Skip to the text

Nn. 1–73

  1. Inter virtutes morales eminet Jttsiitia, qua rcdditur cuiquejus suum; aliae enim virtutes morales direcle et immediate solum subjeclum perficiunt, dum justitia hominem ordinat ad alterum, ideoque bonum promovet non solum ipsius subjedti, sed etiam aliorum r.

  2. Justitia una vest e virtutibus cardinalibus, quae ita vocantur quia sunt veluti cardines circa quos volvuntur ceterae virtutes morales. De aliis jam diclum est in Tr. de Virtutibus ; de justitia autem in speciali Traclatu agitur; cum enim multiplicia jura et officia compleclatur, quibus homines inter se devinciuntur, fusiorem expositionem postulant tum amplihnlo objecti, tum difficultates quibus haec materia scatet : non enim facile definiri ac mensurari possunt jura et officia cujuslibet hominis, praescrtim cum inter se pugnare haud raro videantur, et aliunde nostris diebus relationes inter humanae familiai membra frequentiores ac intricatiores evaserint.

In ipso limine Tradtatiis accurate exponendum est quid sit justitia, ac proinde quid sit jus circa quod justitia versatur.

1 Virtutem justitise exponendo, eo ipso declarabimus quousque se extendant quintnm, septimum, oclavum et dccimum Decalogi praecepta, quae vetant ne aliorum juta laedantur quoad vitam corporalem, bona externa ac veritatem : " Non occides. — Non furtum facies. — Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. — Non concupisces domum proximi tui " (Exod. XX, 13-17).

Brolegomena.

I. Justitiae notio. et species1.

  1. i° Justitiae multiplex significatio. Apud auclores sacros2 vox justitia multiplicem obtinet significationem: (a) saepe complexum omnium virtuium designat : " Beati qui esuriunt et sitiuntjustitiam3"; hinc S. Joseph dicitur "justttf* ", quia videlicet omnibus virtutibus prreditus erat; (b) quandoque etiam significat quemlibet virtutis aclum : " Attendite ne justiiiam vestram (i. e. bona opera) faciatis coram hominibus 5 "; aut virtutis habiium : ' ' Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum ccelorum 6 "; (c) cum autem virtutes christianae in ipsa justificatione infundantur, justitia sumitur etiam pro justificatione : " Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi a.djustitiam7"; (d) tandem specialem virtutem justitiae, qua redditur alteri jus suum : " Statuit diem in quo judicaturus est orbem in a:quitate%v , Stxatoo-uvr), quaeest grseca vox pro justitia. Unde, quoties in Scriptura. vox illa invenitur, sensus ex contextu definiri debet.

  2. 20 Justitise genuina definitio. (A) Quatenus cst virtus specialis, justitia definiri solet : virtus moralis cardi-

XS. Thom., 2. 2., q. 58; Lugo, disp. I; Soto, lib. III, q. 2; Lessius, lib. II, cap. 1; Carriere, n. 2-7; Pottier, diss. II; Vermeersch, n. 12-76.

2 Hebraice justitia duplici verbo exprimitur : yoscher, quod idem sonat ac recliiudo, quas vias tortuosas devitat; et tsedaqah, quo&firmitatem designat, quatenus justitia est normaminime flexibilis secundum quam acliones humanas peragi debeant. — Gra;ce Sty.ouoo-uvr) oritur a radice Stxt), qua significatur mos, seu consueta ratio agendi, quia ut justum habebatur a Graecis quod fieri solebat. — Latine justitia derivatur a voce jus, quod, juxta multos, a vocabulo /»««;« oritur; sed multo probabilius jus est radix affinis sanscripto vocabulo jaus, quod aliquid religiosum et sacrum significat, quia jus est aliquid sacri. Cfr. Breal et Dailly, Diclion. dtymologique latin, Paris, 1898, p. 144.

7 Rom., IV, 3; et ita per totam Ep. ad Romanos.

8 Acl., XVII, 31. — Rullum locum invenimus in Vulgatd, ubi vox justitia certo designet virtutem qua redditur cuique suum.

nalis voluntatem inclinans ad reddendum alterijus suum ad cequalitatem.

  1. Dicitur : (a) virtus moralis, ut distinguatur a virtutibus theologicis, quarum objectum materiale T est ipse Deus, et formale seu motivum unum e divinis attributis ;objectum videlicet justitiae non est Deus, sed aliquid creatum, nempe jus alteri reddendum ; motivum autem non est unum e divinis attributis, sed illa specialis honestas, in eo sita quod aliorum jus revereamur. — Vocatur etiam cardinalis, quia inter virtutes morales locum principem tenet, et una est ex his quatuor virtutibus ad quas ceterae revocantur.

Quae virtus in se spectata naturalis esse potest, cum multa praecepta justitiae ratione cognosci valeant, ac voluntate impleri, solo naturali concursu divino juvante; sed de faclo, cum ad statum supernaturalem evecti fuerimus, in nobis supematuralis esse debet, quatenus videlicet lumine fidei simul ac rationis uti debemus ad jura officiaque cognoscenda, et acluali gratid juvari ac motivo supernaturali impelli ad a<5tus justitiae exercendos.

  1. (b) Voluntatem inclinans : quibus significatur facultas animae in qua justitia residet; siquidem virtutes morales intellectiiales, ut prudentia, in intelleclu insunt, dum justitia in voluntate sita est eamque immediate perficit.

  2. (c) Ad rcddendum alteri jus suum : proprium enim hujus virtutis objeclum est reddere cuique jus suum, i. e. id quod ipsi stricle debetur, non autem ex mera decentia aut caritate. Hinc justitia est virtus ad alterum; nemo enim proprie loquendo jura habet erga seipsum, sed jura et officia ita coordinantur ut juri, quod alicui homini inest, respondeat officium in alio. — Ex hoc capite distinguitur a temperantid etfortitudine, quae sunt virtutes cardinales, sed subjectum ipsum, non autem alios homines respiciunt. — Justitia nos inclinat ad reddendum cuique jus suum : justus enim dici nequit qui vel uni injustitiam infert; et constanter, seu perpetuo; non enim sufficit ut aliquis justitiam servare

1 Objectum materiale est id circa quod versatur virtus, objectum formale seu motivum est id quod movet potentiam ad agendum secundum hanc virtutem. — De virtutibus cardinalibus cfr. de Virtutibus in communi, n. 587-590.

velit ad horam aut diem, vel in aliquo tantum negotio, sed requiritur ut velit eam semper et in omnibus colere.

(d) Ad cequalitatem, ita ut tantum reddatnr quantum debetur; v.g. si centum nummos debeas,centum reddere debes, neque plus neque minus : si minus reddatur, justitia non servatur, cum aliquid debitum maneat; si plus, excessus non ad justitiam, sed ad caritatem vel liberalitatem pertinet1.

  1. Corollarium. Ex hac definitione jam apparet discrimen inter justitiam ceterasque virtutes cardinales; siquidem prudentia in intelleclu residet, et in quolibet negotio diclat quid reclae rationisit conveniens; fortitudo, appetitum irascibikm moderatur, regit ac firmat secundum praescripta rationis; temperantia appetitum concupiscibilem refrenat ac moderatur quoad voluptates gustus et taclus. Prudentia ordinat quidem hominem tum ad seipsum tum ad alterum, sed temperantia et fortitudo nonnisi ad seipsum. Differunt igitur illae virtutes a justitia, quae in voiuniate sita est, eamque inclinat ad reddendum alteri suum.

  2. Justitia pariter a caritate differt. Utraque est quidem virtus ad alterum: sed caritas alios homines respicit ta.nqun.rn/ratres, qui eamdem naturam humanam eamdemque vitam supernaturalem participant, eumdem finem iisdem mediis prosequuntur, atque ejusdem mystici corporis sunt membra; ideoque nititur in intima omnium hominum conjunclione; — dum justitia nititur in distinclione unius hominis ab alio, quatenus quilibet homo, etsi humanae familiae membrum, vere a ceteris hominibus distinguitur, jnra habet propria, eaque vindicare potest. — Caritas est quidem in se excellentior justitia, quum sit virtus theologica; et etiam magis universalis, quatenus ad multo plura sese extendit quam justitia. Sed quando concurrunt officia caritatis et justitice, haec generatim illis praeire debent, quum sint stricliora.

30 Justitiie species. Cum variae divisiones a variis auctoribus proponantur 2, hanc seligimus quae magis comprehensiva ac logica nobis videtur. Justitia, quatenus inter tirivatos homines viget, vocatur particularis ; prout inter

1 Hinc justitia proprie clicta duo praecipue importat : alteritatem seu distinctionem personarum, cum sit virtus ad alterum, et redditionem debiti ad a?quqlitatem. — De virtutibus justitiae adnexis pauca infra, p. 438, inveniet lector.

