Skip to the text

Nn. 276–328

  1. (C) Nec minus periculosa est immoderata licentia omnia scribendi aut in theatris exibendi, etiam obsccena et ea quae ad crimina diversi generis lectores vel auditores incitant ; multi enim sontes aperte declaraverunt se his omnibus impulsos fuisse ad patranda crimina de quibus antea non cogitabant 2.

(D) Tandem modus agendi cum sontibus, qui in carceribus detruduntur, saepe criminis propagationi maxime confert; nam ii qui solum accidentaliter, data occasione, delictum commiserunt, imo et qui de crimine accusantur, plerumque cohabitant cum iis qui frequenter scelera patraverunt; ex quo fit ut multa audiant quibus ad vitium et facinora impellantur, ita ut non pauci pejores e carcere exeant quam antea; hinc in dies crescit recidivorum numerus 3.

277» Conclusio. Multiplices sunt igitur causae ad crimen impellentes; nec sane praetermittendae sunt primariae, videlicet pravae propensiones et passiones4, quae plus minusve omnibus insunt, ac magis in anima radicantur per vitiosos habitus, educationem aliasque externas causas. Inter quas eminent : —

Praesidem Reipublicae pro anno 1894 : " Nombre de mineurs prevenus de delits de droit commun : hommes de 16 a 21 ans : 1880 : 22,267 ; 1890 : 25,416; 1894 : 28,701 ". (Annuaire d'Economie Politique, par M. Block, 1897, p. 212.) Jamveroid tribuendum esse scholse neutratf fatentur viri minime religiosi, quales sunt J. Bonzou, Le Crime et l'Ecole, Paris, 1896; Fouillee, Les Jeunes Criminels, ap. Revue des Deux-Mondes, 15 janv. 1897, p. 417-449.

1 E. Masoin, L'alcool et le crime, ap. Revue neo-scotastique, nov. 1901, p. 362-369, ubi haec, inter alia, ex publicis documentis colliguntur, p. 363 : " Sur 1'ensemble des criminels, 11 pour centdtaient en etat d'ivresse au moment du fait ; pour les condamnes a mort, il s'eleve a 43 p. c. — Sur l'ensemble des criminels, 44 p. c. dtaient des ivrognes notoires ; pour les condamnds aux travaux forces le chiffre de 44 p. c. monte a 54 p. c. et pour les condamnes a mort il arrive a 60 p. c. — Cfr. Tr. de Peccaiis, n. 550-555.

2 Fouillee, Les Jeunes Criminels, 1.^,^.436-443; /V<?#/,op.cit.,p.i87 sq. ^Aubry, La Contagion du Meurtre, p. 55-67; H. Joly, Le Combat contre le Crime, Paris 2e e*d., s. d., p, 182-261.

4 De quibus fusius agitur in Tr. de Peccatis et Vitiis, n. 510-567.

(A) Cupiditas, seu auri sacra fames, id est inordinata propensio ad divitias omnibus mediis, etiam illegitimis, quam citissime comparandas; haec enim directe ad furtum, indire6le autem ad homicidium incitat, quoties hoc apprehenditur ut medium ad ditescendum utile. Hinc merito Apostolus1 : "Nam qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas ".

  1. (B) Voluptas, seu inordinatus amor carnalium delectationum, intemperantia et luxuria, quibus indulgere non possunt homines, nisi pecuniam habeant; unde, quando propriae opes jam dissipatae sunt, nil manet nisi furari ; insuper qui vino et mulieribus indulgent, haud raro in rixas et contentiones incidunt, et ita ad majora crimina impelluntur, ut lugenda constat experientia 2. Quod jam dixerat Sapiens3 ; w Operarius ebriosus non locupletabitur... Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos : et qui se jungit fornicariis, erit nequam : putredo et vermes haereditabunt illum... et tolletur de numero anima ejus ".

279« Superbia, seu inordinatus amor propriae excellentiae, quem comitatur honorum ac vanae gloriae nimius appetitus, ac sequuntur invidia, odium ac vindi<5tae desiderium. Ex his enim saepe nascuntur/)/rto, quo facilius acquirantur divitiae ad vanam ostentationem exoptatae ; contentiones, rixa>, homicidia, quo efficacius amoveantur illi qui odio habentur aut invidiam excitant4. — Quod quidem ex multis Scripturae textibus illustrari potest : " Odibilis coram Deo est et hominibus superbia : et execrabilis omnis iniquitas gentium... quoniam initium omnis peccati est superbia 5. — Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occiditeum? Quoniam opera ejus

2Exempla habes ap. Proal, op. cit., p. 254-263; H.Joly, La Criminalite de la Jeunesse; M. De Morriso?i, Juvenile offenders, New York, 1897, p. 69 sq. ; Proal, Le Crime et le Suicide passionnels, Paris, 1900.

maligna erant, fratris autem ejus justa... Omnis qui odit fratrem suum, homicida est1. — Undebella et lites in vobis? Nonne hinc? Ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris... Occiditis et zelatis 2 ".

Unde scelesti homines, si excipias amentes qui caeco quodam instin<5tu ad crimen impelluntur, non tales nascuntur, sed propria infirmitate aut malitia fiunt, saepe tamen sub influxu causarum externarum.

II. De mediis quibus praecaveri aut saltem minui possint crimina.

  1. Hujusmodi media efficacia esse nequeunt nisi causis criminum obvient. Jamvero de anatomicis defectibus, amentia aut animi imbecillitate nil speciale dicendum occurrit, cum haec medicos potiusquam sacerdotes spectent. Leges hcereditatis pariter mutari non possunt; sed pravae propensiones haereditate transmissae, aut habitibus roboratae, aliquo modo corrigi possunt christiana educatione ac virili conatu. Causae vero sociales novis legibus et civium privatis consociationibus in melius mutari valent.

  2. i° Praeprimis requiritur christiana cducatio, qua pravae inclinationes moderari ac domari possint. Et sane. quando familia honestate ac religione praedita est, nusquam melior inveniri potest educatio quam in domo paterna. Ubi vero parentes vitiosi et irreligiosi sunt, conandum est ut, licentia a parentibus vel au6loritate civili obtenta, pueri alteri familiae tradantur, in qua christiane institui valeant. Utroque deficiente, committantur uni ex catholicis orphanotrophiis quae hodie in omni fere loco ere<5ta sunt3.

Quae educatio in id tendere debet ut pravae inclinationes, statim ac manifestantur, cohibeantur ac extirpentur, v. g. propensio ad minuta furta, crudelitas etiam erga bruta, etc. Pariter saepe inculcetur notio officii adimplendi, quo attenue- lI/oa. III, 12, 15. — */acob, IV, 1-2.

3 De variis hujusmodi institutis vide Paris charitable et prevoyant, Paris, 1897, P- 28-260; La France charitable et prevoyante; Maxinie dn Camp, Paris bienfaisant, Paris, 1888, p. 161-201 6^392-425; P. Detay, Les GEuvres de preservation et de rehabilitation, ap. Correspondant, 25 nov. 1903, p. 723-753-

DE INJURIA, SEU DE LyESlONE JURIS. 119 tur innata ad voluptatem tendentia; animae facultates, praesertim ratio et voluntas, perpetuo ad bonum dirigantur; praecipue vero amor Dei et proximi propter Dcum, ut supremum officium frequenter exhibeatur1.

  1. 2° Parum tamen prodest educatio, nisi juvenes paulatim propriis alis volare, seu propriis viribus agere edoceantur. Cum enim militia sit hominis vita super terram, et colluclatio nostra sit praesertim contra passiones, voluntatem ad malum inclinantes, necesse est ut quisque, Dei fretus auxilio, proprio marte strenue et constanter contra pravas inclinationes pugnare valeat ; ad quod duo praesertim desiderantur : firma mentis persuasio de officio omnibus rebus anteponendo, — et invictum voluntatis roburad obstacula superanda. Passiones autem non sunt penitus extirpandae, cum vires addant animae, sed ad bonum et honestum dirigendae; ita cupidi thesauros caelestis gratiae ac gloriae appetant; ambitiosi vires suas ad regnum Dei promovendum convertant; et ita de ceteris, prout fusius exponitur in Tr. de Virtutibus.

  2. 30 Causae sociales quae ad crimen impellunt, in quantum fieri potest, totis viribus amovendae sunt.

