Nn. 938–975
- Corollaria. (a) Qui scienter et volenter tot et tanta aleatoria negotia in se suscipiunt, ut praevideant valde probabiliter se incapaees fore omnibus suis obligationibus satisfaciendi, eo ipso injustitise rei sunt; nam sese exponunt periculo damnum aliis inferendi. — Ita etiam potiori jure dicendum est de iis qui non solum propriam pecuniam periculo sortis exponunt, sed etiam pecuniam sibi commissam ab iis qui nolunt his speculationibus immisceri.
(b) Qui vero aleatoriis negotiis impendunt opes necessarias ad familiam alendam, non solum prudentia carent, sed etiam graviter peccant contra caritatem filiis debitam.
(c) Praeterea consuetudo vacandi ludis Bursae valde periculosa est, tum propter nimias anxietates quas secum afTert, tum propter periculum ruinae temporalis quod inducit, tum propter a<5lus injustitiae ad quos facile impellit, aliaque mala quae descripsimus, ubi de ludo, n. 923.
pas a fournir des contreparties aux demandes de rente; le terme, — c. a d. les grands speculateurs, — a pu seul fournir les quantites demandees. " (C. Jannet, op. cit., p. 358).
1 " Les grands joueurs cherchent a faire arriver l'evenement, hausse ou baisse sur lequel ils ont parie' : c'est ce qui constitue Vagiotage, et ce qui fait au point de vue moral son caractere absolument coupable. Leshaussiers et les baissiers sont organises en deux parties qui se livrent desluttes acharnees, en employant les moyens les plus immoraux. Les fausses nouvelles repandues a voix basse ou les journaux financiers speciaux etaient 1'enfance de 1'art. — On recourt aujourd'hui a de fausses statistiques de la production pour influencer les cours. " (C. fanriet, op. cit., p. 279-280.)
(d) Clericis autem interdicuntur hujusmodi speculationes, quia negotiationis naturam induunt. Hinc 5. Officium, 15 apr. 1885, declaravit "juxta exposita et attentis peculiaribus temporis circumstantiis, personas ecclesiasticas non esse inquietandas, si emerint aut emant actiones seu titulos mensae nummulariae, dummodo paratae sint stare mandatis S. Sedis, et abstineant a qualibet negotiatione dictorum titulorum, et praesertim ab omni contractu, qui speciem habeat, ut vulgo dicitur, dei giuochi di borsa " x (jeux de bourse).
Scholion de virtutibus justitice annexis.
Ethaec sufficiant de contractibus et virtute justitiae proprie dictae.
Quoad virtutes justiticE annexas, alibi dicitur de religione, 2 de pietate 3, de observantia 4, de veracitate 5, de atquitate seu epikeia 6.
Aliae vero, juxta S. Thomam, sunt sequentes : gratitudo, quae inclinat ad agnoscenda et aliquo modo compensanda beneficia 7; vindicatio quae inclinat ad reddendam malefactori pcenam debitam pro injuria 8; affabilitas (comitas, urbanitas, civilite, politesse) quae inclinat ad recte ordinandum in seriis commercium cum proximo9; liberalitas quae disponit hominem ad pecuniam recte erogandam io. De quibus vide Doctorem Angelicum, qui de his virtutibus optime disserit.
x Ap. Nouv. Rev. Theol, t. XXV, p. 604 ; cfr. Ball. P., Tr. IX, n. 478. 2 De Virtute Religio?iis. — 3 De Variis obligationibus. — 4 Ibidem. 5 De Justitid, ubi de mendacio. — 6 De Legibus. — 7 S. Thomas, 2. 2, q. 106-107. — 82. 2, q. 108. — 92. 2, q. 114- 116. — I0 2. 2, q. 117- 118.
De Vartts Btatuum obltgattombus/
Hucusque actum est de officiis quae omnibus ip, genere incumbunt; sed, cum varii sint vitae status, quibus diversa respondent officia, de his pauca addere necesse est. Jamvero tres sunt vitae status, ad quos alii referuntur : status laicorum, status clericorum et status religiosorum; siquidem, inter christianos, alii in saeculo manent, et, quamvis de propria salute curent, saecularibus negotiis sunt addicti; alii, clericali dignitate ornati ac sacerdotali munere fungentes, ex officio animarum saluti incumbunt, etsi inter saeculi pericula commorentur; alii tandem, a mundanis curis sese eripientes, tribus votis paupertatis, obedienticz et castitatis ad perfectiorem vitam amplectendam sese obligant, sive laicali conditione contenti sint, sive sacerdotium suscipiant.
De statu religioso hic non agemus, cum Canonistse de eo disserere soleant. De statu laicali et dericali ea praesertim exponemus quae ex jure naturali et divino defluunt, brevius perstringentes officia quae fusius in P rceleclionibus furis Canonici declarantur.
(Ex societate j Parentum et filiorum. domesticd \ Dominorum et famulorum. Ex societate [ Superiorum et subditorum. civili : \ Munus speciale exercentium.
r Omnium clericorum in genere. De officiis J Speciatim eorum qui in sacris ordinibus sunt clericorum | constituti.
. Specialius eorum qui sacerdotium susceperunt.
1 S. Thom., 2. 2., q. 183; Anfomus, Theol. Moralis, De obligationibus specialibus certorum statuum et officiorum (Migne, Theol. Curs., XVI, 1 131-1276) ; Cojiferences d'A?igers, sur les Etats, 3 vol., Paris, 1829-1830; Valentin, Examen raisonne sur les devoirs et les peches des diverses professions, Lyon, 1844; Berardi, Praxis, Tr. VII, De statibus particularibus; Ballerini P.y Tr. IX, De praeceptis particularibus.
Officia specialia quae laicis incumbunt, ex duplici praesertim fonte oriuntur, ex societate domesticd et ex societate civiii.
Art. I. De officiis ad vitam do-mesticam speftantibus.
- Status qusestionis. Societas domestica, quae ceteris societatibus antiquior est, ex ipsa natura oritur. Cum enfm genus humanum naturaliter propagari nequeat, nisi unione viri ac mulieris, eo ipso nascitur societas conjuga/is, de qua di6lum est in Tr. de Matrimonio; postea vero, quando filii procreati sunt, jam exsurgit societas parentalis, quse inter parentes et liberos viget; cui saepe accedit societas herilis, quae ex relationibus inter dominum et famulos profluit. Quapropter dicemus de mutuis ofificiis i° parentum filiorumque; 2° dominorum et famulorum.
§ I. De mutuis parentum ac filiorum officiis.
- Juxta 5. Thomam *, parentes " sunt particulare principium nostri esse, sicut Deus est universale principium " ; sicut enim Deus creat homines, ita parentes procreant filios suos; sicut Ipse conservat creaturas in esse, easque dirigit ad finem et providentia sua gubernat, ita parentes natos assiduis curis tuentnr, consiliisque, exemplis, necnon sapienti providentia eosdem regunt et ad finem dirigunt. Ex quo sequitur parentibus jus et officium incumbere proprios filios educandi, et aliunde filios teneri debitum honorem parentibus reddere.
I. De jure quod parentibus inest proprios filios educandi ■■
- Status quaestionis. Socia/istce, vestigiisy.y. Rousseau2 inhserentes, contendunt filios ad Rempublicam potiusquam ad parentes spectare, ideoque Statui officium incumbereeosalendi et educandi : parentes enim, inquiunt, multis praejudiciis saepe imbuti, eadem proli suse inculcant, et ita dissidia inter cives oriuntur, quia non omnes eamdem acceperunt disciplinam; quapropter, ad nationalem unitatem in tuto collocandam, necesse est ut infantes a parentibus eripiantur, ut omnes et singuli eodem modo in scholis publicis instruantur; tunc nullum erit discrimen inter divites et pauperes, nobiles et ignobiles, catholicos et acatholicos; omnes, iisdem principiisimbuti, cogitandi libertatem, socialem aequalitatem atque perfeclam solidaritatem propugnabunt; nulla agnoscetur praeeminentia nisi ea quae cujusque ingenio et merito debetur3. — Anarchistce, qui Status aucloritatem prorsus rejiciunt, nolunt tamen pueros, e libera unione procreatos, a parentil js educari, sed ab iis qui hos magis diligunt, atque in filios adoptant, libereque eisdem alimenta atque
1 Taparelli, Essai de Droit naturel, n. 1555-1575; Meyer, Instit. juris naturalis, t. II, n. 107-111; 660-678; A. Jansen, De facultate docendi, 1885; Castelein, Droit naturel, Paris, 1903, p. 625-640; R. Lavollee, L'Etat, le Pere et TEnfant, Paris, Plon, 1904.
