Nn. 208–274
Revera hac potestate aliquando, licet raro, usi sunt Romani Pontifices; ita Clemens V, in Concilio Viennensi, bona pleraque Templariorum in institutum S. Joannis transtulit; Martinus V, in C. Constantiensi, Teutonicae genti indulsit ut retineret quaedam bona ecclesiastica simoniace acquisita; Benediclus XIV episcopis Albaniae facultatem concessit bona ecclesiastica injuste direpta condonandi possessoribus,ne hi secus in apostasiam laberentur; Pius VII, pro pacis bono felicique catholicae religionis instauratione in Gallia, declaravit eos qui bona Ecclesiae alienata acquisierant, non esse molestandos.
(B) Quae bona, ex Cod. c. 15 14, impendi debent in usus praefinitos, nisi S. Pontifex, pro suprema sua potestate, ob bonum Ecclesiae, aliter judicaverit. — Id enim patet ex quasi-contractu inter donatores et ecclesias quibus bona data fuerunt. Aliunde, si quid aliud exigat Ecclesiae utilitas, Supremus Pontifex donatorum voluntatem interpretari potest. Ad ipsum igitur recurrendum est pro commutatione piorum operum, quae jam impleri nequeunt.
Art. III. De variis modis acquirendi dominium.
- Quinque recensentur modi quibus acquiri possit dominium : occupatio, accessio, hcereditaria successio, contractus, prascriptio1. Ex his unus est originarius, quo videlicet acquiritur res nullius, seu nullum dominum habens; et hic dicitur occupatio; illi autem sunt derivativi, quibus acquiritur res jam sub alicujus dominio posita. De successione et contraclu in altera parte hujus Tractatus agetur, ubi de contraclibus; hic autem 1° de occupatione; 2° de accessione; 3° de prcescriptione.
2ii. Conditiones ad legitimam occupationem requisitae. (A) Occupatio est appreJiensio rei qucz nullius est, auimo eam faciendi suam. — Quatuor proinde requiruntur condltiones ut occupatio sit legitimus acquirendi modus : (a) ut res occupata sit nullius; si enim legitimum habeat dominurnr occupatio illius, domino rationabiliter invito, furtiva est; (b) ut res vere et realiter apprehendatur : quae tamen apprehensio//^/V<2 vel moralis esse potest secundum naturam rei vel leges civiles; (c) ut occupans animum habeat rem faciendi suam; si enim aliam intentionem habeat, v. g. per talem locum transeundiP in domo pcr aliquos dies pernoctandi, non acquiritur dominium; (d) ut hic animus exterius manifestetur : secus neque cognosci, neque probari potest, nec proinde alios obligare; quaenam autem signa externa requirantur infra exponetur.
Hodie valde limitatur jus occupaiionis, cum paucse sint omnino res nullius, ac plerumque lege civili determinetur cujusnam sint
1 Labor unus est quidem ex acquirendi modis; sed, quando versatur circa rem propriam, reducitur ad jus accessiojiis ; si versatur circa rem alienaniy ad contractum refertur.
2 Lugo, disp. VI, n. 40-152; Motma, disp. 40-56; Lessius, lib. I, cap. 5, n. 28-67; Billuart, diss. IV, art. 2; S. Atphons., n. 602-605, Carriere, n. 285-360; Ball. P., n. 56-108; Lehmk., n. 906-916.
bona vacantia*. Tria manent de quibus inquiri possit : animalia, thesauri, res amissce aut dereliclce.
I. De occupatione animalium.
- Triplicis generis distingui possunt animalia relate ad occupationem : (a.)fera, seu silvestria, quae naturali libertate fruuntur, ac dominum non habent; ut leones, aquilae, vultures, lepores, pisces, etc.
(b) Mansuefacla, seu cicurata, quae, licet per se ferae naturae, industria humana dominio subjecta sunt, quales sunt columbae ad columbarium redeuntes, apes in alveari; quibus annumerari possunt ferae iis in locis inclusae e quibus evadere nequeunt.
(c) Mansueta, seu domestica, quae ita hominum societati assuefacta sunt ut amplius non e potestate domini aufugiant, sed domesticis usibus inserviant,v.g.oves,gallinae,canes,equi,etc.
i° De cccupatione ferarum.
Principia. Ferce, quce nativd libertate fruuntur, ftunt primi occupantis; vere enim sunt nullius, ideoque a felici eaptore legitime occupari ac retineri possunt. Occupatae autem censentur quando in potestate venatoris ita constituuntur ut evadere nequeant. Si vero jam captae libertatem suam recuperaverint, iterum nullius fiunt : quod contingit, quando evaserunt et nonnsi cum magna difficultate a pristino domino iterum apprehendi possunt.
Corollaria. (A) Exinde inferri potest quid dicendum sit de fera ab uno vulneratd et ab alio captd; si enim ita vulnerata fuerit ut venatorem evadere nequeat, vere sub ejus potestate constituitur, nec ab aliis legitime capi potest; si vero fugere possit, aut venator eam prosequi desierit, suam libertatem recuparasse censetur, et a primooccupante retineri potest2. Ita pleraeque leges civiles3, quibus in hac materia obedire oportet.
2 Eadem distinclio valet de fera laqueo irretita : si evadere nequeat, illius est qui laqueum posuit; si vero jam brevi sit evasura, fit primi occupantis, quamvis aquitas suaderet ut divideretur inter eum qui laqueum posuit et capientem, quum uterque ad feram capiendam cooperaverit.
3 Pro Gallia, vide Villequez, Droit du chasseur sur le gibier, 2e ed., 1884; brevius Planiol, I, n. 1248- 1252, in Supplem., p. 48*.
(B) Quoad eos qui in fundo alieno vcnantur, haec statuenda sunt : (a) Sr* fundus sit apertus, etsi dominus prohibere possit ne quis, venandi causa, ipsius agros invadat, ferae ibi captae non ad dominum fundi, sed ad venatorem pertinent; exigere tamen potest dominus ut damna fundo illata compensentur1. — Si vero alienus fundus sit clausus et ad custodiam animalium ita septus, ut omniasint vere sub potestate domini constituta, qui ea occupat contra justitiam peccat et ad restitutionem tenetur. — Si locus sit quidem clausus, sed amplus, laeditur quidem justitia, sed stricle loquendo ea tantum restitui debent animalia quae ipse dominus capere potuisset; simulque reparari damna quae contingunt ex eo quod ferae non multiplicantur prout dominus legitime expectare poterat.
(C) Pisces, qui in mari vivunt vel in fluminibus quae navigari valent, sunt primi occupantis, saltem jure naturali. In fluviis autem minoribus aut a fortiori privatorum stagnis, jus piscandi plerumque vicinis riparum dominis servatur; de quo vide leges civiles2.
2° De occupatione animalium mansuefaclorum.
- (A) Animalia mansuefacla tandiu manent sub dominio detinentis. quamdiu ejus custodiam non evaserint, neque consuetudinem revertendi amiserint. Si vero per notabile tempus consuetudinem revertendi amiserint, v. g. si columbae in aliud columbarium sese receperint, jam libertatem suam recuperaverunt, et fiunt primi occupantis, i. e., in casu allato, illius in cujus columbarium confugerunt.
Hinc examen apum nequit ab alio occupari, quamdiu dominus spem habet probabilem illud recuperandi ; si vero illud persequi desierit, ab alio legitime capi potest 3.
Fraudibus et artificiis uti ad trahendum ad se et occupandum animalia cicurata injustum est, et saepe graves dis-
1 Jure civili gallico, si fera vulnerata fugiat in alienum fundum,hujus dominus prohibere potest ne venator vulneratam feram ibi capiat. Ita Cassation 29 avr. 1862, ap. Plan., n. 1252, in Supftlem., p. 48*.
3 Hac in re attendi debent leges civiles ; pro Gallid : Cod. civ., a. 564; L. 4 avril 1889, a. 9.
sensiones causat. — Quid autem sub nommst fraudis veniat determinari debet legibus civilibus aut consuetudine *.
3° De occupatione animalium domesticorum.
- Animalia mansueta manent sub dominio ejus ad quem pertinent, etiamsi aberraverint; quum enim suam libertatem nunquam habuerint, vere sunt otyzZtum permanentis dominii; et si amissa fuerint, domino restitui debent, etiam mortua; quod valet etiamsi ab interitu erepta fuerint occupantis industria.