2 Communiter veteres Theologi triplicem justitiam agnoscunt : commutativam, qua privatus privato reddit quod ipsi debetur; disiributivam, qua Gubei nium favores et onera sequa servata proportione inter cives distribuit; generalem, seu legalem, quae cives inclinat ad reddendum Reipublica? seu Civitatiquod ipsi debetur.

socictatem et ejus membra, aut vice versa, dici potest socialis; in quantum praeest relationibus inter varias Gentest internationalis vocatur.

  1. (A) ]\xs\\2l particularis ea est qua privatus privatc reddit quod ipsi ex striclo jure debetur; primario igitur respicit bonum particulare; commutativa etiam huncupatur, quia circa commutationes variosque contra6lus praecipue versatur. Huic certo conveniunt, juxta omnes, conditiones supra recensitae in definitione justitise.

  2. (B) Justitia socialis, prout hic intelligitur, ea est qua cives ordinantur ad societatem et societas ordinatur ad cives, ad bonum commune promovendum. Triplex esse potest : legalis, distributiva ac vindicativa. (a) Legalis, ea est quae singulos cives inclinat ad reddendum societati quod ci debetur ad procurandum bonum commune. Quae virtus tum in principe aut praeside, tum in subditis inveniri debet : priorem inclinatad ea praecipienda quae ad bonum commune conferunt; posteriores ad ea exsequenda, v. g. ad tributa solvenda, militiam praestandam. Dicitur legaiis, quia in condendo et servando leges potissimum sita est; generalis etiam, in quantum ad bonum commune ordinat omnes a<5tus quos praecipit.

  3. (b) Justitia distributiva inclinat societatis praesides ad c jmmunia bona et onera inter cives distribuendajuxta bonum co mmune proindeque juxtasingulorum dotes,facultates ac merita. In quo servari nequit aequalitas arithmetica, sed solum quaedam proportio, quatenus subsidia indigentiis,onera facultatibus, munera dotibus et praemia meritis proportionari debeant; secus erit acceptio personarum, vi cujus, in distributione bonorum, non attenditur ad illam qualitatem personae, quae facit eam dignam, sed ad aliquid aliud, puta consanguinitatem; dona, amicitiam aliaque hujusmodi.

(c) Justitia vindicativa ea est quae superiores movet ad debitas et condignas paenas in reos subditos inferendas. Quae quidem justitiae distr*butivce maxime affinis est, sed ab ea tamen distingui videtur in eo quod reparationem ordinis laesi immediate respicit *.

1 Juxta quosdam, ^distribulivam revocatur, quia paenas infligit delicYis proportionatas; juxta alios, ad legalem, quatenus bonum com-

  1. Controvertitur utrum justitia socialis sit species proprie dicla justitiae, an virtus specialis analoga quidem justitiae commutativae, sed tamen ab ea vere distincla. (a) Juxta Lugo, aliosque non paucos, sola justitia commutativa perfeclam rationem justitiae attingit, quia sola est perfecle ad alterum, quatenus existit inter terminos aequales et ab invicem independentes, — sola perfeclam aequalitatem arithmeticam servat, — sola ad restitutionem obligat, quando violata fuit; justitia vero socialis, cum inter societatem ejusque membra existat, terminos respicit non omnino distinclos nec independentes, — aequalitatem proportionatam solummodo servat, — nec ad restitutionem ligat, nisi quando simul justitia commutativa laeditur r. (b) Attamen non pauci 2 contendunt haec discrimina esse potius accidentalia quam essentialia, ideoque justitiam legalem ac distributivam vere participare de ratione justitiae, et esse veluti species infimas hujus virtutis. — Prior opinio nobis probabilior videtur.

  2. (C) Justitia internationalis ea est quse inter diversas Gentes existit, easque movet ad reddendum aliis nationibus, vel privatis civibus aliarum nationum, quod eis debetur; complectitur proinde/^j Genthim, regulas videlicet a variis Gentibus servandas tempore pacis aut belli, conventiones initas ad commercium inter diversos populos fovendum, ad jura et officia definienda civium qui apud exteras nationes degunt, ad determinandum quid liceat aut prohibeatur tempore belli, etc. Nationes enim spectari possunt ut personae moralcs, inter quas justitia veri nominis intercedere potest. ita ut etiam quandoque locus detur restitutioni.

In hoc Traclatu agitur prcesertim de justitia commutativaj attamen praecipuas quaestiones, quae ad justitiam socialem spectant, breviter attingemus in decursu Traclatus; pauca pariter dicemus de justitia. internationali, ubi de bello.

  1. Corollarium. Exinde merito infertur quam necessaria sit virtus justitise; si enim tum a civibus tum a Civitatibus scrvatur, jura privatorum ac Gentium tuta sartaque manent, mune exigit ut superiores crimina puniant; juxtanonnullos, &&commutativam, quia superiores ex quasi-contraclu reos punire tenentur.

xZugo, disp. 1, n. 47-54; Crolty, n. 36-85; Cathrein, Philosophia Moralis, n. 142; Pottier, diss. 11, n. 11-31. — Mens S. Thomae dubia videtur; nam in corpore articuli (2. 2., q. 61, a 1) docet quidem duas esse justitiie species, distributivam et commutativam; sed in resp. ad 5 addit : " Justitia distributiva et commutativa non solum distinguuntur secundum unum et mutta, sed secundum diversam dcbiti raiionenr"; qurc verba essentiale discrimen significare videntur.

ideoqueordo et tranquillitas ubique rcgnant ; violatis autem civium aut Gentium juribus, lites, dissensiones, bella mox oriuntur, recto ordini ac paci maximc inimica1, ut ex dicendis infra magis patebit.

II. Juris natura et divisiones2.

Cum objec~lum justitise s'\t jus, ejus naturam ac species exponere debemus,quo melius ipsa notio justitiae intelligatur.

  1. i° Vocabuli juris multiplex acceptio. Quo nomine significatur :

(a) id quod est justum, seu alicui debetur ; ita dicitur : reddere alicui jus suum, violare jus alicujus;

(b) regula qud determinatur jus alicui reddendum; quo sensu jus dividitur in naturale, divinum, canonicum, scriptum vel non scriptum; hinc per extensionem, totus legum complexus, v. g. scientia juris, Corpus juris, etc;

(c) sententia fudicis, qua authentice jus alicui redditur, v. g. dicere jus; proinde locus in quo pronuntiatur jus3;

(d)mora/is facultas aliquidhabendi, faciendi vel exigendi, v. g. jus proprietatis, jus famam servandi, etc. De jure, hoc ultimo sensu intellecto, praesertim agimus; nam haec est notio primaria et potissima juris : nihil siquidem est alteri debitum, nisi quia sdterjus, seu facultatem legitimam habet aliqirid obtinendi vel possidendi.

  1. 20 Juris vera notio 4. Jus, quatenus est potestas moralis, vix definiri potest, quia una est ex his notionibus quae clariores esse videntur quam ipsa definitio; describi tamen potest : facultas moralis et inviolabilis aliquid habendi, faciendi aut exigendi. — Dicitur :

(a) facultas moralis ; non est igitur merumfaclum (gallice lefait), sine ulla relatione ad regulam morum ; neque pote-

1 Bossuet, Sermon sur la Justice, ed. Lebarq, Paris, 1892, t. V, p. 157-190; Card. Perraud, Les Vertus Morales, Paris, 1903, p. 35-90.

2 S. Tho^n. 2. 2. q. 57; Lugo, disp. II, n. 1-9; Soio, 1. III, q. I; Lessius, 1. II; Carriere, n. 8-19; Crolly, n. 123-176; Pottier, disp. I; Vermeesch, n. 4-1 1; Marres, t. I, Not. praeviae.

3 Ita Cicero, lib. I, De Oratore, dicit : " Volitare in foro, hasrere in jure".

4 Falsas notiones juris a multis philosophis ctim ctntiquis tum moder' nis tradi, patet ex iis quae diximus in Tr. de Ultimo Fi?ie, ubi de norma moralitatis, n. 21-64; qui enim normam moralitatis in Dei sapientia et voluntate r^ponere nolunt, dicunt jus nihil aliud esse nisi vim, — aut privatam socialemve utilitatem, — vel ipsam humanam libertatem quae peragere potest quidquid aliis non nocet. Cfr. Fouillee, L'idee moderne du droit. Paris, Hachette, 1904.

stas mere physica, quae aliquando juri opponitur; non enim hic agitur de potestate physica (gallice force), qua virium materialium obstacula superantur aut valide operatio perficitur; sed de potestate morali, seu /egitimd, qu& sit secundum naturam legesque, ac licite exerceri possit, secundum reclae conscientiae di6lamen;

(b) et invio/abi/is, i. e. quae licite ab aliis prohiberi nequeat; nam jus in uno secum fert obligationem in aliis non impediendi hujus juris exercitium ; et quae proinde subsistit, etiamsi ejus exercitium vi prohibeatur;

(c) aliquid habendi, facieudi aut exigendi; quibus verbis declaraturobjectum juris,quod triplex praesertim esse potest: potestas habendi ut proprias res externas ; potestas aliquid agendi, proprias facultates exercendo ; potestas aliquid exigendi, id est ab aliis obtinendi ut vel aliquid praestent nobis utile, vel abstineant ab iis quae nociva essent1.

