Skip to the text

Nn. 1026–1070

  1. 20 Obligatio clericalem habitum def erendi : Jure communi, clerici omnes tenentur habitum clericalem dejerre, et quidem ex se sub gravi, nisi legitima excuset ratio. Quod breviter declaramus :

(a) Hsec obligatio restringebatur ad clericos in sacris constitutos vel beneficiatos, quia Tridentinnm hos tantum complectitur; sed ex Codice, c. 136, ad omnes clericos extenditur sub pcena e statu clericali decidendi, si ab Ordinario moniti sese non emendaverint.

(b) Gravis est hujusmodi obligatio, ut constat ex vpso fine legis, nempe distinguendi clericos a laicis, eos tutandi contra varia pericula, et in memoriam revocandi clericatus officia; necnon expcenis contra delinquentes statutis, ut videre est can. 136, § 3 et 2379. Admittit tamen levitatem materise, v. g., si quis habitum dimittat ad tempus hebdomade brevius. 2 — Hinc qui domi clericalem vestem deponit, eam reassumpturus quando foras egreditur, poenas non incurrit, nec probabilius peccat, nisi ex statuto partiadari contrarium declaretur; decet tamen ut clericus etiam domi eam gerat, nisi gravis ratio excuset.

  1. (c) Vestis clericalis, juxta Tridenti?ium, ea est quae ordini ac dignitati clericorum congruit. — Sixtus ^injunxerat quidem vestem talarem deferendam esse sub pcenis supra statutis; sed hanc constitutionem temperaverunt ejus successores, et hodie Codex praecipit tantum clericis deferre " decentem habitum ecclesiasticum, secundum legitimas locorum consuetudines et Ordinarii loci praescripta " (can. 136); semper autem vestis talaris in missa gestari debet (can. 811).

1 Trident., sess. XIV, cap. 6 de Reformat.

DE OFFICIS CLERICORUM. 491

Caeteroquin jam Tridentinum (1. c.) Ordinariis potestatem relinquerat statuendi quaenam vestis ordini ac dignitati clericorum conveniret, et in praxi statutis cujusque dicecesis standum est. Jamvero, in plerisque catholicis regionibus, Concilia provincialia aut statuta dicecesana clericos adegerunt ad gestandam vestem talarem, et quidem nigri coloris. x

(d) A gestanda veste clericali excusat causa rationabilis, id est, juxta sacros canones, justus timor ne quis gravem injuriam patiatur, aut longum iter; quando vero peregrinus clericus in aliquo loco per tempus notabile consistit (v. g. per duas hebdomades), clericalem habitum reassumere debet vel proprii domicilii vel loci ubi commoratur.

II. De tonsura clerici.

Tonsuraduplici sensu accipitur : pro capillis breviter tonsis, vel pro rottindd capillonim rasura in vertice capitis.

  1. i°Conspectushistoricus.2 (A) Per quinque priora saecula nullum invenitur vestigium tonsurae proprie diclae, sed solum clericis commendatur ut neque comam nutriant, neque caput suum radant.

(B) Saeculo sexto, tonsio capillorum quasi signum clericatus evadit, ut clerici a laicis distinguantur qui ad comam nutriendam magis intenti erant. Circa finem ejusdem saeculi, et praesertim in septimo, clerici non solum tonsuram, sed coronam gestabant, id est, detonsa tota superiore parte capitis, inferius relinquebant circulum capillorum, in modum coronae, ut etiam mos est hodie apud nonnullos Regulares. — Versus saeculum nonum, non tantum tondebantur, sed etiam radebantur capilli, ita ut magis emineret corona. — Saeculo decimo quarto ad finem vergente, pars rasa capitis imminutionem passa est, ita ut tonsura major non fuerit quam est hodie. Imo, saeculo decimo quinto, in pluribus regionibus fere obso-

1 Ita in statutis dioecesis Parisiensis (n. 196-197) legitur : " Le costume ecclesiastique se compose de la soutane, a laquelle 1'usage des dioceses de France a ajoute le rabat, la ceinture et le chapeau a larges bords releves sur les cote"s... Dans toute l'etendue du diocese, ondevra porter le costume ecclesiastique tel qu'il vient d'etre decrit. Nous defendons, sous pcine de suspense, a tout ecclesiastique demeurant dans notre diocese et admis a y celebrer les saints Mysteres, de paraitre au dehors, meme une seule fois, sans la soutane, dans toute 1'etendue du diocese de Paris. " — Quoad Status America> Fa:deratos, hasc statuit C. Pl. Baltimore?ise III, n. 77 : " Volumus itaque et prazcipimuSy ut omnes Ecclesias legem servent, domique agentes vel in templi veste talari, quae clerico propria est, semper utantur. Cumforas prodeunt... breviori quadam veste indui licet, quas tamen nigri coloris sit et ad genua producatur, ita ut a laicis distingui possint... Striclo pra>cepio sacerdotibus nostris injungimus, ut tam domi quam foris, sive in propria. dioecesi degant, sive extra eam, collare quod romanum vocatur gerant. "

leverat. Sed Tridenti?ium veterem renovavit disciplinam modo generali de clericorum vita, honestate et cultu externo ; et in toto fere orbe catholico Concilia provincialia quae celebrata sunt, leges de tonsura clericali instaurarunt. T

  1. 20 Hodierna disciplina. Datur, jure communi, prceceptum gestandi tonsuram, seu coronam clericalem, nisi recepti populorum mores aliter fe?'ant. — Ita Codex antiquos canones hac de re confirmans (can. 136, § 1). Praeiverat Sixtus V, sub gravibus poenis loquendo 2. Insuper Codex ibidem monet clericos ut " capillorum simplicem cultum adhibeant. "

(a) Haec autem obligatio perstringit omnes clericos. Ita can. 136, sed in regionibus ubi multi sunt Protestantes, v. g., in Anglia aut Statibus Amer. Fcederatis, mos invaluit ut non deferatur corona clericalis, quam consuetudinem approbat Codex.

(b) Obligatio fter se gravis est, sed, ad peccatum mortale requiritur ut quis habitualiter, vel saltem per integrum annum, absque legitima ratione tonsuram deferre negligat.

  1. Scholium. Quoad barbam, non eadem fuit praxis et disciplina in variis saeculis; primis Ecclesiae temporibus, clerici modestam barbam nutriebant; a saeculo nono eam recidere solebant, sed postea in multis regionibus decenter eam nutrire cceperunt. — Hodie, jure communi, solum prohibetur ne clerici barba??i nutriant; quod non excludit barbam moderatam.3 Lege vero particulari, consuetudinaria aut synodali, praecipi potest, et de facto in multis dicecesibus praecipitur ut tota barba recidatur.4

§ II. DE QUIBUSDAM S^CULARIBUS NEGOTIIS AUT ARTIBUS CLERO VETITIS.

  1. Clerici in sacris constituti non solum debent externo habitu internam sanctitatem manifestare, sed etiam ab

1 Ita Conc. provinc. M ediola?ie?ise V (an. 1579), inter Acla Ecclesice Mediola?i., Lugduni, 1683, t. I, p. 219, ubi praescribitur pro quolibet ordine ?ne?isura tonsurae; C. Ro??ia?ium (an. 1725), tit. 16, c. 3, et in Appendice, n. 18, pp. 63, 313, ed. Bruxellis edita, 1726.

4 " Le port de la barbe est interdit dans le diocese. Si, pour des raisons de sante ou d'autres motifs graves, des pretres croyaient devoir garder la barbe, ils ne pourraient le faire sans en avoir obtenu notre autorisation. — L'autorisation de garder la barbe ne dispense pas de porter la tonsure. " (Statuts Synodaux de Paris, n. 195.)

DE OFFICIIS CLERICORUM. 493 omnibus officiis et negotiis abstinere quae impediunt ne ministerio sibi commisso rite fungantur^ vel reverentiam clericali dignitati debitam minuunt : " Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit " *. Cum vero, inter ea quae clericos arcent a suis officiis, praecipua sit negotiatio, dicemus : i° de negotiatione clericis prohibita; 2° de aliis artibus vetitis.

I. De negotiatione clericis prohibita.

  1. Negotiatio duplex distinguitur, videlicet stricle et late sumpta.

Prior in eo consistit quod res ematur ut sub eade??i forma carius revendatur. Unde quatuor ad proprie didtam negotiationem requiruntur : (a) rem e??iere : si enim rem ex meo fundo ortam vendo, non dicitur proprie negotiatio; (b) rem emere ut revendatur : nam, si rem emo ut eadem fruar, non negotior, — quamvis postea, imo eodem die, mutata sententia, eam revendam, v. g., quia inexpeclatam naclus sum occasionem; (c) ut sub eddem for??ia revendatur : si enim res per arte?n aut industriam mutata revendatur, non dicitur stricle negotiatio, v. g. si quis uvas emat et vinum ex eis confectum vendat; (d) ut carius revendatur : nam si merces eodem fere pretio revendatur, ita ut lucrum non percipiatur, non est proprie negotiatio.