Jure civili gallico (L. 4 april. 1889, a. 5) accessione acquiri possunt animalia de basse-cour, quae apud alium dominum se receperunt, post unum mensem computandum a die qua hic alius dominus apud syndicum {maire) declaraverit haec animalia a se recepta fuisse. Ut id in foro conscientise valeat, necesse est ut ignotus maneat primus dominus2; imo sequitas naturalis saltem suadet ut haec animalia domino reddantur, si hic certo notus fuerit, etiam post plures elapsos menses.
Corollarium : de violatione legum civilium circa venationem et piscationem. Facultas venandi et piscandi lege civili variis modis restringitur. (A) Qui sine debitd licentid venatur, ex se peccat quidem contra obedientiam legalem, sed leviter tantum, quia non agitur de re gravi ; imo saepe nec etiam leviter, quia multis persuasum est hanc legem esse mere pcenalem. Proinde ex hoc capite non est restitutioni locus, quum nullius jus strictum violetur.
(B) Qui vero venatur aut piscatur tempore vel ioco prohibito, aliquando peccat contra justitiam, et quidem graviter vel non, prout damnum illatum grave vel leve fuerit. Talis enim prohibitio saepe fit propter motivum utilitatis pubiiaz aut privatce, ne videlicet animalia notabiliter minuantur, cum detrimento rei publicae, vel ne segetes privatorum destruantur aut eorum jura venandi aut piscandi invadantur; igitur harum legum violatores damnum inferunt
1 Tempore semcntis et messium includi debent columbae, ne damnum agris inferant, et si non includantur, cuique domino jus competit eas occidendi in proprio fundo et suas faciendi (L. 4 aug. 1789, a. 2).
2 Si animalia domestica damnum inferant, id compensare tenetur dominus; si volatilia id prrestent, occidi possunt a domino fundi, quamdiusunt in ipso fundo (Cod. civ., a. 1385; L. 28 sept. — 6 oct. 1 79 1 , tit. II, a. 12).
sive cotnmunitati, sive privatis, et cx hoc capite contra justitiam peccant; gravitas autem pcccati pendet a gravitate damni illati ; hinc applicanda sunt principia infra exponenda de damnificatore.
Hinc venatores qui frequenter illicitae venationi operam dant (braconniers, poachers), per se graviter peccant, tum propter damnum aliis illatum, tum propter periculum quod incurrunt vi repellendi ac vulnerandi sylvarum custodes.
II. De occupatione seu inventione thesauri.
i° Notio thesauri. Thesaurus definiri potest res nobilis pretiosa et abscondita, cujus dominus inveniri nequeat. Duo proinde requiruntur : (a) ut res pretiosa vere sit abscondita, non in loco patenti inventa ; secus, erit res amissa, non autem thesaurus ; (b) ut recte res nullius praesumi possit; hinc, si quis probare valet se esse hujus rei dominum, haec non est thesaurus.
2° Cujus sit thesaurus? (A) Jure naturali, totus est inventoris : cum enim sit res nullius, fit primi occupantis. Inventor autem merito dicitur qui, sive per se, sive per alium ad hunc finem conductum, primus eum detegit, seu visibilem reddit, quamvis nondum eumdem manu apprehenderit.
Ratio est quia thesaurus speclari nequit ut res domini fundi, cum non constet eum ab ejus majoribus ibi absconditumfuisse; neque ut res ejus qui thesaurum abscondit, cum ex hypothesi hic inveniri nequeat; ergo thesaurus est vere nullius, ac proinde primi occupantis.
(B) Lex vero civilis aliquid hac de re determinare potest quod in conscientia obliget, cum agatur de re temporali ad Statum speclante. (a) Jamvero in Gallid, multisque aliis regionibus, thesaurus in alieno fundo inventus inter inventorem et dominum fundi aequaliter dividitur \ Quae lex aequa est; nam aliqua praesumptio adest thesaurum a progenitoribus domini absconditum fuisse, praesertim quando possessio fundi in eadem familia per longum tempus continua fuit; aliunde Status definire potest ad quem pertineant bona, quorum dominium est incertum ; ergo lex civilis in hoc casu in conscientia obligat, etiam ante judicis sententiam.
(b) Jure civili gallico prohibetur ne aliorum fundi effodiantur ad inveniendos thesauros ; si quis proinde ex industrid, et absque consensu domini, thesaurum in fundo alieno quaesierit et invenerit, dimidiam partem domino fundi tradere debet, ex dictis ; et insuper altera dimidia parte thesauri privatur: attamen haec ultima dispositio ut pcenatis communiter habetur, nec proinde vim habet in conscientia ante sententiam judicis.
Qui pretio communi agrum emit, in quo suspicatur latere thesaurum, jure suo utitur, nec inventum thesaurum dividere tenetur cum pristino fundi domino; secus autem dicendum est de eo qui jam inventum thesaurum abscondit, et, empto agro, totum sibi vindicat; nam eo ipso quod eum invenit, jam dimidiam partem domino tradere debet.
III. De occupatione rerum amissarum.
- Notio. Amissa bona dicuntur quce, nolente domino, ex ejus possessione exciderunt quamvis abscondita non sint. — DifTerunt a thesauro, eo quod non ex industrid absconduntur, et aliunde saepe possibile est eorum dominum invenire.
i° Principia juris naturalis. (A) Res amissa manet sub dominio ejus qui involuntarie eam amisit, quamdiu rationabilem habet spem eam recuperandi ; si vero, omnibus spectatis, talem spem non retinet, seu, aliis verbis, si moraliter impossibile est dominum invenire, res amissa fit nullius, et ab inventore legitime retineri potest.
Nonnulli quidem theologi contenderunt etiam in hoc casu dominum jus suum retinere in rem amissam ; sed id communiterhodienegatur; nam incasu allatoimpossibile est ut dominium exerceatur circa rem amissam, et bonum publicum postulat ut haec occupetur et ita humanis usibus inserviat.
- (B) Inventor non tenetur exjustitid rem amissam tollere ut eam custodiat; sed ad id saepe tenetur ex caritate, quando videlicet res secus peritura est. — Si vero eam susceperit, exjustitid tenetur, juxta communem sententiam,
(a) diligenter rem servare tanquam bonus paterfamilias ;
(b) probabilius diligenter de domino inquirere, diligentia proportionata valori rei inventae, non suis, sed domini expensis. Quae duplex obligatio oritur ex quasi-contractu c^uo, rem amissam apprehendens, in se obligationem suscipit de ea curandi tanquam bonus paterfamilias.
(C) Si compareat dominns, ante tempus ad praescriptionem requisitum, res ipsi reddi debet, deduclis tamen expensis quas inventor subiit ad rei custodiam vel domini inquisitionem: has enim fecit tanquam domini mandatarius. — Nihil amplius exjustitid inventori debetur, nisi aliquod prcemium promissum fuerit.
(D) Si, post adhibitam diligentiam, non compareat dominus nec adsit probabilis spes eum reperiendi, inventor stricle loquendo rem retinere potest, quia haec ut res nullius haberi valet. Si vero de ea disposuerit, posteaque compareat dominus, ante elapsum praescriptionis tempus, inventor ad nihil tenetur nisi in quantum exinde ditior evasit, ut infra dicetur de possessore bonce fidei. Elapso autem tempore ad praescriptionem necessario, res fit inventoris.
Si quis vero culpabiliter de domino inquirere neglexerit, aut a fortiori rem absconderit, ne forte eam dominus recuperet, jam est possessor malce fidei : de quo infra dicetur.
- Communiter olim tenebant theologi rem amissam, cujus dominus inveniri nequibat, in pios usus esse impendendam; nam dominus rei amissae jura sua non amisit, proindeque hac uti non licet nisi secundum prsesumptam ejus voluntatem; atqui praesumitur dominus velle ut res in pios usus impendatur, et ita spiritualiter sibi prosit.
Sed plerique hodierni theologi id negant; nam (a) minime constat dominium rei manere penes eum qui eam amisit sine probabili spe eam recuperandi, ut supra dictum est; (b) aliunde non constat talem esse intentionem praesumptam domini; haec forsan fuit mens fidelium tempore quo fides et caritas praevalebant ; hodie vero pauci sunt qui hac de re curent; unum exoptant, videlicet rem fideliter servari, ut domino reddatur, si tandem aliquando hic notus fuerit. — (Jnde in praxi, non est imponenda distributio in pios usus.