  1. 30 Juris divisiones. Yrddtermisso jure jurisdiclionis, quod principi competit regendi subditos in bonum subditorum, de solo jure agimus quod est in proprium commodum.

(A) Jus communiter dividitur in striclum et non stricl?im : (a) Jus striclum, seu perfeclum, illud est quod in se et quoad personas est determinatum, ac via coaclionis exigi potest, in proprium commodum. Supponatur v. g. centum nummos a Petro mihi deberi, vi contractus venditionis : jus habeo striftum exigendi a determinatd persond, nempe Petro, rem determinatam ,videlicet centum nummos, lega/i coaclione2, recurrendo scilicet ad tribunalia. Huic juri stricto respondet in aliis stricla obligatio, seu obligatio justitiae. Hoc est jus proprie di6lum, circa quod versatur virtus justitiae.

  1. (b) Jus no?istriclum, seu lattcm, imperfeclum illud est quod non est sufficienter determinatum quoad rem vel personam, ita ut via coa6lionis exigi nequeat ; tale est jus ad elee-

1 De notione juris et officii et comparatione inter utrumque vide P. Ja?iet, La Morale, 5e ed., Paris, 1898, p. 266-281.

2Coaclio diversa esse potest secundum diversas circumstantias : ubi nulla aucloritas publica existit, vel in casu necessitatis, quando ad magistratus recursus fieri nequit, privati vim adhibere possunt ad jura sua vindicanda, ut infra exponetur; in statu autem sociali, et extra necessitatis casum, legali tantum coaclione uti licet.

mosynam, quo pollent paupcrcs in communi necessitate versantes : quanquam enim divites modo generali ex supcrfluis aliquid pauperibus dare debent, non hnic pauperi, nec talem pccuniae summam elargiri tenentur; proinde hic pauper ab hoc divite exigere nequit hanc pecuniae summam. Unde tale jus nonnisi analogice cum jure stridlo conferri potest.

  1. Rationem cur jus striclum ita sit determinatum ut via coaclionis exigi valeat, sic declarat Lugo x .• hoc jus reponendum est in praelatione morali qua, in usu talis rei debet hic homo aliis praeferri; quia scilicet propter peculiarem connexionem quam res habet cum eo, tota debet ad ejus utilitatem rcferri et ordinari; quae quidem ordinatio potissimum significatur quando aliquid dicitur meum vel tuum; v. g. si venator feram ceperit, haec habet specialem connexionem cum illo, ita ut captor dicere valeat : haec fera mea est, quia rem nullius prior occupavi.

  2. (B) Jus autem strictum proprietatis subdividitur in jus in re et jus ad rem. (a) Jus in re illud est quod quis habet in re deierminatd jam sud. Ad quod tres requiruntuf conditiones 2 : ut res aclu existat ; — ut sit in individuo determinata ; — ut alicui devinciatur titnlo legitimo, vi cujus dicere possit : haec res mea est. Qui habet jus in re eam vindicare potest ubicumque est, et a quocumque detineatur; ipsi igitur competit a6lio realis, quae directe rem ipsam attingit.

  3. (b) Jus ad rem est illud quod quis habet ut res fiat sua. Ad quod duo requiruntur : ut res ex titulo justitiae debita sit; — ut titulus, vi cujus debetur, non sit talis ut res aclu nobis adneclatur in proprium commodum ; quod occurrit, quoties deficit una e tribus conditionibus supra enuntiatis.

Res exemplo declaratur : si quis equum emerit ac ejus pretium solverit, jus in re habet in eum, ita ut possit eum vindicare a quocumque detineatur; si vero Titius Caio promiserit vendere unum e quatuor equis quos habet, Caius habet quidem jus ad rem, quatenus a Titio exigere valet ut promissum equum vendat, sed non potest arripere unum ex his quatuor equis ubicumque eum invenerit.

2Aliae quidem conditiones jure positivo requiri possunt : sed jure naturali praefatae sufficiunt.

  1. (C) Iterum^kr in re, quod vocatur etiam dominium \ dividitur in plenum et semi-plenum : (a) Prius definiri potest fus exclusivum fruendi et disponendi de re tanquam sud, in proprium commodum. Dicitur exclusivum, quatenus involvit facultatem aliis interdicendi quidquid dominum turbare posset in usu aut dispositione rei suae ; fruendi, i. e. utendi re ipsa et ejus fruclibus ad propriam utilitatem 2; et disponendi, i. e. ad omnes usus destinandi, donandi, vendendi, permutandi, etc. ; de re tanquam sud, ut excludantur quaedam possessiones quae dominium non important; ita depositarius rem depositam detinct, sed non tanquam suam.

In ipsa definitione ex consulto non addimus verba " in omnem usum lege vel paclo non prohibitum ", quae in Codice civili Gallico (a. 544), et apud quosdam auctores leguntur; nam, etiamsi quis legem aliquam violet, non exinde justitiam leedit, nec ad restitutionem tenetur; ita v. g. minor quoedam ex suis bonis vendens, absque legalibus formis, illegitime, sed non injuste agit. Attamen omnes fatentur exercitium ahcujus juris posse lege restringi ; sed hoc in definitione includi non debet, cum eadem restriclio ad omnia extendatur.

  1. (b) Posterius, i. e. jus in re, seu dominium semi-plenum, aut imperfeclum, illud est quod non compledtitur utramque facultatem fruendi et disponendi, sed solum alterutram, i. e. facultatem fruendi tantum, vel disponendi tantum. Qui habet jus fruendi, absque jure disponendi, dicitur habere dominium indireclum, seu utile {la jouissance) ; qui de re sold disponere valet, non autem ejus fructibus, seu commodis frui, habet dominium direclum, seu nudam proprietatem (nue propricte).

  2. Corollarium. Jus proprietatis, de quo egimus, differt a dominio alto, quod principi competit disponendi de rebus

1 Quidam nomine do;ninii intelligunt solum jus in re filenum; sed communius dominium eijus tn re eodem sensu accipiuntur, et utrumque dividitur in plenum et semi-p'2num.

2 Nonnulli addunt, cum juris Romani peritis, dominium importare etiam jus abutendi, id est rem destinandi ad usum qui renovari nequeat, seu eam destruendi ; quod quidem hoc sensu intelledlum, legitimum est. Sed non pauci hodie ^rjus abutendi significant etiam facultatem bona utilia dissipandi; quo sensu qui re sud abutitur, contra justitiam quidem non peccat, sed carilatem, prudentiam aliasve virtutes laedit civium in ccrtis casibus, id exigente bono publico. Talis enim potestas : (a) non exercetur in proprium bonum, sed ad bonum commune; (b) in quantum id postulat necessitas ; (c) data compensatione aequivalenti, et absque personarum acceptione ; ideoque merito refertur ad potestatem regendi, quae aliquando postulat ut bonum privatum cedat bono communi.

  1. Divisio materiae. Ouae ad virtutem justitiae spe6lant in duplici parte exponuntur :

1° de Justitia ipsa;

11° de Contractibus.

Contractus siquidem nihil aliud sunt nisi unus e modis quibus jus dominii acquiritur, proindeque ad primum caput de Justitid referuntur, ut infra exponetur; sed, cum quaestiones de Contraclibus multiplices ct intricatae sint, de eis in speciali parte agere necesse est.

©ars prtma*

DE IPSA JUSTITIA.

  1. In hac priori parte, agemus :

1° De existentid juris proprietatis, seu dominii; 11° De violatione seu laesione juris; 111° De reparatione juris lsesi, seu de restitutione. Ratio est quia primo loco expendi debet utrumct qucenam jura existant; deinde vero, cum saepe haec jura laedantur, exponi debet quotuplici modo violentur; tandem, cum jus violatum reparari debeat, ultimo de restitutione dicendum est. Quod in sequenti tabella fusius declaramus.

I. De existentid juris.

r De objecto juris. De ejus subjeclo. De modis jus acquirendi.

r Praenotanda de crimine seu injuria. II. De violatione De injuria circa bona corporis. juns. £)e Jnjun^ circa bona animi.

L De injuria circa bona fortunae.

III. De reparatione juris laesi, seu restitutione

. 1 f De radicibus restitutionis. 1 De n rnodo restituendi.

De causis a restitutione excusantibus.

  1. Status qusestionis. i° In Ethicd naturali, necnon in Tr.de Ultimo Fine,n. 25,jam demonstratum est Deum esse primarium juris fontem : ipse enim est supremus omnium conditor et dominus, omniaque jura in se possidet Jamvero, quando aliquot entia creat, officia simul etjura eisdem adscribit. Cum ipse sitomnium entium finis ultimus, omnibus incumbit officium ad Deum finem ultimum tendendi ; sed hoc officium adimplere nequeunt nisi simuljus habeant non solum existendi, sed etiam suas facultates exercendi. Proinde si agitur de prioritate/#m et officii, haec statui possunt : (a) si conferantur jura et officia hominum relate ad Deutn, jus in creaturis primario ab officio dimanat; quatenus creaturae Deo inservire debent, antequam aliquot jura sibi vindicare possint. Attamen jura saepe latius patent quam officia; nam, posito quod jus nobis insit nostras facultates exercendi,qu3edam legitime facere possumus ad quse minime tenemur; ita v. g., praeter scientiam rerum divinarum et humanarum, quam ad salutem adipisci tenemur, multa alia scire possumus.