Posterior autem, seu late dicla negotiatio, ea est quse caret una saltem e quatuor conditionibus supra expositis.

1° De negotiatione proprie dicld.

  1. " Prohibe?itur clerici per se vel per alios negociatione?n aut mercaturam exercere sive in propria?n sive in alio?'u??i utilitatem" (Codex, can. 142).

Constabat jam ex lib. III Decretalium, tit. L, Ne clerici vel monachi scecida?"ibus negotiis se i?nmisceant, cap. 6 : " Secundum instituta praedecessorum nostrorum sub interminatione anathematis prohibemus, ne monachi vel clerici causa lucri negotientur. " Quod decretum a Conc. Viennensi confirmatum est : " Adversus alios clericos negotiationibus vel commerciis saecularibus vel officiis non convenientibus clericali proposito publice insistentes vel arma portantes, sic (Episcopi) canonica servare studeant statuta, quod et illi ab excessibus compescantur hujusmodi " 2. — Ratio autem prohibi-

tionis est ut avertantur clerici a sollicitudinibus rerum temporalium et cupiditate divitiarum, quas cum sacris muneribus minime conciliantur : " Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem "x.

  1. (a) Quae quidem prohibitio illos etiam afficit qui omnia lucra impendere intendunt in opera pia; nam finis operantis non mutat naturam operis, et aliunde pia haec intentio anxietates vanasque curas non tollit. — Illos insuper compleclitur quifleralium negotiantur, tum quia, ex regula juris 72 in VI0, " qui facit per alium, est perinde ac si faciat per seipsum " tum quia Benediclus XlVdecla.ravit prohibitionem et pcenas canonicas extendi " ad clericos, illicite sub laici nomine quomodolibet negotiantes, perinde ac si per se ipsos ac proprioeorum nomine negotia ipsa illicita exercerent"2

(b) Haec prohibitio^r se gravis est, ut constat tum ex fine legis, tum ex poenis contra negotiantes clericos latis, tum in veteri tum in recenti jure (can. 2380). Admittit tamen parvitatem materiae; ita negotiari bis aut ter in materia levi, imo, juxta plures, in materia gravi (modo non graviori), veniale non excedit; quae sit autem materia gravis aut levis, judicio viri docti et pii, juxta varia adjuncta determinandum est. 3

(c) Hac lege certo tenentur clerici majores et beneficiati, et etiam minores clerici, cum leges supra relatae minime distinguant; unde, si hi negotiari velint, a clero secedant, prout ipsis licet.

Specialiter vero missionarii in Indiis Orientalibus et in Americd (non autem in aliis regionibus), prohibentur ne vacent negotiationi quovis praetextu, etiam semel, per se aut mediantibus ministris, tam nomine proprio quam suarum religionum; et quidem sub pcend excommunicationis latce sententiai, et amissionis mercium et lucrorum omnium; quae quidem pcenae huc usque vigebant, ex declaratione authentica S. Cong. de Prop. Fide. 4 — Haec tamen excommunicatio x / Tim., VI, 9-10.

2 Bened. XIV, Bulla Apostolica' servitutis, 25febr. 1741, § 1 {Bullar. Bened., t. I, n. 13).

4 Ap. Colleclanea, n. 351; ibid., n. 352, declaratur : " A qua excommunicatione latae sententias ipso faclo incurrenda nemo absolvi potest, praeterquam in articulo mortis constitutus, nisi lucris hujusmodi restitutis... Ut eadem prohibitio ac pcena... non solum afficiat missionarios europaeos, sed etiam quoscumque ecclesiasticos viros, qui sub nomine missionariorum, aut quovis alio titulo, pro tempore missi fuerint, aut in illis partibus quomodolibet morabuntur. "

non erat proprie S. Pontiftci reservata, cum delinquens a suo confessario absolvi posset lucris restitutis; si vero lucra restituta non fuissent, a nemine absolvi poterat : quare h?ec non erat proprie reservatio, sed co?iditio absolutionis. — Iisdem pcenis subjacebant superiores immediati, Provinciales et Generales qui suos subditos hac in re delinquentes non punivissent, saltem per amotionem a locis ubi delictum commissum fuerat.

(d) Si clencus prcesenti prematur i?iopia, alicui licitae negotiationi vacare potest, ut huic occurrat necessitati. Si necessitas non sit urgens, vel si agatur tantum de necessitate parentum, clericus Indultum postulet a Sede Apostolica, si sit intra Italiam, — vel ab Ordinario, si extra Italiam degat; Indultum vero non concedatur nisi vera sit praefata necessitas et desit alius modus huic subveniendi; et Indultum ipso jure cesset statim ac cessat ipsa necessitas aut alia adest ratio eidem consulendi. x

  1. Corollarium. Ex hoc intelligi datur quid clerico faciendum sit, si commerciale institutum per h?ereditatem, aut alio modo, accipiat. Juxta Be?iedictu??i XIV2, statim illud institutum dimittere debet, si possit sine temporali detrimento; si non possit sine detrimento, retinendi petat licentiam a Sancta Sede, in omnibus casibus. In litteris licentiam concedentibus, praescribatur tempus congruum ad dimittendum negotium; interea vero clericus per laicu?n administret.

2° De negotiatione late sumptd.

  1. Principium generale est negotiationeni late diclam clericis licere, quia leges ecclesiasticae nonnisi negotiationem stri6le diclam prohibent.

Attamen, ex communi canonistarum et theologorum consensu3, in uno casu vetatur, nempe quando res emitur ut postea, industrid aliorum hominum mutata, revendatur lucri causa. Nam iilud negotiationis genus tam prope accedit ad stricte di6lam negotiationem, ut vix moraliter ab ea differat, v.g.,si pannum emam, et ex eo vestimentum conficiatur conducti sartoris industria, ut carius illud revendam, idem est moraliter loquendo ac si vestimentum confectum emam ut

1 Ita Cleinens XIII, Bulla Cum primum 17 sept. 1759, ap. Colletlanea, n. 340, p. 118.

2 Bened. XIV, Const. Apostolica serviiutis, 25 febr. 1741.

3 Reiffe?istuel, in tit. De vitd et ho?iest., n. 131; Pirhing, in tit. Ne clerici, n. 4; Sch??ialzgrueber , ibid., n. 18; De Lugo, De Justitia, disp. XXVI, n. 34; S. Alpho?is., 1. III, n. 836; D>Annibale, t. III, n. 155, not 9.

idem revendatur. — Eadem mala generat, videlicet temporales sollicitudines et divitiarum cupiditatem. — Tandem, nisi prohiberetur, facillime eluderetur lex strictam negotiationem prohibens : clericus enim, negotiari volens, materiam a mercatoribus emeret, et curaret ut a mercenariis mutaretur antequam venderetur.

  1. Corollaria. (a) Licet clerico rem emere ut eamproprid industria mutatam revendat : tunc enim fructum proprii laboris vendit, et artificiolum exercet; jamvero manualis labor a S. Paulo et Patribus multum commendatur.

(b) Item licitum est animalia emere ut eadem saginata revendantur : hsec enim mutatio est partim fruclus naturce, et partim fructus proprii laboris.

(c) Pariter licite clericus vendit res ex propriis prcediis comparatas, sive non fuerint immutatae, sive mutatae sint etiam mercenariorum opera; hoc enim non est proprie negotiari, sed agros excolere.

(d) Licet etiam clerico domum aut praedia emere, ut ea locet et exinde lucrum faciat : haec enim non est negotiatio, sed rerum locatio, quae nullo jure prohibetur. — In his tamen omnibus sedulo vitetur quidquid clericali dignitati dedecus afferre potest.

30 De emptione et venditione titulorum crediti.

  1. Cum hodie frequenter emantur aut vendantur census publici (rentes sur VEtaf), necnon acliones et obligationes societatum (aclions, obligations, stock, bonds), inquirendum manet utrum clerici his negotiis vacare possint.1 Jamvero magnum est discrimen inter obligationes et acliones : obligatio est jus ad lucrum annuum determinatum ex summapecuniae quae alicui societati quasi in mutuum data fuit; aclio autem est qusedam pars capitalis, ex quo constituitur societas, et jus confert ad proportionatam partem lucrorum. Hinc obligationis dominus (Vobligataire, bond-holder) est unus e creditoribus societatis, dum actionarius [l'aclionnaire, stockholder) est co-proprietarius fundi socialis.