- 20 Praescripta juris civilis. Ubi lege civili de rebus amissis statuitur, ejus praescripta servanda sunt. Jamvero ln Gallia variae sunt leges non quidem de omnibus sed de quibusdam rebus amissis1. Praeterea in multis civitatibus x Cfr. Planioly I, n. 1282-1286. — Vide Sufiplementum, p. 5o*-5i:
Municipia jusserunt ut res amissae ad certum locum deferantur : haec statuta non sunt quidem proprietatis determinativa, nec proinde ex justitia obligant; sed iis obedire sequum est.
IV. De occupatione bonorum derelictorum et vacantium.
- Notio. Derelicla vocantur quse dominus voluntarie a se abdicavit, nec in alios eorum dominium transtulit; v. g. fructus qui, messe jam pera6la, relicli sunt; ligna arida quae in terra jacent; veteres panni qui abjiciuntur, etc.
Vacantia ea sunt quae, mortuo domino, fiunt nullius, quia ex una parte defunc~tus per testamentum de bonis suis non disposuit, et ex altera nulli sunt haeredes qui successionem accipere possint aut velint.
- Principium. Jure naturali, haec bona, utpote nuliius, a primo occupante legitime occupari possunt.
Sed in plerisque regionibus lex civilis statuit bona derelicta et vacantia ad Statum devolvi1, exceptis tamen rebus mobilibus parvi momenti. Quae lex rationi consentanea est, ac in conscientia servanda, saltem post sententiam judicis, juxta omnes; imo probabi* lius etiam ante hanc sententiam, quia hujusmodi lex non est pcenalis, sed determinativa proprietatis.
- Minime autem pro derelittis habendae sunt res naufragio amissae (epaves) aut ad salvandam navem in mare proje6lae, vel per inundationem abreptae : illas enim domini non libere ac spontanee rejecerunt, sed in eas dominium retinere volunt, in quantum possunt ; de his igitur idem dicendum est ac de rebus amissis. Hinc leges civiles"2 generatim severis mulc~tant pcenis eos qui haec bona subripiunt; et merito, praesertim quando notum est ad quem hoec pertineant ; nam furtum in hoc casu quamdam crudelitatis speciem induit.
§ II. DE ACCESSIONE1.
- Accessio est modus acquircndi dominium, vi cujus dominus alicujus rei, mobilis vel immobilis, ea omnia legitime acquirit quce res sua producit, vel eidem uniuntur. — Duobus his principiis innititur : Res fruElificat domino ; — accessorium sequitur principale. — Unde ex duplici capite oritur jus accessionis, ex produclione et ex unione.
I. De jure accessionis in ea quae producuntur, seu fructus.
235- Principium. Qui plenum dominium alicujus rei obtinet, jus habet ad omnes fruclus ex eadem nascentes, juxta illud : Res fruclificat domino; et merito, cum dominium plenum importet jus fruendi. Si vero dominium dividitur, ita ut unus jus disponendi habeat, alter vero jus fruendi, hic suos faciet fruclus, ut di<5tum est ubi de usufru6tu (n. 126).
- Species fructuum. Jamvero quatuor distinguuntur genera frucluum : — (a) fru6lus naturales, qui sine ullo aut fere ullo labore sponte nascuntur, v. g. fcenum, arbores quaedam, nonnulla poma ex arboribus pendentia; sed pauci sunt omnino in regionibus nostris qui sine ullo labore crescant; (b) fru6lus industriales qui nonnisi cultura producuntur, ut qusedam segetes et legumina, vinum, etc. — Saepe fruclus sunt mixti, quippe qui partim natura, partim labore gignuntur; (c) fru6lus civiles, qui non ex ipsa re nascuntur, sed ex contra6lu circa hanc rem inito proveniunt, v. g. pretium locationis, annui reditus, pensiones, lucrum ex mutuo perceptum2; (d) fcetus animalium, id est pulli ex animalibus nati; qua in re sequendum est principium : partus sequitur ventrem, seu qui legitime habet matrem, jus obtinet ad pullum ex ea natum.
1 Lugo, disp. VI, n. 153-174; Molina, Tr. II, disp. 57; Billuart, diss. IV, a. 2, § 8; Carriere, I, n. 369-394; Crolly, disp. XXVIII, n. 639-640; Kenrick, Tr. X, n. 67-74; Dall. P., n. 109-137; Lehmk., n. 916; Haine, q. 65-66.
2 Quoad jus civile gallicum, cfr. Cod. civ., a. 583-584; Pianiol, I, n. 1619-1625; Supfilem., p. 51*.
II. De jure accessionis ex unione rerum.
Hoc accessionis genus occurrere potest tum quoad mobilia, tum quoad immobilia.
i° De accessione quoad res mobiles1. Quae fieri potest tripliciter : adjunclione, specificatione et commixtione.
(A) Adjunctione, qua ad diversos dominos pertinentes ita nniuntur utsine detrimento separari nequeant; v. g. gemma annulo aureo inserta, imago in aliena tela expressa, poema in alienopapyro scriptum. — Principium est totat?i rem pertinere ad dominum rei prcecipuce, sub ed tamen conditione quod hic alterius rei dominnm indemnem prcestet; nam accessorium sequitur principale. Quid autem sit accessorium et quid principale, communi prudentium sensu, aut consuetudine aut lege civili definiendum est; v. g. pictura est certe quid principale relate ad telam super quampingitur.
(b) Specificatione, vi cujus ex aliend materid conficitur res alius speciei, v. g. si statua conficiatur ex alieno marmore, calcei ex corio ad alium pertinente, etc. Regula generalis est dominum materice jus habere ad servandam rem ita effecla?n, laboris pretium solvendo, — nisi tamen opera impensa longe superet pretium materiae, v. g. si quis ex vili ligno pulcherrimam statuam sculpsit : quo casu artifex rem potest retinere, soluto materise pretio.
(c) Commixtione, quae est conjunclio plurium rerum ceque principalium ad diversos dominos pertinentium, ut si misceantur duo acervi frumenti, duo dolia vini. — Principium est res commixtas fieri commune?n dominorum proprietatem pro ratd parte cujusque. Unde, si disjungi possunt, cuique domino reddatur parssua; secus, vel res commixtae dividendae sunt pro rata parte cujusque domini; vel totum vendi debet, ut pecuniadividatur proratacujusque parte2.
2° De accessione quoad res immobiles. 240. Quae accessio fieri potest vel hominis industrid, vi-
1 Cod. civ., a. 565-577; in Gallid vix locus datur harum regularum applicationi, propter aliam regulam infra exponendam : " En fait de meubles la possession vaut titre ". Cfr. Suppiem., p. 54*. — Regulae, quas hic tradimus, e jure civili Ro?nano desumuntur, sed a plerisque Gentibus accipiuntur, utpote rationi consentaneae.
2 In nonnullis regionibus, ut Angiid et Staiibus America Fazderatis, lex civilis statuit ut qui mald fide sua bona cum alienis miscuit, jus amittat ad sua recuperanda. Quas lex, utpote p^natis, non obligat nisi post sententiam judicis; et saepe rigor legis a judicibus temperatur.
delicet aedificando, plantando aut serendo ; vel naturd, scilicet alluvione et alvei mulatione.
(A) In priori casu, dominium soli secum trahit dominium eorum quse in eo sedificantur, plantantur aut scruntur etiam ab aliis : haec enim omnia censentur impensis domini confecla. Naturalis tamen aequitas postulat ut qui bon&fide in alieno fundo aliquid aedificaverit, plantaverit aut severit, compensationem accipiat pro labore et materia adhibita, in quantum saltem dominus ex his ditior evaserit.
Caeteroquin lex civilis hac de re in variis regionibus plura statuit, quae in conscientia obligant, utpote determinativa proprietatis1.
- (B) In posteriori casu, quando scilicet accessio fit per alluvionem, alvei mutationem aut insularum formationem, haec generatim in variis regionibus admittuntur ut juri naturali consentanea : —
(a) Quidquid pauiatim adjacenti ripae accedit, — maris, lacus aut fluminis recessu, — a domino fundi, qui ripae adjacet, legitime acquiritur2; aequum est enim ut dominus fundi retineat ea quae naturaliter huic fundo accrescunt, eo magis quia alio tempore aliquid sui prredii amittere possit.