(b) Si vero conferantur jura et officia hominum inter se, sunt utique correlativa, quatenus alicui juri respondet aliquod officium ; attamen in eodem ordineykr est logice officio prius, cum officium in favorem juris fuerit institutum : si enim jus habeo aliquid faciendi, eo ipso ceteris hominibus officium incumbit jus illud non prohibendi.

  1. 2° Aliquando jura et officia inter se pugnare videntur, v. g. jura creditorum et debitorum, aut jura debitorum inter se, jura dominorum et opificum, etc. Collisio est solum apparens, cum jura et officia ab unico fonte dimanent, scilicet Deo, et aliunde nulla possit esse contradi6lio in rebus ordinatione divina institutis. Quaestio igitur est quodnam jus aut officium praevaleat. Jamveroordo jurium et officiorum secundum exigentias ultimi finis determinandus est, juxta illud : in omnibus respice finem1. Proinde, in apparenti collisione jurium, illud praevalet quod, ceteris paribus, excellentius est, vel magis necessarium aut uiile relate ad ultimum finem. Itaque jus certius juri magis incerto praevalet, cum magis necessarium sit; jus particulare, ceteris paribus, juri universali, seu bono publico cedit, cum hoc sit excellentius vel magis necessarium.

  2. 30 Divisio. In hoc capite agemus : 1° de objeclo juris, expendentes quaenam jura homines habeant vel habere possint; 2° de subjeclo juris, vidclicet quinam jura acquirere valeant; 30 de variis modis jura acquirendi.

De objeclo juris.

r De bonis internis vel ad personam proxime spe6lantibus.

De bonis externis fortunae.

De servis.

De subjeclo juris.

' Principium generale.

r de filiis familias. de uxoribus. de clericis. k de personis mora!ib'i3.

Speciatim

De modis jus acquirendi.

r De occupatione. De accessione. De praescriptione. De contractibus. , De testamentis. J de quibu> in speciali

, De successione. \Tr- de Confr.

1 De quo agitur in Tr. de Uliimo Fine, n. 31,

Art. I. De objecto juris.

  1. Tria sunt bonorum genera circa qure exerceri potest hominis dominium : i° bona hominis interna vel proxime ad cjus personam spectantia ; 2° bona externa fortunce ; 30 servitia ab aliis hominibus praestanda. >

§ I. De bonis internis vel proxime ao personam

SPECTANTIBUS. Hujusmodi bona sunt : 1° bona corporis et aniiuce ; 2° fama, quae bonis operibus acquisita fuit; 30 fcetus proprii ingenii. I. De bonis corporis et animae.

  1. Bona corporis et animae duplicis sunt generis : alia quae non ab ipso homine distinguuntur, ut sunt vita (anima et corpus), animae facultates et membra corporis ; alia vero quaj ab ipso homine distinguuntur, quatenus ab ipso ejusque facultatibus procedunt quamvis ei inhaereant, ut sunt actiones (non effectus earum externi) tum naturales, tum supernaturales, et habitus sive acquisiti, sive infusi. — De his bonis sint sequentes propositiones.

  2. Thesis : Homo bonorum internorum quae ab ipso non distinguuntur dominium habet utile, non vero directum.

Probatur ia pars (quoad dominium utile). Certum est. Ea enim omnia jura habet homo quae Deus ei concessit; atqui Deus, eo ipso quod hominem creavit et conservat, eique finem supernaturalem assignavit, dominium utile in bona ipsi interna ei concessit, utpote omnino necessarium ad finem suum assequendum.

Probatur 2a pars (quoad dominium directum). Ita communiter. Homini tribui nequit jus disponendi de vita sua> nisi a Deo illud acceperit sive absolute ita ut eo uti possit in omnibus casibus et ad libitum, sive relative seu pro certis quibusdam casibus et gravibus causis. Sed neutrum dici potest homini a Deo concessum.

1° Nonjus absolutum. Etenim finis primarius creationis divinae est ut homo gloriam Dei promoveat et secundarius ut seipsum perficiat aliisque hominibus inserviat; et ad hunc finem obtinendum Deus homini ofificia assignavit ex quorum exsecutione resultare debet tota mundi moralis harmonia; atqui finis ille periclitaretur si cuique liceret ad libitum stadium vitae relinquere, siquidem possibilitas majoris perfectionis evanesceret et grave damnum pateretur societas.

2° Nonjus relativum. Deest enim consensus Dei expressus, nec invocari potest consensus tacitus\ nam, ex dicendis nn. 297, 298, 299, 300, ubi de suicidio, rationes allegatae nullius sunt roboris.

Ergo homo non potest,sive ad libitumsive pro gravibus causis,disponere de bonis internis qua^ ab ipso non distinguuntur.

Hinc videtur quomodo interpretandi sint textus : " Ego occidam et ego vivere faciam " l, " Tu es enim, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem " 2 et praesertim praeceptum Decalogi : Non occides.

  1. Thesis : Homo plenum habet dominium bonorum internorum quae ab ipso distinguuntur.

Ex dictis enim in praecedenti propositione, homo dominium habet utile suarum facultatum quarum actiones et bona ab eis comparata haberi possunt ut fructus; sed unusquisque plenum habet dominium eorum quae sua industria acquirit seu propria activitate producit : ergo homo disponere potest pro lubitu de bonis intemis quae ab ipso distinguuntur, quin violet justitiam erga Deum.

Quoad habitus supernaturales, notandum est illos gratuitu infundi ac proinde illos eorumque actus minus perfecte dominio hominis subesse, quamquam dici nequeat injustum esse hominem qui de eis disponit, v. g. amittendo per peccatum : secus dicendum esset eum qui gratiam amisit statim ex justitia teneri ad paenitentiam (quod nemo asserit).

  1. Corollarium. Principes non habent directe verum dominium in vitam aut mcmbra subditorum, sed indirecle, quatenus, ex jure jurisdiclionis, de iis disponere va\entpro~ pter bonum publicum, in quantum vices Dei gerunt.

(A) Non quidem direcle, quia jus vitae et mortis soli Dco direcle competit, ex dictis ; nec probari potest illud fuisse Principibus dire6le delegatum.

Indirecle tamen hoc privilegiogaudent; nam,vi potestatis jurisdiclionis qua pollent, ea omnia facerc possunt quae bonumpublicumverepostulat; atqui bonumcommunesocietatis aliquando exigit ut Princeps de vita ac membris subditorum disponere valeat; ita, in casu justi belli, jubere potest ut milites vitam suam exponant ad patriae jura tucnda; ita pariter quosdam malefaclores pcena mortis pleclere potest, utalii a simiiibus criminibus deterreantur, id exigente bono publico. Turic agit quatenus vices Dei gerens : " Non enim sine causa gladium portat : Deienim minister ^/, vindex in iram ei qui malum agit. 3"

II. De bono famae.

  1. Principium .• Homo habet in propriam famam dominium directum et utile, quamvis limitatum. Certum est quoad jus utile ; communiter tenetur quoad dominium direc~tum.

Prob. ia pars, vidclicet dominium habet direclum et utile, quatenus bono nomine non solum uti possumus in proprium commodum, sed etiam ei renuntiare propter bonum superius.

Etenim dominium non solum utile, sed ctiam direclum habemus in ea quae proprio labore acquirimus, vel legitime obtinemus ab iis qui proprio labore eadem adepti sunt; atqui ita est de bona fama : hanc enim proprio labore, videlicet honesto nostrarum facultatum exercitio, acquirimus vel augemus; aut eam a parentibus jurequasi haereditario accepimus ; ergo verum dominium in famam habemus. — Possumus igitur eam tueri contra proximi injustas agressiones; et ablatam repetere coram judicibus tanquam rem nostram. — Quod quidem manifestius etiam apparebit, si animadvertitur famam esse vere pretio sestimabilem : qui enim negotiationi vel arti aut industriae vacat, eo feliciori exitu res suas gcrit,quo praeclariorem famam sibi comparavit; proinde laesio famae saepe etiam fortunam laedit, ideoque ad pecuniariam compensationem obligare potest.

Aliunde, cum fama vere nostra sit, possumus ejus ja6turam permittere, ad majus bonum obtinendum, v. g. ad humilitatem colendam, ad exquirendum consilium, famam alteri restituendam, etc; siquidem, inter duo bona, praestantius eligere licet.