  2. (A) Non prohibentur clerici obligationes emere in quibuslibet socieiatibus,servatis justiticz et cooperationis regidis.

Obligatio enim haberi potest ut mutuum, aut census redimibilis vel ut contraclus crediti; jamverohaec omnia licent, ut

1 De his et de speculationibus Bursa, cfr. De Justitid, n. 932-938, et Supplem. pro Gallid, p. 219-224.

DE OFFICIIS GLERIGORUM. 497 probavimus in Tr. de Jnstitid, n. 932; nec aliunde clericis prohibentur, cum nullo modo negotiationem sapiant. — Non possunt tamen emi obligationes societatum quae ad finem malum instituuntur, quia ita quis malo ab his commisso cooperaretur.

  1. (B) Major est difficultas quod acliones, et triplex datur sententia.

(a) Alii dicunt clericis non licere acliones emere in societatibus commercialibus vel industrialibus. r Nam hse societates proprie negotiantur; ideoque adiones emere vel retinere in his societatibus nihil aliud est quam negotium exercere per alios, cum administratores omnia negotia gerant nomine aclionariorum; porro clericus negotiari nequit etiam per alium. — Confirmatur decisione S. Officii, 1 apr. 1857; ad dubium : " Utrum liceat ecclesiasticis personis titulos super vias ferreas emere lucrumque ex eis proveniens accipere "; respondit : " Sanc~tissimus concedit facultates Episcopis, communicandas per S. Congreg. Episcoporum, permittendi ecclesiasticis ut accipiant acliones viae ferreae de propria pecunia tantum "2; ergo, inquiunt, sine specialilicentia non licet.

(b) Alii vero distinguunt inter societates quse vocantur conwierciales et eas quse sunt industria/es3; quoad priores, clericis non licet acliones comparare, quia tunc commercio cooperarentur; revera S. Cong. Episcop. et i?^z//. interrogata : "Utrum liceret clericis in sacris constitutis vel beneficiatis acquirere actiones in dicla societate" (agebatur de constituenda societate argentaria), respondit : unon licere"*. — Quoad societates industriates, non prohibentur clerici acliones emere, quiaartes industrialesexercerepossunt; hinc S. C. Concilii declaravit religiosos artem molitoris exercere posse, modo fiat per operarios conducl:os.s

  1. (c) Tertia sententia6, quam ut probabiliorem amplectimur, docet licere clericis adliones emere in quibuslibet

3 Craisson, ap. Revtte des Sciences ecclesiastiques , t. XIII, 1866, p. 460-483, n. 356; lcard, t. II, n. 356.

6 Bouix, in periodico Revue des Sc. eccles., t. II, 1860, p. 444-470; Vecchiotti, Institutiones Canonicse, Taurini, 1876, t. I, p. 399-400; Sanguinetii, Juris ecclesiastici Institutiones, 2aed., Rom3e,.i890, p. 157- 163; Allegre, Code civ. commente, Paris, 1902, p. 310-315; Nouvelle Revue Theologique, t. XXV, 1893, p. 604-614; Ball. P., n. 474-478, qui hanc sententiam ut probabitem habet.

societatibus, sive industrialibus,sivecommercialibus,dummodo tamen hae serventur conditiones : clericus sit solum aclionarius, non autem socius proprie <2fo%/.y, ideoque non teneatur ultra valorem suarum aclionum; — societas nullum habeat finem illicitum aut suspectum; — nec clericus in illa societate administrationis partem suscipiat; — neque aclionum negotiationem exerceat; — et abstineat prsesertim ab illis speculationibus aleatoriis alibi descriptis, Dejustitia, n. 932-

Revera, juxta communem aestimationem, aclion arii non censen tur negotiari neque per se neque per alios; in se quidem sunt coproprietarii fundi, et, si res in abstraclo specletur, eorum nomine geruntur societatis negotia; sed de faclo, aclionarii vix sciunt quomodo res societatis gerantur, de iis parum curant, et, etiam quando jus habent in Coetibus generalibus suffragium ferendi, saepe huic juri valedicunt, et aliunde eo uti minime tenentur. Quare secure quiescere possunt, quia nihil aliud amittere possunt nisi pretium aclionum quas emerunt; proinde generatim non magis saecularibus implicantur sollicitudinibus quam si census pubiicos possideant; nec multum incenditur eorum cupiditas, cum lucrum exinde perceptum saepe non sit multo majus ordinario auclario ex obligationibus accepto; unde motiva propter quae negotiatio clericis prohibetur, hic non applicantur. — Confirmatur ex responso S. Officii, 15 apr. 1885, ubi declaratur " personas ecclesiasticas non esse inquietandas, si emerint aut emant acliones seu titulos mensae nummularige, dummodo paratae sint stare mandatis S. Sedis, et abstineant a qualibet negotiatione dictorum titulorum, et praesertim ab omni contradtu, qui speciem habeat, ut vulgo dicitur, dei giuochi di borsa "', {speculationiwi et ludorum Bursa).

Sed ex hoc responso constat clericis non licere titulos aut merces emere aut vendere ad terminum, nec etiam eos emere eo fine ut carius s?epe revendantur.2

II. De aliis artibus clero vetitis.

  1. i° Principium generale est clericis vetitas esse artes quse statum clericalem valde dedecent, aut eos in scecularibus negotiis nimis hnplicant. Ita, ex priori capite, ciericis prohi-

2 Quod supra expositum est,De Justitid, n. 938. Si quis autem clericus valores emat no7i eo fine ut eos revendat, sed ad percipiendos reditus, posteaque illos revendat, data opportunitate, non negotiatur, ex diclis supra, n. 1032.

bentur artes cauponum, macellariorum, histrionum, etc; officia quibus industriam operamque suam laicorum obsequiis abjectisque servitiis addicunt. l — Ex altero capite, prohibentur exercere munus advocati aut procuratoris (avoue) coram civilibus tribunalibus, nisi causam agant propriam aut proprice ecclesice; in laicali judicio criminali, gravem pcenam prosequente, nullam partem habeant, ne testimonium quidem sine necessitate ferentes. In curiis autem ecc/esiasticis, clerici advocare et postulare possunt, et officium tabellionis seu publici notarii exercere, ut constat ex Codice, can. 139.

Regulariter vetantur clerici ne officium tutoris assumant, sine Episcopi venia 2, nisi agatur de consanguineis aut affinibus quorum tutelam abjicere nequeunt, vel de pupillis indigentibus.

IO43. 2° Ex Codice, can. 139, " officia pub/ica, quae exercitium laicalis jurisdictionis vel administrationis secumferunt, ne assumant." Insuper, quoad negotia privata, " sine licentia sui Ordinarii ne ineant gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut officia saecularia quse secumferunt onus reddendarum rationum." {Codex, can. 139. § 3.) — Notetur etiam, ex can. 137, clericum prohiberi a fidejubendo (cautionnement), etiam de bonis propriis, inconsulto loci Ordinario. Ex can. 15 16, "clericus vel religiosus qui bona ad pias causas... fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Ordinarium certiorem reddere...; quod si donator id... prohibuerit, fiduciam ne acceptet. Ordinarius debet exigere ut bona fiduciaria in tuto collocentur."

"Senatorum aut oratorum legibus ferendis, quos deputatos vocant, munus ne sollicitent neve acceptent sine licentia S. Sedis in locis ubi pontificia prohibitio intercesserit; idem ne attentent

1 Ex Codice, c. 138, "clerici ab iis omnibus quas statum suum dedecent, prorsus abstineant ; indecoras artes ne exerceant."

2 Jure particidari, in quibusdam dicecesibus, semper requiritur licentia Episcopi : " Nous leur defendons egalement d'accepter la charge de tuteur, de subroge-tuteur, ou de curateur, a moins cVautorisation speciale de notre part." (Statuts Synod. de Paris n. 180.)

aliis in locis sine licentia tum sui Ordinarii, tum Ordinarii loci in quo electio facienda est."

  1. 30 Ex Codice, can. 139, § 2, " sine apostolico indulto medicinam vel chirurgiam ne (clerici) exerceant." Ita non amplius fit distinctio inter clericos majores et minores; et merito, cum hodie medici et chirurgi facile inveniantur. — In regionibus autem ubi desunt, ut in missionibus, indulta satis facile missionariis conceduntur.

  2. 40 Ex Codice, c. 141, clerici "saecularem militiam ne capessant voluntarii, nisi cum sui Ordinarii licentia, ut citius liberi evadant, id fecerint; neve intestinis bellis et ordinis publici perturbationibus opem quoquo modo ferant. Clericus minor qui. .. sponte sua militiae nomen dederit, ipso jure e statu clericali decidit."