(A) Impietas et irreligio coerceri debent juvenum christianae educationi efficacius providendo, scholas catholicas instituendo, docirinam Christi saepius exponendo, associationes et confraternitates creando, laicis utendo tanquam auxiliariis apostolis ad religionem propagandam, etc.

(B) Intemperantia. quae tot homines in vitia projicit, variis mediis impugnari debet quae proponuntur a societatibus temperantiae faventibus2, vivide prava ebrietatis conseclaria

1 De educatione prasclare disserit, inter alios, Dupanloicp, De PEducation, ye 6d., Paris, 1886, praesertim t. I, p. 1-176; t. II, p. 108-484; t. III, p. 367- 498; Lettres sur PEducation des Filles, Paris, 1879.

2 Jam a pluribus annis hujusmodi societates in Hibernia, Anglia et Statibus Americae Fcederatis institutae sunt, nec parum ad ebrietatem compescendam inservierunt. Recenter in Gallia quaedam pariter fundatse, et hisce diebus (ocl. 1903) Congressus Parisiis habitus est ad temperantiam variis modis promovendam; de quo vide periodicum, La Temperance, nov. dec. 1903. — Cfr. Mgr Turinaz, Le clerge catholique et la lutte contre Palcoolisme, Paris, 1901; Riemai^i, Plan de campagne contre Palcoolisme, Paris, 1901; La Science Socia/c, describendo, honestasque recreationes juvenibus procurando, quibus a cauponis ac popinis arceantur; legibusque favendo quae numerum cauponarum restringunt

  1. (C) Quoad libros, ephemerides, spectacula aliaque hujusmodi quae mores corrumpunt, viamque multis sceleribus sternunt, nihil efficacius est ad haec pericula arcenda quam bonos libros ac ephemerides spargere, — honestas recreationes praesertim junioribus praebere, — catholicas associationes instituere, in quibus coadunari poterunt ii omnes qui religionem ac virtutem colere sincere volunt. Nec tamen praetermittantur media legalia quibus scandalosae exhibitiones impediri possunt.

(D) Neque omnino desperandum est de iis qui in carceres detruduntur : (a) totis viribus adjuvandi sunt ii omnes qui horum mores reformare conantur, sive sapientiores leges proponendo de modo agendi cum sontibus, sive visitando in carcere detentos eosque instruendo et educando1; (b) quando rei e carcere liberantur ac novam vitam incipere parati sunt, eis labor procuretur, in quantum fieri potest, ut honeste vivere valeant; experientia enim constat non paucos relabi eo quod media honeste vivendi non invenerunt2.

His aliisque mediis, quae, data opportunitate, menti occurrent, minui poterit numerus criminum, et non pauci ex iis qui humana fragilitate crimen commiserunt, ad meliorem frugem sese recipient.

§ II. Principia generalia de injuria.

Antequam de singulis injuriarum speciebus disseramus, abs re non erit quaedam exponere principia quae omnibus communia sunt : i° de gravitate injuriae; 20 de axiomate : scienti et volenti nonfit injuria; 30 de alio axiomate : domino irrationabiliter invito nonfit injuria; 40 de influxu intentionis in injustitiam actus externi.

oc"l. et nov. 1903, p. 334-335; Oudaille, Le Foyer familial et la femme contre 1'alcoolisme, Paris, 1904; Cheysson et Riemain, Premier Congres national contre l'alcoolisme, Paris, 1904; Bertillon^ L'alcoolisme et les moyens de le combattre, Paris, 1904.

1 De quo vide H. Joly, A la recherche de 1'Education correclionnelle, Paris, 1902; Le Combat contre le crime, ch. V-VIII.

2 Joty* Le Combat contre le crime, ch. IX-X.

  1. i° De gravitate injuriae. Injuria est peccatum grave ex genere suo, quatenus violat jus ex se gravis momenti; scd veniale esse potest tum ex imperfe6lione voluntarii, tum ex parvitate materiae.

Ad dijudicandum autem utrum injuria sit gravis vel non, ad duo attendendum est : (a) ad singulos liomines, quorum jura laeduntur, utrum videlicet grave nocumentum seu damnum eis inferatur, sive materiale sive spirituale, eorum libertatem, securitatem aut pacem turbando; nam, ut recte ait S. Thomas,1" peccata quae committuntur in proximum, sunt pensanda per se quidem secundum nocumenta quae proximo inferuntur, quia ex hoc habent rationem culpae " ; (b) ad societatem ipsam, videlicet ad damnum quod bono publico infertur, aut inferretur si impune talis injuria committeretur; nam, cum bonum commune, ceteris paribus, privato praevaleat, mortaliter peccat qui, quamvis leve tantum damnum alicui privato intulerit, graviter rei publicae nocet, aut noceret posito quod ejus a£tio sub gravi non prohiberetur; ita qui centum nummos a divite subripit, forsan nonnisi leve nocumentum ei affert; peccat tamen mortaliter, quia, posito quod tale furtum non prohiberetur sub gravi, mox societatis ordo subverteretur.

  1. 20 De sensu axiomatis : Scienti et consentienti non fit injuria neque dolus2. Sensus est nullam injuriam committi erga eum qui scienter ac libere potest ac vult juri suorenuntiare; tuncenim dejureviolatoconqueri nonpotest.

Sed, ut axioma verum sit, necesse est ut consensus sit : (a) plene liber, id est neque errore neque dolo aut metu extortus; ita debita libertate caret viator qui, mortis metu, pecuniam latroni porrigit, — operarius qui, necessitate coactus, salarium accipit minus quam quod ex stricta justitia debetur, — qui pecuniam dat alicui falso asserenti se esse ejus cognatum, quando unicum donationis motivum est allegata propinquitas, etc.

(b) Validus, seu vere ab eo praestitus qui juri suo legitime renuntiare possit. Jamvero qui patienter injuriam tolcrat

vel condonat, non eo ipso de jure suo cedere censetur; neque etiam qui, humilitatis causa, opprobria exoptat; sed requiritur actus quo quis proprie sua jura abdicat; et, quanquam consensus aliquando/n^iw/zz potest, si validis innititur rationibus, facile praesumi non debet.

Aliunde non valet consensus ejus qui in duello occidi consentit, — mariti qui permittit ut alter sua uxore utatur, — clerici qui renuntiat privi/egio canonis; juribus enim de quibus agitur neque licite neque valide renuntiari potest.

Praeterea, ut laedens ab injustitiae peccato immunis sit, requiritur ut noverit hanc juris abdicationem reipsa valide fuisse fa6lam; secus subjeclive injustitiae reus erit.

  1. 30 De sensu axiomatis : domino irrationabiliter invito non fit injuria. Quando ex stricld justitid dominus tenetur non esse invitus occupationi rei suae, injuria ei non fit, etiamsi huic occupationi obstet; v. g. pauper in extrema necessitate positus, panem subripere potest ad sustentationem necessarium, domino etiam invito; hoc enim in casu dominus ex justitia stricla. tenetur esurienti permittere ut tollat quod ad ejus vitam servandam necessarium est, nisi ipse in eadem versetur necessitate; proinde jus non habet ad rem suam retinendam; nec consequenter illi fit injuria.

  2. 40 De influxu intentionis in injustitiam actus externi. Cum ad injuriam duo requirantur, videlicet actio vel omissio juris alieni laesiva et animus seu intentio nocendi; quaestio oritur utrum intentio agentis influat in injustitiam. actus, ita ut ex actu interno actus externus injustus evadere possit.

Jamvero triplex praesertim hypothesis fingi potest :

(A) Quando aclus externus est ex se indifferens, intentio agentis eum reddere potest injustum, quia efificere valet ut hic actus sit alteri nocivus vel non; ita qui rem furtivam emit intentione eam domino reddendi, nil injusti facit; si vero animo eamdem retinendi, injuriam committit.

(B) Cum autem actus externus est ex se justusj^c_JJcitus prava nocendi intentio eum injustum non reddit; talis est casus judicis qui juste ex probatis reum ad mortem damnat etiamsi id ex odio faciat; tunc enim jus proximi non violat cum hic juridice ut reus agnitus fuerit; attamen caritatem Jaedit peccato odii.

(C) Ouando aclus extcrnus est illicitiis quidcm, sed non injustns, intentio nocendi hunc non reddit injustum; v. g injuste non agit qui recusat alteri succurrcrc, qui in gravi pcriculo versatur, cum aliunde ad id nonnisi ex caritate tenctur; quamvis enim id ex animo noccndi praestet, jus striclum alterius non laedit.

Art. II. De injuriis circa bona corporis.