2 Ille enim tenet famiiiam esse quidem qualibet alia societate antiquiorem, sed filios parentibus non manere conjunclos nisi quamdiu his indigent ad vitam suam tuendam : " La plus ancienne de toutes les societes, et la seule naturelle, est celle de la famille : encore les enfants ne restent-ils lies au pere qu'aussi longtemps qu'ils ont besoin de lui pour se conserver; sitot que ce besoin cesse, le liennaturel se dissout." (Contrat social, I. I, ch. 5). Postea vero (ch. 6-8) declarat, vi pafli socialis, omnem auctoritatem penes Principem esse.
3 Ita G. Renard, Le Regime socialiste, Paris, 1898, p. 89-100, ubi hsec inter alia scribit : " L'enfant, personne morale en puissance, ou, pour mieux dire encore, en voie de developpement, ne doit plus ainsi qu'autrefois etre considere comme la propriete' de ses parents. Le pouvoir du pere ou de la mere ne se justifie, comme toute autorite' s'exercant sur des etres humains, qu'k condition d'etre createur de liberte, et non d'oppression... Si les parents demeurent maitres absolus de son dducation, je crains sur son esprit une pression d'autant plus puissante que l'el6ve est naturellement predispose a subir la suggestion affeclueuse de ceux qui lui sont les plus proches. Gare alors aux preiuges hereditaires, qui sont la negation meme du progres scientifique... L'enseignement ^tant gratuit et Tentretien des enfants etant mis a la charge de la communaute, on ne verra plus, comme en notre societe mercantile, cette deraisonnable anomalie : 1'instruction publique reservee a ceux qui peuvent la payer... 1'education s'adressera egalement a toutes les intelligences qui seront capables d'en profiter."
educationem prasbere consentiunt1. — Iisdem erroribus plus minusve imbuuntur non pauci ex iis qui feminarum jura plus aequo advocant (feministes); cum enim contendant mulieribus, pari jure ac viris, facultatem inesse res publicas gerendi, volunt easa domesticis curis et puerorum educatione immunes esse, utcivilibus muneribus se tradere valeant 2.
- Thesis : Jus et officium propriam prolem educandi primario parentibus competit, et nonnisi secundario Statui, defectu nempe parentum. — Nam si certo et publice constet aliquos parentes educationem suis liberis necessariam non praebere, nec alii sint qui vices parentum gerant, ad Statum spe6lat, quatenus boni publici provisorem, huic educationi providere.3
(A) Ratione probatur. Jus enim et officium prolem educandi naturaliter competit iis qui eamdem genuerunt : " Sanclissima naturae lex est ut victu omnique cultu paterfamilias tueatur, quos ipse procrearit "4. Nam filii, quamdiu rationis usum non attigerunt, ad propriam vitam tuendam omnino inhabiles sunt; pariter, quando jam primum elucescit ratio, nonnisi cum maxima difficultate propriis viribus, absque ullo externo adjutorio, veritatem in ordine intelle6luali, morali et religioso, adipisci valent, ideoque aliqua indigent au6loritate quae ipsos in recto veritatis tramite dirigat. Jamvero ipsa natura manifeste ostendit educationis opus ab ipsis parentibus primario peragendum esse.
1 Itay. Grave, La Societe future, ch. 23, ubi ait : " L'enfant n'est pas une proprie^te, un produit, qui puisse appartenir plus a ceux qui l'ont procree, comme le veulent les uns, qu'a la societe, comme le pretendent les autres." Cujus ergo erunt infantes? " A ceux qui aimeront le plus 1'enfant... Au lieu d'etre une charge pour ceux qui 1'adopteront, l'enfant ne sera plus qu'une jolie petite creature a aimer et a cajoler." — Quod systema exponit et confutat C. Turgeon, Le Feminisme frangais, Paris, 1902, t. II, p. 405-420.
3 Non hic agimus de Ecclesias juribus, cujus est moraletn et religiosam educationem tradere iis omnibus qui e catholicis parentibus orti sunt, aut per baptismum Ecclesiam ingressi sunt, ut declaratum est in Tr. de Ecctesid. Quoad scientias humanas, aucloritas spiritualis jus habet eas docendi, eodem saltem jure ac privati cives aut privatae consociationes. — Cfr. F. Gavagnts, Instit. juris publici, 1. IV, n. 1-145.
4 Leo XIII, Encycl. Rerum Novarum.
u Filius enim, ait S. Thomas^, naturaliter est aliquid patris; et primo quidem a parentibus non distinguitur secundum corpus, quamdiu in matris utero continetur; postmodum vero postquam ab utero egreditur, antequam usum liberi arbitrii habeat, continetur sub parentum cura, sicut sub quodam spirituali utero. " Revera natura matri, non autem Statui, ubera dedit ad lactandos filios; utrique parenti, non autem Civitati aut alienis nutricibus, cor praebuit maternum paternumve ad proprios natos tenero simul ac generoso amore prosequendos; parentibus, non autem alienis, saltem ex communiter contingentibus, inclinationem dedit ut non solum sua, sed etiam seipsos et propriam vitam, pro prolis suae salute, libenter tradant. Quapropter longa et universali experientia constat pueros, domi educatos, materno lacle enutritos, parentumque vigilanti cura sollicite custoditos, multo facilius morborum mortisque pericula effugere, multoque magis proficere quam eos qui ab alienis enutriuntur. 2
- Idem dicendum est de educatione intellecluali et morali; nemo, sicut mater, natorum suorum mentem introspicere potest, nemo eorum pravas inclinationes detegere et corrigere, aut voluntatis vires in bonum dirigere : instinclu siquidem materno du6la, haec omnia naturaliter peragit, et aliunde nativa propensione infans inclinatur ad suavem matris dire<5tionem sequendam. Postea, quando jam adolescit puer, viriii indiget educatione, ad quam praebendam nemo aptior est quam pater : nam, propter specialem ac generosum amorem quo filios prosequitur, mansuetudine temperat aucloritatem necessariam ad compescendos pravos habitus ad quos illi propendunt, eosque per opportuna consilia adjuvat ad vitandas periculosas occasiones,3 verbis
2 Multi siquidem ex iis qui alienis traduntur nutricibus moriuntur : " Deja en 1889, au congres d'hygiene et de demographie, le docleur Fleury attestait qu'a Lyon la mortalite' des nourrissons s¥levait a 49%." {C.Raft, Natalite, Paris, 1901, p. 364).
3 Ad rem legitur apud Expose des motifs dn Code civil, ubi agitur de aucloritate paterna : " L'enfant nait faible, assiege par des besoins et des maladies; lanaturelui donne ses pere et mere pour le defendre et et exemplis ad virtutum praxim eosdem allicit; imoipse ad honestiorem et perfectiorem vitam agendam inducitur, ea ratione du6lus quod, nisi bonum praebeat exemplum, vix pueros suos ad honestatem hortari valeat. — Hinc experientia constat pueros domi educatos, ceteris paribus, generatim multo magis in studiis et virtutum praxi proficere quam eos qui ab alienis instituuntur. x
- Objiciunt quidem socialistce in fantibus jura inesse quae opprimere parentibus non licet. — Mirum est sane istos de parentum tyrannide conqueri, dum ipsi tyrannice suas opiniones junioribus inculcare volunt; nonne ita sibi contradicunt? — Jura infantium minime negamus, cum Christus ipse et Ecclesia contra paganorum infandos errores eadem sedulo vindicaverint, utalibi probatum est, de Verd Religione, n. 155; sed cum puer ipse haec jura tueri non valeat, ad parentes, potiusquam ad alienos vel Statum, spe6lat ea sarta tectaque servare; ii enim qui filios genuerunt et aluerunt intimius cum eis conjunguntur, et ad eos instituendos aptiores sunt quam quilibet alii. Familia siquidem historice et logice prior est Statu, nec recStae rationi consentaneum est ut civile imperium arbitratu suo intima domorum pervadat, et domesticam pacem perturbet; patria potestas nec extingui nec absorberi a republica debet, sed potius ab ea firmari.2 Et sane, si parentibus praejudicia insunt, nonne timendum est ne Status, pejoribus imbutus praejudiciis, ea le proteger. Quand arrive 1'epoque de la puberte, les passions s'eveillent en meme temps que l'intelligence et 1'imagination... Cest alors que 1'enfant a besoin d'un conseil, d'un ami, qui defende sa raison naissante contre les seductions de tout genre qui 1'environnent."