§ III. De quibusdam oblectamentis vitandis.

  1. Quaedam oblectamenta vitare debent clerici, quia dignitatem clericalem dedecent, aut periculosa sunt, vel scandalum prsebent ; ita praesertim venatio, ingressus in tabemas, quidem ludi, chorece et spectacula.

i° De venatione. (A) Respectu juris canonici, tres distinguuntur venationis species : clamorosa, quae fit magno armorum et canum strepitu, ad capiendas majores feras, nempe apros, cervos, etc. ; quieta, quae fit laqueis et retibus, ad capiendos volucres, lepores, etc. ; quasi intermedia, quae fieri solet adhibitis quidem armis ignitis, sed sine magno strepitu et cum paucis canibus.

(B) Jamvero venatio clamorosa (cui assimilatur ea quae fit cum falconibus et accipitribus) clericis etiam minoribus prohibita est, et quidem per se sub gravi : opponitur enim clericali modestiae et lenitati, necnon spiritui religionis, ob vehementes mentis distractiones quae ex venatione facile oriuntur. Quare, in libro V DecretaL, tit. 24, De Clerico venatore, c. 2, legitur : "Omnibus servis Dei venatiories et silvaticas vagationes cum canibus, et accipitres aut falcones interdicimus " ; et in Codice, c. 138, statuitur ne clerici clamorosam venationem unquam exerceant.

(C) Venatio autem quieta, juxta omnes, clericis licet. Sed de venatione intermedia dubitatur. Benedictus XIV ut probabiliorem habet opinionem quae eam illicitam declarat, quia canones, sine ulla distinctione, prohibent venationem quse fit cum canibus1. Attamen, jure consuetudinario illos canones benigne interpretante, hoc genus venationis non videtur prohibitum; nam textus juris prohibebant venationem, qualis tunc fiebat, et cum omnibus adjunctis quae eam indecoram reddebant pro clericis, videlicet cum magno tumultu armorum, canum et sociorum; quae quidem in venatione intermedid locum non habent2 Ex Codice^ clerici 11 venationi ne indulgeant "; ideoque toleratur usus modestus et rarus venationis non clamorosae.

  1. 20 De ingressu in tabernas. Prohibentur clerici tabernas ingredi, edendi et bibendi causa, nisi in necessitatis casu, quando videlicet iter agunt : "Et tabernas prorsus evitent, nisi forte causa necessitatis, in itinere constituti "3. Tabernae autem, de quibus ibi agitur, erant loca et fomenta intemperantiae et incontinentiae. Non veniunt ergo hoc nomine, jure communi, domus quae principaliter refectioni vel hospitio prsebendo deserviunt. — Ex Codice, c. 138, clerici " tabernas aliaque similia loca sine necessitate aut alia justa causa ab Ordinario probata ne ingrediantur."

  2. 30 De ludis. (A) Ludi mere aleatorii, qui nempe fere totaliter a fortuna pendent, prohibentur clericis, si fiant lucri causd : "Aleatoriis ludis, pecunia exposita, ne vacent"4. Ex his enim ludis, quando frequenter lucri causa fiunt, saepe nascuntur animi distractiones et "anxietates, — grave damnum pecuniarum in detrimentum ipsius ludentis aut piorum operum, — mendacia, fraudes, rixae ex cupiditate vel ex timore magni damni. Qui vero parce, recreationis causa, et secluso scandalo, aleis ludunt, parvas tantum summas exponentes, non peccant, juxta com munem interpretationem. — Qui vero frequenter, id est pluries in hebdomada, et diu ludunt, quamvis non magnam pecuniae summam exponant, per se graviter peccant, juxta probabiliorem sententiam.

(B) Ludi autem industriales aut mixti, qui magis a solertia quam a fortuna pendent, jure communi non videntur prohibiti, dummodo non nimis protrahantur, nec praebeatur scandalum. In quibusdam

2 Ita Reiffenst., in tit. De Clerico venatore n. 11 ; Schmalzgr., ibid., n. 10.

^ ^ tamen dioecesibus nonnisi sub quibusdam restrictionibus permittuntur *,

(C) Quoad usum rotce quae dicitur bicyclette, bicycle, nihil jure communi definitum est; sed in quibusdam dicecesibus, Episcopi hujus usum prohibuerunt, et S. C Episc. et Reg. unum ex eis laudavit, 28 sept. 1894 (Act. S. Sedis, t. XXVII, p. 437). Res multum pendet tum a moribus regionis, tum a motivo et modo hac rota utendi; si clericus moderate ac prudenter, sive honestae recreationis causa, sive ad parochianos visitandos hac rota utatur, in regione ubi fideles ex hoc nullum scandalum patiuntur, id non videtur esse prohibendum; si vero immoderate, ad tempus terendum, cum plebis scandalo, talis abusus reprobari debet : de quo Episcopi judices sunt.

  1. 40 De choreis et spectaculis. (A) Prohibentur clerici non solum choreas ducere, sed etiam eis assistere, quando aliquid indecorum ibi peragitur; siquidem jam in Agathensi Concilio (an. 506) legebatur : " Presbyteri, diacones, subdiacones vel deinceps, quibus ducendi uxorec licentia non est, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia, nec his cetibus misceantur, ubi amatoria cantantur et turpia, aut obsceni motus corporum choris et saltationibus efferuntur, ne auditus et obtutus sacris mysteriis deputatus turpium spectaculorum atque verborum contagione polluantur " 2. Quae lex particulans consuetudine et statutis particularibus, necnon generali Tridentina declaratione 3 ad universam Ecclesiam extensa est. Rem ita explicat et definit Codex, can. 140 ; " Spectaculis, choreis et pompis quae eos dedecent, vel quibus clericos interesse scandalo sit, praesertim in publicis theatris, ne intersint."

(B) Prohibentur clerici quominus adsint comcediis aut spectaculis periculosis vel infimce notce, quae clericalem dignitatem dedecent. Praeter antiquos canones qui id vetant, allegari possunt verba C. Lateranensis IV de clericis : " Mimis, joculatoribus et histrionibus non attendant." Proinde, jure communi, vetitae non sunt

1 In statutis Parisiens., n. 173, haec sapienter decernuntur : " Nous leur rappelons egalement que les jeux qui sont permis cessent de 1'etre des qu'on joue trop souvent, ou plus longtemps que ne le demande le besoin d'une honnete recreation, ou dans les circonstances propres a mal edifier les fideles, comme il arriverait par exemple, si l'on jouait dans les lieux publics. Les jeux les plus innocents deviennent aussi blamables, s'ils occasionnent des pertes d'argent un peu considerables."

3 Trident., sess. XXII, cap. 1 de Reformat.

comcedire et tragcediae quse nihil inhonesti prae se ferunt. Hodie vero, in publicis theatris, quae comitantur aut sequuntur comcedias etiam honestas plerumque clericalem modestiam offendunt. Caeteroquin leges dicecesanae magis in specie determinant quae speclacula sint vitanda.1

Art. II. De officiis quas speciatim sacris ministris incumbunt.

Duo sunt praesertim : ccelibatus et divini officii recitatio.

§ I. De Ccelibatu ECCLESIASTICO. 2

  1. Lex ecclesiastici ccelibatus, prout hodie in Ecclesid latind viget, in eo consistit quod clerici majores, nempe subdiaconi, diaconi, presbyteri, et episcopi, neque licite neque valide matrimonium contrahere valent, sed perpetuam continentiam colere debent, et, ex peculiari obligatione religionis, tenentur abstinere ab omni a<5tu sive interno, sive externo, contra castitatem. Quod ita declarat Tridentinum:3 " Si quis dixerit clericos in sacris ordinibus constitutos, vel regulares castitatem solemniter professos, posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse non

1 Ad rem Co?ic. Ple?i. Baltim. III, n. 79 : " Itaque ut ecclesiastico ordini honor suus et decus servetur, mandamus ut sacerdotes a publicis equorum prorsus abstineant cursibus, a theatris et speclaculis. " Statuta Parisiens. rem fusius declarant, n. 234 : " Nous defendons a tous les clercs, et, sous peine de suspense, a tous les pretres et eccldsiastiques dans les ordres sacres, d'assister aux representations des theatres publics, operas, bals, cafeVconcerts et en general aux speclacles profanes ou la presence d'un ecclesiastique pourrait devenir un sujet de scandale... Nous signalons, comme peu conforme a la dignite et a la modestie clericales, la presence des eccle^siastiques dans les cirques, concerts publics, fetes foraines. " — Notetur etiam n. 231: " Nous leur interdisons absolument defrequenter la Bourseou de jouer a. la Bourse; de frequcnter les chanips de course ou d*e7tgager des paris aux courses. "

2 Inter innumera fere opera de ccelibatu ecclesiastico, hasc conferri possunt : A. de Roskovany, Ccelibatus et Breviarium, Pestini et NitriaSj 1861-1888, ubi totam litteraturam de coelibatu recensitam invenies usque ad an. 1886, t. IV et VII; et Supplementa, t. III; A. Pavy, Du Celibat eCclesiastique, 2e ed., Paris, 1852; Dufieux, Nature et virginite, considerations physiologiques sur le celibat religieux, Paris, 1854; Phitiips, Colibat (i. e. de Caelibatu), Freiburg, 1884.

obstante lege ecclesiastica, vel voto... anathema sit." Codice, c. 132, lex confirmata fuit : " Clerici in majoribus ordinibus constituti a nuptiis arcentur et servandae castitatis obligatione ita tenentur, ut contra eandem peccantes sacrilegii quoque rei sint." — Sacri ministri qui matrimonium contrahere attentant, incurrunt excommunicationem latae sententise Sedi Apostolicae simpliciter reservatam, et si non resipuerint, degradationem. (Codex, c. 2388.) — Quare hic tria tantum exponemus : i° hujus legis originem ac historiam; 2° motiva quibus innititur; 30 media, praesertim canonica, quibus ccelibatus servari valeat.