Hujusmodi injuriae quinto Decalogi praecepto praehibentur : " Non occides" ; quibus verbis vetatur primario quidem injustaoccisio suiipsius vel proximi; secundario autem vulneratio, aut mutilatio, uno verbo quidquid injuste sive proprium sive alienum corpus laedit1. Quapropter dicemus :

i° de suiipsius occisione, seu suicidio;

2° de proximi occisione, seu homicidio;

3° de duello, quod natune utriusque participat;

4° de bello, in quo multa homicidia perpetrantur.

§ I. DE SUICIDIO2.

  1. Conspectus historicus. (A) Inter Judceos paucissima inveniuntur suicidii exempla, tum quia illud crimen a Deo prohibebatur, tum quia Israelitae cupiebant longaevi esse super terram. Allegantur quidem.casus Samsonis*, Saulis ^,Architophe/5,E/eazari6, Razice 1 ; Samson autem et Eleazar suicidium proprie non commiserunt, sed vitam pro patria dederunt, ad profligandos hostes.

1 De injuria in materia castitatis, scilicet de stupro et adidtej-io agitur in Tr. de Castiiate.

2 S. Thom., 2. 2., q. 64, a. 5 ; Lugo, disp. X, n. 1-55 ; Lessius, lib. I, cap. 9, dub. 6; Billuart, diss. X, art. 3; S. AlpJions., n. 366-375 ; Carriere, n. 833-856; Ball. P., tr. VI, n. 855-875 ; Tissot, De la manie du suicide, Paris, 1841 ; Lisle, Du suicide, Paris, 1856; Morselli, II suicidiOj Milan, 1879 ; Legoyt, Le suicide ancien et moderne, Paris, 1881 ; Masaryk, Der Selbstmord als sociale Massenerscheinung, Vienne,

1 88 1 : Westcott, Suicide, its history, litterature, etc. Londres, 1885;, Bonomelli, II suicidio, Milan, 1892; E. Durkheim, Le Suicide, etude de sociologie, Paris, 1897; P. Hauviiler, Du suicide, unite de son etiologie, son traitement, Paris, 1899; L. Proal, le Crime et le suicide passionnels, Paris, 1900; GurnhiU, The Morals of suicide, London, 1900.

(B) Inter Grcecos1, praecipui philosophi, ut Socrates, Plato, Aristoteles, sui occisionem ut quid ignavum habuerunt; nonnulli tamen, sive propter bonum publicum, sive ad dedecus aliave privata mala vitanda, seipsos occiderunt"; quales fuere Codrus Atheniensis, Meneceas Thebensis, Cleomenes, rex Spartae, Themistocles, Isocrates. Suicidium advocarunt Stoici, tanquam virtutis actum, quo possint pro lubitu e vitae vinculis eripi; necnon Epicurcei, ut medium vitae acerbitates fugiendi.

(C) Romce, quamdiu cives virtutes ac mores honestos simplicesque coluerunt, suicidium pene ignotum fuit; citantur praesertim exempla Lucretiae, Scipionis Uticensis, Cassii et Bruti. Sed statim ac opulentia, luxus ac voluptatum amor floruerunt, videlicet ultimis Reipublicae temporibus ac regnantibus Imperatoribus, multi cives, ad dolores vitandos aut crudeliorem mortem, propriam vitam sibi eripuerunt.

  1. (D) Quos mores correxit christiana religio, humanam dignitatem, vitae pretium, in adversis patientiam, in Deum fiduciam saepe inculcando, Hinc, inter christianos, rara admodum evaserunt suicidia. Fuere quidem nonnulli qui obviam ierint martyrio, necnon christianae virgines quae, ne virginitatem amitterent, mortem sibi inferre non dubitaverint 2; sed Patres, praesertim S. Augustinus^, dum earum virtutem ac rectam intentionem laudarent, factum ipsum reprobarunt. Suicidium pariter approbarunt quidam haeretici, Donatistis affines et Circumcelliones dicti, qui "per mortes varias, maximeque praecipitiorum et aquarum et ignium seipsos necare consuerunt, et in istum furorem alios quos potuerint sexus utriusque seducere*". Sed propterea severe a Patribus vituperantur.

  2. (E) Recentioribus autem temporibus, decrescente fide paganisque moribus gradatim renascentibus, non pauci scriptores suicidium iterum advocarunt, inter quos Montaigne, Montesquieu, Rousseau, qui caeteroquin parum sibi consistens illud crimen alibi reprobavit, — d^Holbach, Barbieri, J. Robeck 5, et generatim positivistce ac materialistce. Frequentiora igitur facta sunt suicidia, praesertim in Gallid et Germanid6. Ceterum in variis regionibus

1 De historia suicidii apud Graecos aliasque Gentes vide Legoyt, op. cit., p. 7 sq.

2 Ita S.Pelagia (ap. S. Ambros. de Virginibus, III, 7), Domnica cum duabus filiabus suis (Euseb. Eccles. Hist. VIII, 12, ap. Migne, P. G. XX, 770-771), Sophro?iia, (Euseb. op. cit. VIII, 14, Migne, 1. c. 786-787).

6 In Gallid quotidie multiplicantur suicidia ; — videlicet anno 1826 computabantur 1739; an. 185 1 : 3639; an. 1888 : 8451 ; an. 1897 : 9156-

DE 1NJURIA, SEU DE L^ESIONE JURIS. 125 multo plura committuntur inter protestantes quam inter catholicos, testibus etiamacatholicis scriptoribus1.

  1. Divisio materiae. Suicidium aliquando intenditur direcle tamquam finis aut medium : tunc vocatur direclum ; aliquando autem in se non intendiiur,sed praevidetur probabiliter secuturum ex aclione quae ponitur; ita miles pro patria pneliaturus, prsevidet probabiliter mortem e prselio secuturam fore; tunc suicidium, si revera occurrat, est indireclum. Unde dicemus : i° de suicidio direclo ; 2° de suicidio indireclo; 30 per modum corollarii, de sui ipsius mutilatione, opcrationibus chirurgicis ac curd proprii corporis.

I. De suicidio directe intento.

  1. i° Principium : Suicidium, directe et propria auctoritate intentum, est peccatum ex se grave, Deo injuriosum et non minus individuo quam societati nocivum.

Dicitur : proprid aucloritate... ut excludatur casus illius qui divina inspiratione seipsum occideret; — ex se, grave, quia dari possunt nonnulli qui bond fide, propter varia motiva, propriam vitam tollant; ex se autem mortale est peccatum, propter motiva quae jam exponimus.

  1. (A) Est peccatum Deo injuriosum2 ; nam, ex superius dictis (n. 34), homini non competit dominium perfectum in propriam vitam, sed solum dependenter a Deo, ejus conditore, supremo domino ac ultimo fine. Atqui, vitam

Si comparatio cum aliis regionibus instituitur, primum locum jam an. 1888 Gallia obtinebat; haec enim erat proportio suicidiorum pro 1. 000.000 incolis : — in Gallia: 2 1 2 ; in Prussid: 198; apud Belgas .- 116; in Austrid : 114; in Angiid : 80; in Italid : 53. — In' civitatibus frequentiora sunt suicidia quam inter ruricolas; ita pro 1. 000.000 incolis habentur Lifisice : 450; Parisiis : 400; Berolini : 300; Viennce : 290. Cfr. M.Btock, L'Europe politique et sociale, Paris, 1892^.459,460,462. — Quoad causas suicidii,haec ap. M. Block, op. cit. p. 461 leguntur : ' Relativement aux motifs presumes des suicides, le Compte general donne les moyennes suivantes pour la periode 1876-80 : misere et revers de fortune, 698; chagrins de famille, 842; amour, jalousie, etc, 254; ivrognerie, 799; desir de se soustraire h des poursuites judiciaires, 236; souffrances physiques, 202; maladies cerebrales, 1901; autres et inconnus, 627 ".

2 Hoc est argumentum prcBcipuumj duo alia nonnisi illud confirmant.

proprio marte sibi eripiendo, Dei jura violat ; (a) siquidem Deus, et quidem so/us, utpote supremus omnium dominus jus habet disponendi de vita humana quam nobis tradidit ad modum depositi, et qua uti debemus secundum ipsius voluntatem : essentialiter enim et secundum totum suum esse creaturae a Creatore pendent; quod quidem innuit Apostolus : " Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus ; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus z ". (b) Praeterea Deus, quatenus estfinis ultimus, jus habet striclum ut ad ipsum tendamus mediis quae determinavit; jamvero vitae ac probationis nostrae terminum pro sapientia. sua. praestituit, ideoque ejus jura usurpamus, si praematura morte propria voluntate huic probationi fincm imponimus2.