  1. Prob. 2a pars. Attamen jus illud multiplici obligatione limitatur, videlicet (a) officiis erga seipsum, quatenus non magis licet se diffamare absque causd quam dissipare bona fortunae, nec peccare aut peccatum sibi falso imputare humilitatis causa : non enim facienda sunt mala ut eveniant bona. Hinc merito in Scriptura legitur J : " Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni ; bonae vitae numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in aevum ". (b) Officiis x Eccli. XLI, 15-16.

erga proximum : quatenus nosmetipsos infamare non possumus, si infamia in proximum redundet, v. g. in familiam, conventum vel communitatem, aut complicem ; vel etiam quando fama alicui necessaria est ad praestandum proximo officium quod ipsi stricto jure debetur, prouti necessaria est episcopo aut parocho ad officia sua rite adimplenda; tandem quando requiritur ad officium praestandum, quod non ex justitia, sed ex caritate praecipitur. In primo et secundo casu adest injustitia, ob damnum proximo injuste illatum; in tertio, laeditur caritas.

III. De proprii ingenii foetibus'.

  1. Prseter bona corporis et animae, nec non propriam famam, homo suos facere valet ingenii foetus. Quo nomine veniunt : libri ab auctoribus editi ; piclurce vel alia opera artistica; varia inventa quibus industriales artes promoventur, etc.

  2. 30 Quid sit certum. Jamvero omnes concedunt quemlibet hominem plenum dominiom habere in fructus ingenii sui, quamdiu ea publici juris non fecerit : nihil enim magis proprium nobis esse potest quam quod proprio mentis labore acquirimus; et sane si res externce domino fructificant, a fortiori facultates intemce, quae ab essentia nostra immediate dimanant. Qui igitur manuscripta vel inventa alterius surriperet, ac vulgaret, absque audloris licentia, contra justitiam peccaret et ad damna resarcienda teneretur; siquidem violat duplex jus quod au6lori competit, ne, ipso invito, edatur opus ab eo scriptum, et ne minuatur lucrum ex eo percipiendum.

Propter eamdem rationem, qui conciones aut lectiones auditas scripto exciperet, easque publici juris facerct, sine concionatoris aut professoris licentia, explicita vel tacita. justitiam laedit et ad restitutionem tenetur : etsi enim his uti possit in proprium usum, eadem vulgare nequit. Sufficit tamen implicita licentia, quae legitimse consuetudini

1 Lugo, disp. XXVI, n. 171 ; Carriere, n. 55-62; Afar/es, 1. I, n. 23-25; Lehmk. n. 904-905; Meyer, II, n. 213-216; Ball. P. n. 53; Vermeersch, n. 246-253.

innititur : ita in ephcmeridibus vulgari solent multas conciones, absque explicito oratoris consensu.

  1. 2° Quid disputetur? — Sed, quando liber jam typis fuit editus, vel inventum publici juris factum, controvertitur utrum jnre naturali au6lor aut invcntor alios prohibere valeat ne iterum praelo committant librum vel rem inventam multiplicent. (a) Nonnulli negant, quia opus semel evulgatum jam fit bonum communc, quod ab omnibus licite occupari valet. (b) Communiter tamen affirmant theologi ; nam jus naturalc vetat ne quis proprii laboris fructibus spolietur; atqui auctor libri vel inventi fructum laboris percipere nequiret, si cuique liceret librum ab alio editum denuo typis mandare ac vendere, aut inventa aliorum spargere, absque ulla compcnsatione; ergo jus naturale id prohibet.

  2. 30 Conclusio practica. Omnes tamen fatentur nihil certi a jure naturali definiri quoad tempus quo auctor vel inventor operibus propriis exclusive frui possunt. Quapropter necesse est jus positivum intercedat ad rem accuratius determinandam. Quod revera factum est apud omnes Gentes excultas; et cum leges circa litterariam et indnstrialem proprietatem sint determinativce jurium, in conscientia obligant, in justitia et sub onere restitutionis. Pariter, ubi internationalia pacta existunt, hasc vim legis habent.

Jamvero pactum hujusmodi initum est, 9 Sept. 1886, inter proecipuas excultas nationes, vi cujus auctores, qui j uxta legem in sua regione vigentem libros ediderint, jure proprietatis gaudent in omnibus regionibus quae huic pacto adhaesemnt.

  1. In Gallia scrip/ores, qui duo exemplaria librorum a se editorum, ad legitimasauctoritates miserunt, jure exclusivo hos vendendi gaudent tota vita durante, eorumque hseredes per quinquaginta annos x. — Quoad inventa, qui, juxta formas a lege determinatas, diploma obtinuerunt quod dicitur Brevet dHnvention, per quindecim annos jure proprietatis gaudere possunt 2.

Jus civile apud alias nationes vigens in Supplemento exponemus.

1 Lyon-Caen et Delatain, Lo\s fran^aises et etrangeres sur lapropriete litteraire et artistique, Paris, 1889-1890; Pouiliet, Traite theorique et pratique de la propriete litteraire, Paris, 8e ed. 1889; Supplement. pro Gallid, p. i*-4*.

2 Pouillet, Traite thdorique et pratique des Brevets d'invention, 2eed., Paris, 1879; Sitppt. pjv Galtid, p. 4^-7*.

§ II. De dominio in bona fortun/e.

  1. Homo vitam tueri ac servare nequit, nisi ipsi jus insit quredam bona externa ut propria habendi, quibus ad sui suorumque sustentationem frui valeat. Dicemus i° de jure bona cxterna possidendi ; 2° de variis bonorum generibus et speciatim de dominio semipleno.

SECT. I. — De ipso jure bona externa possidendi.

  1. Cum jus proprietatis privatae hodie a multis impugnetur, vidclicet comviunistis, socialistis, et colleclivistis, i° historiam horum errorum breviter delineabimus; 2° thesim catholicam proponemus; 30 praecipua adversariorum argumenta solvemus ; 40 medid quaedam ad socialismum prcecavendum suggeremus.

I. Socialismi historia delineatur «.

pr^notanda.

  1. (A) Socialismum accurate definire vix possibile est : tot enim et tam diversa systemata comple£titur ut definitio, quae uni systemati convenit, minime aliis competat. — Describi tamen potest ut complexus systematum quce eo tendunt ut prcesentem Societatis ordinem subvertaut, eique substituant alium ordinem, in qwojus dominii ab ipso Statu seu Civitate praecipue, si non exclusive, exerceatur.

Tres sunt socialismi formae : (a) communismus, qui vult omnia bona, etiam ad consummationem destinata, communia esse; (b) colleclivismus, qui duo bonorum gcnera distinguit : alia, quae ad novas res producendas reservantur (v. g. fundi, instrumenta laboris, etc), a Statu vel Civitate reti-

1 E. de Laveleye, Le Socialisme contemporain, ioe ed. Paris ; J. Bourdean, UEvolution du Socialisme, Paris, 1901; Winterer, Le Socialisme contemporain, 4e ed. Paris, 1904; Leon de Seilhac, Le Monde socialiste. Paris, 1904; L. Garriguet, Introd. a PEtude de la Sociologie, t. II, Paris, 1901; R. T. Ely, French and German Socialism in Modern Times, New York, 1883; Rae, Contemporary Socialism, 2nd ed., London, New York, 1898; E.Jager, Der moderne Socialismus, 1873; Cathrein, Der Socialismus, ed. 7, 1898; E. d*Eichtal, Socialisme, Communisme et Collectivisme, 2e ed. Paris, 1901; V. Pareio, Les Systemes socialistes, Paris, 1902; M. Bourguin, Les systemes socialistes et 1'dvolution economique, Paris, Colin, 1906.

nenda sunt; alia, qune ad consummationem destinantur, sub privatorum dominio manent; (c) socialismus Status, qui dum privatum dominium quoad multa etiam productionis media retinet, Status interventum univcrsalem ac continuum in omnibus negotiis advocat, nimisque privatorum a6livitatem ac jura restringit.

A socialismo difTert anarchismus, qui totius societatis evcrsionem intendit

  1. (B) Apud Paganos, quaedam communismi vestigia inveniuntur : praclice apud Spartanos tempore Lycurgi ; theoretice apud Plawnem, qui in tractatu de Republicd et de Legibus communismum proponit tanquam mcdium concordiae inter cives instituendae.

Primis Ecclesiae saeculis, nonnulli Guostici, necnon Apostolici, posteaque Medio ^Evo Waldenses ef Albigenses quamdam bonorum communitatem advocarunt, exemplis innixi primaevae communitatis Hierosolymitanae ; quos errores renovarunt Anabaptistce paucaeque Protestantium sectae.

Platonis systema iterum proposuit TJiomas Morus in sua Utopid. illud tamen expoliendo et a multis vitiis, praesertim vero uxorum communitate, expurgando.

Varia autem hujusmodi systemata vix in animos ullum momentum habuerunt; et hodiernus socialismus nonnisi mediante saeculo XVIII originem sumpsit T.

i° Prcecipuce hodierni socialismi causce2.

  1. Triplex praesertim causa hujus systematis assignari potest : videlicet revolutio i/idustria/is, philosophico-politica et religiosa.