I. Gonspectus historicus coelibatus ecclesiastici.

Lex, quse ccelibatum clericis praecipit, non est divina, sed ecclesiastica; fundamenta tamen habet in Scripturd, et paulatim consuetudine, statutis particularibus, et tandem universali decreto in Ecclesiam latinam introducta est; in Ecclesia vero Orientali, non omnibus, sed solum quibusdam sacris ministris continentia imponitur, ut ex dicendis patebit.

  1. i° Continentia in sacris litteris commendatur.

(A) Christus ipse suo exemplo perfectam virginitatem commendavit : siquidem generatione virginali abaeterno in sinu Patris conceptus, in tempore noluit matrem habere nisi virginem; virginitatem per totam vitam coluit; moriens in cruce matrem virginem virgini discipulo commisit. — Docendo pariter cordis munditiam1, perfectam sui abnegationem 2, consilium omnia relinquendi, etiarn parentes, filios et uxorem3, fundamenta jecit continentiae. Quod magis explicite innuit, dum discipulis dixit4 : " Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui fac"ti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt (i. e. per continentiam) propter regnum ccelorum "

(B) Paulus, Christi vestigiis inhaerens, ipse continentiam coluit, et discipulis suis consilium dedit non nubendi, quo ferventius Deo servirent :S " Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex

1 ; Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. " (Matt., V, 8/

2 Matt., XVI, 24. — 3 Mait., XIX, 29. — 4 Matt., XIX, 12. 5 1 ad Corinth., VII, 1-38.

Deo... De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.... Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. " Jamvero qui, pro Dei gloria et animarum salute, totum se impendere vult, hujusmodi consilium in praxim adducere conabitur.

(C) Attamen neque Christus, neque Apostoli continentiam clericis praeceperunt; imo probari nequit usum conjugii vetitumfuisse uxoratis, qui sacerdotium accipiebant; solummodo bigami, id est qui successive duas uxores habuerant, a sacris ordinibus arcebantur : " Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virwn... Diaconi sint unius uxoris viri"1.

  1. 20 Continentise clericalis historia usque ad Concilium in Trullo (691). (A) Per tria priora ssecula virginitas quidem a Patribus multum extollitur, et jam inveniuntur christiani utriusque sexus qui caelibes maneant, praesertim inter clericos; multi siquidem ex eis, Christi et Apostolorum exempla imitari volentes, et a saeculi sollicitudinibus immunes esse, continentes manserunt, post receptos sacros ordines, etiam quando ante ordinationem nuptias contraxerant2.

(B) Primum autem Concilium provinciale quod sacris ministris ccelibatum praescripserit, fuit Eliberitanum (an. 305), quod statuit (can. 33): " Placuit in totum prohibere episcopis, presbyteris et diaconibus vel omnibus clericis positis in ministerio, abstinere se a conjugibus suis et non generare filios : quicumque vero fecerit, ab honore clericatus exterminetur "3. — Idem fere statuit C Arelatense (an. 314). In Ecclesia orientali, C. Neo-Ccesarense (an. 314) depositionis pcenam tulit contra presbyteros uxorem ducentes 4 : 11 Presbyter si uxorem duxerit, ab ordine suo illum deponi debere." Diaconi autem qui, tempore suae ordinationis, dixerant se nubere velle, poterant postea uxores ducere5. — Sed hucusque nulla erat

2 Quod constat praesertim ex iis quas declaravit Paphnutius in Concil. Nicoz?to (325), ubi de lege caelibatus condenda actum est; cfr. Socrates, H. eccles., I, 11; Sozo?n., H. eccles., I, 23; Hefele, Histoire des Conciles, Paris, 1869, *• ^> P- 422-426.

3 Ap. Hefele\ t. I, p. 147. — Vox prohibere hic impropria est, sed sensus ab omnibus acceptus idem est ac si diceretur prcecipere.

4 Ap. He'fele\ I, p. 217; Roskovany, I, p. 18. — Quidam de veritate hujus facli dubitarunt, sed absque gravi ratione, ut ostendit Hefele, 1. c.

5 Ita C.Ancyranum (an. 314), can. 10 (ap. Hefele, I,p. 204; Roskov., I, 17) : " Diaconi quicumque cum ordinantur,si in ipsd ordinatione protes- lex universalis. In C. Nicceno nonnulli Patres statutum Eliberitanum ad universalem Ecclesiam extendere proposuerunt; iis tamen restitit Paphnutius, episcopus in ^gypto, qui quamvis ipse perfeclam continentiam semper coluisset, strenue declaravit ccelibatum non esse omnibus sacris ministris imponendum, quia, inquiebat, non omnes perpetuo sese continere valent1. Quapropter Concilium abstinuit a lege universali hac de re condenda; sed simul interdixit episcopis, presbyteris, diaconis aliisque clericis secum habere mulieres subintroduclas, nisi forte matrem, sororem, amitam aliamve personam omni suspicione majorem2.

  1. (C) Varii autem canones in utraque Ecclesia, Orientali et Occidentali, prohibuerunt ne episcopi, presbyteri et diaconi, qui innupti sacros ordines susceperant, postea uxores ducerent. In Ecclesia tamen Orientali, diaconi qui, tempore suae ordinationis, declaraverant se nubere velle, hoc beneficio uti poterant, ut supra notavimus.

Sed quoad uxoratos, qui sacros ordines accipiebant, praxis Ecclesiae latinae omnino a praxi Ecclesiae^mv^ discrepabat : in illa siquidem, sacri ministri ab usu matrimonii abstinere debebant3; dum in Ecclesia Orientali uxores suas relinquere prohibebantur, poterantque maritaliter cum eis vivere, exceptis tamen diebus quibus sacrum celebrare volebant; notari etiam debet paulatim consuetudine prohibitum fuisse ne in episcopos eligerentur non caelibes.

  1. (D) Quoad subdiaconos, qudddam particu/aria Conciliaipsis quidem injunxerant coelibatum, sedante saeculum sextum hujusmodi lex non erat universalis, etiam in Occidente, quia subdiaconatus adhuc inter minores ordines recensebatur. £. Leo (an. 444) praescripserat quidem subdiaconiscontinentiam;4 sed id non fuit statim in praxim deductum per totam Ecclesiam. Postea S. Gregorius idem statuit praesertim pro Sicilia, ubi praxis contraria vigebat : " Unde videtur mihi, ut a praesenti die Episcopis omnibus dicatur, ut nullum subdiaconum facere praesumant, nisi qui se victurum tati sunt, dicentes velle se habere uxores, nec posse se continere : hi postea si ad nuptias venerint, maneant in ministerio, propterea quod his episcopus licentiam dederit. Quicumque sane tacuerunt, et susceperunt manus impositionem, professi continentiam, si postea ad nuptias venerint, a ministerio vel clero cessare debebunt, laicam tantum recipientes communionem. "

2 Hefele, I, 370; Roskov., I, p. 19-20. — Subintroduclce mulieres non erant uxores, sed mulieres quae ut sorores habebantur.

3 Quod S. Hieronym. testatur, ep. 48, n. 21 : " Episcopi, presbyteri, diaconi aut virgines eliguntur, aut vidui, aut certe post sacerdotium in aeternum pudici"; alios textus ejusdem aucloris refert Roskov.,1, p. 35-42.

DE OFFIGIIS CLEKICORUM. 507 caste promiserit " x. Sed illud statutum non fuit ab omnibus servatum, et qusedam variationes et exceptiones usque ad soec. XII permanserunt.