(b) Si vero, subito aquarum impetu magna pars alicujus fundi ab eo divellatur, dominus fundi jura sua non amittit, et hanc partem avulsam sibi vindicare potest.
(c) Quando fluvius, mutato cursu, alveum relinquit, dereliclus alveus legitime acquiritur ab eis quorum agri a flumine immersi sunt : aequum est enim ut pro rata parte damni compensatio eis tribuatur.
- (d) Insulae quae in fluminibus efformantur ad dominum vicinioris ripae pertinent. — Unde in multis regionibus distinclio fife inter flumina navigabilia aliaque : insulae, quae in fluminibus navigabitibus veluti creantur, Reipublicae cedunt, quae jus dominii in h?ec flumina habet; — quae in aliis fluviis efformantur legitime a domino vicinioris ripae acquiruntur; si vero sint in medio fluminis, dividuntur inter riparios ex utraque parte; fines autem utriusque dominiideterminantur per lineam qure in medio fluminis transducta supponitur, seu, ut aiunt, per medium filum aquce 3.
2 In Gallid speciales adsunt regulae quoad alluviones maris, lacuiun et stagnorutnj Cod. civ., a. 557-558 ; Planiol, I, n. 1517 ; SuppL, p. 52*
Theol. Mor. III. — a
§ III. De Pr^scriptione l.
- Status quaestionis. Praescriptio est modus acquirendi dominium, vel se liberandi ab obligatione per certum temporis lapsum, et sub conditionibus lege vel consuetudine determinatis.
Exinde sequitur duplicem esse praescriptionem : acquisitivam, qua dominium vel jus acquiritur; liberativam, qua quis ab obligatione se liberat. Prior merito vocatur usucapio 2.
Jamvero praescriptionem esse legitimum acquirendi modum, leges civiles et canonicne plane agnoscunt. Sed quaestio est num hic modus sit aequitati consentaneus ac vim habeat in conscientia. Difficile quidem esset probare, solo jure naturali inspecto, longa possessione dominium transferri. Sed jus naturce id permittit et approbat ut bono societatis valde utile; et au6loritas suprema, vi alti dominii, jus naturale complet ac praescriptioni vim obligatoriam in conscientia confert, dummodo certis conditionibus vestita sit infra exponendis 3.
Dicemus i° de legitimitate praescriptionis acquisitivce; 2° de conditionibus ad eam requisitis; 30 de prsescriptione liberativd.
I. De legitimitate praescriptionis acquisitivae.
- Principium : Praescriptio, debitis vestita conditionibus, est modus acquirendi dominium legitimus, etiam in foro conscientise. Certum est.
1 Lngo, disp. VII; Lesszits, lib. II, c. 6; Molina, Tr. II, disp. 60-80; Billua?'t, diss. IV", art. 3; S. Alphons., n. 504-517; Carriere, II, n. 395- 500; Ball. P., n. 133-221; Marres, lib. I, n. 400-427; Le/wik., n. 917- 927; Noldin, n. 389-397; Thiers, De la Propridte, 1. I, ch. 13-14; Pothier, Traite' de la Prescription; Troplong, De la Prescription; Ptaniot, I, n. 139 1- 1508.
2 Saspe praescriptio et usucapio indiscriminatim sumuntur; sed stricle, vi terminorum, praescriptio latius patet quam usucapio, cum haec ad ea limitetur quae usu capiuntur seu acquiruntur, dum illa sese extendat ad eaquaeper usum aut no?i-usum comparantur.
3 Qu idam tamen tenent prasscriptionem oriri ex solo jure naturo?, saltem quando est immemorialis; alii ex Ju?-e Gentiwn; alii ex solo jure civili. Cfr. Carriere, n. 402-409.
Siquidcm ad legitimitatcm pnnescriptionis in conscientia, sufficit ut suprema au6loritas civilis potuerit ac voluerit hanc vim eidcm conferre. Atqui utrumque constat : —
1° Civilis auctoritas potuit; Status enim, vi alti dominii quod in bona subditorum habet, illud praestare potest quod bono publico favet et aliunde ex se nullius jura laedit. (A) Atqui praescriptio, positis conditionibus infra exponendis, bonum societatis maxime promovet. Plurimi enim interest ut dominia incerta non maneant, nec perennes sint lites de rerum proprietate; nam si incerta manent ac lites timentur, agri aut negliguntur aut saltem non ea, quam societatis utilitas postulat, industria coluntur; praeterea familiarum pax turbatur, cum timendum sit ne qui se ditiores sestimant, mox per litem e domo quam per longum tempus suam esse censebant, expellantur ac bonis antea possessis spolientur. Jamvero, nisi admittatur praescriptio, haud raro dominia incerta erunt; nam quandoque titulus amittitur, nec facile probari potest legitimitas talis vel talis dominii, nisi prsescriptionis ope; aliunde impugnari potest titulus ut vitiosus, et, quando agitur de faclo quod longo jam tempore occurrit, aegre difficultas solvetur, ideoque innumerae ac perennes erunt lites de legitimitate talis vel talis tituli, nisi praescriptionis vis obligatoria agnoscatur. E contra si longa possessio, quibusdam vestita conditionibus, titulo aequivalet, multo facilius erit lites solvere ac jura certo definire.
(B) x^liunde hujusmodi praescriptio ex se nullius jura lcedit. Ut de ejus aequitate judicetur, non in uno casu particulari, sed in genere et ex se consideranda est. Atqui ex se, ante omnem eventum, non magis uni quam alteri favet; quisque scilicet parem habet timorem amittendi aut spem lucrandi. Quod sic illustrari potest : si alicujus reipublicae cives communi consensu statuerent ut bona fierent illius qui ea per longum tempus bona fide possedit, nemo se laesum putare posset : hic enim csset contractus aleatorius, ante eventum omnibus pariter favens ideoque aequissimus. Porro quod cives pa6lo statuere possunt, id legislator decernere potest, omnium nomine, dummodo bonum publicum id postulet. Aliunde cives, hanc legem acci- piendo, implicite contraclum aleatorium inter se contrahunt.
Imo praescriptio ex se omnibus prodest; reddit enim quemque vigilantiorem et solertiorem ; non pauci enim incuriae et pigritiae indulgerent, terrasque incultas quandoque relinquerent, nisi praescriptionis timore cogerentur suum dominium asserere et vindicare a6lus quosdam exercendo. — Ergo praescriptio ad bonum tum privatum tum sociale maxime confert; ergo Status potuit vim obligatoriam eidem tribuere in foro conscientiae.
- 2° Suprema auctoritas id voluit. Quod constat : (A) Ex fine legis : lex enim eo tendit ut pacem ac securitatem publicam promoveat1; porro talis finis attingi nequit, nisi praescriptio in conscientia valeat; secus enim personae piae et honestae anxietatibus laborarent, dum aliae minus honestae sine scrupulo legis beneficio uterentur; et ita lex ad conscientias illaqueandas deserviret.
(B) Ex verbis in lege adhibitis et ex interpretatione jurisperitorum. Verba enim rn variis Codicibus usurpata vel supponunt vel etiam aperte declarant dominium vere transferri aut acquiri2; imo in quibusdam regionibus discrimen fit inter praescriptionem proprie diclam, quae jura transfert, et praescriptionem improprie di<5tam qua limitatur tempus intra quod jura coram judicibus utiliter vindicari possunt3, quin tamen in hoc casu amittantur; ex quo merito infertur praescriptione proprie dicla dominium vere transferri, etiam in foro conscientiae. — Quod confirmatur testimonio jurisperitorum, quorum multi explicite docent praescriptionem in conscientia valere, dummodo bona fides toto tempore possessionis perduraverit4.
1 Hanc fuisse legislatoris intentionem in conficiendo codice Gallico patet ex orationibus habitis coram Ccetu Legislativo; cfr. Code et Motifs, t. VII, p. 134 sp.
2 Pro Gallid id constat ex his aut similibus verbis : " La prescription est un moyen ftacquerir ou de se liberer par un certain laps de temps ... On ne peut d'avance renoncer a la prescription ... La prescription peut etre opposee en tout etat de cause, meme devant la cour dappel ... " (Cod. civ., a. 2289-2224, in Supplem,, p. 55-56*).
