum evadat, ad majorem Dei gloriam et animarum utilitatem.

Infcejr Herum

ALPHABETICUS.

Acceptatioin contraclu, 268; quoad donationem, 293;quoad haeredi- tatem, 317. Accessio, quatenus est modus ac- quirendi dominium, 95; quoad res mobiles, 96; quoad res im- mobiles, 96. Actiones societatum num clerici comparare possunt, 497. Adjunctio, ut modus acquirendi dominium, 96. Adulteratio mercium, 327. Adulterium, quatenus obligatio- nem restituendi importat, 245. Advocati officia quoad causam sus- cipiendam, 483; erga clientem,

  1. iEdificatio in fundo alieno quoad jura et officia quae inducit, 97. Aenea lex (loi cfairaiii), juxta Las- saller 26. ^Equivocatio, quatenus est veritatis occultatio, 177. Aggressor injustus, quandonam repelli et occidi potest, 140-145. Agrarius socialismus exponitur,

29; confutatur, 48. Aleatorius contractus, quandonam licet, 425. Alluvio, ut modus dominium ac- quirendi, 97. Altum dominium, in quo consistit,

  1. Amentes, quo sensu dominii capa- ces, 62; incapaces contrahendi,

Amentia non est sola criminum causa, 112. Anarchismus, ejusque fautores,

  1. Anatomicae deformitates non sunt praecipua criminum causa, 1 10. Animalia, quomodo legitime occu- pantur, 88; quis reparare debet damnum ab eis illatum, 231. Anonymae societates, quatenus in- justitiam committunt, 423. Arbitrium ut modus componendi dissidia inter dominos et opifi- ces, 380. Assecuratio rei venditae, 329. Assecurationis contractus,quo sen- su legitimus, 427; assecurationis pretium solvendum, 427; asse- curati et assecurantis officia,

428-431. Auctarium ex mutuo perceptum,

394; vide mutuum. Auctor alicujus libri, quale jus ha- bet in eum, 18.

Bellum, quandonam legitimum,

151; de modo illud gerendi, 154. Beneficiati superflua redituum in pios usus impendere debent, 72;

divinum officium recitare, 520. Birotae (bicyclette, bicycle) usus,

  1. Bona mobilia et immobilia, 53;

fungibilia et consumptibilia, 54;

bona clericorum patrimonialia, casualia, ecclesiastica, 70. — Bo-

INDEX RERUM ALPH ABETICUS.

na temporalia Ecclesia possidere valet, 81; cuinam conipetit jus dominii in bona ecclesiastica, 85.

Bona fides in praescriptione requisita, theologicaaut juridica, 103, 107; bonae fidei possessor quoad rem ipsam, 214, quoad fruclus, 217, et impensas, 218.

Breviarium, ^16; vide Officium divinum.

Bursae speculationes, quaenam licitae et illicitae, 434-438.

Calumnia, quomodo justitiae oppo- nitur, 163. Capitale, quid est juxta K. Marx,

26; cujus doclrina confutatur,

47» 358. Caritas, quomodo a justitia. differt,

4; quae officia dominis erga opi- fices imponit, 349. Caupones,quandonam ut receptan- tes ad restitutionem tenentur,

  1. Causa damni efficax, ab occasione distincla, 205; a conditione sine qua. non et causa per accidens,

  2. Causae excusantes a restitutione,

254-259. Cessatio ab opere (greve) saepe operariis et dominis nociva, 377; ' quandonam licet, 377. Cessiobonorum,utrumet quatenus obligationem plene solvendi de- bita extinguit, 288-289. Choreae clericis interdiclae, 502. Circumstantiae restitutionis, 235-

  1. Civium officia quoad elecliones,

475; reverentia, obedientia, fide- litas a civibus praestanda, 477. Clericorum officia quoad habitum et tonsuram, 489-492; quoad ne- gotiationem vitandam,493 ;quoad negotiationem titulorum crediti, et speculationes Bursae, 496;

quoad artes non exercendas,

498; quaedam obleclamenta vi- tanda, venationem, ludum, cho- reas et spectacula, 500; quoad bona ecclesiastica, 71. Ccelibatus ecclesiastici origo, 504;

motiva quibus innititur, 508; me- dia quibus servari potest, 514. Cohabitatio cum mulieribus clericis vetita, 515. Collectivismus exponitur, 28, 45, confutatur, 38-51. Collegia opificum (syndicats ou- vriers, labor-unions, trade- unioiis), 369. Communismi fautores et doclrinae,

  1. Compensatio, quatenus debita ex- tinguit, 258. Compensatio occulta, quandonam illicita, quandonam tolerari po- test, 197. Compositio, seu debiti remissio a

S. Sede, 259. Conciliatio, quatenus dissidia prae- venit inter opifices et dominos,

  1. Concurrentiae lex quoad merces,

322; quoad salaria opificum,

    1. Condonatio, quo sensu debitum remittit, 258. Consensus ad contractum requisi- tus, 266 : liber et internus, 266;

externus ac mutuus, 267; vitia quae consensui nocere possunt,

  1. Consentiens,quatenusinjustuscoo- perator, ad restitutionem tene- tur, 227-229. Consociationis jus vindicatur, 76-

80; quaenam consociationes ope- rariis prodesse possunt, 384-

Chapter 73 of 73