I055- 3° Decreta Concilii Trullani (an. 692) et praxis Ecclesiai grazcce. Discrimen quod inter utramque Ecclesiam quoad ccelibatus extensionem vigebat, firmatum est decretis Concilii quod vocatur Quinisextum, ex eo quod quintum et sextum Concilium complere debebat, aut Trullanum, ex trullo seu aula ubi habitum est. Hoec autem de clericali continentia statuit2 : —

(a) Confirmat pr?eteritos canones de vitanda cohabitatione mulierum, quae non sunt ab omni suspicione immunes; insuper prohibentur clerici ne secundas nuptias unquam contrahant.

(b) Vetantur etiam sacri ministri ne post suam ordinationem nubant : "Ut deinceps nulli penitus hypodiacono, vel diacono, vel presbytero post ordinationem contrahere liceat. Si autem fuerit hoc ausus facere, deponatur. " (Can. 6.)

(c) Si quis autem antequam hypodiaconus, vel diaconus vel presbyter ordinetur, velit nubere, hoc faciat; neque ordinationis tempore ab eo postuletur ut profiteatur se a legitima uxore abstinere3; attamen si ad episcopatum promoveatur, continentiam colere debet : M Uxor ejus qui ad episcopalem dignitatem promovetur, communi sui viri consensu prius separata, postquam in episcopum ordinatus est ac consecratus, monasterium ingrediatur procul ab episcopi habitatione exstruclum, et episcopi providentia fruatur." (Can. 48.) Pariter " qui divino altari assident, in sacrorum traclandorum tempore esse omnino continentes (oportet), ut possint id quod a Deo simpliciter petunt obtinere." (Can. 13.)

Quae quidem disciplina etiam nunc in Ecclesia grseca viget; sed subdiaconi non habentur ut sacri ministri, ideoque nubere possunt; sed, si ante diaconatum uxorem non duxerint, jam amplius nubere nequeunt.

  1. 40 Historia c&libatus in Ecclesia Latina a C. Trullano usque ad Tridentinum. (A) Dum Orientalis clerus disciplinam ecclesiasticam de ccelibatu ita mitigabat, Romani Pontifices clericalem continentiam contra ejus impugnatores et violatores invicle propugnabant atque tuebantur. Quod tamen non sine maximis conatibus et luclaminibus prsestare potuerunt. Saeculis enim IX — XII, magna vigebat morum corruptio apud principes, populos et ipsos

1 S. Gregor. M., lib. I, Ep. 44, ad Petrum subdiaconum, Sicilias, ap. Roskov., I, 143-144.

3 Hujus Concilii Patres agnoscunt contrariam legem in Ecclesia. Romana vigere : " Quoniam Romanas Ecclesias pro canone traditum esse cognovimus, ut promovendi ad diaconatum vel presbyteratum profiteantur se non amplius suis uxoribus conjungendos." (Can. 13.)

clericos, nec Cathedra Petri omnino immunis fuit ab illa corruptela; sed, ex una parte, provincialia Concilia, ut Wormatiense ( Wor??is, an. 868), Suessioniense (Soissons, an. 889), E?fordiense, (Erfurt, an. 932), Ansamim (Ansa> pres de Lyon, an. 994), Bituricense (Bourges, an. 103 1), etc; et ex altera, SS. Pontifices, ut Leo VII (an. 938), Leo IX (an. 105 1), Stephanus X (an. 1057), praecipue vero Gregorius VII (an. 1074-1078), etc. non solum in memoriam revocarunt legem caelibatus, sed etiam severis pcenis eamdem violantes plectere non dubitarunt.1

  1. (B) Celebre est prsesertim can. 7. Conc. Lateranensis II (an. 11 39), quo matrimonia clericorum majorum, hucusque illicita, prorsus invalida declarantur :a "Ut autem lex continentiae et Deo placens munditia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus : quatenus episcopi, presbyteri, diaconi, subdiaconi... qui sanctum transgredientes propositum uxores sibi copulare praesumpserint, separentur. Hujusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus." Quo decreto maxime corroborata fuit lex caelibatus, ita ut nihil amplius maneret nisi eam in praxim adducere.

  2. (C) Tempore pseudo-reformationis, Protestantes, ecclesiasticarum institutionum osores, ecclesiasticum ccelibatum totis viribus impugnarunt, et plerique sacerdotes et monachi, qui huic adhaeserunt haeresi, mox ad exoptatas nuptias convolarunt, vestigiis inh?erentes Lutheri, potiusquam Christi et Apostolorum. Sed, non obstantibus quorumdam principum etiam catholicorum postulationibus, Tridentinum antiquos canones confirmavit, matrimonia clericorum majorum irrita declaravit, et pcenas contra concubinarios latas renovavit, concedens Ordinariis potestatem adversus delinquentes sine strepitu et figura judicii procedendi, remota qualibet appellatione aut exemptione, quo facilius et efificacius eradicaretur v^.^m incontinentiae.3 Quae quidem decreta sua fecerunt ac promuifeaveruiit amnia fere concilia particularia aut synodi, quae usque ad hodiernum diem habita fuerunt.

II. Motiva quibus innititur lex ecclesiastici caelibatus.

  1. Lex hujusmodi cst quidem ecclesiastica, sed, juri naturali nedum obstet, cmnino rationi ac fidei consentanea esse videtur.

1 Quorum decreta multaque alia leg";rc est ap. Roskovany, t. I, p. 191 sq. ; Cf. Vacandard, La loi du celibat ecclesiastique in Revue du clerge franqais, ier Janvier 1905.

2 Roskovany, t. I, p. 335; Hefele, t. VII, q. 237. — Conc. Lat. I, an. 1123, haec matrimonia quidem reprobaverr. . , et contracta jusserat disjungi, sed eadem irrita esse non declaraverc :.

DE OFFICIIS CLERICORUM. 509

Ratio fundamentalis ex eo desumitur quod sacerdos christianus Christi vices gerit in terris, ejus potestatem accipit, ideoque ejus virtutes imitari debet, et in sua agendi ratione quam proxime Summum Sacerdotem accedere. Jamvero, ex didtis, Christus perfectissimam virginitatem coluit, ejusque praxim haud obscure commendavit. — Quod quidem magis patebit, si munera sacerdotis intimius spe6lentur ex parte Dei, fidelium, et ipsius societatis.

  1. i° Si sacerdos in suis ad Deum relationibus consideretur, preces et sacrificia offerre debet, non solum nomine proprio, sed etiam totius christianae plebis : " Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis." x Jamvero ad utrumque officium perfecte complendum, virginitas desideratur.

(A) Et primum quidem ad orationem. Quamvis enim uxorati preces fundere valeant, eos tamen hortatur Apostolus ut ad tempus se contineant, quo facilius ac ferventius orationi vacent : 2 " Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi." Revera qui nupserunt, et filios habent educandos, maxime curis saecularibus implicantur, et domestica sollicitudine ab orationis officio retardantur; dum e contra mundi corde facilius ad Deum ascendunt et cum eo conversantur. Porro sacerdotes pluries in die pro seipsis totoque populo christiano orare debent, diu quidem et perseveranter, ideoque immunes esse a curis saecularibus ; secus, nec protracte, nec ferventer, ex communiter contingentibus, orabunt; sed, mente distrafti, vix aliquot preces recitabunt.

  1. (B) Inter orationes, praecipuae sane eae sunt quae inter sacrum Deo offeruntur; sacrificium missae siquidem est praestantissimum religionis opus. Ad ferventem vero sacrificii oblationem nonne perfe6la exoptanda est castitas? Si enim, sub Antiqua Lege, sacerdotes ab uxoribus sese continere debebant, tempore quo sacrificium erant oblaturi, nonne omnino decet ut perpetuo continentes sint

sacerdotes Novae Legis, qui quotidie immaculatam offerunt hostiam? Quod argumentum jam urgebat Innocentius III : " Quanto magis hi sacerdotes et levitae pudicitiam ex die ordinationis servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent." ! Idem praeclare exponitur in lib. IV de Imitatione Christi, c. II, n. 6 : " O quam mundae debent esse manus illae, quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor erit sacerdotis, ad quem toties ingreditur auctor puritatis! " Cum enim in hoc sacrificio omnia perfectam munditiam ac sui abnegationem redoleant, nempe principalis offerens, Christus, vi6lima, ritus et preces, nonne omnino decet ut secundarius offerens, nempe sacerdos, Christi virginitatem atque perfectam abnegationem imitetur? Et sane Orientales illud rite intellexerunt ; nam et uxorati sacerdotes sese continere debent illis saltem diebus quibus sacrificium offerre volunt. Hinc etiam Protestantes ccelibatum simul et sacrificium missae abolere communiter decreverunt. Ex quibus factis inferre licet inter sacrificii oblationem et ccelibatum, juxta communem aestimationem, quemdam esse moralem nexum, quem Ecclesia suis legibus merito firmavit.