1 De munere utriusque parentis in educatione, cfr. Turgeon, II, 341-362.
2 Ouod praeclare declaravit Leo XIII, Encycl. Rerum Novarum : " Velle igitur ut pervadat civile imperium arbitratu suo usque ad intima domorum, magnus ac perniciosus est error... Patria potestas est ejusmodi, ut nec extingui, neque absorberi a republica possit, quia idem et commune habet cum ipsa hominum vita principium- Filii 3unt aliquid patris, et velut paternae amplificatio quaedam personae; proprieque loqui si volumus, non ipsi per se, sed per communitatem domesticam in qua generati sunt, civilem ineunt ac participant societatem." Cfr Brunetiere, Le Droit de l'Enfant, in periodico Rejorme sociale ier fev. 1903, p. 202-221.
junioribus inculcare velit, et ita filiorum aeque ac parentum libertatem intolerabili tyrannide opprimat? — Et, cum aliunde opiniones et theoriae StatCis diversae sint secundum diversos ministros qui res publicas gerunt, numquid et pueri suas ideas mutare tenebuntur ad nutum variorum officialium? Ubi, quaeso, libertas? — Nec dicatur juniores ita educandos esse ut neque a Statu, neque a parentibus in religiosis aut ethicis disciplinis instituantur, usquedum, aetate et ratione maturi, inter varias religiones aut diversa ethicae systemata libere eligere valeant; — id enim nihil aliud est nisi indifferentismum promovere in rebus ad reclam vitae ordinationem omnino necessariis, junioresque privare mediis quibus indigent ad pravas inclinationes compescendas.1
- Instant dicendo paterna educatione servari et firmari illa dissidia quae unicam regionem et civitatem veluti in duas aut plures factiones distrahunt, atque nationali unitati invicle obstant. — Retorgueo argumentum : nonne in ipso Statu adsunt factiones et dissidia, et quidem inter ipsos socialistas? Nonne anarchistce^ colleclivistce, moderati socialista ad sua systemata juniorum mentes trahere conantur? — Haec igitur difficultas falso unitatis conceptui innititur : impossibile est enim nostris praesertim diebus, ubi effraenata viget cogitandi, loquendi et scribendi libertas, omnes cives unius Civitatis idem sentire ac velle de rebus religiosis, philosophicis aut politicis. Qui igitur nationalem unitatem vindicant eo sensu quod velint omnibus civibus eadem esse principia de his omnibus, non solum intolerabilem promovent tyrannidem, sed rem omnino impossibilem somniantur. Unitas inter cives rationales et liberos nulla alia vigere potest quam ea quae ex mutua tolerantia et fraterna caritate oritur2; omnes siquidem cives ad bonum commune patriae
1 In quos excessus frequenter incidant juniores qui absque religione et morali disciplina educantur, inter alios descripserunt : G. Bonjean, Enfants revolte^s et parents coupables, Paris, 1895; -A- Fouillee, Les Jeunes Criminels, l'£cole et la presse, in period. Revue des Deux Mondes, 15 janv. 1897, p. 417-449; H.Joly, UEnfance coupable, Paris, 1904.
2 Cfr. C/i. Dupuy, in concione ad Senatum habiti 5 nov. 1903, apud Questions actuelles, t. 71, p. 168-192; E. Faguet, Le Liberalisme, Paris, 1903, p. 128-169, ubi lucide* ostendit quantum sibi contradicant ii qui, sub prretextu unitatis, libertatem docendi extinguere satagunt.
tendere debent, nec aliquid moliri quod in ejus detrimentum vergat; sed de meliori ratione hunc finem prosequendi libera esse debet disputatio, juxta illud : in necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas. Quod quidem luculenter patet exemplo gentium, quae inter excultas nationes eminent, ut Majoris Britannice necnon Americce : ibi sane viget patriae amor singularis, eo praecise quia maxima floret pro parentibus libertas filios educandi; et sane eo magis diligitur patria quo securius et efificacius domesticse vitae libertas protegitur.
- (B) Historid idem constat. Gentes enim quae soli Reipublicae munus adscripserunt pueros educandi, mox in despoticam tyrannidem inciderunt; ita Spartani, qui, humanae dignitatis ignari, Statui infantium educationem commiserant, non homines nec liberos cives, sed milites instituerunt Ita etiam Gallicce Revolutionis duces, Danton et Robespierre, qui soli patrice jus filios educandi assignabant, concives suos aenea tyrannide et crudeli persecutione oppresserunt. Hinc qui Ccesarismo favent, ut Napoleo I, Stattts Socialistce, uno verbo, omnes libertatis osores et oppressores, docendi jus exclusivum seu monopolium sibi vindicant.1 — Ex adverso autem religio christiana, quae populos a tyrannide liberavit, jura parentum ad propriam prolem educandam semper asseruit ac propugnavit; pariter ubique et
1 Quod quidem fatetur vir casteroquin Ecclesiae doclrinis infensissimus, Cleme71cea.11, in oratione ad Senatores habita 17 nov. 1903 : " L'Etat, je le connais : il a une longue histoire, toute de meurtre et de sang. Tous les crimes qui se sont accomplis dans le monde, les massacres, les guerres, les manquements a la foi jurde, les buchers, les supplices, les tortures, tout a ete justifie par 1'interet de 1'Etat, par la raison d'Etat... J'entends bien : vous revez 1'Etat ideal. Ainsi Platon,ainsi Aristote, ainsi Thomas Morus, ainsi d'autres reveurs. Vous revez FEtat ideal. Cet Etat, dans les livres, vous le faites aussi beau qu'il peut vous plaire; mais nous sommes ici des hommes faibles, changeants, aux prises avec la realite... Si vous pouviez reussir, vous mettriez aux mains du suffrage universel, aux mains des majoritds changeantes qui se succedent dans les Assemblees, Vinsirument de reatlion le plus formidable qui ait encore 6t6 vu dans le monde, car la responsabilite en serait insaisissable, dispersde dans la foule anonyme. " (Apud Questions actuelies, t. 71, 12 decembre 1903, pp. 197, 198, 199; ibidem p. 177-183, lege quae Lamarzelle praeclare de libertate docendi locutus est.)
DE OFFIGIS LAICORUM. 447 omni tempore his favit institutis et Universitatibus quae independenter a Statu, varias disciplinas tradunt. Quapropter nostris etiam diebus gentes vere excultae, quae libertatis non solum umbram et nomen, sed rem ipsam prosequuntur, quales sunt Belgium, Helvetia, Major Britannia et Status Americce Fcederati, jura parentum ad proprios natos in variis disciplinis instruendos libenter agnoscunt et tuentur, simulque maximam libertatem independentibus scholis et Universitatibus conferunt.1 Nisi igitur privatorum familiarumque libertati valedicere velimus, jura parentum quoad prolis educationem omnibus legitimis mediis, praesertim vero patrumfamiliarum recle ordinatis consociationibus, indesinenter vindicare debemus.
- Corollarium. Aucloritati civili duplex munus competit circa puerorum institutionem, nempe curare ut independentes scholce corruptioni morum non faveant, et fundare scholas ad reflam civium institutionem necessarias.
(A) Ratio prioris est quia ad Statum spec~tat bonum publicum promovere, ideoque ea prohibere quse manifeste huicbonoobstant. Jamvero, si quae esset schola quse notorie )un\OYum animos corrumperet doctrinis juri naturali evidenter contrariis, aut bonos mores labefaclaret, illos abusus merito civilis auctoritas compesceret, cum jus et officium ipsi incumbat arcendi pericula quse reipublicae fundamenta evertere possunt. — Diximus tamen notorie, quiade occultis nimis sollicita esse non debet publica aucloritas, ne forte, dum abusus compescere nititur, omnem prorsus libertatem tollat.
(B) Eadem ratio boni publici aucloritatem civilem ssepe urget ad scholas et collegia instituenda. Quamvis enim primario ad parentes speclet propriam prolem educare, multi tamen neque per seipsos, neque per privatos magistros hoc munus implere valent; quapropter ad Civitatem pertinet huic insufficientise mederi fundatione publicarum scholarum,ad quas parentes suos natos mittere valeant : recla enim juniorum institutio maxime bono publico prodest.
Respublica vero mo7iopolium educationis instituere nequit, praecipiendo videlicet ut parentes suos filios ad scholas publicas mittant,
1 Itay. Sticart Mill (Principles of Political Economy, New York, 1882, t. II, p. 576-577) scribit Statui nullomodo jus competere exclusive docendi, aut etiam specialia privilegia conferendi iis qui Status scholas frequentant; et intolerabilem esse tyrannidem velle omnes scholas suo imperio subjicere : " to possess such a control, and adlually exert it, is to be despotic. " — Hujus quaestionis historiam, legesque diversarum Gentium delineat R. Lavottee, op. cit, p. 3-202.
seclusa facultate eos privatim educandi per magistros sibi bene visos: haec enim esset juris domestici usurpatio ac libertatis conscientiae aperta violatio.