Merito igitur wS. Augustinus scribit sui occisionem prohiberi his verbis, Non occides : Restat ut de homine intelligamus quod dictum est, Non occides : nec alterum ergo, nec te; neque enim qui se occidit, aliud quam hominem occidit3."

  1. (B) Ipsi individuo nocivum; qui enim sponte vitam abjicit, eo ipso non solum bonum praesens, sed omnem ulteriorem boni copiam sibi adimit. (a) Vita siquidem est maximum bonum quo in praesenti vita frui valemus 4; est siquidem conditio sine qua. aliis bonis frui nequimus; quamdiu vivimus, non solum bona externa, sed etiam interna, videlicet scientiam, virtutem, merita adipisci valemus; vitam

2 Quod nonnulli pagani jam intellexerant; Socrates enim (ap. Platonem, Phaed, c. 6) ait : " Id mihi, o Cebes, redte dici videtur, Deum quidem curam habere nostri; nos vero homines unam quamdam ex possessionibus esse deo7'um. Nonne igitur et tu, si quod ex mancipiis tuis seipsum perimeret, irasceris illi, et si potestatem haberes, et pcena quadam afficeres?"

3 De Civ. Dei, lib. I, c. 20, ap. Migne, P. L., XLI, 35; paulo superius, c. 17, p. 30-31, dixerat : " Nam utique si non licet privata potestate hominem occidere vel nocentem, cujus occidendi licentiam lex nulla concedit, piofeclo etiam qui seipsum occidit, homicida est; et tanto fit nocentior, cum se occiderit, quanto innocentior in ea causa fuit, qua. se occidendum putavit. "

4 De momento ac pretio vitae prasclare disserit Ollc-Laprune, Le prix de la vie, 3e edit., Paris, 1896.

autem sponte descrendo, his omnibus privamur. (b) Insupcr, quamdiu vitam incolumcm scrvamus, etiamsi variis opprimamur miseriis ac vitiis immergamur, spes manet ut, mutatis circumstantiis ac reformatis moribus, res nobis prospere succcdant et praeteritae vitae delicta condigna satisfactione ac virtutum praxi redimamus; si vero suicidium perpetretur, omnis spes evanescit, et nihil manet nisi ut pcenam culpis nostris proportionatam luamus. (c) Lex est naturae nostrae insita ut facultates a Deo acceptas, physicas, mentales et morales virili conatu excolamus; quo perfe6lior hujusmodi evolutio, eo major est nostra felicitas, cum legitimo ac progressivo facultatum exercitio finem nostrum ultimum propius accedamus ; ex adverso autem, si vita immature praeciditur, sicut flos exsiccatus marcescit homo, antequam gradum perfectionis attigerit sibi destinatum.

  1. (C) Societati nocivum. Quilibet homo societati tanquam membrum utile inseritur, eique certis vinculis et ofiiciis obstriclus manet, eo quod multa beneficia ab ea indesinenter accipit : societatis enim praesidio fruitur, ejusque auxilio facultates suas ita excolere valet, ut earum vis centuplo augeatur. Quapropter caritatis et justitiae debita Civitati solvere debet ; quod quidem praestare potest laborando, docendo, bonum exemplum praebendo aliisque mediis quibus bonum publicum promovetur. Atqui proprio motu e vita discedendo, civis haec omnia ofificia contemnit, et quibus utilitati ac aedificationi esse debuisset, scandalum pra?bet. Merito proinde comparatur militi qui praesidium deserit, ubi strenue certare debebat; merito ignaviae reus habetur.

2° Expenduntur excusationes a suicidii advocatis allegatae.

297- (A) Imprimis allegantur humanae vitae infirmitates ac miseriae, quales sunt paupertas, morbus praesertim insanabilis, seneclus, acerbi dolores, tsedium, mcerores aliaque hujusmodi; et exinde infertur magis optabilem esse mortem quam vitam tot et tantis miseriis obrutam.

In hoc autem falsus vitae conceptus exhibetur; non enim hic sumus super terram ad voluptatibus fruendum, sed ad virtutes colendas legitimo facultatum exercitio, moralem perfectionem augendam, vitamque meliorem adipiscendam.

Jamvero nil tribulatione efificacius est ad virtutum praxim; nam virtus in infirmitate perficitur, fortitudo in adversis roboratur x, patientia dolores fortiter patiendo exercetur, merita valde augentur; praeterea, si peccavimus, sese praebet occasio salutari paenitentia delicta expiandi. Ita tolerabiliores redduntur hujus vitae angustiae; imo quoddam gaudium afferunt, juxta illud Apostoli 2 : " Non solum auterr^ sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Spes autem non confundit. "

  1. (B) Alii seipsos occidunt, quia dedecus tolerare nequeunt, cum honor sit vita ipsa, pretiosior.

Insipiens sane excusatio! Ex eo quod alii injuste famam nostram impugnant, numquid nosmetipsos punire debemus vitam crudeli manu tollendo? Nec sane ita bonam existimationem proximi recuperamus; sed e contra honeste vivendo ac praeclare agendo falsas accusationes superamus. Si vero alicujus deli<5ti rei fuerimus, non suicidio, quo dedecus augetur, sed laudabili vita fama recuperatur.

  1. (C) Nonnulli, ad castitatem servandam, obviam ierunt morti, cum virtus vita multo sit pretiosior,

Et hi quidem subjeclive excusatione digni sunt, propter reclam intentionem quam habuerunt, ut notat S. Augustinus; sed, juxta eumdem, hsec non est in se sufficiens ratio ad suicidium committendum; nam cum pudicitia virtus sit animi, etiam oppresso corpore non amittitur, ait S. Doclor3 : "Quamobrem non habet quod in se morte sponianea. puniat femina, sine ulla consensione violenter oppressa, et alieno compressa peccato : quanto minus antequam hoc fiat; ne admittatur homicidium certum, cum ipsum flagitium, quamvis alienum, adhuc pendet incertum?" — Revera materialis integritas carnis non est vita pretiosior, cum aliquando licite amittatur, in chirurgicis operationibus, ad vitam salvandam. — Quid vero, si periculum adsit interius consentiendi? Neque in hoc casu licet seipsum interficere; nam in tanto periculo non deerit gratia ad resistendum libidini, dummodo enixe petatur : " Fidelis autem Deus est qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere4. " Nil igitur

1 Jam Martialis poeta dixerat :

" Rebus in adversis facile est contemnere vitam, Fortiter ille agit, qui miser esse potest. "

DE INJURIA, SEU DE E/ESIONE JURIS. 129 manet nisi strenue dimicandumj et quod de hac tentatione dicitur, de aliis prredicari debet : nemini licet, ad superandas quaslibet tentationes, seipsum interimere : non sunt enim facienda mala ut eveniant bona.

  1. (D) Non pauci contendunt se vitam inutilem ducere, imo aliis onerosam, aut etiam nocivam, quatenus scandalum pr?ebent, ita ut bonum proximi aut societatis promoveant seipsos occidendo.

Haec autcm motiva non sufficere jam ex dic~tis constat (a) Si quis inutilem vitam ducat, nil prohibet quominus orando, laborando, alios juvando caritatis operibus, tum sibi tum aliis multa conferat beneficia1; ha^c est enim Providentiai lex"ut, dum aliis benefacimus, propriae felicitati maxime conferamus. (b) Si vero aliis onera imponimus, propter morbum, senectutem, etc, eo ipso eisdem occasionem praebemus patientiam exercendi ac merita acquirendi ; aliunde fortiter infirmitates nostras tolerando, ipsis sedific^rioni sumus : " alter alterius onera portate, et sic adimplcbitis legem Christi 2 ". (c) Si vero societati aut proximo nocuimus, officium nobis incumbit scandalum vitae honestate ac sanctitate reparandi; minime autem jus habemus viiam nostram tollendi, cum id potius novum praebeat scandalum.

  1. Notandum pro praxi. Cum nonnulli ad suicidium ducantur quadam auto-suggestione, vi cujus, de propriis miseriis frequenter cogitando, sibi gradatim persuadent nullum aliud esse medium ad sese extricandum ab his difficultatibus nisi suicidium perpetrare, maximi momenti est eorum mentem ab hac continua cogitatione avertere, eis suggerendo aliquod caritatis opus, aliamve occupationem qua facilius tcedium vitce superare valeant.