3 Ita in An<rlia et Statibus Americce F&de?'atis.
- (C) His argumentis accedit aucloritas juris cano* nici, quatenus videlicet asserit vel supponit praescriptionem in foro conscientiae valere : " Sanclorum Patrum sanctiones et humaiicT leges irrefragabiliter statuentes confirmaverunt, et nos in praesenti concilio cum omnibus, qui sunt nobiscum, irrefragabiliter confirmamus, ut omnes possessiones ad singulas provincias nostrorum fratrum pertinentes, a quibus per triginta annos possessae sunt, quiete et sincere absque synodali proclamatione perpetuo teneantur, nullaque vox audiendi alicui adversario concedatur l ". Ita pariter Conc. Later. /Fdefinit " ut nulla valeat absque bonA fide prascriptio tam canonica quam civilis, cum generaliter sit omni constitutioni atque consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari " 2 ; ex quo infertur valere praescriptionem etiam civilem cum bond fide. — Jamvero, si Pontifices et Concilia ut legitimam in foro conscientiae habuerunt praescriptionem jure civili romano introdu6tam, eadem est ratio de ea quam statuunt hodierni Codices, qui hac de re romanam legem imitati sunt. — Ouam doctrinam sancivit Codex, c. 1508.
II. De conditionibus ad acquisitivam praescriptionem requisitis,
Ut valeat praescriptio acquisitiva, quinque desiderantur conditiones his versibus expressae :
Non usucapies, nisi sint tibi talia quinque : • Sit res apta, fides, titulus, possessio, tempus.
- i° Res apta, id est quae ex natura sua privati dominii sit capax, et simul lege positiva non excludatur a praescriptionis ambitu. Jamvero (a) res publicis usibus deputatce, ut viae publicae, plateae, pontes, etc, a privatis praescribi nequeunt, quia ex eo quod usui publico destinantur, a privatis acquiri non valent, ut constat ex jure apud varias Gentes vigente; possent tamen ab aliqua communitate contra aliam communitatem praescribi.
(b) Res sacrw qua: in dominio privatorum sunt, praescrip-
1 Decretal. Gregor. IX, 1. II, t. 26 de Praescript., c. 3, p. 382-283 ed Richter-Friedberg.
tione acquiri a privatis personis possunt, non autem ad profanos usus; quae in dominio privatorum non sunt, non a persona privata, sed a persona morali ecclesiastica contra aliam praescribi possunt (Codex, c. 1510).
(c) Pariter lex ecclesiastica prohibet ne quaedam res praescribantur, propter bonum publicum, v. g. fines certi dicecesis vel parochiae legitime constituti \
(d) Item leges civiles saepe impediunt quominus bona quaedam sub praescriptionem cadant ; ita v. g. bona dotalia uxorum sub regimine dotali, bona pupillorum. Qua de re Codices civiles adeantur.
- 2° Possessio, id est occupatio et detentio rei, vel exercitium juris. Quae quidem adeo necessaria est ut sine possessione prcescriptio non procedat*. Ut autem valeat, quibusdam muniri debet dotibus; siquidem fieri debet : —
(A) Animo domini, non vero animo depositarii vel usufructuarii, etc; agitur enim de dominio legitime acquirendo; atqui legitime acquirere non potest qui novit rem non esse suam, sed depositam, vel locatam, etc. — Hinc qui rem proprio nomine possidet, sibi praescribit; qui vero alieno nomine, ut tutor nomine pupiili, non sibi sed pupillo praescribit; sed qui per alterum, v. g. famulum, procuratorem, rem detinet, eam sibi acquirere ootest.
- (B) Pacifica et continua; si enim sit violenta, jam non est possessio, sed invasio3 ; nec nisi desinente violentia incipit possessio utilis; — si vero suspe?idatur vel interrumpatur, antequam tempus requisitum jam elapsum fuerit, deest una e conditionibus ad praescriptionem requisitis. Id autem discriminis est inter suspensionem et interruptionem : a) prior impedit quidem ne praescriptio currat, propter legis
1 Alia enumerantur in Codice, c. 1509, praesertim : quse sunt juris divini aut obtineri possunt ex solo privilegio apostolico ; jura spiritualia, quorum laici non sunt capaces, si agitur de laicis ; eleemosynas et onera missarum ; beneficium ecclesiasticum sine titulo ; jus visitationis et obedientise ; solutio cathedratici.
2 Reg. juris 3 in Sexto.
3 Dicit quidem Ball. P. (n. 173) id non requiri jure naturali, sed ex Codice Gallico desumptum esse; in hoc autem jusgallicum jure naturali consentaneumesse nemo estqui non videat. Cfr. Supplem., p. 56*.
praescriptum, — quando v. g. agitur dc bonis minorum vcl uxorum ; — sed quando impcdimcntum jam dcsiit, tcmpus praecedens suspensionem cum tempore subsequente jungitur. (b) Posterior vero existit quando deficit una e conditionibus ad praescriptionem necessariis, — v. g. si bona fides cessat, aut utiliter obstat dominus; — et ita praescriptioni nocet ut tempus antea elapsum pro nihilo habeatur.
- 30 Tempus requisitum, quod non legc naturali, sed lege positiva, canonica aut civili determinatur.
(A) Jure canonico, (a) bona Ecclesiae Romanae, cum mobilia pretiosa tum immobilia, non praescribuntur nisi spatio centum annorum l.
(b) Bona immobilia aliarum ecclesiarum, monasteriorum, hospitalium et aliorum locorum religiosorum triginta annis praescribuntur2; his aequiparanda sunt mobilia pretiosa. — ■ Ouaedam monasteria speciali privilegio gaudent; ita contra monasteria Benedictinorum praescribi nequit nisi sexaginta annis; contra monasteria Cisterciensium et Mendicantmm nonnisi centum annis.
(c) Bona mobilia aliarum ecclesiarum triginta annis praescribuntur. — Attamen 5. AlpJionsus probabiliter tenet (n. 510) haec bona praescribi tribus annis, dummodo adsit titulus.
(B) Jure civili, tempus requisitum diversum est pro variis Gentibus; unde de hoc agemus in Supplemento^.
- 40 Bona fides, quae duplex esse potest : theologica et juridica.
(A) Bona fides theologica est judicium prudens quo possessor credit rem esse sua?ny aut saltem/#.y/c?<2$ ipso possideri.
(a) Jamvero deficit judicium prudens, quando gravi non innititur fundamento, v. g. quando quis graviter neglexit rem diligenter investigare. Ignorantia autem ifivincibilis, sive fac~li, sive juris, bonae fidei non officit.
Deest etiam bona fides statim ac possessor advertit se rem alienam possidere; aut etiam, si de proprio jure serio
3 Pro Gallid, Cfr. Cod. civ., a. 2260-2280; Pla?iiol, n. 1402- 1488; Suppiem., p. 59*.
dubitans, rem nihilominus invadit ab alio possessam. Sed, si possessioni jam bona fide inceptae dubium superveniat, ac, re diligenter investigata, maneat, potest rem retinere, juxta illud : in dubio melior est conditio possidentis; etsi enim certus non sit moraliter rem esse suam, eam tamen legitime possidet.
- Hic autem oritur quaestio num legitime praescribat possessor bonse fidei, qui antecessori ma/tejidei succedit Distinguendum est : si immediate succedit antecessori, cujus mala fides certo constat, tanquam haeres universalis aut ex titulo universali (infra, n. 702), legitime non praescribit : cum enim personam defuncti juridice reprsesentet, ejus obligationes suscipit, ideoque tenetur domino restituere id quod antecessor mala fide possidebat. Attamen si malam fidem antecessoris noverit solum post elapsum tempus ad praescriptionem tricenariam requisitum, rem licite retinet, dummodo titulus antecessoris non fuerit vitiosus seu non translativus proprietatis. — Haeres vero, mediatus, probabiliter saltem, et a fortiori successor particularis legitime praescribunt, quia juridice personam antecessoris non induunt, ideoque praescriptionem bona fide incceptam continuare possunt.
255» (b) Bonam ftdem theologicam necessariam esse toto tempore prcescriptionis, ut haec valeat in conscientid, certo constat : — 1) aucloritate; siquidem Alexander III ait * : " Vigilanti studio cavendum est ... ne malce ftdei possessores simus in prsediis alienis ... quoniam nulla antiqua dierum possessio divino jure juvat aliquem malae fidei possessorem, nisi resipuerit, postquam se noverit aliena possidere, cum jure etiam bonae fidei possessor dici non possit ". Idem apertius docet Codex, can. 15 12 : " Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio possessionis, sed toto possessionis tempore ad praescriptionem requisito."