Imo aequalitati ac libertati civium nocet illud systema, apud non paucas nationes hodie vigens, vi cujus solce publicce scholce ex communi czrario sustentantur; tunc enim taxa scholaris ab omnibus solvitur, quamvis multiex ea nullum emolumentum percipiant. x Multo aequius est systema in Majori Britannid aliisque regionibus proevalens, vi cujus aeque sustentantur scholae publicae et privatae, dummodo certum profeclus gradum attingant : ita enim intacta manet libertas familiarum, aeque distribuuntur onera, et nobilis inter diversas scholas prsevalet aemulatio.
II. De officiis parentum erga filios.3
- Parentes, cum vices Dei gerant quoad suos natos, eos speciali amore prosequi tenentur, eisque educationem impertiri corporalem et spiritualem, necnon quadam providentid ad finem eos dirigere.
i° De amore parentum erga filios.
- Hujusmodi amor pietas vocatur, quia aliquid sacrum et religiosum prse se fert, cujus fundamentum et dotes exponere juvat.
(A) Motiva propter quse parentes prolem suam diligere debent, naturalia sunt et supernaturalia.
(a) Naturalia quidem; nam si quisque diligit opus manuum suarum, si ferae ipsae instinclu quodam naturali pullos suos amant et protegunt,3 etiam cum periculo propriae vitae,
1 Quod ita exponit Faguet, op. cit., p. 134 : " Cest comme si de Paris a Bordeaux il y avait deux chemins de fer, Pun par Chartes, 1'autre par Orleans,exploites par deux compagnies differentes,et que j'eusse le droit de me rendre a Bordeaux par Orleans, mais a la condition de payer ma place a la Compagnie d'Orleans et aussi a la Compagnie de Chartres. "
8 S. Chrysostomus, De liberorum educatione, ap. Migne, P. G., t. LXIII, col. 763-772; Sayrus, Clavis regia sacerdotum, lib. VII, cap. 7; Mayoi, Summa doclrinae moralis circa decem Decalogi praecepta, ap. Migne, Curs. Theol.,t. XIV, p. 503-532; Jaugey, Devirtutibus cardinalibus, Parisiis, 1876, p. 464-475; Berardi, Praxis, Tracl. VII, n. 1-32; Rosset, De sacram. Matrimonii, t. V, n. 3520-3572; A.deMargerie, De la Famille, Paris, 1869, t. I, p. 226 sq.; P.Janet, La Famille, I5e edit., Paris, 1894, p. 107-236; A. de Gasparin, La Famille, Paris, 1866, t. I, p. 143-297; M. U Hulst, Careme de 1894, 4e Conference.
3 Quod argumentum lucide exponit S. Augustinus, Sermo 349(alias, de Tempore 52), ap. Migne% P. L., XXXIX, 1530 : " Amant filios et quanto magis parcntes tenero ac devoto affeclu prosequi debent natos quos ex propria substantia genuerunt, et qui sunt velut paternae quxdam amplificatio personae? — Quod etiam manifestius apparet, si consideretur infantes quos procrearunt, esse ratione et libero arbitrio praeditos, in se Dei simul ac parentum imaginem ferre, immortalitate gaudere, ad Deum tanquam ad finem ultimum destinari, eosdemque cives esse patriae terrenae, cujus bonum honoremque promovere possunt, si rite educati fuerint; quis enim haec attendens sincere ac devote non diligeret dulces natos, qui Dei gloriam, patriae exaltationem ac familiae felicitatem procurare valent?
(b) Quibus accedunt supernaturalia motiva; hi enim non solum terrenae, sed etiam ccelestis patriae cives sunt : ad finem supernaturalem, nempe claram Dei visionem perfeclamque possessionem destinantur; quapropter vita divina donantur, omnibusque gratiis ad eam augendam necessariis; a Christo redempti, et ejus pretioso sanguine mundati, Christi imaginem in cordibus impressam gerunt, ejusque virtutes imitari debent Jamvero parentes sunt veluti Dei cooperatores in filiorum sanctificatione, uti fuerunt in procreatione; proindeque speciali ac supernaturali amore natos diligere debent, ut paterna sollicitudine in eis efforment spiritum ac virtutes Christi, eosque supernaturaliter gignant quos carnaliter genuerunt, juxta illud Apostoli x : " Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis."
(B) Hujus amoris dotes. Parentum amor erga filios debet esse :
(a) Verus et intemus, quatenus eorum bonum sincere velint non solum quoad corpus, sed etiam et prgecipue quoad animam, non solum pro praesenti, sed etiam pro futuro. — Quare per se graviter peccant qui deliberate eos injuste prosequuntur odio, aut eis serio et ex animo maledicunt seu mala imprecantur aut illos nominibus feras : amant filios aspides, amant filios tigrides, amant filios leones. Nulla enim bestia est, quae non filiis suis blande immurmuret. Nam cum terreat homines, parvulos fovet. Fremit leo m silvis, ut nemo transeat : intrat in speluncam, ubi habet filios suos, omnem rabiem feritatis exponit. Foris eam ponit, cum ipsa non ingreditur. Ergo qui non amat filios suos etiam leone pejor est." 1 Galat., IV, 19.
graviter injurioris ad iracundiam provocant; ad rem" S. Paulus : " Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini " *. — Saspe tamen a gravi peccato excusantur parentes qui, ira permoti, absque perfecta deliberatione ita agunt. Nec ullum committunt peccatum, sed rec~le agunt qui, ob justam causam, severe filios reprehendunt, eosque moderate castigant.
(b) Recle ordinatus, id est rationali simul et supernaturali motivo innixus et regulatus, ita ut neque nimius sit, neque irrationabiliter uni potiusquam alteri faveat. — Hinc filios non diligant amore quasi idololatrico, omnia ipsis indulgendc, propter segnitiem aut crudelem benignitatem, eorum vitia minime corrigendo, etc. Pariter ozqualiter omnes natos diligant, in quantum fieri potest; et si aliquod sit discrimen, caveant ne id absque rationabili causa. fiat; haud raro incauti parentes externis qualitatibus aut fallacibus blanditiis decipiuntur, ac teneriori affeclu prosequuntur eos qui minori digni sunt amore; et exinde non paucae oriuntur invidise, rixse, contentiones et alia hujusmodi, ut ex historia Joseph constat2.
(c) Generosus et operosus, quatenus parentes filiis non solum bene velint, sed benefaciant, omne malum sive corporale sive spirituale ab eis avertendo, in quantum fieri potest, idque prsestando quod ad eorum bonum et salutem conducere valeat; quod quidem pr?esertim per optimam educationem peragitur.
2° De educatione filiorumX
- Educatio est progressiva et harmonica evolutio facultatum, qua infantes pedetentim et ordinate in viros perfeclos transformantur. Infantes siquidem a Deo varias acceperunt facultates, qu^e, quamvis generice eaedem sint in omnibus, specialibus tamen imbuuntur propensionibus, sive bonis sive malis; jamvero in eo sita est bona educatio ut malas inclinationes eradicet, indomitas passiones frsenet et ad bonum dirigat, bonas vero qualitates roboret, excolat, et
2 " Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunclis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacirice loqui." (Gen. XXXVII, 4). — Hinc S. Ambrosius scribit (de Joseph, ap. Migne, P. L., XIV, 643): "Amare liberos dulce, et impensius amare praedulce; sed frequenter amor ipse patrius, nisi moderationem teneat, nocet liberis; si aut nimia indulgentia dileclum resolvat, aut praelatione unius ceteros ab affeclu germanitatis avertat... Jungat /iberos eequalis gratia quos junxii tequalis natura."
3 Dupanloup, De i'Education, 7eed., Paris, 1866, t. II, 1. 2, p. 138? \ox\ Guibert. 1'F.ducateur apotre, Paris, 1894, p. 66-84.
ad perfeclionem humanam simul et christianam ordinet. — Ha^c autem evolutio nonnisi lenia et progressiva esse potcst, quia multis impeditur obstaculis, et aliunde homo naturaliter nonnisi pedetentim perfcctionem adipisci valet. Harmonica, seu rc6le ordinata esse debet, in quantum omnes facultates sive corporales, sive spirituales ac religiosa^ ita excoli debent, ut totus homo efformetur, id est viens sana in corpore sano; si igitur unum genus facultatum prse aliis evolvatur, id tamen proportionate fieri debet, ut corporalis exercitatio mentis progressui non noceat, nec nimia intellectualis cultura corporali obstet sanitati. — Dicemus de educatione tum corporali tum spirituali, necnon de scholis ad quas parentes suos filios mittere debent.