  1. 2° In suis cum plebe sibi commissd relationibus, sacerdos multum continentiae praxi juvatur. (A) Cum enim a Deo et Ecclesia seligatur ut, temporalibus curis abdicatis, totum se devoveat animarum sahiti, omnia impendere et superimpendere debet pro grege sibi credito. Jamvero uxoratus sacerdos non tam prompte, aut facile aut generose illud officium adimplere valet; notabilem sollicitudinum, laborum atque opum suarum partem uxori atque filiis devovere tenetur, et ita nonnisi minores curas in animarum salutem impendere valet : " Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est"2. Unde, si agatur de erudiendis parvulis, vel de infirmis invisendis, aut pauperibus juvandis, sacerdos, qui domesticis curis irretitur, nec tam assidue nec tam libenter aut

1 Innocent. III, Ep. ad Vitric, ep. Rotom. WCor., VII, 33.

devote his incumbct opcribus : dc propriis enim filiis sollicitior csse debet quam de alienis. — Quod quidem magis etiam apparet, quando sacerdos, ad ministranda sacramenta, mortis periculum incurrit; quamvis enim non desint conjugati qui vitam suam pro aliis juvandis exponant, id tamen non tam prompte ac facile praestant, eo praecise quia de propria prole merito cogitant. Quare, ex communiter contingentibus, uxoratus sacerdos aliquoties anceps hoerebit, et quidem merito, ubi agetur de sacramentis cum proprio vitae discrimine ministrandis : uxorem scilicet dulcesque natos recogitabit, et quandoque a munere implendo hac cogitatione retardabitur.

(B) Innupti sacerdotes pauperum patres esse solent; cum enim necessitatem non habeant pro filiis thesaurizandi, superfluasua pauperibus libenter largiuntur; aliunde ditiores saepe sacerdotem eligunt suarum eleemosynarum dispensatorem, quia hic non habet filios quibus jucundius opituletur quam miseris. Si vero sacerdos numerosam prolem habeat educandam, vix aliquid dare poterit viduis, orphanis aliisque miserabilibus personis : ipsi enim primario ofificium incumbit uxorem atque filios suos sustentandi et educandi. Hinc divites non tam solliciti erunt per ejus ministerium in eleemosynis distribuendis : timendum est enim ne harum pars notabilis ipsius familiae assignetur.

  1. 30 Ex parte ipsius societatis valde convenit ut sacerdotes caelibes maneant. (A) Ex quodam scilicet divino instinctu, populi communiter majorem reverentiam et.fiduciam vere continentibus exhibent. Notum est, v. g., quantis honoribus Romani innuptas vestales cumularent, necnon quanta reverentia et admiratione hodierni pagani caelibes missionarios excipiant. Qua ratione du£li, nonnulli Anglicani seminarium instituerunt missionariorum, qui ccelibatui sese adstringunt, quo facilius ad Christum exteras nationes convertere valeant. Qui pariter inter Frotestantes diu vixerunt optime norunt ipsos haereticos plerumque majorem reverentiam et fiduciam catholicis sacerdotibus ostendere quam protestanticis ministris; porro prcecipua ratio est quia vident innuptos sacerdotes a saecularibus negotiis segregatos, totos se devovere animarum saluti, dum uxorati ministn,

TlIEOL. MOR. iii. —17 domesticis curis irretiti, non multum in sua agendi ratione a communi hominum grege differunt

(B) Aliunde maximi interest ut in societate dentur homines qui, sno exemplo, alios alliciant ad praxim virtutum etiam arduarum, praesertim vero castitatis, quae ex uno capite, prae aliis difficile servatur, et ex altero, ad bonum totius communitatis maxime confert. Jamvero nihil aliud efficacius est ad libidinem vincendam quam exemplum eorum qui, propter Deum et animas, voluptatibus carnis perpetuo valedicunt; quando videlicet adolescentes viri innuptaeque puellae aut viduae nimis arduam esse dicunt continentiam, vel quando conjuges maritalem castitatem vix custodire queunt, nonne appellare licet ad illos caelibes sacerdotes qui, despeclis terrenis voluptatibus, perpetuo virginitatem colunt? Praeterea, horum exemplo allecti, juvenes utriusque sexus vitam religiosam amplectunturatque caelibes manent, ut totas vires opesqueimpendantin aliorum utilitatem; quod quidem ad bonum commune non parum confert : nam varia caritatis opera facilius exercent, videlicet orphanorum, infirmorum et pauperum curam, aut parvulorum educationem quos affeclu paterno maternove prosequuntur.

  1. Solvuntur difficultates. (A) Non pauci medici et physiologi asserere non dubitarunt perpetuum cselibatum esse naturae et corporis sanitati contrarium, necnon innumeros post se trahere morbos, inter quos hysteriam et amentiam. — Id vero negant peritissimi medici, multis factis innixi. Ex publicis enim statisticis constat generatim longaeviores esse catholicos sacerdotes quam viros uxoratos, multoque plures morbos atque acerbiores ex incontinentia oriri quam ex virginitate fideliter servata. Revera vita brevior efficitur passionibus indulgendo, proesertim vero libidini; qui igitur suas domant passiones, vitamque sobriam et castam ducunt, ceteris paribus, suas vires diutius retinent.1 — I/ysteria, de qua loquuntur

1 Quod probant, inter alios, Duffieux, Nature et virginite'; Surbied, op. cit., t. I, Celibat et Mariage, p. 42-66, ubi haec scribit, pp. 50, 56 : " Les maux de 1'incontinence sont, helas! bien connus, incontestds, ceux que provoquerait la continence sont supposes, imaginaires. Ce qui le prouve, c'est que de nombreux ouvrages, savants et volumineux, ont 6t6 consacres a exposer les premiers et que les autres attendent encore leur historien... On sait depuis longtemps, et on verra dans le cours de cet ouvrage que, de toutes les professions, 1'etat ecclesiastique se distingue le plus par sa longevite."

adversarii, cx nervorum pertnrbatione oritur, et multo frequentius apud dissolutas miilieres invenitur quam apud virgines;1 insania pariter minime coelibatui tribui potest, sed ex multis diversisque causisoritur, etsrepius inter uxoratos quam inter caelibes reperitur*. Quare proposita difficultas faclis minime probatur, sed potius eis adversatur.

  1. (B) InstatittiMi, Protestantes scihcet non pauci, Rationalistoz aliique Acatholici, dicentes continentiam esse moraliter impossibilem, ideoque pierosque ex eis qui virginitatem vovent, mox in laqueum diaboli incidere et libidini secreto indulgere. — Non diffitemurquidem perpetuam virginitatem arduam esse virtutem, imo moraliter impossibilem iis qui mediaaChristo proposita respuunt, non autem iis qui pencuiosas occasiones fugiunt, carnis mortificationi, studio vel labori operam dant, simulque orationi assidue vacant, ac sacramenta, prsesertim Eucharistiam, frequenter recipiunt; his enim mediis concupiscentia efficaciter fraenatur. Quod candide agnoscebat protestans Leibnitz:3 " Clerici et religiosi firmiter habeant persuasum, quod, ad continentiam servandam, vix opus est alia re, quam devitare otiositatem et periculosas occasiones, et habere voluntatem firmam, cujus gratiam Deus non denegat postulanti eam ferventi studio. " Revera inter ipsos Protestantes nonne sunt vidui et viduse innuptoeque virgines, quibus obligatio diu continentiam servandi incumbit? Numquid praesumere licet hos omnes vitio deditos esse? Si non liceat, curcatholici sacerdotes vel alii qui propter Deum virginitatem vovent, tanquam incontinentiae rei insimulantur? — Ad faclum quod speclat, dantur quidam sacerdotes qui, praefata media negligentes, sive secreto, sive publice virginitatis votum frangant; hosautem /##<:<?.$• esse, exeoconstat quod infensissimi sacerdotum osores, qui libenter et sollicite omnia hujusmodi

1 " Quant a 1'hysterie, le medecin la rencontre dans toutes les conditions sociales, chez les femmes les plus chastes comme chez les plus dissolues. Cette etrange et malheureuse nevrose est souvent transmise par les parents, elle n'est jamais due a la pratique de la continence. Nous l'avons observee, mais tres rarement, chez des religieuses; nous la constatons tous les jours, dans la pratique courante, chez des femmes mariees, chez des jeunes filles, et surtout chez des femmes de mceurs legeres." (Surbted, 1. c, p. 54.)