1 Quod eloquenter exponit J. J. Rousseau, qui alibi suicidio favet : " Le suicide est une mort furtive et honteuse; c'est un vol fait au genre humain. Avant de le quitter, rends-lui ce qu'il a fait pour toi. — Mais je ne tiens d rien,je suis inulile au mo7ide. — Philosophe d'un jour ! ignores-tu que tu ne saurais faire un pas sur la terre sans trouver quelque devoir a remplir, et que tout homtne est utile h 1'humanite par cela seul qu:il existe? Jeune insense! s'il te reste au fond du cceur le moindre sentiment de vertu, viens que je t'apprenne a aimer la vie. Chaque fois que tu seras tente d'en sortir, dis en toi-meme : " que je fasse encore une bonne adlion avant de mourir", puis va chercher quelque indigent a secourir, quelque infortune a consoler, quelque opprime a defendre. " (Nouvelle Heloise, III, lettre 22.) — 2 Galat. VI, 2.

Theol. Mor. III. — c

II. De suicidio indirecto.

  1. i° Principium : Non licet seipsum indirecte occidere, seu aliquid facere aut omittere ex quo prasvidetur mors secutura, nisi ex causa proportionate gravi.

Id constat ex dictis in Tr, de Aclibus Humanis, ubi de voluntario indire6lo. Siquidem indire6lum suicidium nihil aliud est nisi a<5tus de se bonus, aut saltem indifferens, ex quo sequitur mors/w accidens et praeter intentionem; atqui hujusmodi actus non licet quidem, quando nulla est ratio sufficiens, quia ponere causam alicujus gravis mali, absque sufficienti motivo, est quid graviter peccaminosum; si vero adsit causa proportionata, licitus evadit; nam malus effe6tus non intenditur, sed solum permittitur, et aliunde compensatur per effeclum bonum dire6te intentum.

  1. 20 Qusenam causa sit proportionate gravis? Prin- cipium generale est eo majorem requiri causam quo periculum vwrtis proximius ac certius £i7.Praecipuas causas percurramus: (A) Bonum publicum sufficiens est causa ut quis seipsum exponat periculo etiam proximo ac certo mortis; ita militibus licet incendere navem, vel arcem explodere, ad submergendos vel delendos hostes, quamvis propria mors exinde certo sequatur; id autem/w se non licet solummodo ad vitandam captivitatem, nisi aliqua spes effulgeat vitandi mortem. — Ad bonum publicum referri potest adimpletio officiorum stattis ; ita sacerdotes, medici aliique viri quibus incumbit ex officio aliorum cura, etiam proximo mortis periculo sese exponere possunt et aliquando debent ut salutem, vitam aut securitatem aliorum procurent.

  2. (B) Bonum ordiuis superioris, etiam individualis, sicuti est exercitium caritatis, fidei, castitatis, justitiae aliarumque virtutum christianarum, sufficiens est ratio ad obviam eundum periculo mortis etiam certo.

Ita, caritatis causa, potest quis periculo mortis se exponere ad vitam parentum, conjugis, amici, proximi servandam; v. g. in naufragio licet alteri cedere tabulam jam arreptam, quamvis pr?evideatur mortem inde secuturam esse. Fidei causa, licet non solum mortem fortiter ferre, sed etiam non fugere, etiamsiopportunitasse pra^beat, — imo seipsum judicibus sistere, si id necessarium existirnetur ad alios in fide roborandos. Ad tuendam castitatem, virgo.

cui vis infertur, pot?st fugere, et fugiendo ex alta rupe aut e fenestra se pnecipitem dare etsi mors inde sequi possit, non tamen omnino certe, quia non ipsa mors, sed virginitatis custodia intenditur.

Ex amore justitice, malefaclores possunt seipsos judicibus offerrc condemnandos et interficiendos; imo quando quis mortis reus inventus est, probabilius potest, jubente judice, venenum propriis manibus sumere (prout de Socrate narratur), quia tunc nihil aliud facit nisi justam sententiam exsequi; non pauci tamen contradicunt, quia sequitati repugnat reumcogi ad seipsum interficiendum.

  1. (C) Ad vitanditm mortis periculum certius, aut mortis genus crudelius, licet periculo vitae moraliter certo se cxponere; ita e fenestra desilire licet, cum valde probabili vitae jactura, ad flammas fugiendas; e turri sese praecipitem dare, etiam cum certo mortis periculo, ad fugiendam atrociorem mortem quam a6lu illaturi sunt malefa6lores.

  2. (D) Quando agitur de periculo vitce non certo, sed plus minusve probabili, minor causa sufficit. Ita licet inservire morbo contagioso laborantibus, etiamsi magnum adsit periculum luem contrahendi; artifices possunt periculosam artem exercere, v. g. sedificiorum tecta ascendere, etiam cum probabili periculo mortis, quando id ad suam suaeque familiae sustentationem utile est. — Si vero agitur de artibus minus necessariis ac magis periculosis, v. g. feras domandi, ab his quidem, in quantum fieri potest, arceantur poenitentes; sed si has artes per longum tempus exercuerint, ac, propter specialem qua praediti snnt peritiam, periculum non sit adeo proximum, et aliunde vix aliter sibi suisque providere valeant, ad artem suam deserendam non sunt cogendi.

  3. Quando aliquid agitur vel omittitur, ex quo vita pluribus annis abbrevietur, sufficit ratio minus gravis; periculum enim mortis non est tam proximum.

(a) Proinde licet operariis vitrum conflare, metalla inaurare, aliasque artes exercere quibus vita brevior redditur; nam bonum, tum privatum,tum publicum postulat ut quandoque vita humana abbrevietur, sive ad propriam sustentationem, sivead progressum rei industrialis aut mechanicae. Conandum est tamen ut, meliori quo fieri potest modo, minus periculosa reddanturoperaartificibus commissa.

(b) Regidariter nemo tenetur mediis uti ext?'aordinariis ad diutius vivendum; lex enim diu vitam protrahendi non obligat cum tanto incommodo. Ita qui parum salubrem incolunt regionem non tenentur salubriorem quserere, longinquam regionem adeundo ; qui diutius vivere possent, a certo potu vel cibo abstinendo, non tenentur sub gravi ab his abstinere, dummodo 'temperantise leges servent; nec necesse est periculosam operationem subire ad vitam protrahendam, ms\ per acridens id necessarium sit ad bonum familiae vel Status.

III. Gorollaria.

  1. i° De sui mutilatione. Seipsum mutilare non licet proprid aucloritate, nisi id necessarium sit ad vitam aut sanitatem servandam. Homo enim non habet plenurn suae personae ac membrorum dominium, sed solum dependenter a Deo (supra, n. 34); consequenter membra sua abscindere nequit, nisi ex concessione Dei rationabiliter praesumpta; jamvero, cum partes sint propter totum, si alicujus membri abscissio necessaria aut valde utilis est ad totum corpus salvandum, merito praesumi potest divina permissio1.

  2. fa Licet igitur chirurgicis operationibus sese submittere, quando vere utiles ad sanitatem servandam judicantur a peritis, etiam quando periculo non vacant, dummodo valde utiles sint; expedit tarnen ut non unius tantum, sed duorum vel plurium consilium capiatur, cum hodie nonnulli plus aequo, experimenti aut lucri causa, his operationibus faveant2.

(b) Non licet autem se mutilare ad aliquod lucrum aliudve commodum comparandum, v. g. ad onus militiae fugiendum aut copiosiores eleemosynas obtinendas; idenim non est ratio sufficiens, sed ignaviam redolet.

  1. 2° De cura proprii corporis. Cum corpus sit animge instrumentum, ejusque sanitas haud parum animi operationibus rite perficiendis inserviat, officium cuique incumbit de proprio corpore curandi, media saltem ordinaria adhibendo ad sanitatem servandam. Vitandi sunt igitur 1111 excessus in cibo ac potu, laboribus

'Ad rem S. Thom. 2. 2., q. 65, a. 1 : " Cum membrum aliquod sit pars totius humani corporis, est propter totum, sicut imperfedtum propter perfectum. Unde disponendum est de membro humani corporis secundum quod expedit toti. Membrum autem humani corporis per se quidemutileest ad bonum totius corporis; per accidens tamen contingere potest quod sit nocivum; puta cum membrum putridum est totius corporis corruptivum... tunc licitum est de voluntate ejus cujus membrum est, putridum membrum praescindere propter salutem totius corporis. Et eadem ratio est, si fiat voluntate ejus ad quem pertinet curarede salute ejus qui habet membrum corruptivum ".