(A) 1 ndustrialis revolutio, quoe circa medium saeculi XVI II inccepit, adscribi debet inventioni perfectiorum instrumentorum in rebus arte fa6lis. Cum enim soli divites haec nova inventa comparare possint, eo ipso inveniuntur duo hominum genera plane distin6la : capitalista*, seu domini, qui laboris instrumenta possident; et pro/etarii,seu opifices, qui non sibi, sed aliis laborant. Quo posito : (a) opifices

*A. Lichtenberger, Le Socialisme au XVI IIe siecle, Paris, 1895. 3 De his breviter, sed profunde, agit Leo XIII^ in procemio EncycL Rerum Novarum, 16 maii 1891.

omnino pendent a dominis pro quibus laborant; olim, post aliquot annos, laboris instrumenta sibi comparare poterant et ita independentes fieri; sed hodie per totam vitam plerumque in aliorum officinis operari debent, et ad nutum dominorum expelli possunt.

Praeterea, machinarum ope, haud raro plura producuntur bona quam vendi possunt : exinde fit ut operarii dimittantur, saltem ad tempus, ac penuriam patiantur. Exinde ira et indignatione contra dominos exardescunt.

  1. (b) Ex quo etiam sequitur relationes inter dominos et proletarios immutatas fuisse : qui enim pluribus millibus opificum praeest, de singulis curare non potest eodem familiari ac paterno modo ac ille qui paucis tantum ; si igitur difficultates et dissidia oriuntur, non tam facile componi possunt, sed potius augentur, praesertim cum inter opifices aliquot sint qui socios haud raro ad rebellionem impellant.

(c) Exinde etiam conditio capitalistarum magis ac magis distat ab operariorum sorte : hi enim, exiguum salarium plerumque accipientes, vix se suosque sustentare possunt ; dum illi, magnum numerum opificum conducentes, et ex quolibet eorum aliquod lucrum percipientes, ditissimi evadunt ac saepe luxui indulgent; hinc invidiae, cupidines ac dissidia nascuntur.

  1. (d) Praeterea, antiquis artificum collegiis jam deletis, proletarii dominorum inhumanitati solitarii atque indefensi traditi sunt; novae quidem associationes institutae sunt, sed religione minime temperatae, quae conditionem opificum meliorem reddere conantur ordinis socialis eversione et socialismi diffusione.

  2. (e) Tandem domestica vita, quae olim operariis solatium praebere solebat, multum hodie perturbatur; cum enim vir, uxor ac filii saepe in variis officinis laborare cogantur, paucis tantum horis simul cohabitare possunt; uxor rei domesticae et parvulorum educationi aegre attendere potest; vir, frigidam ac sordidam domum, cibosque male coclos inveniens, paulatim proprios lares deserit et cauponas frequentat1. Ita familia evertitur, et opifices, nulla feli-

1 De misera opificum conditione, inter alios, scripserunt : Villcr»u\ citate domestica gaudentes, de toto ordine sociali delendo somniantur.

  1. (B) Philosophica et politica revolutio, quae, duce /. J. Rousseau, totam Europam pervasit. Iste siquidem docuit (a) hominem naturd essentialiter bonum esse, et nonnisi praescnti sociali rerum ordinc malum fa6lum fuisse : tolle privatum dominium, tolle meum ac tuum, statimquc homo ad meliorcm frugem sese recipiet ; (b) omnes homines naturd cequales esse iisdemque juribus gaudere; ex quo logice infertur jus proprietatis esse abolendum, utpote nimiae inter homines inaequalitati necessario favens.

  2. Quas ideas Gallica Revolutio partim suas fecit, jura hominis proclamando et de ejus officiis tacendo, politicam omnium civium aequalitatem instituendo, et effrenatae libertati patrocinando; cxinde nonnulli, cum Babeuf1, communitatem bonorum deducebant ; vana enim est aequalitas, vana et libertas, nisi omnia sint communia.

53- (C) Religiosa tandem immutatio, quae in multis domi nis ac opcrariis locum habuit; incredulitas enim, quae saeculo XVIII multorum mentes invaserat, magis ac magis crescere inccepit; jamvero, fide in alteram vitam sublata aut saltem valde minuta, quisque paradisum terrestrem in hac vita conscqui optavit, voluptati indulgendo.

(a) Domini non pauci, quorum cupiditates jam amplius religionis freno non moderantur, haud raro opifices ut mancipia, seu produclionis instrumenta, spectant, eis utuntur et abutuntur ad divitias citius comparandas, plus operis imponentes quam vires ferre queant, et mercedem dantes, quae vix ad vi6lum sufficiat.

(b) Ex adverso opifices multi, qui jam non expe6lant aeternam mercedem, ebrietati et libidini saepe indulgent ; et, cum salarium ipsis praestitum impar sit ad comparandas

Tableau physique et moral des ouvriers employes dans les manufactures, Paris, 1840; J. Simon, L'ouvriere, 1861; Comte d^Haussojiville, Salaires et miseres de femmes, Paris, 1900.

1 Ad perfecflam aequalilatem obtinendam, Ba&eufvo\eba.t omnia bona a Statu possideri, — omnes cives ad laborandum cogi, — fruc~tusque laboris secundum cujusque necessitates distribui. Cfr. Espinas, La Philosophie sociale du XVI IIe siecle et la Revolution, Paris, 1898.

quas cupiunt voluptates, capitalistas ut injustitiae reos redarguunt, eorumque spolia inter se dividere exoptant. 2° Hodierni socialismi historica evolutio.

  1. Tres praecipuas phases in socialismi evolutione distinguere licet : primam, formativam et utopianam (1820- 1850); seamdam,mdLg\s sckntificam (1850-1873); tertiam verO,magis politicam.

  2. (A) In prima periodo, theorise plus minusve utopianae excogitatae fuerunt, et quaedam communismi experimenta tentata sunt, sed absque felici exitu.

(a) In Gallia, Saint-Simon J (1760- 1825) novam societatis formam instituere voluit, in qua industria scientince organizata omnino praevaleret; docebat omnem rerum valorem a labore tanquam proprio et unico fonte dimanare, ideoqueoperarios maximi esse faciendos, et industriam tanquam praestantissimum religionis opus, sub regimine paterno cujusdam sacerdotalis hierarchiae, fovendam et instituendam. Quapropter ejus discipuli, Bazard, Enfantin, aliique abrogandum esse censebant jus haereditatis, et bona pro ratione meriti distribuenda; exinde paulatim dominium privatum et familia evanescerent; fruclus vero laboris secundum cujusque opera ac merita dividentur; loco matrimonii permittenda est libera sexuum unio.

  1. (b) Paulo post, Carolus Fourier* (1772- 1837) quamdam organizati communismi formam advocavit : familiae siquidem in ceconomicas societates coalescere debebant, phalanges di<5tas, quae duo millia personarum non excederent, simulque cohabitarent in spatioso aedificio, scilicet phalansterio : opes quaelibet a familiis possessae communem fundum efibrmarent. In qualibet phalange, agricultura, varia opificia necnon artes liberales exercerentur, pro singulorum ingenio et facultatibus, duce aliquo praeposito : omnes, etiam pigri, vitae necessaria acciperent; industriosi autem praeterea aliquid obtinerent secundum cujusque meritum. Complures phalanges aliquam seriem efformarent, et series per orbem multiplicatae, sub regimine supremi praesidis (pmniarque) ad commune bonum totius generis humani tenderent; et ita per orbem terrarum universa/is regnaret harmonia. — Experimentum hujus systematis fa6tum est in pago Conde-sur- Vesgre, sed infelicem exitum habuit.

1 Hubbard, Saint-Simon : sa vie et ses travaux, 1857; Weill, Saint- Simon et son oeuvre, Paris, 1894; Charlety, Histoire du Saint-Simonisme, Paris, 1896; P.Janet, Saint-Simon et le Saint-Simonisme.

2 Ch. Fourier, Traite de 1'association domestique-agricole, 1822; Le nouveau monde industriel; Theorie des Quatre mouvements; Ch.Gide. (Euvres choisies de Fourier, precedees d'une Notice, Paris, 1890.

57- (c) Communismum magis radicalem proposuit E. Cabet in opere cui titulus : Voyage en Icarie1; juxta quem, omnia bona sub Reipublicae dominio constituerentur, singuli cives, amore fraterno ducli, aequali animo laborarent, fructusque operum aequaliter inter communitatis membra dividerentur. Ipse quidem familiam ac matrimonium servare volebat; sed ejus discipuli liberam unionem mox praedicaverunt. Suum systema in praxim adducere conati sunt in regione Texas, in Statibus Americae Fcederatis; sed post aliquot menses, res infelicem exitum habuit

  1. (d) Mitigatam communismi formam proposuit Louis Blanc, qui contendebat cuilibet hommijus esse co?inatum ad laborem, ideoque nationales officinas instituendas esse, in quibus opus secundum cujusque vires, fruclus vero secundum cujusque necessitates dividantur; quapropter paulatim privata dominia abolenda erunt, et Status unicus fiet omnium rerum dominus.