- Ratione; nam statim ac quis conscius est rem a se possessam esse alienam, nec juste possideri, antequam tempus ad praescriptionem requisitum elapsum fuerit, tenetur eam domino quamprimum moraliter restituere; secus injustus fit alienae rei detentor ac justitiam laedit; nam res clamat domino. — Proinde si quae leges civiles in quibusdam casibus bonam fidem non requirunt, forum conscientiae sub hoc
respc6lu attingere nolunt1; vel, si voluerunt, vi carent utpote juri naturali ac divino oppositae; jus enim naturale postulat ut nemini fraus et mala fides patrocinetur; secus fures incitarentur ad alienas res invadendas, ac totus ordo socialis perturbaretur.
- (B) Bona fides juridica ea est quam leges civiles requirunt; et cum praescriptio suam vim non solum a jure naturali, sed etiam a jure civili assequatur, bona fides juridica ad valide et licite praescribendum requiritur, quoties justa lege exigitur.
]ure gatiico, bona fides in eo consistit quod possessor putat eum a quo rem accepit, vi tituli translativi proprietatis, vere esse hujus rei dominum. Haec praesumitur, nisi contrarium probetur, et sufficit ut ab initio possessionis existat2. Non requiritur in praescriptione triginta annorum, sed in praescriptione decem aut viginti annorum vel breviori3.
257- 5° Titulus, id est causa, seu ratio propter quam possessor putat rem esse suam; v. g. emptio, donatio sunt tituli ex quibus emptor vel donatarius existimant se esse rei emptae vel donatae dominos.
(A)Titulusest^r^,quandovalidedominiumtransfert; apparens, quando, propter aliquod vitium, dominium non transfert, sed illud transferre censetur; vitiosus^ cum ex natura sua non est proprietatis translativus, v. g. locatio, depositum.
(B) Titulum verum hic non requiri ex eo patet quod secus praescriptio ad nihil valeret. — Titulusvitiosuscertopraescriptioni nocet, cum ex eo constet possessorem non esse dominum 4.
Quod constat pro Codice civili gallico ex declarationibus eorum qui legem proposuerunt; ita Bigot-Prea?neneu, Expose desmotifs, post vindicatam praescriptionis utilitatem ac necessitatem, addit : " Mais ce sacrifice, exige pour le bien public, ne rend que plus coupable dans le for interieur celui qui ayant usurpe, ou celui qui dtant certain que son engagement n'a pas ete rempli, abuse de la prescription Idgale. Le cri de sa conscience est la seule ressource que la loi puisse laisser au proprietaire ou au creancier qui aura laisse courir contre lui la prescription ".
4 Hinc axioma : " Melius est non habere titulum quam habere vitiosum "; nam aliquando sine titulo quis praescribere potest, minime autem cum titulo vitioso.
(C) Titulus apparens potest esse : (sl) coloratus, quando speciem veri tituli habet, etiamsi, ob occultum defeclum, sit invalidus; v. g. emptio rei furtivae; (b) putativus, seu existimatus, quando quis prudenter credit se esse dominum, quanquam reipsa dominus non est; ita qui aliquid possidet vi testamenti per aliud revocati; (c) prcesumptus, qui revera non existit, sed, propter diuturnam possessionem, lege existere supponitur.
- Quibus positis, jure naturali ad praescriptionem sufficit titulus coloratus vel putativus, quiacum utroque bona fides existere potest; imo, accedente saltem jure positivo, titulus prcesumptus ad praescriptionem longissimi temporis sufficit, quia diuturna possessio merito praesumitur non esse sine titulo; nisi tamen adversarius probare valeat in casu nunquam adfuisse titulum : prsesumptio enim veritati cedit.
Jus autem civile de titulo non idem est apud varias Gentes1.
III. De praescriptione liberativa.
- Notio. i° Ex legis civilis dispositione, quaetamen diversa est quoad varias Gentes2, debitor a suis obligationibus liberari potest per certum temporis lapsum. Ad hoc non requiritur possessio proprie dicta, quae in re hujusmodi impossibilis evadit, sed sufficit non-exercitium juris creditoris. Nec exigitur titulus, sed potius contratitulum creditoris possidetur. Bona fides pariter lege civili non requiritur nisi negative, quatenus debitori deferri potest juramentum de solutione peracia vel non. Necesse est tamen ut obiigatio sit praescriptibilis, id est capax extin6lionis; unde praescribi nequit contra obligationem juris naturalis aut divini.
Relate ad tempus requisitum, praescriptio est longissimi vel longi temporis, quando triginta aut decem annis completur; brevis temporis, quando quinque vel sex anni exi-
1 Codex civ., Gallice, a. 2236-2241; 2262, 2263, 2265, 2267, 2279; Planiol, n. 1422-1430; Suftptem., p. 57* sq.
2 Pro Gallia, Cod. civ., a. 2262, 2271-2280. — Sensum art. 2279 : " En fait de meubles, la possession vaut titre ", declaramus in Supplem., p. 61*.
guntur; brevissimi temporis, quando tres vel pauciores anni sufficiunt.
20 Ejus vis in conscientia. (A) Prcescriptio longissimi vel longi temporis valet etiam in foro conscieutite. Huc enim recurrunt argumenta superius(n. 253) exposita. Nam potuit ac voluit legislator hanc vim illi pnescriptioni tribuere, propter bonum publicum. Praecipua motiva quae id postulant ad haec tria reducuntur : (a) post longum tempus, merito praesumitur debitum solutum fuisse : non solent enim creditores tamdiu exspeclare; (b) grave esset onus pro debitoribus ultra decem annos servare solutionis testimonia, et magnam pecuniae summam tradere, quam antea solutam putabant; (c) expedit ut creditorum incuria ac negligentia puniantur, quo vigilantiores reddantur.
(B) Praescriptio brevissimi temporis in conscientia non valet, quia leges id explicite vel implicite declarant; non enim denegant actionem creditori nisi in quantum praesumitur solutionem jam fuisse peractam; unde, si juramento1 vel alio modo probetur hanc non fuisse peraclam, cogitur debitor ad solvenda debita.
(C) Quoad praescriptionem brevis temporis contro- vertitur. Judicio nostro, res pendet a mente legislatoris ;
potuit siquidem hanc vim praescriptioni quinque vel sex annorum tribuere, propter motiva superius allata (n. 268);
utrum voluerit necne, pendet ab ipso tenore legis.
Jamvero in GaU Ci legislator satis clare mentem suam exposuit ex eo quod nullam admiserit probationem in gratiam creditoris, dum e contra permisit juramentum deferri debitori in casu praescriptionis brevissimi temporis; ex hoc enim valde probabiliter infertur illum voluisse praescriptionem brevis temporis in conscientia valere. Unde in praxi ad restitutionem cogendus non est qui bona fide hoc privilegio legis usus est.
- 30 De bond fide in hdc prcescriptione requisitd. (A) Generatim requiritur bona fides theologica ad se liberandum in conscientia; si quis enim conscius sit debitum non fuisse solutum, eo ipso agnoscit rem quam possidet esse
1 " Neanmoins,ceux auxquels ces prescriptions seront opposees,peuvent deferer le serment a ceux qui les opposent, sur la question de savoir si la chose a ete reellement payee ". {Cod. civ.^ gall. a. 2275.)
alienam, eamque reddere debet quamprimum moraliter : secus fit injustus rei alienae detentor.
(B) Sunt tamen quaedam exceptiones, quae ex ipsa rei natura facile intelliguntur : (a) quando quis contra servitutem praescribit, non tenetur monere alium de jure servitutis quod brevi extinguetur; sed, quamvis conscius sit juris alieni, expectare potest donec jus illud extinguatur.
(b) Pariter si quid debetur ex sententia pcenali, propter culpam mere juridicam, debitor stricte loquendo expectare potest donec mul6la seu compensatio ab alio exigatur.
Sed in his aut similibus casibus proprie loquendo non deficit bona fides; qui vero est conscius debiti, vel juris alieni, passive se habet.
Et haec sufficiant de modis acquirendi dominium et existentia juris.