8 Surbled, La Morale dans ses rapports avec la Me*decine, Paris, t. II, op. 188-193, 216-224.

DE INJURIA, SETJ DE L^SIONE JURIS. 133 vigiliisque, qnibus vita notabiliter brevietur aut corpus cito impar fiat ad animse subserviendum l ; igitur in periculo mortis medicus advocetur.

Minime tamen prohibentur moderabe austeritates, quibus efficacius sensuales inclinationes domari valeant; corpus enim mancipium est anirhaj et in servitutem redigi debet, ut altioribus mentis aspirationibus subserviat, juxta illud Apostoli* : " Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis pnedicaverim, ipse reprobus efficiar ".

§ II. DE HOMICIDIO8.

  1. Homicidium idem sonat ac hominis occisio. Qui vero occiduntur possunt esse innocentes, vel malefaclores publica au6loritate damnati, aut injusti aggressores. Unde dicemus : i° de occisione innocentis; 2° de occisione malefa6loris; 30 de occisione injusti aggressoris. — Quse autem de homicidio dicimus, debita proportione, de vulneratione et mutilatione prsedicari possunt.

I. De occisione innocentis.

Haec potest esse directa vel indirecta, ut supra diclum est de suicido.

i° De occisione direcld innocentis.

  1. Pri?iripium .- Directa innocentis occisio est gravissimum peccatum, Deo, proximo ac societati injuriosum. — Gravissimum dico, quia tollendo vitam, gravissimam infert injuriam.

(a) Est peccatum Deo injuriosum; nam, cum ipse sit supremus vitse ac mortis dominus, ejus jura tali homicidio violantur; hinc severe hoc scelus reprobat tum verbis supra relatis : Non occides; tum his quae priora declarant : " Insontem et justum non occides, quia aversor impium"4.

(b) Proximo injuriosum; cum enim, ex di6lis supra (n. 295), vita sit bonum valde excellens, et medium multis aliis bonis fruendi, tum naturalibus tum supernaturalibus,

1 Surbled, La Morale dans ses rapports avec la Medecine, Paris, 1900, t. I, p. 78-83.

3 6". T/iom., 2. 2., q. 64; Lugo, disp. X, n. 56-223; Lessius, lib. II, c. 9, n. 2>6-m\Billuart, diss. X,art. 4-9; Carriere, II, n. 744-805; Ball. P.} Tr. VI, n. 876-922; Lehrnk.^ n. 832-849.

qui innocentis voluntarie tollit vitam, maximam injuriam ei facit; quae quidem major est quando nullum ci tempus relinquit ut Deo reconcilietur, si in statu peccati mortalis versetur.

(c) Societati injuriosum; cum enim innocens sit membrum utile societatis, injuria fit communitati immature hoc membrum excidendo; unde quo utilior civis erat, eo gravius est crimen.

3*3- Corollaria. (a) Occidere non licet lethaliter vidneratos. senes, aegrotos, moribundos, ne diutius patiantur; neque furiosos, ne aliis noceant, dummodo aliter cohiberi valeant ; nec matrem in extremis positam, ut infans baptizari possit; hi omnes jus ad vitam retinent, et Deo committi debent, qui solusde eorum vitadisponere potest.

(b) Nec obsides {otages) interfici queunt, etiamsi hostes qui eos miserunt fidem datam non servaverint, imo alios obsides interfecerint.

(c) Graviter peccant qui, ex quocumque motivo, infantes occidunt, aut eorum mortem directe accelerant : hi enim sunt innocentes. Horrendi criminis rei sunt parentes qui proprios filios aliis interficiendos tradunt, ut assecurationis pretium suum faciant1.

(d) Aliquando cognati vel affines alicujus defuncli a medico postulant ut mortui cor pungatur vel arteria aperiatur, ne forte vivus sepeliatur. Jamverosi medicusserio dubitatde morte, id peragere nequit cum sese exponeret periculo occidendi hominem qui forsan supervivit ; si vero certa adsunt mortis signa, punctio cordis non est illicita, cum id fiat tantum ad liberandos cognatos a vanis anxietatibus.

2° De occisione indirecld innocentis.

  1. Principium : Non licet actionem ponere ex qua certo vel probabiliter sequetur indirecte mors innocentis, nisi ex causa proportionate gravi et cum intentione recta.

Patet ex dictis ubi de suicidio indirecto, supra, 11. 302.

Hinc (a) in belio justo licet bellica tormenia (ca?ions) in urbem obsessam dirigere, etsi praevideaturmultos innocentesexinde peritu-

'"Des parents sans entrailles assurent a un taux dleve la tete de tout jeunes enfants, et, froidement, lentement, les laissent mourir d'inanition et de misere. La mort qui enleve ces petits etres ne revelant aucune violence mar.ifeste est reputee le plus souvent ?iaturelle, et assure de bonnes rentes a ses habiles et sinistres auteurs. " {Dr Surbledy op. cit. t. III, p. 238). — De occisione infantis in sinu materno dicimus in Supplemento ad Tr. de Afatrim., n. 72-78.

DE INJURIA, SEU OE L^SIONE JURIS. 135 ros esse, dummodo id habeatur ut medium necessarium et efncaxad urhem oppuguandam ; sequum est tamen ut prius moneatur civitatis prceses, ut mulieres ac infantes in tutum locum fugere possint '.

(b) Si quis, persequcnte hoste, mortem vitare nequeat nisi per viam angustam transeundo, cum periculo conculcandi innocentem, id facere potest.

(c) Non licet medico, experimenti causa, novo uti remedio, vel perieulosam perficere operationem, quando prcesto est remedium magis efficax et minus temerarium 2.

  1. (d) Pariter, in rebus industrialibus, peccant qui materias vel machinas adhibent periculosas, ex quibus vita opificum in magno discrimine ponitur, prcesertim ubi lex id prohibet 3.

(e) Qui vero actionem ponit de se non periculosam, aut raro nec proinde probabiliter periculosam, ex qua tamen mors casu sequitur, non est moraliter homicidii reus, dummodo diligentiam adhibuerit ordinariam; ita venator qui, dum venationi cum debita. diligentia indulget, casu interficit hominem ; tunc enim mortem prcevidere nec potuit nec debuit; secus dicendum esset si negligentiae reus est, v. g. imprudenter cum sclopeto ludendo; tunc graviter vel leviter, reus est, prout negligentia gravis aut levis fuerit4.

II. De occisione malefactorum.

  1. Status quaestionis5. Injustum est quidem innocentes occidere, sed quando agitur de malefactoribus, qui gravissimi criminis rei fuerunt, res aliter se habet. Siquidem, apud omnes fere populos, cum antiquos tum recentes, poena capitis communi usu recepta est.

Negaverunt tamen Va/denses mortis supplicio plecli posse etiam malefaclores : quse opinio tunc communiter reprobata fuit. Attamen, jam a ssec. XVIII, non pauci philosophi ac juristae in eamdem abierunt sententiam. Ita Cesare Beccaria (17 16-1793) docuit jus mortis pcenam infligendi restringendum esse ad crimen seditionis periculosae,vel ad casumquo mors delinquentis unicum sit medium ad coercenda aliorum crimina6; Jeremy Bentham (1748-1832), qui ut principium moralitatis solam utililatem agnoscit, pcenam capitis

1 Bonfi/s, Manuel de Droit international, 3e edition, Paris, 1901, n. 1083-1086.

2 Guermonfirez, L'assassinat medical et le respecft de la vie humaine, Paris, 1904.

3 Praecipuas leges hac de re recenter in variis regionibus promulgatas recenset P. Pic, Traite' elementaire de legislation industrielle, Paris, 1903, n. 609-648.

4 De homicidio casua/i, quoad legem gallicam, vide Cod. fien. a. 319-320.

utilem ac proinde justam esse negavit ■. Longius processit Ch. Lucas 2 (1803-1889), directe asserens poenam mortis neque justam neque utilem esse : nec enim individuo, nec societati jus directum inest in proximi vitam, sed solum jus injustum aggressorem vi repellendi ; atqui pcena mortis legibus statuta non infligitur insui defensionem, cum malefactor, ab aucloritate captus, jam amplius nocere non valeat, sed solum in vindiclam ; quod manifeste injustum est. — Alii, cum Spedalieri (1 741-1795) idem alio modo propugnant; dicunt videlicet Statum sua jura apaclo sociali obtinere, nec proinde jus mortis habere, cum cives juri et officio vitam servandi valide renuntiare non potuerint.