  2. (e) Systema anarchismo haud dissimile propugnavit Proudhon 2 (1 809-1 865), declarando proprietatem nihil aliud esse nisi Jurtum, Statum esse abolendum, omnemque aucloritatem de medio tollendam. Attamen proprietatem, sub nomine possessionis retinet : cives videlicet possidere et ad haeredes transmittere poterunt ea omnia quibus personaliter uti valent; cetera aliis relinquenda sunt. Fruclus autem laboris dividentur secundum tempus in operando consumptum.

(f) In Anglia, Robert Owen 3, mitigati communismi fautor, qusedam experimenta communisticae associationis tentavit; in Scotia cooperativam societatem opificum sat feliciter instituit, sed societates proprie communisticae, quas in Angliaet America. fundavit, mox corruerunt.

  1. (B) Secunda socialismi phasis fuit magis scientifica, et in Germanid praesertim floruit.

(a) Hujus scholae magister habetur Carolus Rodbertus* (1805-1875), qui docebat omnia ceconomica bona fruclum esse laboris, neque pluris pensanda esse quam laborem quo veluti creata sunt; ideoque paulatim transformandam esse societatem, ita ut nullum aliud exstet dominium nisi illud quod ex ipso labore oritur.

1 Cfr. Ely, Socialism in France, p. 39-52; Malon, Histoire du Socialisme, p. 163.

2 Proudhon, Qu'est-ce que la Propriete'? Paris, 1840; Creation de 1'ordre dans 1'humanite, ou Principe d'organisation politique, 1843; La Justice dans la Revolution et dans l'Eglise; Interet et Principal, 2849; Bourgin, Proudhon, Biblioth. socialiste, 1901.

3 Cfr. The Life of Robert Owen, vvritten by Himself, London, 1857; J. Rey, Lettres sur le systeme de cooperation d'apres le plan d'0\ven, Paris, 1828.

4 Andler. Origines du socialisme d'Etat en Allemagne, Paris, 1897.

  1. (b) Huic successit Carolus Marx T (1818-1883), qui ut scholae praecipuus doclor habetur, et in opere Das Kapiial socialistica principia ad verum systema reduxit. Juxta ipsum, capitale (i. e. quidquid ad novam bonorum produclionem servatur) nihil aliud est nisi fruclus laboris ab operariis injuste ablatus. Quod ut demonstret, duplicem rerum valorem distinguit : alterum usualem (va/eur en usage) qui consistit in rei utititate, alterum commutativum (va/eur en echange), qui consistit in pretio quod pro illis rebus obtineri potest2. Jamvero asserit unicum fontem valoris commutativi esse laborem rei producendae impensum.

  2. Quo posito sic arguit : Capitalista, operarios conducendo, eorum facultatem laborandi emitpropretiodeterminato; hocautem pretium de faclo requivalet quotidianis expensis quae ad opificum sustentationem requiruntur, non autem valori rerum produclarum. Siquidem//*/j producunt quam id quod propriae sustentationi necessarium est, sed pars productarum rerum a capitalistis retinetur; ita capita/e nascitur et crescit/wrfo. Naturali autem evolutionis lege capitalia et industriae quotidie augentur, et in monopo/ia convertuntur, omnis libertatis destructiva. Extremum autem malum remedium secum affert; quando enim paucissimi capitalistae omnia laboris instrumenta omnesque divitias sibi appropriaverint, jam necessaria evadet istorum spoliatorum expropriatio, et omnia productionis media col/eclive possidebuntur.

  3. Adcitius et emcacius frangendum Capitalistarum imperium, C. Marx instituit societatem ititernationa/em operariorum (L? Internationa/e), quae internationales congressuscelebravitGenevae, an. 1866; Lausannae, 1867; Bruxellis, 1868; Haagse, 1872; sed postea, 1873, disrupta est propter intefna dissidia quae orta sunt inter C. Marx et Bakounine, anarchiae promotorem.

  4. (c) Idem fere systema propugnavit Lassa/k3, qui insuper exposuit quam vocant tegem ceneam (/a /oi d'airaiu). Juxta ipsum siquidem, in praesenti ceconomico ordine, invicla. rerum necessitate etveluti cened /ege, evenit ut salarium nunquam diu superetidquod necessarium est ad propriam sustentationem et humanae speciei propagationem : si enim augeatur salarium, major filiorum numerus procreatur, major proinde est operariorum affluxus, et mox, vi ineluclabili concurrentiai, minus est pretium opificibus solutum :

1 K. Marx, Das Kapital, opus variis linguis redditum; Devilte, Le Capital de K. Marx resume, 1883; V. Pareto, Karl Marx, Extraits par P. Lafargue, et Critique par Pareto; Rae, op. cit., p. 128-177.

2 La valeur dhisage est celle qui est ddterminee uniquement par les besoins et les desirs d'un individu a un moment donne. La valeur d^echange, c'est le prix que l'on peut obtenir en vendant un objet, ce qu'on appelle le prix courant, ou ta cote.

quo enim numerosiores sunt operarii, eo minus quisque accipit; et ita in miserabili statu vivunt, nihil habentes nisi necessaria ad vitam. Doctrinam Marxii propagarunt Engels, Bebel, Liebnecht, Singer, aliique; eam paulisper emollivit Bernstein, sed integre propugnat K. Kautsky1, cujus theorias approbavit Socialistarum Congressus an. 1903 in Germania habitus.

  1. (C) Tcrtia phasis, quae circa an. 1873 inccepit et usque in hodiernos dies perdurat, est magis politica et practica. (a) Multi scilicet socialistae, Reformistce dicti, intelligentes totalem rei ceconomicae mutationem non posse statim obtineri, viam sternunt sociali revolutioni per successivam ac progressivam evolutionem. Itaque politicam potestatem paulatim captare conantur, legesque proponunt quae eo tendunt ut meliorem reddant operariorum sortem, pejorem vero capitalistarum conditionem, nova onera ac tributa eis imponendo, prsesertim vero taxas quas progressivas vocant. Socialem democratiam et socialismum Status advocant, postulando, v. g., ut omnes viae ferreae, fodinae, etc. a Gubernio possideantur et administrentur. Ad suos fines efficacius prosequendos, associationes tum nationales, tum internationales instituunt, quibus capitalistarum fcederationi obsistere valeant, suasque theorias inter operarios, imo et agricolas spargere. (b) Alii tamen putant nonnisi violentd revolutione opificum conditionem vere meliorem effici posse omnem penitus distinctionem inter dominos et opifices abolendo, eamque parare satagunt.

  2. Hodie vero, finito bello, quod tot perturbationes in orbem terrarum invexit, Socialismus in multis regionibus crevit : 2 in Majori Britannid collegia opificum, quae olim meliorem opificum conditionem prosequebantur, nunc ad collectivismum tendunt; in Germanid, si excipias independentes socialistas et paucos communistas, plerique opifices socialismo Status favent; in Gallid, pugna exardescit inter Syndicalismum seditiosum et moderatum, et in dies crescit

1 Bemstein, Socialisme theorique et Social-democratie pratique, trad. d'Al. Cohen ; K. Kautsky, Le Marxisme et son critique Bernstein, trad. de M. Martin-Leray, Paris, 1900. — Cfr. P. Vialles, La Scission du Marxisme, Montpellier, 1900; Winterer, Le Socialisme allemand et ses dernieres evolutions, Paris, 1903.

1 L. Garriguet, Question sociale et Ecoles sociales, 1922, ch. VIII.

Syndicalismus christianus qui doctrinam Leonis XIII de re sociali promovet; in Italid syndicalismus seditiosus non paucas turbationes excitavit quas christianus syndicalismus sedare conatur, et quibus vim opponunt nationalistae (fascisti)\ in Statibus Americce Fcederatis syndicalismus moderatus adhuc floret, non obstantibus paucis anarchistis qui, e Russia orti, ordinem publicum evertere nisi sunt. Uno verbo, inquietus est orbis, nec pacem et concordiam inveniet nisi ad catholica principia redeat, ut merito pluries declaravit Benedictus XV1.

  1. Notandum est etiam multos Socialistas, praesertim vero communistas, collectivistas et anarchistas atheismo et positivismo favere, et omnem cultum ut superstitionem rejicere, praeter humanitatis cultum 2. — Familiae fundamenta pariter evertunt, liberum amorem ac matrimonia ad nutum dissolubilia advocantes, et insuper puerorum educationem Statui exclusive committentes.

30 Hodierni socialismi prcecipuce formce. Hodie quatuor sunt praecipuae socialismi formae :

  1. (A) Socialismus Status 3, qui privatam proprietatem e medio penitus tollere non vult, sed eam restringere satagit Statui tradendo praecipua productionis media, qualia sunt fodinae (mines), viae ferreae, maximae industriales fabricae, etc, quorum reditus Gubernium percipiet ac inter cives

1 Ad episcopum Bergomensem, 11 mart. 1920, de praescriptionibus Sedis Apostolicae in re sociali non negligendis, immo religiosissime sequendis (A.A. S., XII, 109); ad episcopos Venetiae, Umbriae (A.A.S., XII, 290, 292.)