Caput tj,
- Notio ac species. Etiamsi jus licite violari nequeat, de fa£to saepe laeditur, et a6lus quo violatur jus alienum merito vocatur injuria (in, jus, id est juris negatio). Apud jurisperitos, aliosque multos, injuria frequenter sumitur sensu restridtivo pro injusta honoris lae.sione; sed hic vocabulo utimur ampliori sensu ad significandam quamlibet lcesionem juris stricli.
Injuria ab injustitid proprie distinguitur sicut a£tus ab habitu : prior scilicet est acltis quo violatur jus alterius strictum, posterior autem est habitus tales actus eliciendi. Quandoque tamen sensu lato haec duo vocabula indiscriminatim sumuntur.
Ratione moralitatis, injuria est formalis, seu imputabilis, quando quis scienter ac volenter jus alterius laedit; materialis, quando involuntarie jus alienum violatur, v. g. ex ignorantia aut fortuito casu.
- Divisio capitis. Tot sunt injuriarum genera quot sunt diversa bona quae violari possunt. Jamvero triplicis generis sunt bona ab hominibus possessa : bona corporis, bona animi ac bona forhcnce; triplex proinde injuriarum genus distingui potest; antequam vero de singulis dispute mus, pauca de injuria et crimine in genere praenotanda sunt
I. Praenotanda.
De causis ac remediis criminum. Principia generalia de injuria.
II. De injuriis circa bona corporis.
r De suicidio. De homicidio. De duello. De bello.
Il6 CAPUT II.
De judicio temerario J seu de laesione De detra<5tione [ famse.
De contumelia, seu de laesione honoris. animi De mendacio, seu de la^sione veritatis.
[ De violatione secreti.
III. De injuriis circa bona
IV. De injuriis ( Natura furti ejusque gravitas.
circa bona i Causae excusantes ab occupatione rei fortunce. [ alienae.
Art. I. Prasnotanda de crimine seu injuria in genere.
Cum sacerdos catholicus non solum de licito et illicito judicare debeat, sed etiam criminum causas ac remedia cognoscere, quo efficacius injustitiam cohibeat, dicemus : i° de criminum causis ac remediis; 2° de principiis generalibus circa injuriam.
§ I. De criminum causis ac remediis.
- Schola Lombrosiana, sic nuncupata a duce Ccesare Lombroso s contendit internas criminum causas esse defeclus quosdam naturales anatomicos, physiologicos ac mentales, — quibus accedunt causa^ externre sociologicce, seu ex ipso societatis statu orientes; ex quo infertur crimina non esse homini imputabilia, cum hic libertate careat; nec proinde proprie punienda, sed solum meliori quo fieri potest modo pnecavenda esse, ad tuendum ordinem socialem. Hujusmodi theoria e systemate evolutionis deducitur; cum enim, inquiunt, homo e bruto descendat, mirum non est quosdam esse homines qui, propter atavismi iegem, propius ad bruta accedant, eorumque pravos instinctus imitentur; revera gravium criminum
1 Lombroso, natus Venetiis, 1836 : Le Genie et la Folie, 1864; UHomme criminel, 1875; La femme criminelle, 1896; L'Homme delinquant, 1897; L'Anthropologie criminelle, 1890; Nouvelles recherches de Psychiatrie, 1892; Les Applications de 1'Anthropologie criminelle, 1892, etc. — Inter ejus discipulos numerantur in Italid : E. Ferri, Nuovi orrizonti; L'omicidio, Turin, 1890; Criminal Sociology, New York, 1896; Les Criminels dans l'Art et la Litterature, 1897; Garofalo, La Criminologie, 2e ^dit. Paris, 1890; in Gatlid ; Dr Letoumeau, Prefac.e de 1'Homme Criminel; Dr Fere\ Degenerescence et Criminalite, Paris, 1888; in Anglid : Thompson; Maudsley, Physiology and Pathology of the Mind, 1867; Responsibility in mental disase, 1874; in Austrid : Benedikj et modo generali positivistae ac materialistas; non omnes tamen eodem modo has theorias exponunt.
rci caracleres anatomicos, physiologicos et psychologicos prae se ferunt, quibus brutis, ac primsevis barbaris hominibus similes esse videntur, et specialem typum efformant quem vocant type crimincl1 ; ad crimen etiain impelluntur lege hereditatis multisque socialibus causis.
Nostri non est propositi liberum hominis arbitrium hic probare, de quo agitur in PhilosopJiicis Institutionibus; sed pauca de crirninum causis dicendo, quid veri quid falsi in hodiernis Criminalistarum theoriis inveniatui breviter exponemus2.
. De causis ad crimen impellentibus.
- i° Quid de causis anatomicis? Inter varios deteclus anatomicos, quibus, juxta Lombroso, scelesti homines praediti sunt, quidam esse possunt qui cerebrum ita deforment ut intelleclualium facultatum exercitium, proindeque conscientiae, minuant aut impediant, et sic liberum arbitrium extenuent aut penitus tollant; qui tali vitio laborant semi-fatui aut amentes dicuntur, et quando crimina patrant sub influxu innatarum propensionum, vel parum vel nullomodo rei sunt, secundum gradum libertatis qui in ipsis manet. — Fatemur pariter ex quibusdam vultus aut corporis lineamentis, aliisve externis signis aliquando conjici posse existentiam pravarum proclivitatum, quae, sive innatae sive acquisitae, ad actus vitiosos plus minusve voluntatem ;nclinant; ideoque sapiens judex, non solum in foro conscientiae, sed etiam in foro externo, his omnibus uti potest ad dijudicandum de gravitate criminum. — Sed ex hoc minime sequitur semper et ubique omnia crimina ab omni
1 Quaedam exempla afferamus, quas ex operibus Lombrosianis contrahit Tarde, La Criminalite comparee. 5e edit. Paris, 1902, p. 11 sq. ; " Anatomiquement, le criminel est en general grand et lourd. Je ne dis pas fort, car il est faible de muscles, au contraire. Par sa taille et son poids moyens, il Femporte sur la moyenne des gens honnetes ; et cette superiorite est plus remarquee chez 1'assassin que chez le voleur... Les malfaiteurs ont le front fuyant, etroit et plisse, les arcades sourcilieres saillantes, les cavites oculaires tres grandes, comme celles des oiseaux de proie, les machoires avancees et tres fortes, les oreilles ecartees et larges, en anse : ce sont ia des traits bien nets de sauvagerie. Ajoutons-y diverses anomalies qu'il serait trop long d'enumerer, et en particulier le defaut de symetrie cranienne ou faciale..."
2 Ad quod melius intelligendum, vide Tr. de Actibus Humanis, n. 87-136.
culpa morali excusanda esse, eo quod patrata fuerint ab eis qui, propter anatomicas deformitates, morali sensu carerj censentur.
Revera : (a) Congressus anthropologicus, Parisiis habitus, an. 1889, declaravit ex investigationibus anatomicis hucusque peractis minime constare ne unum quidem characterem esse qui scelestis hominibus exclusive competat, proindeque jurisperitos ac judices nil certi ex anatomicis deformitatibus deducere posse quoad criminum imputabilitatem x. (b) Judices, qui per multos annos de criminibus accuratas investigationes peregerunt, asserere non dubitant nullum esse signum physicum ex quo sontes ab honestis viris dignosci valeant; varia enim signa, a Lombroso ejusque discipulis allegata, reis et innocentibus plerumque communia sunt 2; imo hujus scholae fautores plane admittunt haec signa, quamvis frequentius in sontibus inveniantur, haud raro etiam in bonis inveniri 3.
20 Quid de causis psychologicis, et praesertim amentia? Cum causae mere anatomicae ad explicandum crimen impares sint, schola Lombrosiana^ vestigiis inhaerens
1 Ita Be?iedick, qui prius Lombrosianis theoriis plus aequo faverat, in congressu Parisiensi declaravit : " Toutes ces methodes craniometriques indiquent plus de dilettantisme que de rigueur scientifique... les juristes ont bien raison de se mefier des presents que leur font les anthropologistes." {Archives d^anthrop. crimi?ielle, 1889, p. 555.) Idem aperte dixerunt Ma?wuvrier, Topi?iard, Brouardet, ap. L. Broai, Le crime et la peine, 3e edit Paris, 1899, p. 82-83; cfr- Tarde, La Philosophie penale, 3e £dit Paris, 1892, p. 218-236.