- (A) De educatione corporali. Ha^c jam in utero materno incipit, nec finem accipit nisi matura aetate.
(a) Statim ac constat infantem fuisse conceptum, id omne vitari debet, quod sub gravi, vitae pueruli nocere posset. Quare mater abstinere debet ab illis saltationibus, violentis motibus et actionibus aliisque hujusmodi quse vehementiores corporis concussiones inducunt1; necnon ab immoderatis excitationibus, angoribus, aut ab excessibus in potu; haec enim omnia abortum inducere valent. Peccant etiam viri aliique mulierem prsegnantem inhumane tractantes, exasperantes aut percutientes, cum exinde vita foetus periclitetur.
(b) Post nativitatem prolis, parentes sedulo invigilare tenentur ut ab ea. arceatur quidquid mortis periculum induceret. Quare Rituale parentes admonet ne parvulum secum in leclo habeant, propter periculum suffocationis.
956- (c) Mater debet filios proprio lacle nutrire, quoties id fieri potest2 . multa enim incommodaex contraria praxi oriunturquoad
1 Ad rem Capelma?i?i, Medicina pastoralis, 1896, p. 156, n. 1 : " Etiam quam maxime cavendum ne curru vehantur (praegnantes mulieres) per plateas male stratas vel vias asperas. Ipsae vecliones in via. ferrea. continuis concussionibus non raro occasionem abortus prasbent, quai e longiora itinera in via ferrea sine necessitate suscipienda non sunt. Huc etiam pertinet usus machinarum ad suendum {?nachiues a coudre, sewing ?nachi?ies) quae pedibus moventur."'
2 De gravitaie hujus obligationis vix aliquid certi statui potest; per se ut levis a plerisque theologis habetur; sed quando pr&videtur muha. mala, eaque gravissima, ex usu alienae nutricis oritura esse, ex se comnittitur grave peccatum, si id fiat absque legitima causa. De quo egregie scripsit Capelma?in, op. cit., p. 47-53; c^r- ^ Bazin, Dona- Uenne; Brieux, Les Remplaqantes.
ipsam matrem quae diuturniori febri exponitur, — quoad pueros, ad quos enutriendos aptius est lac maternum *, — quoad ipsas 7iutrices, quae plerumque viros suos et propriam prolem derelinquere coguntur, cum incontinentiae periculo et negleclu officiorum vitae domesticae. Ab hoc tamen officio excusantur matres quae, propter laclis penuriam, infirmitatem, aliamve rationabilem causam, prudenter nequeunt suos natos laclare.
Quando autem parvuli nutricibus traduntur, curetur ut hae mente et corpore sanae sint, et sanitati simul ac moribus infantis provideant : materna enim sollicitudo non minus necessaria est in hoc casu quam ubi ipsae genitrices suos alunt filios.
(d) Parentes sub gravi per se tenentur natis fircebere alimenta aliaque ad vitam honeste sustentandam necessaria, juxta suam conditionem, quousque hi seipsos alere valeant; ad ipsos enim spectat vitam tueri eorum quos procreaverunt, et haec obligatio ex natura sua gravis est.
Peccant igitur parentes qui, absque gravi necessitate, prolem exponunt in viis publicis, cum periculo mortis, aut ad portam orphanotrophii, ut se liberent ab onere eam alendi, quando caeteroquin ejus educationi facile providere possunt. Attamen, si agatur de illegitima prole, prudentia exigere potest ut orphanotrophio commendetur; quo tamen casu, honor et aequitas postulant ut diviies expensas resarciant pro nutrienda prole. Utrum vero justitia id requirat, inter theologos disputatur; quidam probabiliter negant, quia hujusmodi hospitalia instituta sunt non solum ad subveniendum pauperibus, sed etiam divitibus qui secus infamiae notam incurrerent2; unde si qui parentes has expensas non solverint, enixe hortandi sunt, non autem cogendi ad restitutionem.
- (e) Tandem modo generali curare debent parentes ut filii corporali exercitatione et labore aetati proportionato vires suas physicas ordinate evolvant atque augeant; cum enim corpus sit animae instrumentum, corporisque sanitas non parum intelleclualis vitae evolutioni faveat, valde expedit ut legitima adhibeantur media ad vires physicas multiplicandas3. Quod etiam de puellis verum est : si enim delicate educantur ac debiiiori sunt corpore, facile nervis dolent et irritabili indole alios exasperant4.
1 Hinc, experientia teste, inter infantes qui artenutriuntur, mortalitas longe major est quam apud eos qui lacle materno aluntur.
3 Quomodo in Majori Brita?i?iid physicce puerorum educationi attendatur descripsit Demolins, A quoi tient la superiorite des Anglo-Saxons? Paris, s. d.,p. 52-86; omnis quidem excessus hac in re vitari debet, sed in GW//Vzs3epeparentesetmagistride corporali educatione nonsatis curant.
4Ad rem Bentzo?i, Causeries de Morale, p. 236 : " Cest un devoir que de se bien porter. Sans doute chacun de nous herite d'un temperament dIus ou moins robuste; mais, tel qu'il est, nous devons par une
- (B) De educatione spirituali. Cura parentum ad corporis sanitatem non coarclatur, sed maxime in recle instituendis filiorum animis versari debet. Ad hoc necesse est ut eorum propensiones et psychologicas dispositiones caute et sedulo introspiciant : non enim omnes eodem modo eademque methodo instrui debent, sed quisque secundum proprias vires ac specialem indolem qua praeditus est '. Quxdam tamen magis generalia trademus : educatio videlicet debet esse virilis, praftica et christiana.
959» (a>) Imprimis educatio debet esse viri/is, quatenus eo tendere debet ut viros gradatim efTormet. Sunt siquidem parentes ac magistri qui putent in junioribus nihil aliud desiderari nisi perfectam animi docilitatem ac ca;cam voluntatis obedicntiam, qua statim et sine querela amplectantur opiniones a superioribus expressas eorumque mandatis pareant. Non ita instituuntur viri, ratione ac libertate prsediti. Sed verbis simul et exemplis, suasione ac blanda suggestionc, necnon paterna correptione juniores doceantur quomodo suas excolant facultates, et paulatim per se ipsos cogitare, velle et operari valeant, non quidem independenter a Deo et regula morum, sed independenter a vano hominum timore, et praejudiciis rationi minime consentaneis.
Quapropter, statim ac elucescit rationis exercitium, eis exponatur cur et quomodo malum fugere bonumque facere debeant; deterreantur prresertim a vitiis aetati eorum communibus, ut mendaciis, parvis furtis, contentionibus et rixis; inducantur ad perfeclam sinceritatem et honestatem, justitiam et caritatem, modestiam et castitatem z. H?ec autem omnia peragere doceantur non solum ex hygiene sensee le maintenir dans le meilleur equilibre possible. Et pourquoi? Parce que 1'ame est lide au corps; combien de nerveux, en perdant tout empire sur leur volonte, deviennent insupportables a eux~ memes et aux autres ! Combien de jeunes filles sont maussades, quinteuses, desagreables, parce qu'el!es se surmenent, digerent mal, menent une vie trop surexcitee, abusent de la danse et des plaisirs mondains..."
1 Courtade et (VHulst, De l'acl;ion individuelledans l'education chretienne, Paris, 1870; E. Picard, Comment traiter 1'enfant a 1'ecole, ap. Scieuce soriale, t. XXXVI, aout 1903, p. 97-129.
2 Quomodo juniores in castitate roborentur egregie exponit Fofissagrives, Conseils aux parents et aux mattres sur 1'education de la purete, 2e edit., 1902. — Ad servandam castitatem, sedulo curandum est ut puelli et puellse non in eodem cubiculo, et praesertim in eodem ledlo, simul dormiant, saltem post septennium.
timore aut consuetudine, sed ex intima animi persuasione, qua intelligant se ad id teneri tum ex Dei voluntate tum ex conscientiae diclamine. Pariter voluntatis vires assiduis conatibus augeant1 quo facilius superent indomitas passiones, quae intus exsurgunt, et mundi illecebras quae extrinsecus eosclem ad vitia alliciunt.