2 " Etrangere a Physterie, Ia continence 1'est aussi a la folie. Cette redoutable affeclion, quand elle n'est pas hereditaire, nait du dereglement des passions; et l'on comprend qu'elle soit exceptionnelle chez tous ceux qui vivent, en dehors des agitations du monde, sous 1'empire de la loi religieuse. " (Surbted, 1. c.)

3 Systema theolog., n. 66. — Quod jam animadverterant 5. Gregor. Naz., Orat. 31; SS. Chrysost. et Hieronymus, in cap. XIX Matt.; S. August., 1. VI Confess., cap. XI; cfr. M. Rosset, op. cit, t. I, n. 398 sq.

scandala collegerunt, nonnisi paucissima recensere potuerunt. Jamvero incommbda ex his faclis orta minora sunt malis quae ex matrimonio sacerdotum sequerentur, ut colligi potest ex iis quae acatholici audtores narrant de moribus ministrorum apud Graecos Protestantesve. — Sapienter ergo Ecclesia ccelibatum sacris ministris praescripsit.

III. Media quibus servari debet lex caslibatus.

  1. Sapienter etiam determinavit Ecclesia quaedam rnedia quibus facilius continentia a sacris ministris custodiatur. Hsec breviter contrahit Pontificale Romanum, De ordinatione subdiaconi : " Si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo debetis esse assidui. Si usque nunc somnolenti, amodo vigiles. Si usque nunc ebriosi, amodo sobrii. Si usque nunc inhonesti, amodo casti. "

i° Primum quidem sacri ministri debent esse assidui in ecc/esid, id est, mundum ejusque vanitates et volnptates fugere, et sacra tabernacula frequentare, in quibus diu nocluque vivit ipse auctor puritatis. Illi enim soli virginitatem facile servant, qui toto corde Christum in Eucharistia delitescentem diligunt. Cor siquidem hominis, ad amorem natum, diu sine amore manere non potest; nisi igitui tenero simul ac devoto affectu Christum amet, mox creaturis adhaerebit, non sine magno castitatis discrimine; si vero frequenter Christum sub sacris speciebus latentem visitat, ibi amicum fidelem inveniet, ibi robur et solatium ad superandas omnes creaturarum illecebras.

  1. 20 Vigilare etiam debent et orare ne in tentationem intrent. (a) Vigilantia in eo sita est ut periculosae occasiones peccandi, quae necessariae non sunt, sedulo amoveantur, et, in occasionibus necessariis, omnes cautelae adhibeantur quibus moraliter removeri possint. Fugiet igitur sacerdos lecliones, speclacula et obleclamenta quae ad libidinem excitare possunt, ut dictum est supra, n. 1049. Sensus internos et externos, oculos praesertim et phantasiam, ita reget, ut non solum quod impurum est, sed etiam quod speciem mali habet, deliberate repellat. Neque unquam obliviscetur sensualem voluptatem affinem esse /ibidini, et ad eam sensim et sine sensu multos trahere; quare sua faciet Apostoli verba : " Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis " ; experientia enim teste, qui se in licitis mortificant, ab illiciiis multo facilius se abstinent. — Nec solum ebrieiaiein sedulo vitabit, sed etiam omnem excessum in cibo aut potu, qui ex natura sua ad libidinem excitandam tendit.

(b) Cum vero nemo diu virginitatem colere possit absque divino auxilio, frequenti atque ferventi oratione gratiam sibi necessariam implorabit. Reminiscetur divini officii recitationein ipsi injunclam

DE OFFIGIIS GLERIGORUM. 515 fuisse tanquam efficacissimum custodiendae castitatis medium; quod proinde digne, attente ac devote recitabit. Quo ferventius oret, matutinae meditationi vacabit, ut, a primis diei horis coram Deo ambulans, perfectus esse possit; et saepe oculos et cor ad Deum convertet, quo facilius Deo uniri valeat, quando orationis tempus advenit. — Tenerrimam devotionem indesinenter fovebit erga Beatam Virginem, cujus ipsum nomen castitatem redolet, cujusque potenti auxilio pudicitia facilius custodiri potest. (Codex, c. 125-126).

  1. 30 Praicipuum vero medium,ab Ecclesia injunctum,est vitare coJiabitationem cum mulieribus. Jam enim C. Nicamum, can. 3, hoec statuerat : " Interdixit per omnia magna Synodus non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est, licere subintroduclam habere mulierem, nisi forte aut matrem, aut sororem aut amitam, vel eas tantum personas, quae suspicionem effugiunt." Quae quidem lex nunquam fuit abrogata, sed sequentibus Conciliis confirmata magisque determinata.

(A) Hodie, jure communi, licet regulariter clerico habitare cum feminis sibi consanguineis in primo aut in primo-secundo gradu, quales sunt mater, avia, filia, amita, matertera, filia fratris aut sororis; imo per extensionem, consuetudine firmatam, cum affinibus primi gradus, aut illis affinibus gradus secundo-primi, quibus clericus, juxta canones, reverentiam exhibere debet, quales sunt noverca, nurus, uxor fratrisdefuncli, uxor patrui vel avunculi defuncli, — non autem uxor filii fratris sororisve. — Ratio est quia regulariter naturale fcedus, quod inter clericum et praefatas personas existit, omnem suspicionem videtur tollere. (Cf. Codex, can. 133).

  1. (B) Clericus, cui permittitur cum his personis habitare, potest etiam cum earum famulabus aut pedissequis habitare, necnon cum uxore famuli; tunc enim, ob specialia adjuncla, removetur suspicio.1

(C) Potest etiam cohabitare cum mulieribus extraneis titulo famulatus, modo sint provetlce atatis (id est saltem annorum quadraginta, juxta communem interpretationem), et bonce famce.

Sed, in praefatis casibus, semper excluditur casus prudentis suspicionis aut scandali, ita ut clerico nefas sit etiam cum propinquissimis habitare feminis, si sint suspeclce : patet ex ipso fine legis.

(D) Jure vero particulaii, Episcopus non potest quidem clericis interdicere ne cum ulla. prorsus muliere habitent (quod esset contra jus commune), sed praecipere ut cum nulla muliere, etiam matre, absque curiae episcopalis licentia, maneant; ad ipsum enim speclat judicare num hujusmodi personae sint suspectae.2 — Potest etiam

1 Reiffe?ist., in tit. de cohabitatione, n. 3; Sc/zmaizgr., ibid., n. i; Bened. XIV, Instit. 83, n. to; UAnnibale, t. III, n. 361, not. 47.

definire quae jus commune indeterminata reliquit, v. g. aetatem ancillarum aliaque hujusmodi.

  1. De pcenis contra hujus violatores. Contra clericos mulierem suspectam retinentes Ordinarii, juxta Codicem (c. 2176-81) ita procedere debent : — " Ordinarius clericum qui contra praescriptum can. 133 mulierem suspectam secum habeat aut quoquo modo frequentet, moneat, ut eam dimittat vel ab eadem frequentanda sese abstineat, comminatis pcenis in clericos concubinarios can. 2359 statutis. — Si clericus neque praecepto pareat, neque respondeat, Ordinarius, postquam sibi constiterit id clericum prsestare potuisse : i° Eum suspendat a divinis; 20 Parochum praeterea statim parcecia privet; 30 Clericum vero qui aliud beneficium sine animarum cura habet, si, exacto bimestri tempore a suspensione, sese non emendaverit, privet dimidia parte fructuum beneficii; post alios tres menses, omnibus beneficii fructibus; post alios tres menses, ipsomet beneficio. — Si clericus non obediat, sed causas excusationis adducat, Ordinarius debet super eisdem audire duos examinatores. — Si, auditis examinatoribus, Ordinarius existimaverit allatas causas non esse legitimas, id clerico quamprimum significet eique det formale praeceptum ut intra breve tempus a se definiendum pareat. — Parochum amovibilem inobedientem Ordinarius statim ad normam can. 2177 coercere potest; si vero agatur de clerico qui, beneficium inamovibile obtinens, non paret, sed novas allegat deductiones, Ordinarius eas ad examen revocet ad normam can. 2178. — Si ne eae quidem judicentur legitimae, Ordinarius Clerico rursus praecipiat ut intra congruum tempus mandato obtemperet; quo tempore inutiliter transacto, procedat ad normam can. 2177." — Insuper, ex can. 2359, " clerici in sacris sive saeculares sive religiosi concubinarii, monitione inutiliter praemissa, cogantur ab illicito contubernio recedere et scandalum reparare suspensione a divinis, privatione fructuum ofticii, beneficii, dignitatis. . . "

§ II. De recitatione divini OFFICII. x

Chapter 72 of 73