2 Ita, inter alios, L. Proal, op. cit, p. 82 : " II n'y a pas de caracteres physiques distinguant le malfaiteur de 1'honnete homme. Mis en contact par ma profession avec les criminels, je crois que les assassins sont aussi bien dolichocephales que brachycephales... Le visage des prevenus ne me parait pas plus asymetrique que celui des honnetes gens ; le nez des voleurs ressemble a celui des escrocs ; les dents, les oreilles, les mains des accuses ne presentent pas de particularites exceptionnelles. Mon experience judiciaire ne me permet pas davantage d'admettre l'existence d'un type criminel effagant le type national."
3 Lombroso, L'Anthropologie criminelle, Preface et passim, v. g. p. 40-56. Ita etiam Garofalo, op. cit, p. 7 1, post relata hujusmodi signa, scribit : " Aucun de ces caracteres n'est constant, mais d'apres la comparaison avec les non delinquants, leur frequence est bien plus grande dans le monde criminel."
DE UMJURIA, SEU DE L^ESIONE JURIS. 113
Dis Despine, contendit scelestos homines quadam mentis con^enita imbecillitate laborare, quae amentiae affinis est, et moralis sensus carentiam importat; cujus rei signum est multos ex illis epileptico morbo infestari, qui saepe absconditus, seu, ut aiunt, larvatus manet. Quod probare conatur ex eo quod sontes generatim (a) nulla signa pudoris, erubescentiae, contritionis pro praeteritis criminibus aut firmi propositi quoad futura exhibent; (b) facile eadem scelera iterum patrant ; (c) nec dubii haerent, sed incunctanter crimen committunt, et quidem absque ulla misericordia erga innocentes quos occidunt ; (d) aliunde imprudenter et improvide agunt, ac proinde facile capiuntur.
Fatemur equidcm quosdam esse qui insania laborent, ideoque a morali culpa immunes sint, dum scelera patrant. Sed ex publicis documentis constat paucissimos esse qui amentia vel morbo epileptico ad crimen impellantur r.
Aliunde argumenta superius allata nil probant; nam (a) si quidam inter reos nulla contritionis signa praebent, non pauci sunt qui de criminibus patratis sincere doleant, et non solum honeste, sed etiam praeclare vivant, aclus quandoque heroicos perficiendo, directe contrarios vitiosis aclibus quos antea patraverant, ut constat ex testimonio eorum qui de sontium emendatione curant2.
(b) Nec mirum est eos, qui saepe aliquot scelera commiserunt, facilius in eadem relabi, cum repetitis actibus consuetudo formetur ac propensio in malum augeatur ; sed. ex hoc minime sequitur hujusmodi actus non esse liberos nec imputabiles ; difficilius est quidem in hoc casu pravis resis-
1 " Sur 5,432 prisonniers, Bruce Thompson (disciple de Lombroso en Angleterre) n'a trouve que 57 epileptiques. D'apres la statistique penitentiaire publiee par le ministere de 1'Interieur en 1882, sur 8,071 jeunes detenus des deux sexes on a constate 10 cas d'epilepsie chez les garcons et 6 pour les filles; sur 13,392 hommes detenus et 2,290 femmes detenues au 31 decembre 1881, on signalait, a la fin de cette annee, 27 hommes et 1 femme non alienes, mais ayant eu des attaques d'epilepsie. Pendant Pannee 1 882, cette arTection est relevee chez 1 6 hommes et 7 femmes. M. Lombroso lui-meme reconnait que sur 100 prisonniers italiens il n'y a que 5 epileptiques." (Z. Proa/, op. cit., p. 85). , 2 Quorum testimonia vide ap. Proal, op. cit., p. 1 10.
tere propensionibus, non autem impossibile : consuetudo consuetudine vincitur.
- (c) Quandoque evenit ut crimina incunctanter, violenta ad id impellente passione, patrentur : et ex hoc capite minui potest libertas et imputabilitas. Sed plerumque nonnisi pedetentim graviora delicta committuntur, post minora pluries jam admissa, ut constat ex documentis cum publicis tum privatis1; exinde fit ut majores pcenae recidivis infligantur, et judices, qui de criminibus inquirunt, plerumque detegant non pauca ejusdem generis delicta a sontibus patrata fuisse. — Verum est pariter a plerisque reis nullam miserationem exhiberi eo ipso tempore quo scelus perficitur; sed saepe, post patratum crimen, scelestissimi viri ita misericordia moventur ut lacrymas fundant 2, si tamen excipiantur casus in quibus ex odio aut vindicta deliberate homicidium commissum est : hujusmodi enim passiones mentem ac moralem sensum valde obnubilant, nisi ab initio strenue impugnentur ac vincantur.
(d) Nec generatim imprudenter agunt sontes; nam ex publicis documentis constat multos ex eis ignotos manere, eo quod solerter a magistratibus se abscondunt 3. Unde si panci improvidos sese ostendunt, in quibusdam adjunc~tis, non logice exinde infertur omnes et permanenter mentis infirmitate laborare.
273- 3° Quid de haereditatis lege? Haereditate quosddim pkysicos morbos ac defec~tus a parentibus in filios transmitti omnibus notum est ; eodem modo, quamvis nec tam universaliter nec tam efficaciter, quasdam mentis aptitudines in posteros transire communiter tenetur, propter nexum qui inter corporis dispositiones ac mentis facultates existere
3 " Pour plus de pr^cision, je vais emprunter quelques exemples a la statistique criminelle de 1880. De 1875 ^ 1880, il y a eu en moyenne par an 34,501 individus juges pour vols; mais les auteurs de 38,682 vols sont restes inconnus et les auteurs presumes de 2,720 autres vols ont ete renvoyes des poursuites pour charges insuffisantes. Plus de six dixiemes des voleurs sont restds impunis. Dans la meme periode, il y a eu 197 individus jugds pour assassinat, mais les auteurs de 72 assassinats sont restes inconnus, et 77 ont ete renvoyes des poursuites pour charges insuffisantes ". (Proal, op. cit.,p. 11 5- 116.)
agnoscitur. Quoad morales propensiones, fatemur etiam eas quandoque a parentibus in filios transfundi, eas praesertim quae cum corporis et sanguinis habitudine magis intime connecluntur, quales sunt inclinationes ad ebrietatem, vitia carnis, iracundiam, etc. Hinc in plerisque regionibus alleganturexempla familiarum, in quibus vitia quaedam per multas generationes transmissa fuisse videntur r. Praeterea hujusmodi congenitae propensiones multum educatione augentur, quamdiu filii sub parentum potestate et influxu manent. Proinde, quoties judicatur de gravitate criminum quae commissa sunt a filiis, quorum parentes vitiis addicti fuerant, mitius sane cum eis agendum est.
- Attamen ex hoc minime constat eos ab omni culpa morali immunes esse. Haereditate siquidem et educatione multum augentur pravae inclinationes, sed non sunt irresistibiles, nec penitus libertatem extinguunt. Experientid enim constat non paucos, e vitiosis parentibus ortos, praeclaras virtutes coluisse, et ex adverso plures, ex honestis parentibus natos, in vitiorum ccenum lapsos fuisse. Etiam in his familiis quae vitio veluti immersae esse videntur, haud pauca inveniuntur membra quae virtutem coluerint2.
275- 4° Quid de causis socialibus? Dubitari nequit societatis legibus et institutis promoveri vel ex adverso coerceri crimina. Quaedam afferamus exempla :
(A) Quoties religio fovetur, eo ipso minuuntur ac praecaventur crimina, cum multi a vitio deterreantur aeternarum pcenarum timore, et ad virtutem alliciantur speaeternae beatitudinis; econtra, quando in puerorum educatione vel publicis institutis omnino praetermittitur religio, muito plura delicta committuntur, teste experientia, et fatentibus ipsis adversariis 3.
1 Exempla hujusmodi non pauca invenies ap. P. Aubry, La Contagion du meurtre, 2e ed., Paris, 1894, P- 17-51; R- L. Dugdale, The Jukes, New York, ubi describitur per quinque generationes, historia cujusdam familioe americanse, cujus omnia fere membra vitio publice indulserunt.
3 Ita in Gallia, ab anno 1880, delicla ac crimina juvenum et adolescentium valde multiplicata sunt. Haec enim leguntur in relatione ad
(B) Pariter leges aut mores ebrietati plus minusve faventes eo ipso crimina promovent ; nam, teste experientia, multa sub influxu alcoolismi patrantur1.
Chapter 57 of 73