2 In Gallid socialistae fere omnes, exceptis Reformistis, religioni hostes infensissimos sese ostendunt, ut ex eorum apertis declarationibus constat in periodico Le Mouvement socialiste (nov. 1902-avril 1903). In ceteris regionibus asserunt quidem religionem esse rem privatam, quae cujusque arbitrio ac conscientiae relinquitur; sed simul contendunt socialismo rite intellecto fugandam esse religionem, sicut luce dispelluntur tenebrae. Cfr. Mouv. sociatiste, 1902, pp. 1936, 1943, 1946, 2043, 2045, sq.

3 Hanc socialismi formam exponunt ac confutant Ct./annet, Le Socialismed'Etat, Paris, 1890; Bechaux, L'6cole individualiste, le socialisme d'Etat, Paris, Alcan, 1907; L. Garriguet, Question sociale et Ecoles sociales, 1922, ch. X.

aequabiliter distribuet. Ita multi politici, quales sunt : in Germanid, ubi natum est ac viget istud systema, Ad. Wagner, Ebert et qui Socialismo democratico adhaerent; in Gallid qui radicales-socialistse dicuntur.

  1. (B) Agrarius socialismus, quem H. Spencer primum advocaverat, sed postea rejecit \ praecipuum patronum habuitZ^ George2: hic docebat non omnia productionis media a Statu possidenda esse, sed solum terrce fundos, quia terra, sicut mare et aer, non est capax privati dominii, sed communis omnibus esse debet. Ne autem ordo publicus tollatur, agrorum possessores non spoliabuntur, sed solum taxam solvent qu?e pretio locationis respondeat; cum autem prsevideatur hanc taxam ad omnes publicas expensas solvendas parem fore, cetera tributa e medio tollentur, ideoque unica manebit taxa super fundos (single tax). Hoc autem systema, quod primum in Hibernid et Unitis Statibus paucis arriserat, hodie tanquam impar ad qusestionem socialem solvendam rejicitur.

  2. (C) Collectivismus, seu Marxismus (supra, n. 62), cujus doctrina sic contrahitur : (a) Status vel Municipium tanquam propria retinere debet omnia media productionis, i. e., fundos, mechanica instrumenta, pecuniam, etc; (b) horum mediorum usus et administratio penes potestatem publicam erit, et rerum productio ita ordinabitur ut nihil inutile fiat, sed omnibus civium necessitatibus provideatur; (c) auctoritate publica fructus laboris distribuentur inter cives : juxta quosdam, secundum perfectam aequalitatem; juxta alios, secundum cujusque laborem et meritum; juxta alios, secundum cujusque necessitates. Pars bonorum quae a quolibet cive accipitur, flt proprietas privata, utpote labore acquisita; sed consumi debet, non autem adhiberi ad novas res producendas, ne iterum sub alia forma capitale instituatur 3.

2 H. George, Progress and Poverty, New York, 1883, opus variis linguis redditum ; The Land Question, New York, 1898; The Condition of Labor, New York, 1891; cfr. L. Garriguet, op. cit., ch. XI.

3 Collectivismum breviter et clare exposuit Schaeffle, in opusculo gallice reddito La Quintessence du Socialisme, Bruxelles, 1895, et Paris, 1903; cfr. G. Renard, Le regime socialiste, 2e ed., Paris, 1898; E. Vanderveldc, Le Collectivisme et 1'Evolution industrielle, Paris, 1921; L. Deslinieres, Projet de code socialiste, Paris, Giard et Briere, 1908. Cfr. L. Garriguet, op. cit., ch. XII.

  1. De modo autem hoc systema in praxim adducendi non concordant Collectivistae, sed in tres scholas dividuntur : (a) alii, Possibilistce vel Reformistce l dicti, violenta media respuunt, et finem legalibus mediis paulatim attingere volunt, praecipuas industrias Statui tradendo, sub forma monopolii, lege determinando pretium operis opificibus solvendum, assecurationes universales et obligatorias promovendo, etc, et ita a Socialismo Status parum differunt, nisi quatenus finem ultimum sibi proponunt privatorum expropriationem. — Ouibus affines sunt Evolutionistce, qui putant necessarid evolutione hanc socialem mutationem eventuram fore.

  2. (b) Alii vero contendunt nonnisi revolutione hujusmodi mutationem fieri posse, ideoque omnibus mediis conantur publicam auctoritatem assequi, ut in Gubernii potestatem redigere valeant omnia productionis media, et fructus auctoritative percipere ac partiri2. (c) Anarchistce, longius etiam procedentes, Status politicam potestatem evertere satagunt, et omnia productionis media tradere volunt Municipiis, quae internationali fcedere inter se jungentur. Quo citius civilis auctoritas evellatur, violentis mediis, ferro, igne, omnibusque modernis inventis uti expedit. Ita Bakounine,P. Kropotkine, E. Reclus, S. Faure, A. Cipriani et Bolchevistce, qui popularibus comitiis auctoritatem primum commiserunt, posteaque veram tyrannidem exercuerunt 3.

  3. (D) Syndicalismus seditiosus 4, ratus Status ac Municipiorum tyrannidem non minus esse timendam quam dominorum, vult omnia productionis media ipsis collegiis opificum tradenda esse. Ad hunc finem attingendum, primum opificum educationi providendum est, immo peritorum auxilium obtinendum, ut, ejectis dominis, nova industriae ordinatio priori statim succedat. Interea omnibus

1 A. Millerand, Le Socialisme reformiste francais, Paris, 1903.

2 Ita, inter alios, J. Guesde, Collectivisme et Revolution.

3 Bolchevistcc, diruto Russiaco imperio, tyrannicam auctoritatem instituerunt, et anarchiam utpote imparem ad regendam plebem in praxi rejecerunt. Cfr. Max Hoschiller, Le mirage du sovietisme, Paris, 192 1

4 Ita designari potest syndicalismus qui violentis mediis hodiernam societatem everterc nititur, et ita distinguitur a mode?-ato syndicalismo qui opificum conditionem meliorem reddere legitimis mediis satagit. De utroque ad calcem operis gallico idiomate paulo fusius agemus.

DE EXISTKNTIA JURIS. 31 mediis, etiam violentis, sed praesertim cessatione ab opere tum particulari tum generali, via paretur generali revolutioni qua omnium bonorum proprietas in collegia opificum transferatur. Quo peracto, Status ac Municipia penitus e medio tollentur, et rerum publicarum simul ac industrialium gestio penes erit varias opificum consociationes municipales, nationales et internationales. Tunc paradisum habebimus terrestrem, cum rerum omnium productio recte ordinata omnium necessitatibus abundanter providere valeat. — Inter syndicalistas etiam seditiosos adsunt divisiones, aliis Bolchevistarum cruenta media promoventibus, aliis autem minus violenta media proponentibus; omnes tamen revolutionem quamdam necessariam esse existimant l.

1 Syndicalismi systema exposuerunt praesertim G. Sorel, UAvenir socialiste des Syndicats ; H. Lagardelle, Syndicalisme et Socialisme ; E. Pouget, La Confederation generale du Travail ; Griffueilhes, Les Objectifs de nos luttes de classes. Cfr. L. Garriguet, op. cit., ch. XIII et L'Evolution actuelle du Socialisme en France.

In statutis quae collegiis opificum proponuntur, haec leguntur quae consociationis^/f/z^v/z et praecipua media clare declarant :

"Considerant que, de par les effets de 1'industrie moderne et de 1'appui logique que procure le pouvoir aux detenteurs de la propriete et des moyens de production, il y a un antagonisme permanent entre le Capital et le Travail;

" Que, de ce fait, deux classes bien distinctes et irreconciliables sont en presence : d'un cote, ceux qui detiennent le Capital ; de 1'autre, ceux qui sont les createurs de toutes les richesses, puisque le Capital ne se constitue que par un prelevement effectue au detriment du Travail ;

" Pour ces raisons, les Proletaires doivent donc se faire un devoir de mettre en application Paxiome de 1! Lnternationale : " L'emancipation

DES TRAVAILLEURS NE PEUT ETRE L'CEUVRE QUE DES TRAVAIL- LEURS EUX-MEMES " ;

"Considerant que pour atteindre ce but, de toutes les formes de groupements le Syndicat est la meilleure, attendu qu'il est un groupement d'interets coalisant les exploites devant Pennemi commun, le capitaliste ; que par cela meme il rallie dans son sein tous les producteurs de quelque opinion ou conception philosophique, polijique ou religieuse qu'ils se reclament ;

" Considerant egalement que, si le Syndicat se cantonnait dans un isolement regrettable, il commettrait fatalement — toutes proportions gardees — la meme erreur que le travailleur isole et qu'il manquerait ainsi a la pratique de la solidarite ; il y a donc necessite que tous les producteurs s'unissent d'abord dans le Syndicat, et ce premier acte

II. Thesis catholica de jure proprietatis exponitur r.

Chapter 54 of 73