(b) Praclica etiam esse debet educatio, id est vere pueros puellasve praeparans ad illud vitae genus ad quod destinantur, secundum cujusque indolem et conditionem. Multi parentes hodie, praesertim in Gallid, unice cogitant de litteris edocendis, natosque ad collegia et universitates mittunt, ut hi quietam vitam ducere possint in liberalium artium exercitio aut in rebus publicis gerendis; ex quo fit ut multi nullum munus exerceant, quia multo plures sunt candidati quam munera distribuenda. Jamvero liberales artes a quibusdam, non ajitem ab omnibus, excoli necesse est; secus industria, commercium, agricultura aliaeque artes ad vitam necessariae mox languescerent perirentque. Insuper multi sunt qui ad liberales artes minus idonei inveniantur, dum ex adverso agriculturae, industriae aut commercio se dare vellent, si in his rec~te instituerentur. Sedulo igitur parentes et magistri suorum filiorum aut discipulorum indolem et propensiones introspiciant, nec ad litteraturam diutius exerceant eos qui industriae vacare intendunt. Vehementer igitur optandum est ut scholae, quas dicunt professionales, inter Catholicos multiplicentur, in quibus re6le informentur ii omnes qui industriale munus, a Statu independens, ample6li volunt 2.
(c) Christiana praesertim sit educatio, qua videlicet effbrmentur adolescentes qui religionem ampleclantur eique adhaereant, non solum quando sub parentum magistrorumve tutela versantur, sed etiam quando jam proprio marte agunt et longe a familia vitam ducunt. Ad quod requiritur ut ex intimd et rationabili animi persuasione credant, fidemque operibus manifestare non erubescant; hodie siquidem, cum
'/. Payoi, L'Education de la volonte, i8e ^dit., Paris, 1804; Ribot, Les maladies de la volonte, Paris, i8e edit. ; A. Martin, L'Education du caraclere, Paris, 1889.
a Demolins, op. cit., p. 87-112; idem auclor, in alio opere {UEducation nouvelle, Paris, s. d.) describit quomodo juniores praclice ad vitam industrialem praeparari valeant.
ubique fides catholica impu^netur, necessc est ut catholici juvenes pro fide viriliter pugnare parati sint, tanquam milites Christi.
Quapropter parcntes tenentur sub gravi, sive per se, sive per alios, filiis suis tradere do6lrinam catholicam de iis omnibus qua^ ad salutem assequendam et christiane vivendum scitu necessaria sunt ; eosdem informare ad praxim illarum virtutum sine quibus salvari nequeunt. Cum enim hujusmodi infantes ad finem supernaturalem destinentur, qui eos procreaverunt eo ipso onus in se susceperunt, in quantum fieri potest, eis prsebendi media ad hunc finem consequcndum necessaria. — Quam obligationem his verbis inculcat Catecliismus Romanus l ; " Parentum propria ofricia sunt, atque munera, ut sanctissimis disciplinis ac moribus filios imbuant, iisque optima dent vivendi praecepta, ut ad religionem instructi et parati, Deum sancte inviolateque venerentur." Idem in Codice traditur, c. 1113.
- Hinc curare debent parentes ut filii quamprimum baptizentur (De Baptismo, n. 48) gratiamque regenerationis accipiant, qafifi/ii Dei efficiantur, cives Ecclesiae et regni coelorum; — ut a tenerrimis annis praecipua fidei mysteria discant, nomen Dei invocent2, Christum mediatorem diligant, ejusque Matrem pio prosequantur affectu ; — ut matutinis et vespertinis orationibus, sacrificio missae ac divinis officiis, necnon catechismis assueti fiant; — ut pravos socios et periculosas le&iones devitent, et prsesertim ne ab impiis aut inhonestis famulis corrumpantur.
- Ipsi vero bonum exemplum natis praebere debent, caute coram eis loquendo praesertim de rebus ad religionem aut castitatem spectantibus, ne inopportuno tempore discant quae adhuc ignorare debent; — caute pariter agendo, ne forte scandalum pusillis praebeant3 : facile enim hi omnia quae vident, imitari cupiunt; — om-
1 Catech. Rom., In quart. Decalogi praecept., n. 13.
2 Curent matres ut filii, discretionis annos primum attingentes, se convertant ad Deum; ad rem 6". Thomas, 1. 2., q. 89, a. 6, ad 3 : " Primum enim quod occurrit homini discretionem habenti est quod de ipso cogitet, ad quem alia ordinet sicut ad finem. Finis enim est prior in intentione. Et ideo hoc est tempus pro quo obligatur ex Dei praecepto affirmativo, quo Dominus dicit : Co7ivertimini ad me, et ego convertar ad vos {Zach. , 1,3). "
3 Hinc etiam paganus poeta, Juvenatis, scribit (Satira I4a) :
" Maxima debetur puero reverentia; si quid Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos ■ Sed peccaturo obsistat tibi filius infans. "
nium virtutum exempla eis exhibendo : cum enim prima aetas sicut mollis cera distinctius et elegantius impressiones recipiat, magni sane interest ut nonnisi virtutis specimina coram pueris exhibeantur, praesertim ab eis qui maxima apud eos auctoritate gaudent.
- Tenentur etiam parentes filios delinquentes corrigere, moderate tamen, prudenter ac benigne, ut clare appareat id emendationis, non autem indignationis et iracundiae causa fieri. — Parentes siquidem Dei vices gerunt in regimine domus, eumque imitari debent qui suaviter eX.fortiter omnia disponit, et homines nonnisi sapienter castigat, ad eos erudiendos et a vitio deterrendos. Proinde ne quid acerbius in liberos aut loquantur aut statuant; sed, monente Catechismo Romano x, " si qua culpa commissa est, cum necessaria sit castigatio et objurgatio, ne quid liberis per indulgentiam dissolute remittant : saepe enim filii parentum nimia lenitate et facilitate depravantur; quamobrem a dissoluta indulgentia deterreat exemplum Heli, summi sacerdotis, qui, cum in liberos indulgentior fuisset, maximo supplicio est affectus."
- (C) De scholis catholicis. Tandem parentes, quando domi perfectae filiorum educationi providere nequeunt, eos mittere tenentur ad scholas catholicas; ex Codice enim, c. 1374, " pueri catholici scholas acatholicas, neutras, mixtas, quse nempe etiam acatholicis patent, ne frequentent;" ne periculo exponantur amittendi fidem vel mores 2.
Ad rem fusius exponendam, sciendum est scholas acatho~ licas duplicis generis esse : neutrales, quae in puerorum educatione a qualibet positiva religione praescindunt, sed nihil haeretici aut impii docent; positive malas, in quibus plus minusve propugnatur atheismus, haeresis aut indifferentismus.
(a) Jamvero non licet parentibus filios mittere ad scholas positive malasy in quibus proximum perversionis periculum removeri nequit : hic enim agitur de animarum aeterna salute, quae omnibus bonis anteponi debet; nec licet se exponere proximo peccandi periculo, ut constat ex dictis ubi de occasione proximd, De Pamit., n. 458-469. Hinc, si quoe existant publicae hujusmodi scholae, patresfamilias eas
2 De dotibus magistrorum et modo juniores educandi praeclare disserit Dupanloup, de l'Education, et Lettres sur 1'Education des Fillesi Paris, 1879; cfr. Guibert, op. cit.
denuntiare non omittant, utpote bono communi contrarias, omnibusque legitimis utantur mediis ad eas penitus abolendas. — Si vero, attentis omnibus circumstantiis, periculum certo moraliter removeri possit, prae oculis haec ex Codice, c. 1374, attendantur : " Solius autem Ordinarii est decernere, ad normam instructionum Sedis Apostolicae, in quibus rerum adjunctis et quibus adhibitis cautelis, ut periculum perversionis vitetur, tolerari possit ut eae scholae celebrentur." Quod etiam valet de scholis neutris.
- Scholae quae neutrales dicuntur, sunt etiam valde periculosae ; nam eo ipso quod omnem excludunt religionem, religioso indifferentismo viam parant, praesertim quoad pueros tenerae aetatis; saltem in eorum existimatione multum religionis dignitas et au6loritas minuitur si intra domesticos parietes relegata videatur; aliunde in his scholis haud raro morum puritas magnis periculis exponitur; tandem vix fieri potest ut omnino a religione praescindatur, praesertim in rebus historicis et moralibus, et saepe, sub praetextu neutralitatis, dogmata catholica impugnantur aut deridentur.1
Quare scholae catholicae erigendae sunt ubicumque fieri potest, eo magis quod, ubi tales institutae sunt, scholae publicae coguntur religionem catholicam magis revereri, ne forte parentes suos natos ex his ad scholas catholicas mittant.