Hinc in quibusdam regionibus de faclo pcena capitis abrogata fuit, in Italia, in nonnullis Helvetiae partibus et quibusdam e Statibus Americse Fcederatis 3; sed, post paucos annos, jam in pluribus ex his Statibus de novo instaurata fuit.

  1. Principium : Potest auctoritas civilis suprema pcena capitali plectere malefactores, gravissimi criminis plene convictos, quoties id requirit bonum publicum.

(A) Auctoritati supremae jus sane competit societatem tuendi contra malefaclores, qui publicum ordinem disturbant, efficaciter eos deterrendo a criminibus reipublicae ac civium securitati maxime nocentibus; ipsi enim jus et officium incumbit bonum commune contra quoscumque jurium invasores protegendi. Atqui tum historice, tum psychologice constat quorumdam non contundi audaciam et propensionem ad scelera committenda nisi capitalis pcenae timore. (a) Historice: nam apud omnes fere populos viguit pcena capitalis usque ad haec ultima tempora. Ita, jam Patriarcharum tempore, Noe ejusque filiis diclum fuerat : " Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius" 4; item Judaeis : " Maleficos non patieris vivere 5... Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur" 6. Apud Graecos Romanosque, necnon alias Gentes, eadem pcena infligebatur non solum servis, sed etiam liberis, quorum vita

1 The*orie des peines et des recompenses, Paris, 1812.

2 Multi alii pcenam mortis abolendam esse volunt; inter quos Mitter* maier, De la peine de mort, traducl. Leven, 1865; ^- /• -Patm, Death Penalty, New York, 1891, cum aucloritatibus allegatis, p. 140-160; alios recenset Hello, Revue critique, 1867, t. 31, p. 322.

3 Garraud, Precis du Droit Criminel, 8e ed. , 1904, n. 164 ; Tarde, La Philosophie penale, 3* e^d., Paris, 1892, p. 534-536.

DE INJURIA, SEU DE LyESIONE JURIS. 137 magnt jEstimabatur. Hanc ut legitimam agnoscit Apostolus, de suprcma civili auctoritate scribens1 : " Si autem malum feceris, time ; non enim sine causa gladium portat, Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit ". Revera, apud christianas nationes, humanae vit?e casteroquin tutriccs, minime abolita fuit pcena mortis, sed e contra ut medium necessarium ad vitam pacificorum civium tuendam semper habita fuit. Recentioribus autem temporibus pcena capitalis, in paucis regionibus e medio sublata, post paucorum annorum experientiam, jam in quibusdam restituta est, quo efficacius securitati publicae provideretur 2 ; siquidem malefa<5torum audacia ac criminum numerus quotannis crescebat. Ex adverso autem, in regionibus in quibus pcena mortis satis firmiter servata fuit, ut in Anglia, criminum numerus decrescere solet. Historice igitur constat hujusmodi pcenam medium esse efficax ac moraliter necessarium ad bono publico providendum.

  1. (b) Idem psychologice probatur. Homo enim naturali quodam instin6lu mortem plus quam cetera mala horrescit; quem sensum experiuntur etiam perditissimi malefa6torum, aliis motivis impervii ; hinc capite damnati sententiam mutari enixe precantur, et, imminentesupplicio, non pauci totis viribus evadere conantur ; aliunde, ex variis testimoniis constat multos a crimine deterreri ultimi supplicii terrore3; si vero quidam neque etiam metu mortis a lRom., XIII, 4.

8 Itaspeciatim in quibusdam partibus Helvetice ac Statuum Americse Fcederatorum. Quoad Helvetiam hasc habet Garraud op. cit. 234, not. 1 : "A la suite d'une campagne tres ac~tive de petitionnement pour le rdtablissement de la peine de mort, le Conseil national (de Suisse) a decide qu'une nouvelle disposition constitutionnelle serait soumise au vote populaire; elle a ete adoptee le 18 mai 1879, et revise 1'art. 65 en ce sens qu'il est permis a chaque canton de retablir la peine de mort pour crimes de droit commun. Quelques cantons ont prorite de cette faculte, entre autres ceux de Zurich, de Lucerne, de Zug." Ita pariter e quatuor americanis Statibus qui pcenam capitis aboleverant, duo eamdem de novo statuerunt.

3Ita, in Camera. italiana, 10 martii 1865, deputatus Conforti narrabat conspirationem de furto et homicidio patrandis dereliclam fuisse eo quod ea die, qua scelus executioni mandare conventum fuerat, duo alii malefaclores mortis pcenam subierunt. Cfr. Garofaloy La Criminologie, 1890, p. 225.

crimine deterrentur, id plerumque ex eo oritur quod pravis passionibus, inveterata mali consuetudine aut occasionibus irretiti, de pcena capitali non cogitant, vel ministros justitiae eludere sperant ; sed multi alii reipsa a sceleribus abstinent extremi supplicii tcrrore. — Ex adverso autem, nulla alia pcena sufficienter quosdam malefacTores ab homicidio deterret; non diuturna et laboriosa detentio, quia hodie ita temperari solet, saltem post aliquod tempus, ut nonnulli eam pluris faciant quam vitam liberam quidem, sed multis miseriis obnoxiam; aliunde spes manet, prae instabilitate rerum politicarum, libertatem postbreve tempus recuperandi, — neque illa solitaria detentio, quae in Italia locum tenet capitalis sententiae : haec enim non sufficienter perditos homines terret, qui spem evadendi retinent1. Ergo tum Jiistoricey tum psycJwlogice constat pcenam mortis efficacissimum esse medium ad deterrendos malefacTores a sceleribus, proindeque a suprema aucToritate, ob bonum publicum, infligi posse.

  1. (B) Quod alio argumento confirmatur ex ordine etJiico. Justitia postulat ut ordo moralis laesus congrua satisfacTione sanetur ac reparetur; ideoque officium incumbit Reipublicae praesidibus curandi ut gravia delicTa proportionata pcena puniantur; secus enim moralis ordo turbatur ac periclitatur. Atqui dantur delicTa tam gravia ut, juxta communem aestimationem, sola pcena mortis expiari valeant; talia sunt praesertim homicidia post maturam deliberationem crudeliter perpetrata; delicTa enim quai summam moralis ordinis laesionem, summamque injuriam includunt, pcenam ex genere suo summam postulant, seu pcenam capitis. Quod quidem adeo verum est ut, fatentibus adversariis, communi sensu approbetur regula superius exposita : " Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius ".

  2. Praecipuae solvuntur difficultates. (a) Nonnulli quidem objiciunt malefacTores, quamdiu vivunt, posse in melius emendari, ideo eis parcendum esse ut pcenitentiam agant ac ita ordinem lce-

1 Aliunde hasc pcena crudelior est ipsa morte, cum Uedium, desperationem ac quamdam insaniae fprmam adducere soleat.

sum reparent1. — Quam difficultatem jam solverat S. T/iomas2 : 11 Quod vero mali, quamdiu vivunt, emendari possunt, non prohibet quin juste possint occidi ; quia periculum quod de eorum vita imminet est majus et certius quam bonum quod de corum emendatione expeclatur. Habent etiam in ipso mortis articulo facultatem ut per pcenitentiam convertantur ad Deum. Quod si adeo sunt obstinati quod etiam in mortis articulo cor eorum a malitia non recedat, satis probabiliter sestimari potest quod nunquam a malitia resipiscant ".

321 (b) Alii dicunt nulli, praster Deum, jus inesse vitae ac mortis, ideoque societatem jura divina usurpare dum malefaclores occidit. — Fatemur equidem soli Deo jus inesse plenum ac direclum in vitam hominis; sed Principibus delegare potest et de facto delegavit potestatem indirectam; ipsis siquidem mandatum est bonum commune societatis promovere; atqui bonum communealiquando exigitquosdam malefaclores pcena, mortis plec~tere,ut hi etaliiasimilibus criminibus deterreantur3; tunc agunt non quidem propria aucloritate, sed quatenus Dei vices gerunt : " Non est enim potestas nisi a Deo... Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit"4.

