Skip to the text

Caput I. Ordo totius Disputationis

Disseruimus de duobus membris Ecclesiae, id est, Clericis, et Monachis, superest ut dicamus de tertio, id est, de Laicis, sive saecularibus, et simul de membris ab Ecclesia praecisis, id est, de haereticis, quae omnia ad disputationem de Magistratu politico revocari possunt.

Tota haec Disputatio sex quaestionibus continetur. Primum enim, de ipsa politica potestate agendum est. Deinde, de officio ejus in rebus politicis. Tertio, de officio ejus in causa religionis.

De Primo sunt quaestiones duae. Prima, An ista potestas sit res bona, et proinde Christianis licita. Secunda, An per pecca- ’tum amittatur.

De Secundo sunt duae quaestiones. Prima, de officio Magistratus in conservanda Republica ab improbitate civium per leges, et judicia, tam civilia, quam criminalia, id est: An liceat Christianis leges condere, judicia exercere et gladio ferire noxios, qui sunt actus proprii Magistratus. Secunda, de officio Magistratus in protegenda Repub. ab hostibus externis, id est: An liceat Christianis bella gerere, et huic addemus quasi corollarium propter Lutherum: An liceat bellare contra Tureas.

De Tertio sunt alia? duie questiones. Prima, An ad Magistratum pertineat cura

religionis; An vero permittere possit, ut quisque credat, ut voluerit. Secunda, An Magistratus debeat haereticos ab Ecclesia judicatos et damnatos punire, tam in libris eorum, quam in facultatibus, et in personis, etiam usque ad mortem.

Chapter 1 of 21