Ubi vero non sunt scholae catholicae, junioribus convenienter erudiendis idoneae, parentibus licet prolem suam publicis scholis committere, dummodo cautelae adhibeantur quibus periculum perversionis e proximo remotum fiat?
1 Quae pericula vivide descripsit Leo XIII, Encycl. Nobilissima
1875, ad Ep. Stat. Amer. Fcederaiorum, ap. Colteclanea, n. 481;
Concil. Baltimore?ise III, n. 194-213; Litterce S. C. de Prop. Fide, ap.
Acla S. Sedis, t. XXVIII, p. 381. — In Gallid, quam periculosae sint Status scholae exposuerunt Episcopi, in litt. 14 sept. 1909; cfr. Goyau, L'ecole d'aujourd'hui, Paris, 1899; J. Bricoict, Ce qu'on enseigne aux enfants dans nos ecoles publiques, Paris, 1910. In quibusdam scholis negantur aut in dubium vocantur Dei existentia, animae immortalitas et ipsa moralitatis fundamenta!
2 Ita S. Sedes declaravit jam tolerari posse ut juvenes catholici Oxomensem et Cantabrigensem Universitates frequentent, simulque definivit quae cautiones necessariae sint ad removenda pericula inde oritura (S. Officiu?n, 26 mart. 1895.)
Cautiones autem adhibendae ut arceatur perversionis periculum, hse sunt : christianam institutionem et educationem extra scholam rite ac diligenter tradere, praesertim de illis veritatibus quae in scholis impugnari solent; sollicite invigilare ne filii ex auditis leclionibus, ex pravis libris vel ex consortio cum pravis sociis in fide aut moribus aliquod detrimentum patiantur.1
3° De providentid parentum erga filios.
- Ouando parentes filiorum educationi operam dederunt, remanet ut, patcr?iali quddam providentid, ad statum eligendum vitamque recle ordinandam eos adjuvent.
(A) Tenentur imprimis cos juvare ut statum suse conditioni et indoli convenientem ample<5ti valeant; non enim decet ut etiam divites et nobiles otiosi maneant, sed cuique obligatio incumbit alicui labori vacandi, ut sibi, familiae et societati aliquam utilitatem conferre valeat. Quod quidem praestabunt : —
(a) Curando ut pueri et puellae (nam et ha; aliquid uiile facere debent) artem vel Iitteras discant, — illasque corporis et animi dotes acquirant, quibus, etiamsi hsereditate orbarentur, sibi honestam sustentationem consequi valerent.
(b) Eisdem consilium prsebendo de eligendo vitaestatu, secundum suam conditionem : parentes enim, qui majori pollent experientia, incautos juvenes multum hac in re juvare possunt; attamen vim inferre nequeunt suis liberis qui jus habent decentem statum sibi eligendi, postquam consilium parentum exquisierunt.
- (c) Ope/u eis ferendo, ut statum, quem elegerunt, assequi valeant ; proinde, si parentes ditiores sint, omnino decet ut filios moderate dotent, quo facilius hi alicui industriae aut arti vacare possint et seipsos suamque familiam, quando nupserint, sustentare. Utrum vero id exjustitid debeatur, solo jure naturali non tam certe constat, dummodo aliter filii sibi providere valeant. — Quidquid sit. in multis regionibus mos invaluit ut filise dotentur, quo facilius nubere possint, secundum suam conditionem; et, ubi viget consue-
1 Ita S. Officium, ap. Colleclanea, n. 481. — Hinc Conc. Pien. Baiiimorcnse III, n. 199, statuit " omnes parentes catholicos prolem suam ad scholas parochiales mittere teneri, nisi vel domi vel in aliis scholis catholicis christiance filiorum suorum educationi sufficienter et evidenter consulant, aut, ob causam sufficientem, ab Episcopo approbatam. et cum opportunis cautionibus remediisque ad alias scholas mittere ipsis liceat. "
DE OFFIGIIS LAIGORUM. 459 tudo, parentes qui sine rationabili causa id prcestare nollent, contra caritatem peccarent, — graviter aut leviter secundum circumstantias, — quia eorum culpa saepe filia innupta maneret aut nonnisi dispar connubium iniret.
Decet pariter ut parentes pro filiis thesaurizent, eisque partem hsereditatis relinquant, quo tutius honori ac securitati familiarum provideatur; sed, solo naturali jure insperito, illud ex justitia non praescribitur '; quare, in quibusdam gentibus, lex civilis plenam libertatem patribus relinquit, ut supra declaravimus, de Virtutejustitice, n. 716. Ubi vero lex civilis aliquid hac de re definivit, quid in conscientia agendum sit, ibidem tradidimus, n. 725.
- (B) Postquam filii statum vitae elegerunt atque nupserunt, cura paterna minuitur quidem, sed non omnino extinguitur; nam filii, etiam post matrimonium celebratum, parentibus propinquiores sunt quam alieni; quapropter ordo caritatis exigit ut, si in necessitate corporali aut spirituali versentur, parentes eis subveniant magis quam extraneis.
(a) Si proinde filu fortuito casu, ex infirmitate physica aut infortunio, imo ex propria culpa, egeni fa6H fuerint, nec habeant necessaria ad sui suorumque filiorum sustentationem, et neque uxores neque sui filii eisdem alimenta praebere possint, paterna caritas postulat ut parentes, in quantum possunt, filiorum necessitatibus provideant : si enim pauperes juvare teneantur, a fortiori eos qui arctiori vinculo consanguinitatis sibi junguntur. — Minime tamen eis opulentiam et luxum supplere debent, sed tantum ea quae ad honestam sustentationem requiruntur.
- (b) Ita pariter si filii spirituali correptione aut opportuno consilio indigeant, parentibus potius quam extraneis jus et officium iricumbit paterno affeclu spiritualem eleemosynam proebendi, propter arctiorem conjunctionem quam retinent cum eis.
Uno verbo, specialia caritatis vincula, quibus parentes filiis devinciuntur, matura aetate relaxantur quidem, sed penitus non dissolvuntur. Quibus tamen in rebus, maxime attendendum est moribus ac consuetudinibus quse in tali vel tali regione, imo etiam in eadem regione inter varia familiarum genera, pr?evaiuerunt; vincula enim, quibus parentes filiique juguntur, arctiora aut laxiora sunt apud diversas Gentes, necnon variis temporibus aut inter diversas familias : hac in re, consuetudo est optima legum interpres.
1 Ad probandum id esse officium justiti^e, multi allegant Apostoli verba : " Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis " (II Cor., XII, 14); sed, inspecto contextu, patet S. Paulum ibi nullomodo agere de officio justitice parentibus incumbente, sed solum ea quie decent, et suo tempore communiter fiebant, referre.
III. De officiis filiorum erga parentes. T
- Cum parentes apud filios vices Dei gerant, jus habent ut ab eis diligantur et colantur, imprimis propter Deum, quem repraesentant; hinc honor parentibus redditus, Deo potiusquam hominibus tribuitur. Quapropter ipsis, sicut Deo, minori tamen gradu, debetur amor, reverentia et obedientia : amor quidem, quia Dei infinitam bonitatem finito modo participant ; reverentia, quia in eis divina excellentia specialiter elucet; obedientia, cum divinse au6loritatis participes efficiantur; de quibus seorsim dicendum. 2
1° De amore parentibus debito.
- Principium : Filii non solum ex communi lege caritatis, sed ex speciali praecepto pietatis, parentes diligere tenentur.
Probatur. Etenim, praeter motiva omnibus communia, qusedam sunt specialia propter quae amari debeant parentes; filios enim procreando, ipsis vitam largiti sunt, et cum ea omnia bona quae exinde fluunt 3, eos nutriendo ac tuendo edimdem vitam servaverunt, saepe sibi plurima subtrahentes ut illis providerent; educatione horum facultates cxcoluerunt atque auxerunt; uno verbo, quidquid filii habent, post Deum, progenitoribus debent, proptereaque specialem amorem et gratitudinem eis exhibere tenentur. Revera si Deus amari debet eo quod in se bonus est et nobis benignus, nonne pariter diligendi sunt parentes qui, divinae bonitatis
1 Mayol, op. cit., p. 478-504; Jaugey, p. 448-464; Ball. P., Tr. VI, n. 815-822; A de Margerie, t. II, p. 138-171; P. Janet,o\i. cit., p. 143- 236; M. D^Hulst, op. cit, 5e Conf.