  1. (c) Instant : Pcena capitalis, utpote damnum irreparabile infligens, nonnisi ab infallibili auctoritate decerni potest; jamvero quis judex infallibilitatem sibi vindicare potest? — Libenter concedimus illos soltim capite pleclendos esse qui, non ex indiciis plus minusve probabilibus, sed ex probationibus moralitercertis nocentes juridice inventi sunt, ut diximus in thesi; ad hocautem minime requiritur infallibile judicium, sed sufificit illa certitudo quse in rebus humanis, post diligensexamen, inveniri possit; revera nonne in chirurgicis operationibus perficiendis sufficit moralis certitudo quae non excludit omne periculum mortis? Nonne etiani quotidie homines vitam exponunt adprivatum bonum consequendum? Si res ita se habet, cur non posset suprema auctoritas extremo supplicio punireeum qui certo moraliter judicatus est societati noxius?

  2. Caeterum aequum est ut nonnisi pro gravissimis criiuinibus, homicidiis scilicet plene deliberatis, mors decer-

1 Ita C Lucas, op. cit., p. 129 : " Sous le point de vue chretien, la societe commet un crime plus grand que celui de 1'assassin qu'elle immole, elle tue 1'ame; c'est la vie de 1'ame, c'est la vie pe^nitencielle qu'elle arrache. "

2 ContraGentiles, lib. III, c. 147.

3 " Bonum commune melius est quam bonum particulare unius. Subtrahendum est igitur bonum particulare, ut conservetur bonum commune. Vita autem quorumdam pestiferorum impedit commune bonum, quod est concordia societatis humanae. Subtrahendi igitur sunt hujusmodi homines per mortem ab hominum societate. " (S. Thom. I cit.) - * AW.. XIII, 1,4.

l^U GAPUT II.

natur, prout revera fit hodie apud excultas nationes. Imo optandum est mores ita temperari ut poena mortis jam amplius necessaria non sit. Interea vero iniquum est, parcendo nocentibus, innocentium vitam periculo exponere.

  1. Corollarium : In societatibus bene ordinatis, non licet homini privato proprid aucloritate malefaclores occidere extra casum legitimce defensionis.

Ex dictis enim, jus vitae ac mortis Deo proprium est, nec proinde exerceri potest nisi ab eis quibus divinitus delegatum fuit, ad bonum totius communitatis; atqui, in societatibus jam recte constitutis, jus puniendi malefactores non singulis civibus, sed legitimis superioribus a Deo concessum fuit; et merito; nam, cum malefactorum occisio ad bonum publicum ordinetur, ad illos solum pertinet quibus committitur cura communitatis, videlicet superioribus legitimis publicam auctoritatem habentibus1. — Aliunde nemo pcena capitali plecti debet nisi post maturum judicium in quo, omnibus sedulo perpensis, reus criminis juridice convictus est; quot enim mala scaturirent, si cuique liceret, absquc sententia judiciali, malefactores punire? Jamvero ad prudens et maturum judicium requiritur ille ordo quem magistratus sequuntur pro tribunali sedentes.

Reprobanda est igitur praxis, quae in quibusdam regionibus adhuc viget, quosdam malefaclores statim post crimen patratum, absque judiciali forma, occidendi 2.

  1. De occisione injusti aggressoris.

Etsi singulis civibus non liceat malefaclores direcle occidere, jus habent propriam aut proximi vitam contra injustos aggressores defendendi, etiam cum periculo eosdem interficiendi.

2 Quae praxis in Statibns Americce Foederatis vocatur lynching; de qua vide The Catholic Wortd, august. 1887, p. 593; Bryce, The American Commonwealth, 3rd ed., New York,' 1897, t. II, p. 567. — In quibusdam casibus, quando agitur de criminibus valde odiosis, et casteroquin auctoritas publica de iis cito puniendis parum sollicita est, dari possunt et de faclo dantur homines qui bonafide licitam esse censeant malefaclorum occisionem a privatis fadtam; proinde dum id objeclive reprobatur, subjetlivis dispositionibus apert.ium attendendum est.

  1. Principium : Licet cuique vitam propriam aut aliorum, vel etiam membrorum integritatem defendere, etiam cum occisione injusti aggressoris, servato tamen moderamine inculpatae tutelse.

Probatur. (A) Etenim qui seipsum defendit, aggressorem vulnerando aut occidendo, non intendit directe occisionem, sed propriam vel aliorum defensionem, vim vi repellendo; proindeque aclum ex se bonum peragit, pnevidens malum efTeclum inde secuturum, videlicet aggressoris vulnerationem aut mortem. Atqui in casu, rationem habet proportionate gravem illum erTeclum permittendi, scilicet sui vel aliorum legitimam defensionem, et insuper bonum publicum quod postulat ut malorum audacia contundatur. Neque dici potest ita invasorem periculo aeternae damnationis exponi : ipse enim hoc malum sibi imputare debet, et caeteroquin antequam moriatur actum contritionis elicere valet. Ergo licite agit qui seipsum defendit, etiam cum injusti aggressoris occisione.

  1. (B) Quod quidem leges positivae, ecclesiasticse aut civiles, confirmant. Ita Innocentius III ait : " Quamvis vim vi repellere omnes leges et omniajura permittant, quia tamen id debet fieri cum moderamine inculpatae tutelae, non ad sumendam vindictam, sed ad injuriam propulsandam.... "l

  2. Declaratur principium. (a) Diclum est : licet; quia generatim nemo tenetur seipsum defendere hoc modo; potest enim quis, ex caritate, propriam occisionem permittere, ne aggressor vita temporali et aeterna privetur, nisi tamen invasi vita valde utilis sit bono communi aut familiae2.

(b) Injusti aggressoris; si enim agitur de satellite vel justi-

1 Decret. Greg. IX, 1. V, t. 12 de Homicidio, c. 18, p. 801 ed. Richter- Friedberg. — Ita etiam in Codice pcenali gaiiico, a. 328 : " II n'y a ni crime, ni delit, lorsque 1'homicide, les blessures et les coups etaient commandes par la necessite acluelle de la legitime defense de soimeme ou d'autrui ". Cfr. pro Germania, Cod. p. a. 53; pro Anglia et Statibus Fazderatis, Bouvier, Ditft. of Law, verbo Self defence.

2 Addunt alii cum S. Alphonso (n. 380) : nisi ipse invasus esset in peccato mortali, quia tunc omnino teneretur se defendere. — Quod tamen argumentum validum esse non videtur; qui enim ita agit, acluir heroicas caritatis perficit, quo a peccatis suis mundatur et iustificatur.

tiae ministro qui reum capere aut juridice damnatum occidere conatur, hic sane non potest vi repelli et occidi, quia utitur jure suo, imo fungitur officio; jamvero bonum publicum postulat ut ministris justitiae legitime officium exercentibus non inferatur violentia. Sufficit autem ut aggressor sit materialiter injustus ; hinc amens vel ebrius occidi potest, si aliter vitam defendere nequimus.

Requiritur insuper ut aggressor ac~tu vim inferat, aut saltem signa imminentis aggressionis exhibuerit, v. g. ensem stringendo, sclopetum arripiendo, etc. ; hinc non licet aggressorem interficere, antequam aliquo modo incceperit a£tum invasionis; secus, frequenter homicidia perpetrarentur sub praetextu legitimae defensionis, non sine magno Reipublicae detrimento. Merito igitur damnata fuit, saltem ut scandalosa, ab Alexandro VII, 24 Sept. 1665, haec propositio i8a: " Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes ac etiam judicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum evitare" r. — Neque occidere licet invasorem, qui jam ab aggressione destitit ac fugit, quia jam non est aggressor, et ad solam aucloritatem publicam spectat punire reos qui aclu non aggrediuntur alios.

  1. (c) Cuvi moderamine inculpatce tutelce, id est, id tantum faciendo quod requiritur ad propriam defensionem; proinde si alia via suppetit evadendi periculum, v. g. fugiendo, clamando, non licet invasorem occidere aut vulnerare ; item si sufficit vulnus infligere, non licet eum occidere. — Attamen si quis, ex subita aggressione perturbatus, moderamen non servaverit, quia deerat tempus omnia adjunc~ta mature expendendi, ut saepe fit, de gravi peccato non est redarguendus; non enim facile in praxi quid necesse sit ad se tuendum discerni potest. Pariter si invasus fugere nequit sine magno detrimento, quin v. g. ut ignavus ab aliis habeatur, aggressori resistere potest etiam cum periculo eum occidendi. Quapropter, in casu particulari, psychologicis dispositionibus ejus qui seipsum defendit attendendum est.

Chapter 58 of 73