2 Et ita exponemus quartum Decalogi praeceptum : " Honorapatrem tuum et matrem tuam, ut sis longasvus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi " (Exod., xx, 12). Nam, ut re<fte animadvertit Catech. Rom., 1. c, n. 4, honorare est de aliquo honorifice sentire, et quae illius sunt maximi putare omnia. Huic honori conjundla sunt cetera, amor nempe et obedientia; etenim qui amat, non semper veneratur; qui metuit, non semper diligit; qui vero aliquem ex animo honorat, eum amat et veretur.
3 " In toto corde tuo honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris : memento quoniam nisiper illos natus nonjuissesj et retribue illis quomodo et illi tibi " (Eccii., VII, 29-30).
participes, ejus benignitatem erga prolem suam imitati sunt?
Ouare Deus in sacris Litteris optima quaeque promittit iis qui parentes honorant et diligunt : " Honora patrem tuum et matrem tuam,ut sis longrevus super terram " l; quae quidem longaevitas magni fiebat apud Judaeos. Et iterum : M Oui honorat patrem suum, jucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur... In opere et sermone, et omni patientia honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio abeo, et benedictio illius in novissimo maneat. " 2 Nec aliter 5. Paulns : " Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. " 3
- Declaratur. Qui quidem amor internus simul et externus esse debet, et in duobus consistit : bene velle et bene facere.
(A) Bene velle, id est pio, tenero ac devoto affectu eos prosequi, ita ut quis animo paratus sit pro eis omnia pati et agere. — Quapropter, graviter contra pietatem peccant filii qui deliberate et serio parentibus mortem exoptant, aut grave damnum animae aut corporis, vel de notabili damno eis illato gaudent; item qui eos vere contemnunt, irrident, contumeliis verbisque graviter injuriosis afficiunt, aut, sine justa causa, graviter et deliberate contristant. — Notandum est odium erga parentes facilius grave esse peccatum quam erga extraneos.
- (B) Benefacere, seu benevolentise signa parentibus exhibere : (a) amicabili et hilari vultu, suavi sermone, prompto obsequio, iisque omnibus mediis quibus tener ac devotus amor manifestatur. Quare qui vix amicitiae signum exhibent, sed aspere loquuntur aut imperiose agunt, plus minusve, et saepe graviter, peccant.
(b) Eisdem subveniendo in necessitate corporali aut spirituali. Ita, quando parentes infirmitate aut senio laborant, aut ex adversis casibus patiuntur, filii eos visitare et conso-
3 Ep/ies., VI, 2-3; alios textus vide in opere La Famille suivant VEcriture Sainte, Paris, 1881, p. 233-268.
lari eisque opitulari debent; si in paupertate versantur, non solum extrema sed gravi, eisdem alimenta aliaque vitae necessaria praebere tenentur.
Tanta est h?ec obligatio ut, parentibus in extrema, aut gravi necessitate versantibus, filius ingredi nequeat religionem, etiamsi votum religionem ingrediendi emiserit, sed debeat in sseculo manere ut eis subveniat, dummodo nullus sit alius qui possit aut velit id prsestare; lex enim naturalis de cura. parentum antecedit obligationem propria. voluntate susceptam. x — Quando vero jam professus est religionem, potest et tenetur ad tempus e conventu egredi, etiam invito Praelato, si parentes sint in necessitate extremd et evidenti, cui aliter subveniri nequeat, propter eamdem rationem;2 si vero ipsa religio necessaria indigentibus parentibus provideat (quod omnino decet quoties id fieri potest), religiosus intra claustrum manere debet. — Si vero necessitas sit tantum gravis, controvertitur; juxta profiabi/io/ emsententiam,tenetur, salvasuiPr?elati obedientia, media adhibere quibus ejus parentibus subveniatur.
- Item eis subveniendum est in necessitatibus spiritualibus, curando nempe ut hi omnia spiritualia auxilia. quibus indigent, consequantur, maxime vero ut extreme decumbentibus ministrentur sacramenta aliaque adjumenta ad bene moriendum utilia. Pariter impedire eos non debent quominus ante mortem aliena restituant, aut reparent damnum proximis illatum, vel testamentum faciant ad aliquid piis operibus donandum. — Post eorum mortem, juxta facultates suas, curent ut decentes exequias accipiant et
1 5. Tlwm., 2. 2., q. iot, a. 4. — Ita etiam lex civilis in plerisque regionibus; sic in Gallia : " Les enfants doivent des aliments a leurs pere et mere ou autres ascendants qui sont dans le besoin... Les aliments ne sont accordes que dans la proportion du besoin de celui qui les reclame, et de la fortune de celui qui les doit... Si la personne qui doit fournir des aliments justifie qu'elle ne peut payer la pension alimentaire, le tribunal pourra, en connaissance de cause, ordonner qu'elle recevra dans sa demeure, qu'elle nourrira et entretiendra celui auquel elle devra des aliments " (Cod. civ., art. 205, 208, 210).
2 Contrarium docere videtur S. Thom., I. c, ad 4; sed ibi non loquitur de extrema necessitate; nam alibi scribit (Quodlibet 3, q. 6, art. n) : " Debet quantum potest, salva ordinis obedientia., satagereut per se vel per aliumsuisparentibussubveniatur, si in necessitatefuerint constituti. " Caeteroquin rationabiliter invitus non esset Superior qui licentiam e religione egrediendi denegaret ei qui secus parentum extremce necessitati succurrere non valeret. Ita S. Alphonsus, n. 67; Jaugey, op. cit. n. 551; Ball. P., n. 148.
DE OFFJGIIS LAIGORUM. 463 sacrificium missae pro eis aliquoties ofiferatur : pictas enim etiain ad mortuos extenditur.
2° De reverentid parentibus debitd.
- (A) Principium .- Tenentur filii parentibus exhibere specialia reverentiae et honoris signa, juxta morem patriae ac conditionis suas. — Dicitur specialia, quia major reverentia, ceteris paribus, parentibus debetur quam alienis.
Id sane aperte constat ex omnibus Scriptura^ locis supra relatis, in quibus dire<5te agitur de//0#0?rparcntibusdebito. — Ouod etiam ratione probatur : iis siquidem honor debetur quibus competit excellentia, et quidem eo major quo altior est eorum dignitas; atqui parentes particulari modo Dei excellentiam participant, quatenus cooperatores Dei fuere in filiorum procreatione et educatione; sunt igitur Dei invisibilis visibiles ac viventes imagines, et eorum excellentia est veluti quaedam emanatio et participatio divinae excellentiae ; his igitur, quatenus vices Dei gerunt, filii specialem honorem ac reverentiam exhibere debent.
- (B) Quod quidem prsestare debent corde, verbo et opere : (a) Corde quidem, honorifice de eis sentiendo, tanquam superiores eos agnoscendo, bonamque ?estimationem de eorum excellentia concipiendo. Peccant igiturfilii qui eos contemnunt, dedignantur, aut erubescunt, nolentes eos ut suos parentes agnoscere; quod aliquando accidit quando filii ad altiorem statum eriguntur, dum parentes in paupertate degunt, sed viro honorabili indignum esse merito judicatur.
(b) Verbo etiam, modeste ac reverenter cum eis loquendo, absque ullo contemptus signo, nihilque de eis dicendo quod bonae existimationi, qua gaudent apud alios, nocere valeat. — Peccant igitur filii, et quidem mortaliter ex se, qui deliberate verbis contumeliosis, irrisoriis aut conviciosis parentes afficiunt, aut in re gravi eis detrahunt, vel eos ad iram sine causa provocant; a fortiori qui illis maledicunt : " Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte morietur1 "; " qui maledicit patri suo, et matri, exstinguetur lucerna ejus in mediis tenebiis.2 "
(c) Opere tandem, eos salutando et honorando, secundum patriae morem, aliaque signa exhibendo quae internum reverentiae sensum denotent, v. g. opportune eorum consilia, pr?esertim in rebus magni momenti, exquirendo et sequendo, in quantum fieri potest. — Peceant igitur graviter qui deliberate paientes percutiunt, etsi leviter,
aut manum extollunt ad percutiendum, quamvis reipsa non percutiant, vel injuriose eos pertractant. Ex adverso cum omni patientia, absque ira et indignatione, eorum defeclus ferre, occultare et excusare debent, necnon mores agrestes, inurbanos aut difficiles : siquidem et ipsi infantium defectus rudesque mores olim patienter tulerunt.
Quse quidem omnia sic contrahit Sapiens :x " In opere et sermone, et omni patientia honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. Benediclio patris flrmat domos filiorum : malediclio autem matris eradicat fundamenta. Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria, ejus confusio... Fili, suscipe sene6tam patris tui, et non contristes eum in vita illius; et, si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua ".
3° De obedientid parentibus debitd.
Chapter 70 of 73